QUÆSTIO IV.

De Ævo.

Deinde quæritur de ævo.

Quia autem diffinitiones ævi non inveniuntur ab auctoritatibus datæ, quærimus primo quid sit secundum rem et esse suum, ut ex his concludatur sua diffinitio.

Secundo, Quæ sint æviterna, et quæ sit ratio quod ipsum incepit cum tempore et non ante ipsum?

Tertio, Utrum ipsum principaliter sit in uno sicut tempus et æternitas ? tempus enim est in primo mobili, æternitas autem est in Deo.

Quarto, De nunc et quando ævi.

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

De diffinitione ævi.

Circa primum proceditur sic :

  1. Secundum naturam mensurati attenditur proprietas mensurae, sicut patet in æternitate et tempore. Æternitas autem est omnino simplex : eo quod est mensura simplicis. Tempus autem est a priori et posteriori propter ipsum mobile, quod partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem. Ergo cum ævum sit mensura eorum quae habent principium, et incorruptibilia sunt, et tamen quae omnino sunt sine successione, videtur quod ævum sit totum simul sicut est æternitas.

  2. Præterea, In talibus est actus cum potentia, nec umquam potentia præcedit actum in ipsis : sed constat, quod tempus est mensura existentium in potenţiā aliquo modo : ergo videtur, quod talia sint simul in actu, cum sint omnino extracta a conditionibus temporis : ergo videtur, quod mensura eorum non possit esse cum priori et posteriori, et ita exeunt tota simul.

tali contrarietate, non omnino est invariabile : ergo videtur, quod talium etiam quoad esse non sit mensura ipsum ævum. Ex his ergo potest concludi, quod ævum est mensura durationis habentium principium et non finem, tota simul.

SED CONTRA hoc sic objicitur : Ubicumque est invenire extrema aliqua, ibi est invenire medium vel per abnegationem utriusque extremi, vel per convenientiam utriusque : quia aliter esset incompletus ordo. Si ergo æternitas est tota simul, et tempus est cum priori et posteriori, tunc videtur, quod ævum quod medium est, non sit totum simul sicut æternitas, nec cum priori et posteriori ut tempus : quia medio modo se habet, cum omnis creatura quantum est de se, est tendens in nihilum, ergo et variabilis : et ita videtur, quod non omnino sit sine vicissitudine.

Si forte dicatur, quod licet in se variabilis sit, tamen in quantum comparatur ad potentiam divinam continentem ipsam, non variatur. CONTRA : In praecedentibus ostensum est, quod secundum quod comparatur ad Deum qui est æternus, id est, secundum quod participat æternum, est æternum et in æternitate : ergo non quantum ad hoc dicetur esse in ævo.

Forte dicetur, quod ævum non est mensura tantum incorruptibilem habentium durationem, sed etiam aliorum quæ non habent successionem sicut ipsius esse entium, quod non est successivum. SED CONTRA : Quidquid habet potentiam ante actum, non acquirit actum, nisi per transmutationem ab uno contrariorum, quod est privatio, in aliud quod est forma et habitus. Omne autem tale cadit sub generatione et corruptione necessario : et quod tale est, habet in se contrarietatem, quæ est principium pugnae : pugna autem, sicut dicit Damascenus, est principium distantiae et corruptionis : ergo esse suum in quantum fundatur in

Præterea quæritur, Utrum ævum posQuæst sit diffiniri per vitam sicut æternitas ?

Videtur, quod sic : quia dicitur, quod vivere viventibus est esse. Cum igitur Angeli vivant, vivere est esse eorum : et ita videtur, quod sicut diffiniuntur per esse, ita possunt diffiniri per vitam.

Præterea quæritur, Utrum ævum sit Quæst mensura corporum aliquorum ?

Videtur, quod non : quia non eadem mensura est rei divisibilis et indivisibilis. PROBATIO : Quia cum mensura sequatur conditiones mensurati, oporteret quod eadem mensura esset divisibilis et indivisibilis, quod falsum est : ergo videtur,

<--- Page Split --->

quod non est una mensura corporum divisibilium et spirituum indivisibilium : ergo videtur, quod ævum non sit mensura corporum.

1. CONTRA :

  1. Boetius in libro de Trinitate dicit : Quando quod de Deo dicitur, semper est unum. Unde quidem significat, quod in omni præterito fuit, in omni quoquo modo sit præsenti; in omnique futuro erit, quod de cœlo et de cæteris immortulibus corporibus dici potest secundum Philosophos. Ergo videtur, quod talia corpora sint in ævo vel in æternitate.

  2. Item, Sancti dicunt, quod hoc est in tempore, quod cum tempore variatur : et huic concordant Philosophi dicentes, quod sola contingentia vel possibilia sunt in tempore : extra tempus autem sunt necessaria et impossibilia 1. Et iterum, quod tempus est magis causa corruptionis quam generationis 2. Et ita videtur, quod talia corpora non sint in tempore : ergo videtur, quod sint in ævo. Constat autem, quod non sunt in æternitate.

Contra hoc videtur esse Psalmista : Opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut amictum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient 3.

Solutio. Sine præjudicio concedo probationes diffinitionis supra positæ, et diffinitionem ipsam.

Ad hoc quod contra objicitur, quod ævum non omnino sit sine priori et posteriori, quia est medium inter æternitatem et tempus, dicendum quod ad esse temporis exigitur motus secundum locum secundum Philosophos, vel ad minus variatio secundum Sanctos. Unde cum multipliciter sint aliqua variabilia, quia habent scilicet in seipsis causam varietatis : et hæc sunt quæ habent

contrarium in se vel extra se : in se ut elementata, extra se ut elementa : et quædam quæ non propria virtute subsistunt, sed divina, ut Angeli, et corpora immortalia, ut dicit Boetius. Dico ergo, quod illa sunt in tempore, quæ primo modo sunt variabilia, non illa quæ secundo modo.

Et si objicitur, quod media sint, dicendum quod ex hoc non sequitur, quod non sint tota simul, sed quod totum esse simul non sit omnino ejusdem rationis cum totum esse simul æternitatis : in æternitate enim est a potentia continente seipsam et suum esse ex perfectione omnimoda quam habet in quantum non est creata : in aliis autem non est totum esse simul a potentia intrinseca, sed extrinseca quæ non est de esse creaturæ talis, cui potentiae non invenitur repugnans in ipso quod continetur, sicut est in illis quæ habent contrarium.

Et sic patet solutio ad totum primum.

Ad aliud dicendum, quod ex se tendere in nihilum dicitur multipliciter. Quædam enim tendunt per principium pugnae intra vel extra, ut dictum est, et hæc sunt in tempore. Quædam autem ex hoc quod habent divisibilitatem continuì, cujus divisionis causa non est in ipsis, sed posset esse, si in ipsa ageret potentia superior ipsis : et hoc est in cœlo et in corporibus quæ Boetius dicit immortalia. Quædam autem ex se dicuntur tendere* propter hoc tantum quod conservatio eorum non est ex se, sed a superiori, ut Angeli, et eadem corpora de quibus dictum est : et istud non repugnat ævo.

Ad hoc quod objicitur, quod secundum quod comparantur ad potentiam Dei continentem, dicuntur æterna per participationem secundum divisionem supra positam in penultima quæstione de æternitate, dicendum, quod hoc falsum est : illa enim participatio non est

<--- Page Split --->

aeterni nisi secundum vitam beatam, non secundum id quod ipsum aeternum continet omnia : quia secundum hoc omnia essent aeterna : potentia enim Dei continet omnia, ut dicit Gregorius.

priori et posteriori : et in hoc est esse corporum mutabilium. Sed hoc nobis non videtur : quocumque enim modo accipiatur nunc, aut est stans in duratione sua, aut non. Si est stans, cadit in rationem ævi. Si non, tunc cadit in essentiam temporis.

Ad quest. Ad hoc quod quæritur, Utrum ævum possit diffiniri per vitam ?

Dicendum, quod non : vita enim quæ cadit in diffinitione æterni, est vita beata in se, et secundum quod potest participari a creatura intellectuali, vel quæ habet relationem et unionem ad illam, sicut corpus humanum : talis autem non est Angeli vita : et ideo ævum non ponit comparationem primo nisi ad esse.

Præterea, Ævum non est tantum mensura viventium, sed et non viventium, ut patebit jam in solutionibus sequentibus.

Ad hoc quod objicitur, quod vivere viventibus est esse, dicendum, quod verum est per se loquendo : quia vitæ actus est vivere : vita autem actus est spiritus : vivere autem est actus vitæ tamquam causæ secundæ, ut dicit Philosophus, qui sibi præponit esse quod est actus entis secundum causam primam quæ est essentia. Unde cum dicitur, vivere viventibus est esse, intelligendum est de esse specificato per causam secundam, id est, per formam contrahentem specificatam quæ vita est, et non esse quod est actus causæ primæ, et secundum quod est prima, id est, formæ generalissimæ quæ est essentia. Et hoc patet ex principio commenti super librum de Causis, ubi expresse quasi per eadem verba istud exponitur. Quidam tamen dicunt, quod tantum spiritus sunt in ævo, et faciunt differentiam inter nunc temporis et ævum : nunc enim dicit ipsum quod est de tempore accipere secundum substantiam suam : et dicunt, quod hoc est mensura esse corporum quæ dicuntur immortalia : instans autem dicit ipsum indivisibile quod est cum

Ad aliud dicendum, quod corpora Ad, multipliciter se habent ad mutationem : quædam enim generalbia et corruptibilia secundum totum, ut elementata : quædam secundum partem, ut elementa, et hæc non sunt extra tempus, sicut accipitur a beato Dionysio in libro de Divinis Nominibus, ubi dicit sic : « Tempus vocant quod metitur in generatione et corruptione, 'et aliquando aliter se habet '. » Quædam enim sunt extra generationem et corruptionem et secundum totum et secundum partem, tamen esse ipsorum est in motu perfectissimo, qui est motus secundum locum circularis : et bene opinor, quod esse talium sit in ævo, motus autem in tempore, secundum quod dixerunt Philosophi qui subtilius ista rimati sunt.

Ad hoc quod objicitur, quod non est eadem mensura divisibilis et indivisibilis, dicendum, quod omnis divisio est gratia quantitatis et materiae : esse autem quod est actus essentiae dantis esse, ut dicit Boetius, simplex est secundum quod in se consideratur, nec recipit divisionem nec locum nec aliquid talium nisi in quantum est materia illa vel illa. Unde cum ævum respiciat esse secundum se, non in comparatione ad quantitatem quæ ordinatur ad motum, planum est videre, quod ævum adjacet esse indivisibili et indivisibiliter.

AUCTORITAS tamen Boetii, quae propter Ad obj 1. hoc inducitur, ,sane intelligenda est : quia videtur dicere, quod talia corpora sint in æternitate et æterna. : sed hoc non intendit, sed tantum quod in hoc conveniunt cum æterno : quia eadem

<--- Page Split --->

omnino secundum esse suum sunt in praeterito, praesenti, et futuro, quod convenit omnibus aeternis. Unde quantum ad talem convenientiam quandoque dicuntur aeterna, licet non sint in aeternitate, sicut supra expeditum est. Utrum autem idem sit quando aeterni et aeviterni, infra determinabitur.

subject. Ad aliud dicendum, quod mutatio cujus causa non est in ipso mutato, non trahit ad tempus vel conditiones temporales : sed talis est mutatio cœli quae non fit nisi virtute increata agente in ipsum.

SED CONTRA hanc solutionem videtur esse quod dicit Augustinus super Genesim ad litteram, ubi dicit, quod Deus creaturam corporalem movet per tempus et locum, creaturam spiritualem per tempus tantum 1. Ad hoc dicunt quidam, quod creatura spiritualis dupliciter consideratur, scilicet secundum esse, et secundum hoc est in ævo : et secundum motum, et secundum hoc est in tempore : et idem relinquunt dicendum de corporibus immortalibus : sed hoc nihil est : quia impossibile est intelligere qualiter tempus quod est cum priori et posteriori, sit mensura alicujus quod non dividitur, ita quod partim sit in termino a quo et partim in termino ad quem. Unde dicendum, quod Augustinus aliter accipit ibi tempus : constat enim, quod omne corpus motivum secundum quod movetur, est in tempore : sed motus Angeli naturalis non est motus secundum locum, sed variatio intellectivæ potentiae per intelligibilia diversa : quam variationem appellat Augustinus tempus, sicut patet ibidem. Tempus enim multipliciter dicitur, secundum quod infra determinabitur.

Et sic patet solutio ad omnia quaesita in duobus articulis supra positis, nisi ad

hoc tantum, quae sit ratio, quod ævum incepit cum tempore et non ante. Et hujus solutio patere potest ex prædictis. Si enim mundus qui est opus creationis, dicitur universitas creaturarum, cum omnia æviterna creaturæ sint sicut et temporalia, mensura autem non sit nisi in mensurato, oportuit incipere ævum cum tempore, sicut temporale incepit cum æviterno.

Si autem objicitur quod Damascenus dicit, quod Angeli sunt ante mundum. Dicendum, quod hoc in libro II Sententiarum 1 loco suo determinari debet : tamen quantum sufficit ad quaestionem præsentem, hoc est, quod licet mundus distinctionem habet in partibus secundum quod una est ante aliam, tamen secundum quod refertur ad operationem providentiae vel potentiae creantis, non erit unum ante aliud secundum durationem diversam in specie, ut ævum et tempus : et ita patet, quod cum tempore incipere debuit.

Et sic expeditum est quod est in duobus articulis.

ARTICULUS II.

Utrum ævum sit principaliter in uno sicut tempus et æternitas 3 ?

Tertio quaeritur, Utrum ævum sit in uno sicut æternitas et tempus ?

Et videtur, quod sic :

  1. Æternitas est in uno et tempus, sicut dicunt Philosophi : cum ergo per eumdem modum adjaceat ævum æviterno sicut tempus temporali et æternitas æterno, videtur etiam, quod ævum sit in uno.

<--- Page Split --->

  1. Item, Sicut se habet subjectum ad subjectum in durando, sic mensura durationis subjecti se habet ad mensuram durationis : sed in æviternis est unum simplicius et nobilius alio : ergo et mensura unius simplicior erit mensura alterius : sed in omni genere mensuræ in quo est invenire simplicius et minus simplex, minus simplex reducitur ad simplicius tamquam ad mensuram sui, ut probatur in X Metaphysicæ 1, et patet per inductionem : quia ponderata ad minimum pondus, et mensurata modio ad minimum'in genere illo, ut ad sextarium, vel quartarium, et sic de aliis : ergo etiam æviternum secundum mensuram ævi ad simplicissimum generis sui habet reduci.

Si forte dicatur, quod non est talis differentia in æviternis, hoc est contra Augustinum qui dicit, quod Angeli differunt subtilitate essentiae, et ponitur in secundo libro Sententiarum, distinctione III.

  1. Praeterea, Manifestum est, quod spirituales essentiae subtilitate naturae differunt et nobilitate a corporibus : quae tamen æviterna sunt secundum suum esse, ut probatur ex auctoritate Boetii supra inducta, in qua dicitur, quod illa corpora immortalia sunt.

Si forte dicatur iterum, quod ipsi esse non adjacet ævum, sed potentiae duranti, et illa non diversificatur sic, hoc est contra rationem : quia essentia principium est illius potentiae, præcipue cum potentia illa sit essentialis : potentia enim durans nihil aliud est quam potentia continens se in esse totam simul : et sic patet, quod illa potentia diversificatur secundum quod diversificatur ipsa essentia.

Similiter quod tempus est in uno, hoc est ideo, quia causa omnium motuum est unus motus, scilicet motus primi mobilis qui simplicissimus est : et hoc patet per Philosophum in libro Ducis neutrorum, qui dicit sic : Omnis motus qui inventus est in materia generabili et corruptibili, reducitur ad motum cœli, qui fecit moveri hanc materiam generabilem et corruptibilem ut recipiat formam 1. Sed in æviternis nec est unum quod sit causa omnium æviternorum, nec iterum quod sit sine utroque termino. Ergo non contingit ævum reducere ad unum.

SOLUTIO. Quidam concedunt ultimam solution rationem, et solvunt ad praecedentes per hoc quod non sit simile de tempore et æternitate et ævo : sine præjudicio tamen potest dici, quod ævum est in uno.

AD ULTIMAM rationem est dicendum, quod in reductione mensuratorum ad mensuram non attenditur ratio causæ, nec etiam carentia termini, sed simplicior et notior quantitas. Et hoc evidenter patet in reductione granorum ad modium, et reductione massæ ad factionem vel machinam, et in aliis similiter, in quibus non attenditur in primo mensurante nisi simplicior et notior quantitas, quæ ut aliquotæ se habet ad totum mensuratum. Unde cum talia sit invenire in æviternis, non enim unum æviternum infinitum excedit aliud infinitate, patet quod reducuntur ad aliquod unum primum mensurans.

<--- Page Split --->

Videtur, quod ex ævo non relinquitur quando. Cum enim ævum sit totum simul, non relinquit quando præteritum, nec etiam quando futurum : et cum hoc quod non est futurum, numquam erit præsens, etiam præsens non relinquit, et ita nullum quando relinquit.

Quarto, Quæritur de nunc et quando ævi.

Et quæritur primo, In quo differat nunc ævi ab æterno ?

Et videtur, quod in nullo, cum ævum non habeat partes.

Si aliquis dicat, quod nunc æternitatis est indivisibile et æternitas etiam, quare adjacet indivisibili : sed nunc ævi et ævum secundum quemdam modum adjacent divisibili, secundum quod dicitur vel dividitur potentia creata operans in opere : hoc est contra Augustinum in libro VIII super Genesim ad litteram, qui dicit quod secundum hoc quod vicissitudo est in Angelis operantibus, moventur per tempus et non per locum 1. Ergo secundum hoc ipsorum mensura non erit ævum, sed tempus : et ita penes hoc non potest distingui ævum a nunc ævi.

Similiter quæritur de quando,

SOLUTIO. Dicendum, quod nunc ævi differt ab ævo, non substantia, sed in esse : esse enim ævi est in tota duratione simul manente : sed nunc comparatur ad ipsum durans secundum quod est indivisibile unum non processum in duratione.

AD ARGUMENTUM quod contra est, dicendum quod aliud est potentia vicissitudinata in opere, et aliud potentia contenta in esse. De potentia enim operis verum dicit Augustinus, quod variatur per tempus, sed ad secundum comparatur ævum.

Ad 10 quod quæritur de quando, dicendum quod quando relinquitur ex ævo, sed non distinguibile per præteritum et futurum : et illa objectio quæ facta est, tenet de quando temporis : nisi forte dicatur distinguibile per accidens, scilicet per comparationem ad tempus, sicut etiam dictum est distingui æternitatem, ut cum dicimus, quando Angelus fuit, est, vel erit,