TRACTATUS VII
D E SYLLOGISMORUM REDUCTIONE .
CAPUT I.
Quibus de causis tractandum est de reductione, et quot modis fit reductio : et de ordine reductionum.
Quomodo autem reducere possumus syllogismos, sicut dictum est, generatos in prædictas figuras, dicendum sive docendum est post hæc duo quæ jam determinata sunt : hæc enim sola consideratio restat adhuc de generatione syllogismorum : quia syllogismus non est perfecte generatus nisi ad ultimam formam ipsius sit deductus. Si enim et generationem syllogismorum in figura et modo inspeximus (hoc est, substantialiter inspiciendo determinavimus) in περικοπῇ, sive soctione prima. Et inveniendi medium habomus ex arte potestatem sive facultatem, sicut in secunda pericope determinatum est. Amplius autem in ista tertia pericope factos syllogismos reducemus, sive reducere docebimus in prædictas figuras sicut in sua principia, finem habebit intentum nostrum, quod in primo istius scientiae libro propositum est quantum ad perfectam substantiam syllogismi et generationem syllogismorum. Ex hoc enim sufficienter scitur syllogismi substantia et generatio. Quamvis adhuc quædam dicenda remaneant in secundo libro de Modis et potestate syllogismorum, quæ non sunt de substantia et generatione syllogismorum. Hæc igitur est una et prima causa propter quam agi oportet hic de syllogismorum generatorum reductione.
Secunda autem causa est utilitatis : secunda. quia si bene determinabitur syllogismorum reductio, accidit etiam ex ipsius reductionis determinatione confirmari et manifestiora fieri ea quæ dicta sunt de eorum generatione et de medii inventione. Ex hic enim dicendis patebit, quoniam sic se habent, ut dictum est, ea quæ in ante habitis dicta sunt : oportet enim ad bonitatem doctrinae perfectæ tradendam, omne quod verum est in aliqua arte et doctrina, ipsum sibi omnino (hoc est, omni modo) manifestum esse : quia nisi omni manifestetur, non cognoscitur perfecte : non cognitum autem perfecte, non perfecte regit et dirigit ad finem artis.
His igitur de causis oportet de redutione syllogismorum tractare, et maxime adhuc duabus de causis, scilicet quia nisi reducatur syllogismus, non scitur perfectus esse, et secundum propriam substantiam generatus. Et secundo quia ista ars resolutoria est : et omnis syllogismorum resolutio in ea debet determinari. Est enim quadruplex resolutio syllogisticae orationis : aut enim oratio syllogistica est potentia tantum syllogistica, aut actu tantum. Dico autem potentia tantum syllogisticam esse, quando est oratio inordinate disputata sive proposita, quæ tamen reducibilis est in syllogismum : et cum reducitur, fit actu syllogistica. Actu autem syllogisticam dico, quæ stat sub forma syllogismi. Una igitur reductio est quando oratio potentia syllogistica reducitur ad actum formalem syllogisticae orationis. Si autem omnino sit actu syllogistica, ista adhuc habet reduci in figuram et modum.
Teria.
Quarta.
Quadruplex est resolutio syllogisticae orationis.
Quibus de causis oportet de reductione syllogismorum tractare. Prima.
<--- Page Split --->
Aut ergo est indifferens reductio omnium figurarum et in omnem figuram ad invicem : et hoc fit quando eadem oratio syllogizari docetur in pluribus vel omnibus figuris per aliquam medii variationem : et haec est secunda reductio syllogismorum : et de ista duplici reductione in hoc tractatu est determinandum. Aut est differens reductio : et hoc fit dupliciter. Primo enim fit reductio figurarum imperfectarum in perfectam, quae est prima reductio : aut fit reductio modorum in modos perfectissimos, sicut omnes alii modi tam prime figure quam secunde vel tertiae reducuntur in duos modos universales perfectissimos prime figure : et de his duabus reductionibus in prima T2SIXOTTI, sive sectione jam satis sufficienter dictum est.
Attendendum etiam quod quamvis illa reductio (quam primo hic posuimus inter quatuor) prima sit secundum rem et generationem syllogismi simpliciter, tamen non est prima in via doctrinae : non enim potest cognosci resolutio de potentia ad actum, nisi actu praecognito : et ideo oportuit prius agere de generatione syllogismorum secundum actum ut actus cognosceretur per quem posset cognosci haec reductio. Actui syllogismorum perfecte cognoscendo annexa est duplex reductio, scilicet secunda et quarta : et ideo de illis duabus oportuit determinare cum ipsorum syllogismorum generatione, et postea consequenter dicendum est de duabus aliis reductionibus. Inter quas duas etiam ordo est : quia illa quae est potentia syllogisticae orationis, in actu syllogisticam praecedit illam quae est reduction mutua figurarum ad invicem, ut ostendatur quod modis potest idem concludi medii variatione : eo quod per haec parum vel nihil facit ad syllogismi (secundum sui substantiam) perfectionem. Et haec est causa, quod hic primo determinabimus de prima, et ultimo tangemus secundam.
CAPUT II.
De reductione orationis in syllogismum per inspectionem propositionum.
In reductione autem orationis ad formam syllogismi quae disputata est sine ordine syllogismi, oportet tentare primo (hoc est, tentando inspicere) duas propositiones praemissas excipere (hoc est, extra capere de ipsa disputata sic oratione), et hoc antequam in terminos in ipsa oratione positos inspiciatur, ita quod prima resolutio illius orationis fiat in propositiones prius quam resolvatur in terminos. Et hujus ratio est, quia a facilioribus est inchoandum in omni arte : facilius autem est omne compositum in majora dividere, quam in minora : quia majora propinquiora sunt composito quam minora : composita autem sunt majora, quam ea ex quibus componuntur : sicut propositiones majores sunt, quam termini ex quibus fiunt propositiones : et ideo oratione propter formam syllogismi disputata, prius resolvenda est in propositiones quam in terminos, et prius consideranda est habitudo propositionum quam terminorum.
Consideratis et exceptis propositionibus de ipsa disputata oratione, oportet considerare propter dici de omni et dici de nullo, quae sunt principia decursus syllogistici necessaria illarum propositionum, quae de oratione excepta sunt quae sit in toto, hoc est, universalis et necessaria, et quae sit in parte sive particularis. Et si in oratione disputata non amba posita sunt explicite propositiones praemissa, oportet considerare eum qui in oratione disputat alteram illarum praemissarum : et alia sumenda est quae clauditur in intellectum sicut in enthymemate fit : aliquoties enim tales orationes disputantes proponunt universalem statim ex illa inferentes, et alteram propositionem (quae per intellectum est in universali proposita) explicite non ponunt, ne-
<--- Page Split --->
que scribentes , hoc est , describentes lineas et figuras quas demonstrare intendunt, ut in geometricis, arithmeticis, musicis, et astronomicis, in omnibus enim his per figuras descriptas fit demonstratio : neque etiam interrogantes (hoc est, interrogativas orationes disputantes) sicut in probabilibus dialecticis et aliis scientiis talibus : et hoc quidem faciunt in ipsis principalibus syllogismis. Aliquando etiam has quidem propositiones explicite proponunt, ex quibus concluditur in principali syllogismo : ettamen quantum ad prosyllogismos omittunt illas propositiones per quas ille (quae sunt principalis syllogismi propositiones) concludi et probari debent : alia vero quaedam nec ad syllogismum nec ad prosyllogismum facientia vane assumunt. Dico autem vane, quia nec faciunt ad propositum, nec ad propositi declarationem.
Considerandum ergo primo si quid (hoc est, si aliquid) in ipsa oratione taliter disputata superfluum sit et vane appositum, et si aliquid de necessariis sit omissum tam ad syllogismum quam ad prosyllogismum. Et si est aliquid de necessariis sic omissum, illud ponendum est ex intellectis in oratione disputata : et si aliquid est superflue et vane positum, illud est auferendum : et hoc continue faciendum est donec sic resolvens orationem disputatam aliquis veniat ad duas propositiones syllogismi vel prosyllogismi, in cujus formam intendit reducere orationem : sine his enim propositionibus (ex quibus fit syllogismus) non potest aliquis reducere in formam syllogismi sic interrogatas sive disputatas orationes quae sine forma syllogistica disputantur.
In aliquibus autem talibus orationibus facile est videre quod minus est, et aliquid omissum ad propositiones pertinens. Aliquando autem aliquid esse omissum latet : et tales orationes sine forma syllogismi disputatae videntur syllogizatae : eo quod per eas aliquid (quod est conclusio) ex necessitate inferentiae accidit sive se-
quitur sicut in syllogismo : sequitur enim conclusio ex his quae posita sunt in oratione, et ideo videntur esse syllogisticae : quia syllogismus est oratio in qua quibusdam positis aliquid accidit ex necessitate ex his quae posita sunt in syllogismo, cum tamen non sint syllogizatae, nec habeant formam syllogismi ; quamvis in hoc similitudinem habeant cum syllogismo, eo quod formam syllogismi in complexione propositionum habeant. Cujus exemplum est in hac oratione, ut si sumatur non substantia interempta substantiam non interimi, et ex quibus est compositum aliquod interemptis, etiam corrumpi compositum quod est ex ipsis : haec enim oratio sine forma syllogismi est, et tamen infert de necessitate : necessario enim sequitur quod non substantia interempta, non interimatur substantia : quia substantia non componitur nisi ex substantiis. Similiter necessario sequitur quod corruptis his ex quibus substantiliter est aliquid, quod et ipsum corrumpatur et interimatur. His enim sic positis in oratione praedicta , sequitur quod necessarium est quod substantiae partes sint substantiae : quia interemptis eis interimitur substantia ex eis composita. Haec tamen oratio non est syllogizata, quia ad formam syllogismi non est reducta, cum propositionem primam habeat negativam et conclusionem affirmativam, quod nunquam contingit in syllogismo, et debitam non habeat in propositionibus complexionem et ordinem : et ideo per ea quae in tali oratione sumpta sunt hoc modo oratio illa non est syllogizata : sed debita ad syllogismum et prosyllogismum desunt propositiones. Si autem suppleri debeat quod deest ad syllogismum istius conclusionis (qua concluditur partes substantiae esse substantias) oportet sic proponere : quibus interemptis interimitur substantia , sunt substantiae : sed partibus substantiae interemptis interimitur substantia : ergo partes substantiae sunt substantiae . Et prima quidem hujus syllogismi intelligi-
<--- Page Split --->
tur in prima inducte orationis, minor autem in secunda. Adhuc autem ex hoc arguitar per prosyllogismum sic, quae sunt et non sunt non substantia, sunt substantiae : partes substantiae sunt et non sunt non substantiae : ergo sunt substantiae. Et sic oratio illa ad formam syllogismi reducta est.
Si quis autem objiciat quod diffinitio syllogismi dictae orationi videtur convenire, et ita videtur esse syllogismus : est enim oratio in qua quibusdam positis aliud ex necessitate accidit, Dicendum quod habitudinem habet ex materia et locali habitudine, sed non habet formam syllogismi in modo et figura : et ideo non est syllogismus, nec infert ex forma syllogismi. Adhuc autem in syllogismo quidquid est in premissis, est in conclusione praeter medium : et hoc non est hic : ergo non est syllogismus ; desunt enim propositiones, quarum una se deberet habere ut totum, et altera ut pars, et quarum termini duo constituere deberent conclusionem.
cessitate consequentiae ex his quae in oratione syllogistica posita sunt : tale autem consequentiae necessarium in pluribus est quam syllogismus. Et hoc patet : quia consequentia non convertitur inter syllogismum et tale necessarium : nam omnis syllogismus necessarium tale est : non est autem e converso omne tale necessarium syllogismus. Propter quod si quid accidit ex necessitate ex quibusdam positis in oratione, non statim quidem tentandum est reducere : sed primum sumendum est duas propositiones debito modo ordinatas, sicut diximus, sic, omnis homo est animal : omne animal substantia : ergo omnis homo substantia : hic enim non est peccatum nisi in ordine propositionum, quod statim corrigitur, sic; omne animal substantia : omnis homo animal : ergo omnis homo substantia : et tunc reducta est oratio in formam veram syllogismi. Talis igitur est reduetio orationis non syllogizatae in propositiones in quibus stat forma actualis syllogistica, sicut cuilibet patet inspicienti.
Rursum aliud exemplum orationis absque forma syllogismi disputatae est, si sic aliquis ratiocinetur ex syllogismo hypothetico : cum est homo, necesse est esse animal : et cum est animal, necesse est esse substantiam : ergo a primo ad ultimum, cum est homo, necesse est esse substantiam. Haec enim oratio non habet formam syllogismi ostensivi, de cujus forma hic intendimus : quia ille simpliciter est unus et unius forma : de forma enim hypothetici syllogismi in proprio libro de hypotheticis syllogismis habet determinari. Ista enim propositiones sic a primo ad ultimum concludentes, non se habent ad invicem secundum figuram et modum, ut diximus se eas habere debere in syllogismo ostensivo.
Fallimur enim in talibus putantes tales orationes esse syllogisticas : eo quod necessarium inferre in eis accidit ex his quae posita sunt in ipsis, sicut in syllogismo : quia etiam syllogismus necessarium tale quoddam est quod est necessarium ne-
CAPUT III.
De resolutione propositionis non syllogizatae ad formam syllogisticam per terminorum considerationem.
Deinde autem postquam talis oratio reducta est in propositiones, sic ulterius procedendo in reductione ad formam syllogisticam, dividendum est in terminos debite se habentes ad figurae constitutionem. Medium autem quod contingit extrema et quod est medium terminorum, tale ponendum est, quod dicitur vel subjective vel praedictive vel utroque modo in utrisque propositionibus : necesse est enim medium in utrisque propositionibus esse in omnibus tribus figuris. Si ergo in resolutione et reductione inveniatur quod medium in duabus propositionibus, et subjiciatur in una, et praedicetur in altera : aut quod ipsum quidem praedicetur affirmative in una, aliud autem ab ipso
<--- Page Split --->
medio abnegetur in altera propositione : prima erit figura, et oratio reducta est ad formam prime figurae. Si autem praedicetur, et in una propositione negetur ipsum medium ab extremo aliquo majori vel minori, media erit figura, quae (sicut habitum est) affirmative non concludit : et ideo affirmatur in una et negatur in altera : et tunc oratio reducta erit in formam secunda figurae. Si vero tale sit medium, quod in utraque propositione alia extrema de illo (ut subjecto) praedicentur, sicut fit in affirmativo syllogismo : aut sic se habeat, quod unum quidem extremorum de ipso praedicetur ut de subjecto, aliud vero extremum de ipso negetur ut de subjecto : tunc secundum talem terminorum dispositionem erit tertia figura sive postrema : sic enim, ut praedeterminatum est, se habuit medium in postrema figura.
Similiter autem (quoad inspectionem medii et extremorum) se habet etiam quando non sunt universales propositiones, sicut in particularibus syllogismis trium figurarum : eadem enim est determinatio medii quantum ad positionem inter terminos vel ante terminos vel post terminos in universalibus et particularibus. Ex his autem patet quoniam in quacumque oratione disputata, si aliquis non dixit idem frequenter (hoc est, bis) illa non fit nec est secundum actum syllogismus : eo quod in tali oratione medium ut median s et uniens extrema non est sumptum : et ideo oratio non est actu stans sub forma syllogismi.
Quoniam autem habemus ex praemissis in generatione syllogismorum qua propositio clauditur (hoc est, concluditur) in quacumque figura sigillatim in una vel in pluribus : habemus enim in qua figura concluditur universalis affirmativa, quoniam tantum concluditur in prima : et in qua universalis negativa, quia concluditur in prima figura et secunda : et habemus in qua concluditur particularis, quia particularis affirmativa concluditur in prima et in tertia : particularis autem ne-
gativa concluditur in omnibus figuris. Manifestum est, quoniam non est perspiciendum in aliqua oratione disputata et concludente ad omnes indifferenter figuras : sed in unaquaque propositione quae ex tali vel tali oratione concluditur, respiciendum est ad propriam figuram, quae illam concludit propositionem. Quaecumque vero propositiones concluduntur simul in pluribus figuris vel omnibus figuris, in his ad quam figuram reduci debeant cognoscimus ipsa medii positione : quia secundum naturam qua respicit extrema, vel ponitur inter vel ante vel post terminos.
Observandum etiam est quod frequenter accidit falli circa syllogismos, sicut jam dictum est, propter necessarium consequentiae quod simile est in talibus orationibus, et in syllogismo. Aliquotcs autem propter similitudinem positionis terminorum in universalibus et singularibus accidit error in reductione syllogismorum : et hoc oportet non latere nos : quia si hoc lateat, non potest reduci oratio in formam syllogisticam. Verbi gratia si A major extremitas de B medio dicitur sive praedicatur, et B medium praedicatur sive dicitur de E minori extremitate tantum secundum vocalem subjectionem et praedicationem, et non sit ibi dici de omni quod perficit decursus syllogistici consequentiam : videbitur enim sic se habentibus terminis (ita quod medium in prima subjicitur et in secunda praedicatur) esse syllogismus in talibus terminis : cum tamen hoc non sit verum, quia una propositionum non se habet ut totum, et reliqua ut pars illius.
Ex tali ergo simplici positione terminorum nihil sequitur necessarium per orationem, neque etiam sic fit syllogismus : quia non est ibi dici de omni vel dici de nullo, ex quibus fit consequentia unius ex altero. Hoc autem patet in exemplis, si termini transcendentes determinentur ad singularia, quae signum distributivum recipere non possunt ; sit enim in quo est A major extremitas sem-
<--- Page Split --->
per esse (hoc est, incorruptibile esse sicut universale est incorruptibile) in quo autem v medium sit intelligibilis Aristomenes, hoc est, hoc discretum quod nomine Aristomenis intelligitur : in quo vero c minor extremitas sit Aristomenes simpliciter sub nomine Aristomenis significatum : tali enim positione terminorum facta, verum est in majori propositione a majorem extremitatem inesse v medio: semper enim est intelligibilis Aristomenes (hoc est, Aristomenes semper est id quod per Aristomenem intelligitur) quia semper est id quod est : et hoc est intellectum per Aristomenem. Sed et v medium tali facta positione est c, quia verum est quod Aristomenes est intelligibilis Aristomenes, hoc est, Aristomenes est id quod per Aristomenem intelligitur, hoc est, id quod est significatum per nomen, a autem majus extremum non inest c minori extremo in conclusione virtute alicujus consequentiae syllogisticae : et hoc ideo, quia Aristomenes quocumque modo sumatur, est corruptibilis, hoc est, sensibilis et singularis : quia sola singularia sensibilia et generalbia corruptibilia sunt : et ideo signum distributivum secundum dici de omni vel dici de nullo suscipere non potest. Sic autem se habentibus terminis, quod universaliter medium distribui non potest, dictum est in generatione syllogismorum, quod non ficbat syllogismus : quia ex particularibus vel indefinitis vel singularibus in nulla figura fit syllogismus. Sed si debeat esse syllogismus, oportet propositionem a v majorem sumere universaliter per signum universale distributivum, quod in termino discreto singulari fieri non potest : propter quod hoc falsum est, hoc est, incongrue propositum, quod proponebat omnem intelligibilem Aristomenem semper esse : quia dicit illud distribui per signum universale quod distribui non potest, cum Aristomenes sit corruptibilis, hoc est, sensibilis et singularis.
satis bene in eodem sensu hoc aliquantulum aliter exponunt, quantum ad hoc quod dicunt, quod intelligibilis Aristomenes, ut dicunt, est intellectivus sive sapiens Aristomenes, et multa intelligens : et caetera non mutantur ab expositione praedicta : et haec est expositio Alfarabii et vera. Quidam autem somniando hic multa finxerunt, de quibus non curamus : certum est enim quod si nomen singulare sit et uni soli conveniat, et partem non habeat, quod distribui pro partibus non potest : et si addatur adjectivum subjecti, non ex illo recipit communitatem, sed potius adjectivum ex singulari sibi substante recipit singularitatis discretionem : et ideo cum adjectivo ratione adjectivi distribui non potest : et ideo non est curandum de somniis illorum.
Aliud autem exemplum æqualis cum inducto exemplo potentiae ad idem ostendendum est sic. Sit enim rursum in alio exemplo c quidem Micales simpliciter, ipso nomine discreto significatus : in quo autem est v medium sit Micalesmusicus : sicut in alio exemplo fuit Aristomenes intelligibilis : in quo A major extremitas sit corrumpi cras sive in futuro. In tali ergo terminorum positione verum v medium de c minori extremitate singulariter prædicari in minori propositione : quia Micales est musicus Micales. Adhuc autem etiam A major extremitas prædicatur de v in majori propositione : quia Micales musicus corrumpetur cras, hoc est, in futuro : et ideo est singularis et sensibilis : A autem de v in conclusione virtute consequentiae prædicari falsum est : quia quamvis in subjiciendo et prædicando medium videatur esse dispositio prime figurae, tamen non sunt termini susceptibiles signi distributivi per quod sit dici de omni, per quod syllogismi prime figurae perficiuntur. Hoc autem secundum exemplum quantum ad id quod intendimus ostendere per ipsum, idem est cum priore, quod paulo ante inductum est : nam verum est et con-
<--- Page Split --->
gruum, si dicatur universaliter, Micales musicus corrumpetur cras ; eo quod nomen discretum, nec per se neque cum adjectivo susceptibile est distributionis.
Hæc ergo fallacia sive error in terminis talibus fit in eo quod pene videtur ibi esse dispositio figurae in positione terminorum : quia non deficit nisi in dici de omni vel de nullo : quod principium est syllogismi secundum quod constitutitur in forma modi perfecti in seipso syllogismi: concedimus enim talem dispositionem terminorum aliquando esse syllogisticam: quia videtur nobis quoad figurae formam nihil differre hoc huic inesse sine distributione, et hoc huic omni inesse cum distributione : et ideo fallimur in eo quod judicamus ibi esse formam syllogismi, ubi est forma syllogismi in eo quod pene.
CAPUT IV.
De errore qui accidit circa resolutionem duarum propositionum in tres terminos ex prava expositione vel sumptione terminorum secundum abstractum et concretum.
Frequenter autem evenit vel accidit mentiri in resolutione duarum propositionum in tres terminos : eo quod non bene modo debito termini positi in propositionibus exponuntur, sive ponuntur termini secundum exigentiam propositionis alterius quae in eodem syllogismo ponitur in qua aliter exponuntur : et sic uno modo exponuntur in una, et alio modo in alia. Cujus exemplum est, ut si a quidem sit sanitas in abstracto exposita, b autem sit aegritudo, c vero sit homo : tunc enim medium quod est aegritudo, comparatur ad majorem extremitatem ut abstractum ad abstractum : et hoc modo non potest comparari ad minorem extremitatem, quae est homo, sed potius in concretione comparabitur ad ipsam, quia subjectum est ipsius : tali enim dispositione terminorum facta verum est di-
cere : quod a nulli b contingit inesse : eo quod nulli aegritudini inest sanitas : quia oppositum removetur ab opposito : et rursum verum est dicere in minori, quoniam b inest omni c, omnis enim homo susceptibilis est aegritudinis : et ex tali habitudine terminorum ad invicem videtur accidere per consequentiam nulli homini contingere sanitatem inesse. Sic autem formatur syllogismus : de necessitate nulla aegritudo est sanitas : sed omnis homo est aeger : et ex hoc non sequitur : ergo de necessitate nullus homo est sanus, licet sequi videatur. Hujus autem causa est : quia non bene (hoc est, uniformiter) in utraque propositione exponuntur termini. In majori enim propositione in qua sumuntur termini in abstractione, debent sumi in concretione : et tunc esset major falsa cum modo necessitatis : tunc enim major esset hæc, de necessitate nullum aegrum est sanum, quae falsa est. Si autem major sit in concretum mutata, et accipiatur de contingenti, tunc erunt præmissæ ambæ veræ, et conclusio sequetur de contingenti sic, contingit nullum aegrum esse sanum : sed omnis homo est aeger : ergo contingit nullum hominem esse sanum.
Patet igitur quod causa erroris est, quod non bene exponuntur termini secundum locutionem quae convenit propopositionibus : sumuntur enim in majori secundum abstractionem, et in minori secundum concretionem : et hoc patet : quia si termini qui secundum ipsas habitudines abstractæ sanitatis et aegritudinis accipiuntur in majori, transmutantur ad concretionem : tunc non erit syllogismus : quia major cum modo necessitatis est falsa, ut pro sanitate quidem ponatur sanum, et pro aegritudine ponatur aegrotum : tunc non erit verum dicere, quoniam non contingit aegrotanti inesse sanum : non contingere autem inesse æquipollet ad necesse non esse. Hoc autem modo sumpta majori in concretis et cum modo contingenti non fit syllogismus ad conclusionem de necesse non esse, sed fit ad
<--- Page Split --->
conclusionem de contingenti : et hoc contingens est quod non est impossibile esse: et hoc patet, quia contingit nulli homini inesse sanitatem hoc modo, quo non est impossibile nullum hominem esse sanum actu. Sic igitur patet qualiter hic error vitatur in prima figura.
Rursum in media figura similiter erit falsum ex eadem causa sumptionis terminorum : quia etiam in secunda figura sic variatis terminis per abstractum et concretum contingit in majori propositione per consequentiam syllogisticam ægritudinem quidem nulli inesse sanitati, et in minori contingit omni homini inesse sanitatem : et ex hoc videtur sequi in conclusione, quod nulli homini inest ægritudo, sic, nulla ægritudo est sanitas de necessitate : omnis homo est sanus : non sequitur conclusio de necessario, quod omnis homo de necessitate non sit æger. Si autem præmissæ veræ sumantur ambæ in terminis concretivis, et ita quod altera sit de contingenti, sequitur conclusio de contingenti, sicut prius.
In tertia autem figura sic per abstractum et concretum variatis terminis, conclusio quæ est de contingenti, erit falsa præmissis existentibus veris, una scilicet sumpta de contingenti, et altera de inesse, sic, omni homini contingit inesse sanitatem, vel omnem hominem contingit esse sanum : quod similiter contingit omni homini inesse ægritudinem, vel omnem hominem contingit esse æгруm : non enim sequitur ex hoc, quod contingat omnem ægritudinem esse sanitatem. Et causa hujus est : quia eidem quod est medium et subjectum contingit inesse contraria concreteve, et si non simul : non tamen propter hoc unum contrariorum contingit inesse alteri. Palam enim est quod sanitatem et ægritudinem, et disciplinam et ignorantiam, et ut omnino sive universaliter dicatur, omnia contraria contingit omni subjecto eidem inesse. Sibi vero invicem impossibile est contraria inesse in abstracto : quia sic contraria sunt ipsæ habitudines sive habitus sive dispositio-
nes contrariae : hoc autem manifestum est in prædictis terminis, sicut dictum est, per abstractum et concretum variatis : quando enim eidem subjecto contingit plura contraria inesse concretive sumpta, tunc sequitur quod etiam sibi invicem contingit inesse concretive sumpta, ut sanum contingit inesse ægro, et æгрум contingit inesse sano.
Manifestum est igitur, quoniam in omnibus talibus fit fallacia reductionis propositionis in terminos, propter terminorum pravam expositionem sive sumptionem : quia si transmutantur hi termini qui abstracti sunt secundum habitudines sive dispositiones, quæ sit non contraria, transmutantur ad concretos. Est autem hic attendendum, quod si fiat talis argumentatio, de necessite nulla ægritudo est sanitas : omnis homo est æger : ergo nullus homo est sanus : sequitur quidem conclusio de inesse, sed non sequitur virtute syllogismi, sed per locum ab oppositis : talis enim conclusio sequitur ex sola minori, etiam si major auferatur : unde patet quod non sequitur virtute syllogistica, quia decursus syllogisticus maxime sit a majori propositione. Adhuc si sic arguatur, de necessitate nulla sanitas est justitia : ergo nullum sanum est justum : hæc conclusio sequitur per locum à conjugatis, sed non virtute syllogistica. Ubique enim fallit habitudo syllogistica per variationem terminorum a concretis in abstractos, et e converso. Adhuc autem si sic arguat aliquis, de necessitate nulla sanitas est agritudo : omnis autem homo sanus : et dicat quod hæc major est de necessitate et minor de inesse, et ideo debeat sequi conclusio de necesse : patet quod mixtio nulla est, quia in tali mixtione minor (quæ est de inesse) debet essentialiter esse sub majori : et hoc non est in syllogismo qui inductus est.
Attendendum etiam est quod Aristoteles hanc dicit esse falsam, de necessitate nullum sanum est æгрум : et hujus causa est, quia quamvis soleat distingui per compositionem et divisionem, et in sensu com-
<--- Page Split --->
posito dicatur esse vera, et in sensu diviso falsa. Et similiter dictum quod a tali formatur propositione, hoc scilicet, nullum sanum esse ægrum est necesse. In sensu enim compositionis negatio materialis est ad modum, et modus cadit supra negationem, et totam dicti compositionem. Tamen hoc non movit Aristoteles ut diceret eam falsam in hac materia, ubi loquitur de abstractis et concretis : sed potius hoc movit eum, quod nunquam alicui inest sic unum contrariorum, quin relinquatur potentia formalis ad hoc quod insit alterum : quia aliter non esset motus de contrario ad contrarium : et ideo hæc, omnis homo est sanus, et similiter hæc, nullus homo est sanus, est contingens ad utrumlibet : hoc autem contingens ad utrumlibet opponitur et necessario et impossibili. Et ex hoc sequitur quod hæc sit falsa, nullum sanum esse ægrum est necesse : quia omne sanum esse ægrum est contingens.
Si autem aliquis objiciat dicens, nullum sanum esse ægrum est verum, et non potest non esse verum : ergo est necessarium. Dicendum est quod non sequitur : quia causa quare potest inesse ægrum, est in subjecto per formalem inchotationem. Si autem esset in subjecto causa quare non posset inesse ægrum, tunc verum esset quod esset necessarium, sicut cum dicitur, hominem esse asinum est falsum, et non potest non esse falsum : et similiter hominem non esse asinum est verum, et non potest non esse verum, sequitur quod est necessarium : et sic patet qualiter hæc est falsa, nullum sanum esse ægrum est necessarium.
Attendendum etiam quod cum dicitur, quod in tali variatione terminorum per concretum et abstractum est error in secunda figura sicut in prima, et quod in ea sequitur conclusio de contingenti sicut in prima, sic, contingit nullum sanum esse ægrum : omnis homo est æger : ergo contingit nullum hominem esse sanum : quod videtur non valere, quia in ante habitis de mixtione contingentis et inesse
dictum est, quod talis mixtio non valet ubi affirmativa est de inesse, et negativa de contingenti, sed e converso.
Tamen iste error qui hic determinatur communis est ad primam et secundam et tertiam figuram quocumque modo varietur in propositionibus, hoc est, sive affirmativa sit de inesse; sive negativa, dum talis sit ibi variatio concreti et abstracti : sed hoc verum, quod si fiat mixtio contingentis et inesse, oportet quod negativa sit de inesse.
Adhuc autem notandum quod in tertia figura in tali variatione terminorum contingit, quod premissis existentibus veris non sequitur conclusio : et hoc ideo quia variatur habitudo terminorum in minori, et in conclusione : in minori enim sunt concreti, in conclusione autem abstracti : et abstractum de abstracto non prædicatur, sicut patuit in ante habitis. His autem sic notatis plana sunt ea quæ dicta sunt.
CAPUT V.
De errore qui accidit in reductione propositionum in terminos, ex hoc quod quæruntur semper termini incomplexi sive simplices.
In tali enim reductione propositionum in terminos, non oportet terminos semper quærere simplices sive incomplexos, qui uno nomine significantur, ut per tales tantum fiat reductionis expositio. Et hujus quidem causa prima est : quia sæpe erunt tales termini in propositionibus, quibus unum nomen simplex non est positum, et in talibus oportet oratione circumloquente uti loco nominis simplicis : propter quod etiam nimis difficile est (hoc est, plus difficile quam in aliis) reducere hujusmodi syllogismos. Secunda causa ejusdem est : quia aliquoties etiam accidit falli in syllogismo, propter hujusmodi in simplicem terminum reductionem, et maxime in demonstrativis, quando immediatorum est syllogismus. Sit enim. A
<--- Page Split --->
major extremitas duo recti per æqualitatem, b autem medium sit triangulus, c vero minor extremitas sit isosceles sive æquicrurus : tali enim positione facta, patet quod ei quod est c inest a per b medium : ei autem quod est b idem inest, non per aliud medium, sed immediate : quia inter passionem et ejus proprium subjectum non est aliud subjectum medium : per se enim et non per medium habet triangulus duos rectos : propter quod non erit aliquod medium inter a et b, quando a de b sit demonstratum, quod scilicet medium sit simplex nomen subjecti. Oportet tamen in tali demonstratione esse medium, quia omnis syllogismus habet medium per quod extrema concluduntur : et hoc quidem medium erit diffinitio vel oratio aliqua diffiniens vel declarans vel nomen subjecti vel passionis, quod medium est causa cohaerentiae extremitatis majoris et minoris. Manifestum est ergo quod non est semper sumendum medium ut hoc aliquid simplex sive simplici nomine designatum.
Seiendumautemquodpropositiodi - citurimmediatadupliciter . Unoquidemmodoabimmediationecausæ : quiascili - cetcausamnonhabetperquamvaleatdemonstrari , ethocmodoprincipiasuntimmediata . Aliamododiciturimmediataappellationesubjectimedii : ethocmodohabereduobusrectisæqualestresimme - diatumesttrianguloetnonæquicruro 1 .
Siquisautemobjicatdicensquodom - nispropositiosuæveritatishabetaliquamcausam , etsichabetmediumperquodpot - estdemonstrari , etsicvideturesseme - diata . Dicendumquodhocverumest : sedtalemediumnonestmediumperquodpossitdemonstrari , quiamediumperquodfitdemonstratioestnotiusetpriuseoquoddemonstraturperipsum : ettaleme - diumnonestcausaveritatisprincipiorum .
CAPUT VI.
De errore qui provenit ex hoc quod termini sumuntur secundum obliquitalem alicujus casus.
In reductione propositionum in terminos etiam oportet tales terminos sumere sicut ea quae semper prædicantur de se invicem secundum rectum secundum unam et eamdem similitudinem, ita quod in recto prædicetur primum de medio, et medium de postremo secundum eumdem casum prædicetur : et hoc similiter observandum est in non esse quod significatur in negativa. Sed toties variare oportet hoc, quoties secundum casus aliquid esse dicitur sive prædicatur, et quoties sive quot modis verum est unum de alio dici vel significari. Cujus exemplum quod obliquus subjicitur et rectus prædicatur, sicut quando dicimus quoniam contrariorum una est disciplina : tunc enim cum obliquo subjecto syllogizatur. Sit enim a major extremitas unam esse disciplinam, b autem medium sit contraria sibi invicem, a ergo (facta tali positione) inest b non tali prædicatione facta in recto : sicut dici posset, quod contraria sunt una disciplina : sed ideo dicimus a inesse b, quoniam verum unam esse disciplinam de ipsis genitive subjectis.
Accidit enim quandoque in propositionibus syllogismi primum de medio dici sive prædicari secundum rectum, medium autem de tertio, minori scilicet extremo non dici secundum rectum, sed secundum aliquem obliquum : sicut cum dicimus, sophia sive sapientia est disciplina : boni autem sophia : conclusio ex his est, quoniam boni est disciplina : et prædicatur hic primum de medio secundum rectum, medium autem de postremo secundum obliquum, et concluditur pri-
<--- Page Split --->
mum de postremo secundum obliquitatem postremi : et patet ulterius quod bonum non est disciplina secundum rectum : sophia autem est disciplina, ita quod utrumque refertur ad alterum secundum rectum.
Quandoque autem medium de tertio sive minori extremo dicitur secundum rectum : primum autem de medio non prædicatur secundum rectum, ut si sic proponatur, quod qualis alicujus sit omnis disciplina, aut quod omnis disciplina est alicujus contrarii : bonum autem dicitur secundum rectum et contrarium, et quale secundum rectum : omne enim bonum est alicujus contrarium, et omne bonum est quale : conclusio ex his, quoniam boni est disciplina : et sic prædicatur primum de medio in prima propositione oblique : et similiter in conclusione prædicatur primum de tertio sive postremo secundum obliquitatem, non est bonum disciplina nec quale, sed qualis : nec contrarium, sed contrarii, in prædicta acceptione terminorum : sed omnium talium dicitur esse disciplina secundum obliquitatem genitivi : et non dicitur hoc, quod bonum sit disciplina in conclusione : quia nec conclusio est secundum prædicationem recti, sed secundum obliquitatem genitivi.
Est autem aliquando neque primum de medio prædicatum secundum rectum, neque medium de tertio, ita quod primum de tertio in conclusione quandoque quidem secundum rectum dicitur, quandoque autem non dicitur de ipso secundum rectum : ut si taliter proponamus, quod cujus est disciplina, hujus est genus : boni autem est disciplina : conclusio, quoniam boni est genus : et facile est videre, quod primum de medio in prima propositione, neque medium de tertio in minori propositione secundum obliquitatem prædicatur, ita quod nullum trium de nullo trium in præmissis et in conclusione secundum rectum prædicatur. Si autem sic proponatur, quoniam id cujus est disciplina, hoc est genus secundum re-
ctum sive recti prædicationem : et assumatur, quod boni est disciplina : erit secundum recti prædicationem, quoniam bonum est genus quoddam. Patet ergo quod sic proponendo de extremo quidem secundum rectum prædicatum primum in conclusione, de se autem invicem in præmissis non prædicantur termini secundum rectum.
Eodem autem modo fit variatio terminorum secundum casus in non esse quod significatur in negativa : non enim semper negative significant hoc non inesse huic secundum obliquitatem dativi casus, vel non esse hoc secundum accusativum : sed significant aliquando hoc non essehujus secundum obliquitatem genitivi, aut hoc huic secundum obliquitatem dativi, sicut si sic proponamus, non est motionis motio, vel non est motus motus genitive, aut generationis generatio : voluptatis autem sive delectationis est motus sive motio sive generatio : et concludimus, non ergo voluptas est generatio vel motus, sicut dixit Plato, quod omnis voluptas est generatio. Aut rursus quando sic proponimus, quoniam omnis risus est signum secundum recti prædicationem : signi autem non est signum secundum genitivi obliquitatem : et concludimus, ergo risus non est signum secundum prædicationem recti. Similiter autem in aliis negativis, in quibus interimitur propositio sive negatur non secundum rectum : sed ideo quia genus sive aliud prædicatum aliquo modo secundum obliquitatem alicujus casus dicitur ad ipsum subjectum.
Rursum si sic proponimus in obliquitate dativi dicentes, quod Deo non est tempus opportunum : eo quod nihil Deo potest esse proficiens in tempore vel simpliciter : sed Deo est æstas : concludentes quod æstas non est tempus opportunum : sic enim proponendo terminos, ponendum est æstatem pro minori, tempus opportunum pro majori, et Deum pro medio : propositio autem utraque est sumenda secundum nominis casus.
Simpliciter enim hoc et universaliter
<--- Page Split --->
dicimus de omnibus : quoniam termini semper et ponendi sunt in propositionibus secundum debitos casus acceptos secundum declinationes nominum, ut in recto est homo, aut bonum, aut contrarium hominis, aut boni, aut contrariorum. Propositiones autem sumenda sunt secundum uniuscujusque nominis casus, et postea reducendae prædicationes secundum obliquum acceptæ ad eas quæ secundum rectum : aut enim in dativo sumitur, ut quoniam huic, vel æquale hoc huic : aut in genitivo, ut quoniam hoc hujus, ut disciplina contrariorum, et duplum dimidii duplum : aut in accusativo, ut quoniam hoc accusative, ut feriens sive percutiens vel videns hoc vel hunc : aut in recto, ut proponentes dicimus quoniam homo est animal : autsi quolibet modo aliter secundum alium casum idem nomen in diversos casus declinatum invenitur positum secundum propositionem alicujus syllogismi in subjecto positum vel in prædicato.
Inesse autem hoc prædicatum huic subjecto, et verum esse hoc prædicatum de hoc subjecto toties sive tot modis est sumendum, quoties in libro Prædicamentorum prædicamenta sive prædicata divisa sunt et distincta : et quodlibet illorum est accipiendum aut quo, hoc est, secundum quid inhaerens subjecto, aut simpliciter et universaliter. Amplius autem ista prædicata sunt accipienda aut simplicia (hoc est, incomplexa) aut complexa. Similiter autem est faciendum etiam in negativis quæ significant non esse. Hæc autem omnia diligenter considerandum est, et in unoquoque istorum in resolutione determinandum est id quod est melius, hoc est, utilius et conveniens ad syllogismorum reductionem, vel propositionum resolutionem in terminos.
Attendendum est hic, quod quamvis obliquus non sit pars enuntiationis, tamen est pars propositionis : quia licet nihil enuntietur de re ipsa, tamen facit ad hoc quod subjectum sic vel sic subjiciatur prædicato, vel prædicatum sic vel sic insit sub-
jecto, ex hoc quod est determinatio alterius eorum in enuntiatione quæ ad rem refertur, non est ita : et hoc subtilius requirendum est in libro de Interpretatione : et quamvis hoc modo obliquus sit subjectum in propositione, non tamen subjicitur .actui vel distributioni : quia determinatio est subjecti vel prædicati, sicut dictum est : et quia subjicitur respectu alterius prædicati, et dicit modum inhaerendi. Hic autem modus syllogizandi ex obliquis superius in generatione syllogismorum tradendus non erat : quia non facit diversitatem in forma ab eis qui in ante habitis traditi sunt in processu syllogistico, sed diversitatem facit in reductione.
Quod autem quidam objiciunt, quod taobiectio prilis syllogismus fallere debeat propter diversitatem medii quæ causat deceptionem : ut cum dicitur, omnium oppositorum est disciplina : sanum et ægrum sunt opposita.
Adhuc autem quia dispositio primae sequenda. figure non tenet nisi accipiatur minor sub medio : sed si sic dicam, philosophia est disciplina : boni est philosophia : minor non videtur esse sub medio.
Dicendum est taliter objicienti, quod solutio pritalis diversitas secundum rectum et obliquum non est nisi secundum accidentales materias : et hæc non variat habitudinem essentialem medii ad extrema in prima figura : et ideo non impedit syllogismum.
Ad aliud dicendum, quod non semper solutio sesolutio sein prima figura accipitur minor sub mecuudæ. cuudæ. dio sicut in linea prædicamentali subsistens eidem, sed ut quoquo modo vere se habeat ad ipsum : et ideo bene satis accipitur bonum sub sophia, sed in obliquo : et hoc modo bonus est syllogismus.
Notandum etiam quod licet conclusio in aliquo similis debeat esse utrique præmissarum, tamen in hoc non attenditur illa similitudo quantum ad obliquos : et ideo quamvis in utraque præmissarum termini sint in obliquo, possunt esse in recto in conclusione.
Attendendum etiam quod non est facta
<--- Page Split --->
mentio de ablativo : et hoc ideo est, quia Graeci carent ablativo, ex quibus ista scientia derivata est : sed loco ablativi ponunt genitivum, et aliquando dativum secundum diversas exigentias constructionum. Per vocativum autem non fitdicativa oratio.
Sciendum etiam quod ista varietas syllogizandi non diversificatur per tres figuras secundum omnem varietatem modorum et figurarum : secundum exempla tamen inducta patet quod in omnibus figuris talis fit syllogismus : quia exemplum illud quod non est motionis motio, facit syllogismum secundae figurae. Ultimum autem exemplum, quod Deo non est tempus opportunum, facit syllogismum tertiae figurae : et alia exempla sunt secundum modum primae figurae.
CAPUT VII.
De errore sive difficultate resolutionis propositionis in terminos propter reduplicationem.
Antequam determinetur difficultas reduplicationis, sive quae provenit ex reduplicatione medii super extrema, utile est scire quid sit reduplicatio, et qualiter debeat fieri. Dicamus igitur quod reduplicatio est iterata enuntiatio medii super extremum, ut notetur causa inhaerentiae praedicati in subjecto : et ideo reduplicatio proprietas est a praedicato inchoans, et in subjectum procedens, et in ipso manifestans causam inhaerentiae praedicati. Propter quod in syllogismo medii quidem est reduplicari : sed reduplicatio ad praedicatum quod est majus extremum debet fieri, sic, homo est animal in quantum homo. Secus autem est de distributione quae inchoat dividendo a partibus subjecti, et terminat sic divisas in receptionem praedicati : et ideo subjecto semper additur in syllogismis. Unde idem dicit reduplicatio quod haec conditio, secundum quod ipsum : homo enim gest animal secundum quod ipse est homo, et secundum
nomen refert subjectum super praedicatum, ut determinetur inhaerentia praedicati secundum causam. Propter quod praedicatum non potest reduplicari, quia locutio erit falsa : si enim homo esset animal vel secundum quod animal, vel secundum quod ipsum animal, sequeretur quod homo esset omne animal. Hoc igitur est reduplicatio, et ista est utilitas reduplicationis. His habitis, ostendamus qualiter fit reduplicatio medii in prime figure syllologismis.
Dicamus igitur cum Aristotele quod reduplicatum in propositionibus syllogismorum prime figure medium ipsum sub reduplicatione ad primam sive ad majorem extremitatem est ponendum, et non est reduplicatio medii medio quod in prima propositione subjectum est adjungenda. Dico autem hoc explanando, ut si fiat in terminis syllogismus concludens, quoniam justitiae est disciplina, quoniam bonum, hoc est, secundum quod bonum : tunc illa reduplicatio (quoniam bonum vel in eo quod bonum) ad primam extremitatem est ponenda. Sit enim a extremitas adjuncta sibi reduplicatione, et sit disciplina, quoniam bonum sive in quantum bonum. Id autem in quo est b medium dicatur bonum absolute non conjuncta sibi reduplicatione. Ergo tali facta terminorum positione a verum est praedicari de b, nam boni est disciplina quoniam bonum sive in quantum bonum : sed etiam b de c dicetur tali facta positione : nam justitia est quod bonum est perse, et non per accidens : et hic syllogismus sic formatur, omne bonum est disciplinatum quoniam bonum vel secundum quod bonum : justitia est bcnum : ergo justitia est disciplinatum quoniam bonum. Sic ergo fit resolutio propositionum in tres terminos, ut major terminus sit praedicatum prime propositionis juheta sibi reduplicatione medii, et medium sit absolutum, et etiam minor extremitas.
Si autem ad b, hoc est, ad medium ponatur sive jungatur haec reduplicatio, quoniam bonum, non erit syllogismus :
<--- Page Split --->
nam a quidem major extremitas verum erit de b, quia verum est quod bonum quoniam bonum est disciplinatum, b autem de c minori extremitate in secunda propositione non erit verum : bonum enim quoniam vel secundum quod bonum prædicari quidem de jtutitia falsum est : quia sic justitia esset omne bonum, quod falsum est. Et etiam est non intelligibile : quia sequeretur quod idem esset causa suiipsius, quod non est intelligibile : reduplicatio enim dicit causam, quæ si poneretur ad medium, notaretur quod medium esset causa suiipsius.
Similiter autem est si in syllogismo aliquo ostendatur sive concludatur, quod salubre est disciplinatum quoniam bonum, sive secundum quod bonum, talis syllogimus fiat reduplicatione medii juncta cum majori extremitate, sic omne bonum est disciplinatum, quoniam bonum, sive secundum quod bonum : omne salubre bonum : ergo omne salubre disciplinatum in quantum bonum. In istis autem terminis disciplinatum non denominatur a disciplina quæ est disciplinalis scientia, sed a disciplina quæ est moris ordinatio et compositio : et hoc in Græco expressius est quia disciplinalis scientia dicitur Græce iπiσημov : disciplina autem moris Græce dicitur φεδω. Sin:iliter autem fit in syllogismo in quo concluditur, quod hircocevrus est opinabilis in eo quod non existens, et formatur sic, non existens est ens opinabile in eo quod non existens : hircocevrus est non existens : ergo hircocervus est ens opinabile in eo quod non existens : in quantum enim non existens non est ens secundum veritatem, sed secundum opinionem solam. Similiter autem est in syllogismo in quo concluditur, quod homo corruptibile aliquid est in eo quod sensibile aliquid est, et formatur sic, sensibile est corruptibile in eo quod sensibile : homo autem sensibile : ergo homo corruptibile in eo quod sensibile. In omnibus enim prædicatis vel dictis syllogisticarum propositionum ad extremum (hoc est, ad majus extremum
quod simpliciter extremum dicitur) reduplicatio medii semper ponenda et jungenda est. Quia si reduplicatio jungatur ad medium : tunc in prima figura faciet minorem falsam : quia reduplicatio significat quod terminus cui adjungitur, universaliter tenetur : et ideo cum medium in prima figura sit prædicatum minoris propositionis, oporteret quod prædicatum minoris propositionis universaliter referretur ad subjectum, sicut si dicatur, quod justitia est bonum in quantum bonum, oporteret quod justitia esset omne bonum, quod falsum est. Quando autem in majori propositione reduplicatio medii fit sic, omne bonum in quantum bonum est disciplinatum, non significatur quod medium universaliter accipiendum est sub majori extremitate : et hoc est conveniens et non falsificat propositionem.
Adhuc autem notandum quod quamvis syllogismus fiat cum reduplicatione medii super majorem extremitatem, et cum reduplicatione minoris supra medium, sicut in sequenti ostendetur capitulo, tamen non potest fieri in aliqua figurarum syllogismus cum reduplicatione majoris extremitatis. Et hujus causa est : quia in omni figura concluditur major extremitas de minori, et oportet quod in conclusione reduplicaretur prædicatum supra subjectum, quod est contra naturam et positionem reduplicationis, sicut jam paulo ante determinatum est. Adhuc autem, si fieret reduplicatio majoris extremitatis supra medium, tunc in prima et in tertia figura fieret reduplicatio prædicati supra subjectum, quod jam dictum est esse non posse. In secunda etiam figura non potest major extremitas (licet subjiciatur) reduplicari supra medium in utraque propositione, eo quod subjecta majoris et minoris oppositionem habent in secunda figura.
Attendendum etiam quod quamvis non sint positi in exemplis inductis nisi syllogismi affirmativi, fit tamen etiam reduplicatio tam medii quam minoris extremitatis etiam in negativis. Et de reduplicatione medii est hoc exemplum : nullum
<--- Page Split --->
eligendum est malum in quantum eligendum : omne bonum est eligendum : ergo nullum bonum est malum in quantum eligendum. Exemplum autem reduplicationis terminorum extremitatis est illud : nullum corpus in quantum ægrum est sanum : omne ægrum est corpus : ergo nullum ægrum est sanum in quantum ægrum. De negativis enim et aliis modis reduplicationis fieri non oportet specialem mentionem : quia in affirmativis qui dicti sunt, omnes alii modi possunt intelligi : non enim difficile est formare hujusmodi syllogismos.
CAPUT VIII.
De reductione propositionum in terminos ubi est reduplicatio minoris extremitatis.
In reduplicatione autem minoris extremitatis supra medium, primo notare oportet quod non est eadem positio sive dispositio terminorum in propositionibus, quando simpliciter sine reduplicatione aliquid syllogizatum fuerit cum reduplicatione restringente ad hoc aliquid, hoc est, ad partem subjectivam, aut quomodo quantum ad restrictionem factam ad modum essentialem aliquem, aut quomodo quantum ad restrictionem factam ad partem in modo sive accidentalem. Dico autem exponendo quæ dicta sunt, quod alia est hinc et inde dispositio terminorum : aliter enim disponuntur quando de aliquo concluditur, quod bonum simpliciter sit disciplinatum sine reduplicatione : et aliter quando concluditur de aliquo, quod est disciplinatum bonum quoniam bonum, sive in quantum est bonum. Si enim simpliciter sine determinatione reduplicationenis ostensum est bonum esse disciplinatum, medium ponendum est ens sine reduplicationis additione. Si autem ostendi debeat, quod bonum est disciplinatum, quoniam bonum, vel in quantum bonum, tunc medium ponendum quid ens, hoc
est, aliquod ens cui per se conveniat disciplinatum esse.
Hujus autem exemplumi est, quod ponamus esse majorem extremitatem disciplinam sive disciplinatum cum reduplicatione entis alicujus cui convenit esse disciplinatum. In quo autem est b medium, sit ens quid, cui convenit esse disciplinanatum, et non ens simpliciter. Id autem in quo ponitur c minor extremitas, sit bonum absolute : et hoc est si ponamus majorem extremitatem quæ est a disciplinam sive disciplinatum cum reduplicatione minoris extremitatis : et hoc est quod sit disciplinatum non ex hoc quod sit ens, sed quoniam vel in quantum est aliquid, cujus per se et secundum ipsum est disciplina, et sit illud honestum sive etiam proficiens. In quo autem est b medium, sit ens non absolute, sed ens quid contractum ad 'aliquid cujus per se est disciplina. In quo autem est c minor extremitas, sit bonum absolute et sine reduplicatione acceptum. Tunc enim verum est a de b prædicari, erat enim disciplina alicujus entis in quantum est aliquod ens, studiosum scilicet. Sed et b medium prædicatur de c minori extremitate, quia posuimus quod id in quo est c erat bonum : et ex his concluditur a de c in conclusione, hoc est, quod disciplina est boni, quoniam bonum : et hæc est reduplicatio minoris extremitatis super majorem, sic, omne studiosum disciplinatum in quantum bonum : bonum, omne studiosum : ergo bonum disciplinatum in quantum bonum. Quando enim dicimus quid ens et non ens simpliciter, signum datur propriæ et determinatæ substantiæ per reduplicationem contractæ, sicut est bonum in quantum studiosum : bonum enim utile vel delectabile non pertinet ad disciplinam moris, quæ qædò vocatur, sicut paulo ante dictum est. Sic ergo resolutio fit in propositione quæ est cum minoris extremitatis reduplicatione.
Si autem ens (quod est medium in syllogismo) positum sit ad majorem extremitatem quæ dicitur extremum ens in
<--- Page Split --->
syllogismo, et sit positum simpliciter et sine reduplicatione, non erit syllogismus concludens cum reduplicatione minoris extremitatis super majorem, ut si quidem ens sit medium et non sit reduplicando contractum ad aliquod ens cui per se insit majus extremum : tunc enim non erit syllogismus cum reduplicatione : non enim tunc concludetur quod disciplina sit boni quoniam bonum, sed simpliciter concluditur quod disciplina est boni, sic, omne ens disciplinatum : bonum autem ens : ergo bonum disciplinatum.
Si quis autem objiciat quod superius determinatum est quoniam non oportet subjectum quaerere ex hoc quod sequitur omnia : hic autem ante ponimus subjectum ex hoc quod omnia sequitur, hoc est, ens : et ita videtur in dictis esse contradictio. Non est difficile solvere. Ens enim in sua communitate non quaerimus pro subjecto, sed aliquod ens ut proficiens vel studiosum : et tale ens dicitur simpliciter ens non a communitate entis, sed quia sumitur sine reduplicatione. Ex his autem quae jam in universalibus syllogismis diximus, etiam manifestum est quod etiam in particularibus syllogismis quantum ad terminos cum reduplicatione et sine reduplicatione sumptos, similiter (sicut in universalibus syllogismis) sumendi sunt termini, scilicet quod quando est reduplicatio medii, in tali reduplicatione debet sumi major cum reduplicatione medii conjuncta sibi : quando autem est reduplicatio minoris extremitatis, tunc debet unus terminorum poni major extremitas, et alter medium cum reduplicatione minoris extremitatis.
Est autem hic attendendum quod in prima figura syllogizari potest cum utraque reduplicatione, et medii scilicet supra majorem extremitatem, et minoris extremitatis supra medium, sicut paulo ante ostensum est. In secunda autem figura potest syllogizari cum reduplicatione minoris extremitatis, et non cum reduplicatione medii. In tertia autem e converso syllogizatur cum reduplicatione medii, et
non cum reduplicatione minoris extremitatis. Et hoc sic patet. Si enim in secunda figura fieret reduplicatio medii : aut illa fieret ad medium, aut ad aliquid aliud de extremis. Et patet quod non ad medium : quia medium est praedicatum, et reduplicatio ad ipsum posita faceret universaliter teneri praedicatum, et esset propositio falsa : fieret enim sic illa reduplicatio, nullum malum est eligendum in quantum eligendum. Aut poneretur ad majorem extremitatem quae subjicitur in majori termino medio : et hoc etiam inconveniens est : sic enim fieret, nullum malum in quantum eligendum est eligendum : hic enim significatur oppositio esse causa oppositi. Potest tamen minoris extremitatis fieri reduplicatio in secunda figura : et concludit cum reduplicatione minoris, sic, nullum malum est eligendum : omne bonum eligendum in quantum bonum : ergo nullum bonum malum in quantum bonum. In tertia autem figura potest concludi cum reduplicatione medii, sic, omne eligendum bonum in quantum eligendum : et omne eligendum expediens vel studiosum : ergo aliquod expediens est bonum in quantum eligendum. Cum reduplicatione autem majoris concludi non potest in tertia figura. Aut enim reduplicatio poneretur ad majorem extremitatem, quae praedicatur in majori propositione : aut ad subjectum quod est medium : et utroque modo erit propositio falsa, sicut facile est videre in terminis nuper inductis : est enim haec falsa, omne eligendum expediens in quantum expediens : et similiter haec, omne bonum expediens in quantum expediens. Multa sunt enim et eligenda et bona que non sunt expedientia.
Si autem contra haec quae dicta sunt (quod in secunda figura non potest fieri syllogismus cum reduplicatione medi) aliquis objiciat, quod syllogismus secunda figura descendit a secundo modo primae figura conversa majori propositione : et ideo si in secundo modo primae figura syllogizatur cum reduplicatione, conver-
<--- Page Split --->
tatur major propositio et syllogizetur cum eadem reduplicatione in secunda figura. Si, inquam, sic aliquis objiciat, Dicendum quod non potest major converti manente reduplicatione medii : sed convertitur acceptis terminis principalibus sine reduplicatione : bene enim dicitur, nullum malum eligendum, et e converso nullum eligendum malum. Similiter bene dicitur, nullum malum eligendum in quantum malum. Sed non e converso bene dicitur, nullum eligendum est malum in quantum malum.
Si autem adhuc contra hoc objicitur, quod secundum hoc non est generale quod dictum est negativam universalem converti in terminis. Adhuc in conversionibus observandum est, quod termini stent sub eisdem determinationibus in convertente, et conversa : et ita si fuerit reduplicatio posita ad prædicatum, conversa propositione erit eadem reduplicatio ad subjectum quod prius fuerat prædicatum : et hoc stare non potest. Unde sciendum quod quædam sunt dispositiones quæ disponunt subjectum et prædicatum secundum id quod sunt secundum rem, et non secundum quod sunt subjectum et prædicatum, sicut album, et nigrum, et hujusmodi : et tales dispositiones manent in conversione. Quædam autem sunt quæ disponunt subjectum secundum quod est subjectum, et prædicatum secundum quod est prædicatum : et tales non manent cum subjecto et prædicato, nisi quamdiu manent subjectum et prædicatum : et illæ non manent in conversione : et talis dispositio subjecti ad signum distributivum ; et ideo in conversa in qua subjectum non manet subjectum, dispositio non manet : unde omnis homo est animal, non convertitur in hanc, quoddam animal est omnis homo, sed in hanc, quoddam animal est homo. Similiter hæc, nullus asinus est homo, non convertitur in hanc, homo est nullus asinus, sed in hanc, nullus homo est asinus. Similiter est de reduplicatione quæ est, sicut dictum est, dispositio inchoans a prædicato, et complens se in
subjecto : quia est prædicati per comparationem ad subjectum : et in conversa, ubi prædicatum desinit esse prædicatum, deficit ipsa reduplicatio : et ideo sic habet converti, nullum malum est eligendum in quantum malum : ergo nullum eligendum est malum in quantum eligendum, ita quod semper fiat reduplicatio subjecti ad prædicatum : aliter enim erit propositio falsa, et aliquando nugatoria.
Ex his etiam patet, quare in prima figura non ponitur reduplicatio medii ad minorem extremitatem : minor enim extremitas in prima figura de medio non prædicatur : reduplicatio autem medii ad prædicatum neganda est in prima figura.
CAPUT IX.
Qualiter facilis sit resolutio propositionum in terminos.
Ut autem facilius fiat resolutio propositionum præmissarum in terminos, oportet aliquando accipere ea quæ idem valent, sed notiora sunt, et nomina pro nominibus, et orationes pro orationibus : ita tamen quod semper notius accipiatur pro minus noto et in nominibus et orationibus : et sic oportet accipere et nomen aliquando, et aliquando orationem : ita tamen quod semper pro oratione accipiatur nomen simplex ; dummodo (sicut supradictum est) nomina simplicia inveniantur quæ sumi possint : si enim illa non inveniantur, tunc accipiendæ sunt qrationes notiores pro terminis : sic enim facilior est terminorum expositio in quos resolvuntur propositiones.
Hujus autem exemplum est, ut si dicantur hæ duæ orationes, , suspicabile non est genus opinabilis, et quod non est idem opinabile quod quid suspicabile, hoc est, quod species suspicabilis : quia quid suspicabile est suspicabile contractum ad speciem, sicut quid animal est animal contractum ad speciem : et ideo idem significatur in utraque oratione : et ideo una pro alia accipi potest, ita quod
<--- Page Split --->
notior accipiatur pro minus nota: idem enim diversimode in voce significatum nihil prohibet esse minus notum sub una voce, et magis notum sub alia. Hoc tamen sic observandum est, quod pro oratione dicta termini ponendi sunt suspicabile et opinabile: si enim suspicabile non prædicatur de opinabili universaliter et sine conversione, non erit genus ipsius.
In hac tamen resolutione cavendum est, ut terminus medius cum reduplicatione minoris sumptus, aut terminus major cum reduplicatione medii sumptus ad terminum simplicem relicta reduplicatione reducatur : quia reduplicatio debet manere cum termino cui conjungitur, sicut in ante habitis dictum est: eo quod dicit causam inhaerentiae prædicati in subjecto. Et hujus exemplum est, quod non est idem voluptatem esse bonum simpliciter sine contractione facta per reduplicationem, et esse voluptatem quid bonum per contractionem reduplicationis: et ideo non similiter sive eodem modo ponendum est terminos. Sed si fit syllogismus concludens, quod voluptas est bonum sine reduplicatione, tunc ponendum est quod terminus sit bonum simpliciter. Si autem debeat fieri syllogismus concludens, quoniam voluptas est quid bonum contractum per reduplicationem, tunc oportet terminum ponere non simpliciter, sed quid bonum per reduplicationem determinatum, sicut patet in exemplis in ante habito capitulo inductis.
CAPUT X.
De difficultate resolutionis quae provenit ex universali signo addito vel non addito ad subjectum primae propositionis.
Adhuc autem difficultas est in resolutione propositionis ex his quae necesse est in syllogismo conjungi subjecto, sicut est distributio, sive signum distributivum : quia nisi major sit universalis in prima figura, non erit syllogismus : et hoc ali-
quando generat propositionum in terminos resolutionis difficultatem. Non est enim idem esse secundum rem, neque idem est dicere in sermone, cui v medium inest (sicut minori extremitati) huic eidem v medio inest a omni : et dicere, cui minori extremitati v inest omni, et a major extremitas inest omni universaliter : quia cum dicitur, cui v inest, non facit universalem propositionem, sed particularem, vel indefinitam : et ideo tunc forte non sequitur universalis affirmativa. Quando autem dicitur, cui omni inest v eidem omni inest a, facit universalem affirmativam minorem, et universalem conclusionem affirmativam. Et hoc patet quod non est idem istis duobus modis enuntiare. Nihil enim prohibet v medium inesse c minori extremitati, et non omni universaliter inesse, sed indefinite, vel particulariter, ut si in terminis exponentes dicamus, quod in minori propositione v (quod est medium et prædicatum) sit pulchrum, c autem minor extremitas sit album : pulchrum enim non universaliter prædicatur de albo : aliquod enim album est pulchrum, et aliquod album non pulchrum. Si autem alicui albo inest pulchrum particulariter : tunc sequetur indefinite et simpliciter, quoniam pulchrum inest albo et album est pulchrum, sed non fortasse inest omni albo pulchrum. Propter hoc dico autem fortasse, quia in terminis essentialibus sequitur quod si inest, omni est, ut si homo est animal, sequitur quod omnis homo est animal : quia una ratio est de omnibus. Sed in accidentalibus non sequitur hoc : in his enim potest inesse, ita quod non omnibus inest.
Sicut autem jam diximus de medio, quod sic dupliciter se habet ad minorem extremitatem : ita dupliciter se habet extremum majus ad medium, scilicet pro inesse, et pro omni inesse. Si ergo a major extremitas inest v medio simpliciter et non universaliter, ita quod non inest a omni ei de quo dicitur vel prædicatur v, sic major non potest esse universalis aliquo mo-
<--- Page Split --->
do, hoc est, sive minor sit universalis, sive sit particularis : universalis quidem si omni c minori inest b medium : particularis autem quando alicui c minori extremitati inest b medium : et sive universalis sive particularis sit minor, et major est particularis vel indefinita, nulla in prima figura penitus sequitur conclusio ex talibus enim propositionis non est necesse (necessitate syllogistica) a majorem extremitatem, vel inesse c indefinite, vel non inesse, vel inesse vel non inesse non omni sive particulariter in conclusione, quando major extremitas concluditur de minori : quia in prima figura majori non existente universali nihil concludi potest. Si autem universaliter de quocumque dicitur b (ut de minori extremitate), vere huic omni universaliter inest a major extremitas : tunc accidit sive sequitur syllogistice, quod a major extremitas in conclusione de omni illo dicitur et praedicatur, de quo in minori propositione dicitur b medium : et tunc fit syllogismus in prima figura. Si autem a non de omni, sed de aliquo dicatur particulariter in majori propositione, de quo b dicitur in minori propositione : tunc nihil prohibet ei quod est c (minori scilicet extremitati) inesse b medium in minori propositione ; et a major extremitas eidem minori extremitati in conclusione sequitur inesse non omni (particulariter scilicet non inesse) aut etiam non inesse omnino, hoc est, universaliter non inesse. Propositio igitur particularis affirmativa major non est syllogizabilis, et ideo ipsam in terminos resolvere non oportet : universalis autem syllogizabilis est.
Et tunc patet quod in tribus terminis stat resolutio duarum propositionum syllogizabilium : quoniam tunc sic se habent termini, quod major est universalis : quia de quo b medium omni sive universaliter dicitur ut minori extremitate, et a similiter major extremitas de eodem omni (hoc est, universaliter) dicetur : hoc autem est idem dicere ac si dicatur, quod de quocumque b dieitur sive praedicatur pro om-
nibus (hoc est, universaliter), de illis omnibus universaliter dicitur et A, et si B quidem de omni universaliter aliquo praedicatur ut de c, et A similiter dicetur de illis universaliter. Si autem non de omni minori dicitur b medium, tunc non est necesse quod in conclusione A de omni minori extremitate dicatur. Hoc igitur in resolutione diligenter est considerandum.
Est autem hic attendendum quod quamvis determinatum sit quod ex particulari mojori in prima figura non fit syllogismus, tamen non est hic superfluum dicere de hac (de qua dictum est) particulari : eo quod haec, de qua dictum est, particularis quamdam similitudinem habet cum universali : et posset aliquis putare quod propter illam similitudinem fieret ex ea syllogismus : cum enim dicitur, cui inest B illi omni inest A, significatur medium sumi sub extremo, et minus sub medio, et A inest universaliter contentis sub B, quamvis non significetur quod universaliter insit omni B, et ideo vere est particularis et non syllogizabilis pro majori propositione in prima figura : et ideo hoc impedimentum hic oportuit determinari.
Notandum etiam quod hujusmodi modi significandi possunt etiam fieri in negativa sic, cui nullum inest B, illi nulli inest A : vel cui alicui non inest B, illi nulli inest A : vel cui omni inest B, illi nulli inest A ; vel cui alicui inest B, illi nulli inest A. Et adhuc, cui omni inest B, illi alicui non inest A ; vel cui alicui inest B, illi alicui inest vel non inest A : et aliter multis modis potest variari, de quibus per singula dicere non oportet : quia ex hoc quod dictum est de universali affirmativa qualiter circa eam sit impedimentum, et quod hoc est removendum : ita intelligitur in omnibus aliis non syllogizabilibus propositionibus, sicut quando minor negativa in prima figura, vel quando ambe negativae vel ambe particulares, et hujusmodi quando sumuntur in similitudine propositionum syllogizabilium, cum tamen non sunt syllogizabiles.
<--- Page Split --->
CAPUT XI.
Qualiter fiat vel sit facta propositionis per terminos expositio.
Cum autem in propositionum resolutione in terminos aliquando accipiantur termini in abstractione, qui in concretione positi erant in propositione : aliquando autem in recto, qui in propositione positi sunt in obliquo : non oportet quod propter taliter exponere terminos aliquod accidat inconveniens : quando enim in obliquis syllogizatur vel in concretis, non intendimus de illis terminis quos ponimus syllogizari, sed de illis qui per hos intelliguntur, scilicet rectos et abstractos 1. Unde non laboramus syllogizando, ut terminus positus hoc aliquid sit quod syllogizatur : sed potius facimus sicut fit in geometricis : descriptam enim lineam quamcumque dicit geometer esse pedalem vel rectam, et magnitudinem sive longitudinem sine latitudine : quæ tamen talis non est, quia forte nec pedalis, nec recta, nec sine latitudine est : sed tamen in demonstrando sic utitur linea descripta : quia nec demonstrat de ista protracta vel descripta, sed de ea quæ per istam intelligitur quando ex talibus syllogizat.
Omnino enim et universaliter quod in propositionibus primae figurae et aliis non est se habens ut totum universale, et universaliter sumptum ad partem sumptam sub ipso, ita quod aliud quod sub ipso sumptum est se habeat ad id sub quo sumitur ut pars ad totum, ex nullo talium ostendit vel syllogizat demonstrator vel syllogizans : eo quod ex taliter se non habentibus ad invicem non fitsyllogismus. Cum autem ex talibus terminis propositionum facimus expositionem in resolvendo eam in terminos, expositione utimur sic sive tali modo, ut sentiat sive intelligat ipse qui discit vel respondet : ita
scilicet quod impedimentum quod intendit et discat et hoc removeat : non enim sic assumimus terminos illos in propositione tanquam sine his non possit per terminos aliter sumptos demonstrari, sicut demonstratur ex quibus fit vere syllogismus, sed quia facilius intelligitur in his quam in aliis.
CAPUT XII.
Qualiter aliquando est impedimentum ex hoc quod ea quae in uno syllogismo posita sunt, in diversis figuris concluduntur.
In syllogismo autem qui non est simpliciter unus, sed unus dicitur, quia ad unam conclusionem principalem sunt ordinati (sicut prosyllogismus et syllogismus dicuntur unus syllogismus, quia ad unam conclusionem ultimam sunt ordinati) et hoc aliquando facit impedimentum in resolutione propositionum duarum in tres terminos. Et ideo non lateat nos, quoniam in eodem syllogismo non simpliciter uno, sed uno et eodem in hoc quod plures sunt ad unam conclusionem manifestandam ordinati, non omnes conclusiones, quæ scilicet sunt in syllogismo sic uno ex prosyllogismis et principali syllogismo composito : quia ille multas habet conclusiones, quamvis syllogismus simpliciter unus non habeat nisi unam conclusionem : et talis syllogismi qui non simpliciter est unus, conclusiones plures non possunt omnes per unam et eamdem figuram terminari. Sed contra una quidem conclusio terminatur per hanc aliquam figuram : illa vero alia conclusio terminatur per aliam, sicut patet in secundo tertiae figurae, in quo major in prosyllogismo concluditur per primam vel secundam figuram, minor autem per primam tantum, et conclusio principalis per tertiam. Palam autem est ex arte superius inducta, quoniam et resolutiones
<--- Page Split --->
propositionum in terminos secundum uniuscujusque conclusionis proprietatem et figuram sunt faciendae.
Quoniam autem non omnis propositio conclusa scilicet in omni vel in qualibet figura, sed potius in una figura, quaecumque propositiones conclusae sunt disposite, hoc cuilibet manifestum esse potest ex conclusione in qua figura propositio quælibet sit quaerenda : quia universalis negativa concluditur in prima et secunda, et universalis affirmativa in prima tantum, et particularis affirmativa in prima et tertia : particularis autem negativa in omnibus. Potest etiam cognosci per extrema ad medium comparando : si enim inter extrema est medium, est prima figura: si autem ante extrema est, secunda est figura : si vero post extrema, tunc est tertia figura : et secundum hoc factæ sunt propositionum in terminos resolutiones.
CAPUT XIII.
De impedimento quod fit ex diffinitione.
Adhuc autem est unum in resolutione impedimentum, non in resolutione syllogismi simpliciter, sed in resolutione syllogismi ostensivi redarguentis ad diffinitionis alicujus destructionem. Unde ad diffinitiones quae sunt de numero non incomplexorum, sed orationum complexarum, quaecumque per syllogismum sunt redargutæ et reprehensæ ad unum aliquem terminum in diffinitione inconvenienter positum, non oportet nisi ponere terminum illum ad quem diffinitio redarguta est omnium illorum terminorum qui sunt positi in termino qui est diffinitio, et non oportet ponere totam diffinitionem sive orationem diffinitivam. In resolutione talium minus contingit conturbari propter longitudinem, scilicet ablatam, quae esset si tota oratio diffinitiva pro termino poneretur.
Hujus autem exemplum est, ut si dicatur, quod aqua est humidus potus : et velit aliquis hanc diffinitionem reprehen-
dere, et ostendere quod humidus potus non est differentia aquæ : non oportet in syllogismo ponere totum, sed diffinitum cum illa differentia quam reprehendit, sicut aqua et potus sic, nihil quod alicui accidit est ponendum in diffinitione ipsius : aquæ autem accidit potum esse : ergo per diffinitionem essentialem aqua non est potus.
CAPUT XIV.
Quod syllogismi ex hypothesis sic in terminos reduci non possunt.
Amplius autem quia syllogismi ex hypothesis ex habitudine locali suam habent consequentiam, et non ex ordine terminorum et positione propositionum in syllogismo, ideo syllogismos ex hypothesi non est tentandum hoc modo in tres terminos reducere. In syllogismis enim ex hypothesis non est sive contingit reducere ex his quæ posita sunt in syllogismo : quia non sunt posita ex ordine trium terminorum, sed potius ex habitudine locali. Tales enim syllogismi ex hypothesi non sunt ostensi per habitudinem terminorum per syllogismum ostensivum, qui solus veram habet formam syllogismi. Sed potius in his qui fiunt per habitudines, sunt concessiones quædam ad placitum respondentis, sicut quando concessum est quod si in uno se sic habet, in omnibus similiter esse. Sicut si aliquis ponat, quod si una quædam potestas non sit aliquorum contrariorum, quod sequatur ad hoc neque unam aliquam non esse disciplinam contrariorum : et hoc concesso disputet aliqua inducendo contraria, ut sanum et ægrum, sive sanativum et ægrotativum non esse unius potestatis : quia si essent unius potestatis, essent unius actionis : et si essent unius actionis essentialis, sequeretur quod essent idem : et sic idem simul esset sanativum et ægrotativum : et ex hoc dicat esse ostensum , quoniam non omnium contrariorum est una potestas : quia in-
<--- Page Split --->
stantia est in sano et aegro. Sed non adhuc est ex hoc ostensum, quod non sit una disciplina contrariorum, quamvis ex ipsa rei habitudine confiteri sit necesse, quod quorum non est potestas, quod illorum non sit etiam una disciplina : sed hoc confiteri non cogitur ex syllogismo, sed potius ex conditione, hoc est, confessione dicta, hac scilicet, quod si probetur non esse unam potestatem contrariorum, quod probatum sit non esse unam disciplinam. Talem igitur rationem non est reducere illa reductione, quae resolutio est propositionum in tres terminos. Sed bene probatur syllogistice, quod si sanativi et aegrotativi non est una potestas, quod non omnium contrariorum est una potestas : sic enim fortasse fuit et fit syllogismus ostensivus hoc concludens. Illud autem quod ex hoc infertur, quod non omnium contrariorum eit una disciplina, est conditio ex confessione et habitudine locali et non ex consequentia syllogistica.
Similiter autem est etiam in his syllogismis qui per impossibile datum a respondente in opposito conclusionis vere per syllogismum ostensivum syllogizatae, per quod oppositum sumptum cum majori vel minori deducitur ad oppositum alterius praemissarum, quod est etiam impossibile. Hos enim utiles syllogismos (cum non inferant ex dispositione terminorum in figura, et ex modo combinationis propositionum, sed arguant ex positione dantis oppositum) non est vel contingit resolvere tali resolutione, qua propositiones in terminos resolvuntur, et alterum praemissorum, quod datum est in opposito conclusionis, et pro altera propositione ponitur in syllogismo deducente ad impossibile, non est secundum rem et dispositionem figurae et modi secundum realem ordinem medii ad extrema : sed in tali syllogismo semper concluditur ex conditione data in opposito conclusionis, quod cum praemissis eumdem terminorum non habuit ordinem, ut medium vel esset inter extrema, vel ante ea, vel posterius eis.
Isti tamen syllogismi qui ducunt ad impossibile, differunt a prius dictis syllogismis ex hypothesis, qui fundantur super simile (sicut prius dictum est) in hoc, quoniam in illis qui sunt per similitudinem oportet respondentem prius confiteri positionem, quod sicut est in uno, ita sit in aliis : eo quod secundum rem hoc non habet necessitatem : et ideo ad positionem respondentis tunc syllogizatur : oportet igitur in illis respondentem prius confiteri si debeant concedere vel non debeant ipsius respondentes. Cujus exemplum est, quod si debeat concludi unam esse disciplinam contrariorum per hoc quod una est potestas eorum, tunc enim prius confiteri oportet quod una sit potestas, et concedere oportet esse unam disciplinam omnium contrariorum per hoc, quod quorumdam est una potestas et una disciplina per hoc quod similiter se habet in omnibus, sicut in uno. Hoc autem in syllogismo ducente ad impossibile de necessitate concedent, etiamsi non confiteantur : quia coguntur per hoc principium, quod contradictoria non sunt simul vera, et quod de omnibus alterum eorum est verum. Concedent igitur necessario : eo quod ex ipsa oppositione contradictionis falsum statim ex ipsa re manifestum sit : ideo enim non stat cum altera praemissarum, quia contradictoria simul vera esse non possunt. Cujus exemplum, quod si detur hoc inconveniens quod diameter est simeter, quod oppositum est huic vere, diameter non est simeter, deducens ad hoc manifeste falsum, quod imparia in numeris sunt æqualia paribus, sive fiunt paria, quod est impossibile secundum rem et non tantum secundum concessionem.
Sunt plures modi syllogismorum ex hypothesis, sicut in parte in ante habitis dictum est, et sunt modi illi diversi in quibus concluditur ex conditione, et non ex dispositione terminorum in figura et modo : et omnes istos modos oportet diligenter perspicere, et pernotare diligenter differentias in quibus differunt a se
<--- Page Split --->
invicem et ab ostensivo syllogismo, et videre qui in terminos possint reduci, et qui non. Quæ autem sint horum syllogismorum differentiæ, et quoties sive quot modis utiliter fiunt syllogismi qui sunt ex hypothesi, postea in secundo istius scientiæ libro, et in proprio de syllogismis hypotheticis libro dicemus. Nunc autem quantum ad præsentem intentionem pertinet, tantum sit nobis manifestum, quoniam hujusmodi syllogismos hypotheticos non est resolvere in terminos secundum figurae dispositionem : et jam diximus ob quam causam hujusmodi resolutio fieri non potest.
Si autem aliquis quærat, propter quid hoc sit, quod in syllogismo hypothetico (qui fit per similitudinem ad constructionem universalis per particularem) oporteat uti præconfessione, in syllogismo autem ad impossibile quoad destructionem particularis non oportet uti præconfessione aliqua ? Sed hujus plana est ratio, hæc scilicet, quod destructo particulari necessario destruitur universale , sive quis confiteatur, sive non : sed positio particularis non de necessitate ponit universale : et ideo in illo oportet uti præconfessione , vel non sequitur conclusio.
Si quis autem iterum obviet et dicat, quod omne genus argumentationis reduci habet ad syllogismum : est autem ex hypothesi syllogismus quoddam genus argumentationis : ergo reducitur in syllogismum. Adhuc autem arguatur : quorumcumque oppositorum non est una potestas, non est eadem disciplina : contrariorum non est una potestas : ergo nec una disciplina : hic est syllogismus ex hypothesi in formam ostensivi syllogismi
reductus. Et si dicat aliquis, quod non est syllogismus in prima figura, quia minorem habet negativam, formetur idem in similitudine affirmationis, sic, quorumcumque est idem sensus, horum est una disciplina : oppositorum autem est idem sensus : ergo una disciplina.
Ad hæc autem et omnia similia dicensolutio. dum, quod omnis verus syllogismus infert ex his quæ posita sunt in syllogismo in terminorum dispositione et modo combinationis propositionum, et non ex aliqua conditione vel locali habitudine antecedentis ad consequens, vel e converso : et ideo syllogismus ex hypothesis secundum hunc modum syllogismi non est vere syllogismus : quia talem non habet terminorum dispositionem et propositionum complexionem : et ideo etiam hac reductione reduci non potest. Et quod objicitur quod omne genus argumentationis reducitur in syllogismum, DicenAd quem syllogis dum quod verum est : sed quodlibet gemum nabi reduci arg nus argumentationis reducitur in suum mentatio hypothes syllogismum sibi appropriatum : et ideo argumentatio quæ vim habet ex hypothesi, reducitur in syllogismum hypotheticum ; et alia quæ habet virtutem ex dispositione terminorum, reducitur in syllogismum categoricum sive ostensivum. Et per hoc patet quod ex argumentatione quam inducit, non formatur nisi syllogismus hypotheticus immediate, sic, quorumcumque est idem sensus, horum est eadem disciplina : sed contrariorum est idem sensus : ergo eadem disciplina : ibi enim arguitur a positione antecedentis : et ideo tales conclusiones dicuntur non esse syllogizatæ syllogismo, qui vere syllogismi formam habet.
<--- Page Split --->