TRACTATUS I

DE NUMERO SCIBILIUM DEMONSTRABILIUM IN SCIENTIA DEMONSTRATIVA.

CAPUT I.

Quod numerus vere scibilium accipitur de numero quæstionum, et quot et quæ sint quæstiones.

Habitis jam eis quæ pertinent ad principia demonstrationis, ex quibus et qualibus fit demonstratio, oportet tradere demonstrandi facultatem in quolibet demonstrabili, quæ (inquam) ars consistit in inventione medii demonstrativi : hunc enim modum tenuimus in Prioribus resolutoris sive analyticis, prius ostendentes ex quibus et qualibus est syllogismus, et postea tradentes artem syllogizandi per medii syllogistici inventiones, et syllogizandi facultatem et potestatem. Antequam autem nos doceamus inventionem medii demonstrativi, quia omne medium consistit ut per ipsum ad scientiam scibilis complexi notitiam per demonstra-

tionem veniatur, ideo oportet primo docere quid sit vere scibile, et quot sunt genere scibilia quæ sciri possunt per demonstrationem : hæc enim scientia finis est inquisitionis medii demonstrativi, et, ut dicit Aristoteles, oportet præstituere finem, ut sciamus omnem sequentem tractatum dirigere in illum, sicut sagittarius metam præstituit, in quam dirigat sagittam : et hoc est exemplum Avicennæ in hoc loco. Adhuc autem quia quæstio in accipiendo scientiam antecedit scitum, quia quæstio fit ex admiratione, et ideo excitat ad inquirendum causam in eo quod demonstrabile est, ideo conveniens est incipere a quæstione ex qua incipit philosophari omnis recte inquirens per philosophiam. Adhuc quia quæstio et scitum idem sunt subjecto, sed secundum rationem quæstio præambula est scito secundum actum in quo qui vere accipit scientiam admirabilium, primo admiratur : et ideo dicit Aristoteles in primo primæ Philosophiæ,

<--- Page Split --->

quod ex admirari, et tunc et nunc philosophari inceptum est: incipientes a quaestione, dicimus quod quaestiones (quae,ut dicit Alfarabius, sunt de rebus demonstrabilibus et non aliis) sunt aequales numero his quaecumque sunt verae et per demonstrationem scita. Et si sint vera scita, vel meliori habitu quam scientia comprehensa, et non sint demonstrabilia, sicut principia, et hujusmodi, de his non erunt quaestiones quae de ipsis relinquuntur, quia sunt talia omnia, ut in ante habitis determinatum est.

Adhuc autem notandum est quod quaestiones non multiplicantur secundum vere scita secundum materiam scibilium: hoc enim modo pauciores sunt quaestiones quam vere scita, sed quaestiones multiplicantur ad formam scitorum. Quaecunque enim vere scimus, non sunt sophistica, vel ex his quae per accidens scita, vel etiam opinabiliter scita, sicut topica: sed sunt (ut dicit Averroes) scita vel per demonstrationem, ut complexa, vel per ea quae sunt in demonstratione, sicut per medium quod est diffinitio: sicut quia est, scitur ex conclusione demonstrationis: scientia autem propter quid, scitur per medium demonstrationis potissimae secundum quod actu mediat inter extrema: scientia autem quid habetur per diffinitionem non in quantum mediat,sed in quantum est diffinitio: et scientia si est, relinquitur ex illa. Ideo quia,sicut dicit Alfarabius quaestio an est, vel si est, propositione categorica terminari non potest, eo quod non supponitur vel scitur subjectum quaestionis, ad quod praedicatum referatur categorica propositione: et ideo conditionali terminatur quaestio an est, sicut scitum relinquitur esse, quod scitur jam quid sit 1. Haec est sententia Alfarabii. Hoc igitur modo quaestiones eorum quae demonstrantur (hoc est, per demonstrationem et prin-

cipia demonstrationum accipiuntur) sunt aequales numero, specie et forma, his quae vere scimus, hoc est, per demonstrationem accipimus, vel ea quae sunt in demonstratione. Multae tamen aliae quaestiones sunt secundum numerum, quae excedunt incomparabiliter numerum vere scitorum.

Quærimus autem de demonstrative scibilibus quatuor, scilicet quia est, et propter quid est, et si est, et quid est. Et cum dicitur quia est, intelligitur de vero complexo. Unde alia translatio habet, pro quia est hoc, an insit huic: quaestio enim quia est hoc, supponit complexum: et ideo si quærimus quia est, cum hoc quærimus de quo est. Quia autem est hoc, est hoc esse hoc: quia aliter non diceretur quia ipsum est. Unde quaestio quia est, est quaestio an hoc sit hoc, sive an hoc prædicatum quod dicitur, insit huic. Hæc est igitur prima quaestio de complexo, in quo enuntiatur hoc de hoc: et hæc concluditur in demonstratione quia. Illa enim simpliciter concluditur hoc de hoc.

Sciens autem hoc cuia inest huic, non quiscit quaerens : quinimo adhuc de complexo quaerimus propter quid insit, volentes scire inhaerentiae causam ejus quod inest: et hoc concluditur in demonstratione propter quid. Et istae duae quastiones sunt de complexo et subjecto et prædicato, et terminabiles sunt per demonstrationem vel quia, vel propter quid.

Quærimus autem de simplici sive incomplexo sive de subjecto sive de prædicato quod est passio, si est (hoc est, an est) et quid est. Unde alia translatio habet, an est et quid est: et quod dicitur, si est, sive an est, quærit esse ejus quod est. Propter quod dicit Avicenna, quod cum esse simpliciter (et non esse hoc vel illud) sit esse primum (quod nihil suppo-

1 Quod est scitur ex conclusione demonstrationis: propter quid scitur per medium : quid scitur per diffinitionem ; si est vero relinquitur

ex diffinitione, vel terminatur propositione conditionali et non categorica, ut dicit Alfarabius.

<--- Page Split --->

nit ante se) non est terminabilis haec quaestio, nisi per primam causam, quae sic causat, quia nihil supponit ante se causans: quia esse causam est effectus entis primi quod est causa prima: et quia ignoratur secundum hujusmodi esse, ideo non est determinabilis nisi per conditionalem, et non per propositionem categoricam, sicut in praehabitis dictum est. Causa autem prima quae simpliciter prima est, non cadit in demonstratione, eo quod nulli est proportionalis. Scientes autem esse quod est, quaerimus quid est, hoc est, quidditatem ipsius per diffinitionem. Esse enim quod quaerimus, aut compositum terminabile per demonstrationem per quam pervenitur in notitiam complexi: aut est complexum, aut simplex et incomplexum. Siquidem est complexum, vel terminatur demonstratione quia, vel demonstratione propter quid, sicut dictum est. Si autem est quaestio incomplexi: aut quaeritur de esse simplici, aut de quidditate. Et de esse quaeritur per quaestionem in qua hoc verbum est, simpliciter acceptum est alterum extremorum et non tertium adjacens, sicut de homine quaerimus an est, an non: tunc enim quaerimus simpliciter, an homo habet esse simpliciter, secundum quod esse simplex conceptus est, qui accipitur per hoc, et conceptus indeterminatus ad hoc vel illud. Quaerendo autem quid est, de quidditate quaerimus ejus quod est: et illa quaestio supponit esse illius quidditatis subjectum. Et ideo per conditionalem quaestio si est, terminatur per determinationem quaestionis quae quaerit quid est.

Et hae igitur sunt quaestiones de simplici et composito, quae quæri possunt in demonstrativis. Et has exponendo addimus quod cum quærimus de aliquo per quaestionem quia est, utrum hoc aut hoc sit (hoc est, utrum hoc prædicatum illi insit vel non) quærimus in numero ponentes. In numerum autem dicunt quidam Commentatores, quia esse non ponit in numerum, ubi simpliciter de esse

quaeritur per quaestionem si est, vel an est: sed simpliciter quaeritur de esse non determinato: sed in numerum ponitur et contrahitur ut cum alio numeretur, quando quaeritur utrum sit hoc vel illud esse non in communi acceptum, et secundum quod significatur in hoc verbo est, alterum adjacens in illo per aliquid additum numerabile: quia differentia substantiali vel accidentali dividitur ut possit in numerum cadere: differentia enim semper est causa numeri: quaestio ergo si est, vel an est, in numerum non ponit. Sed cum quaeritur quia est (hoc est, utrum est hoc vel illud) in quaestione supponit subjectum quod importatur per hoc quod dicitur, si hoc est hoc vel illud, et quaeritur de inhaerentia prædicati in subjecto: prædicatum autem est differentia substantialis vel accidentalis, per quam esse subjecti ponitur in numerum. Hæc est expositio vera, et est Avicennae et Alfarabii.

Quidam tamen dicunt, quod quaestio quia, vel utrum est hoc vel illud, in numerum ponit: ideo quia quaerit de inhaerentia prædicati in subjecto: et sic ponit in numerum: quia prædicatum et subjectum sunt duo. Quæstio autem si est, vel an est non quaerit nisi de uno, hoc est, de esse, non supponens subjectum. Prima autem expositio melior est: quia etiam esse refertur adi quod est sicut ad subjectum: sed hoc verum est, quod subjectum esse non est determinatum.

Exemplum autem quaestionis quia est (quae innumerum ponit) est quando quaerimus, ut utrum sol deficit, aut non : tunc enim quaerimus, an tale prædicatum insit tali subjecto : cum prædicatum et subjectum sint diversæ naturae numeratæ, per quarum aliam (hoc est, prædicatum) esse subjecti determinatur et distinguitur et numeratur : et tunc quaerimus ipsum quia, utrum insit ei quod dicitur inesse, quod concluditur per demonstrationem vel syllogismum quia simpliciter inferentem. Hujus autem signum est (quod scilicet nihil aliud quaerimus) quoniam

<--- Page Split --->

per demonstrationem quaestionis quia sol deficit, pausamus, de hoc quia ulterius non inquirentes: et si in principio ante quaestionem sciremus quod deficit sol, non quaereremus utrum deficeret aut non: quaeritur autem de hoc quod cum habetur et scitur, pausatur in quaestione. Haec igitur est quaestio quia.

Cum autem sciamus ipsum quia : tunc statim, ut dicit Avicenna, agoniamur et admiramur quae sit causa, quod tale praedicatum tali inest subjecto, et ex illa admiratione, agonia, sive suspensione ad causam, ipsum quaerimus propter quid est, hoc est, propter quam causam tale praedicatum inest subjecto : sicut scientes quia deficit sol, vel quia movetur et tremit terra, quaerimus propter quid deficit sol, et propter quid tremit vel movetur terra : et ab hoc (ut dicit Averroes) incipit homo philosophari : primum enim quia deficit de cognitione sensibili et de communi ; suspendi autem et admirari causam facit quaerere : et hoc est philosophari. Haec igitur duo sic quaerimus de complexo quod conducidur per demonstrationem. Et has duas quaestiones praemisimus : quia per demonstrationem (de qua hic intendimus) sunt terminabiles, et demonstrationi magis conjunctae, quamvis aliae duae secundum viam naturae sint priores.

Quædam incomplexa (quæ per ea quæ in demonstratione terminabilia sunt, et non proprie per conclusionem demonstrationis) quaerimus alio modo quaestionis, sive per alias quaestiones : quaerimus enim de subjecto in se considerato, et sic quaerimus si est, vel non, sive an est, an non est centaurus, aut si est vel non est Deus. Hoc autem si est aut non est, simpliciter dico : quaerit enim talis quæstio simpliciter de esse non determinato, sive sine determinatione accepto, secundum quod per hoc verbum est (prout est alterum adjacens) significatur : sed non quaerimus tunc de esse per differentiam aliquam subjectum determinantem, ut si est albus, aut non est albus : aut si hoc est homo, aut non est homo : et ideo in

numerum non ponit haec quaestio : quia non distinguit et dividit : omnis autem numeri causa distinctio est et divisio. Haec tamen quaestio demonstratione non determinatur, sed ex consequentii, et per conditionem determinatur per consequentem quaestionem.

Cognoscentes autem quia est, hoc est, si est, cui respondetur quia est, hoc est, quia est absolute et confuse : tunc (quia in confusione non quiescit intellectus) suspendimur admiratione, et quaerimus quid est, ut quid igitur est Deus, et quid est homo ? Unde quaestio si est se habet ad quaestionem quid est in simplici, sicut quaestio quia se habet ad quaestionem propter quid est in complexo : et hoc quia scientes priorem, suspendimur admiratione ad secundam. Et sicut in quaestione propter quid perficitur scientia quaestionis quia, sic in scientia quaestionis quid est perficitur scientia quaestionis si est, vel an est. Et sicut ad quia via sensus est ad cognitionem, in scientia autem propter quid demonstratio est via ad sciendum : ita ad sciendum si est, via sensus est, et ad cognoscendum quid est diffinitio quae ponitur in demonstratione.

Quæ quidem igitur quaerimus primo in sciendi desiderio, et quæ (ut vere scita) invenientes, per quaestionum determinationem scimus, hæc sunt quæ dicta sunt, et tot quot dicta sunt. Sic enim numerus etiam vere scitorum concluditur in numero quaestionum, et sic quaestiones sunt æquales numero his quæ vere scimus : et quaerimus quatuor : igitur vere scita sunt quatuor. Et e converso numerus quaestionum syllogizatur ex numero vere scitorum. Sic quaestiones sunt æquales numero his quæ vere scimus : vere scimus autem quatuor : ergo quaerimus quatuor. Sic igitur patet intellectus primæ propositionis de quaestionibus et scitis, et æqualitate ipsorum secundum numerum.

<--- Page Split --->

CAPUT II.

De exclusione dubitabilium circa principia.

Si quis autem hic objiciat, quod videmus quaestiones multo plures quam quatuor: quaeritur enim suppositum per quid, et qualitas per quale, et quantitas per quantum, et multa alia hujusmodi, quae hic non tanguntur. Adhuc quaeritur de posse: quae quaestio hic non tangitur. Quaeritur etiam quid significetur per nomen, quorum hic nihil tangitur. Ad haec autem et similia si advertatur diligenter ad dicta, non est difficile respondere. Ex quo enim quaestiones sunt de his secundum quae oritur cognitio in nobis, et per viam sensus non accipitur praedicatum sine sub-jecto sed in subjecto, sicut eclipsis per sensum accipitur in luna et non sine luna: tunc per viam sensus accipitur suppositum: et sic perit quaestio per quid facta de supposito. Per quale autem vel quantum quaestio reducitur ad quaestionem quia, quae quaerit indiffinite utrum hoc insit huic. De posse autem non quaeritur ad minus materiali: quia demonstratio si vere sumatur, est in aeternis et necessariis, in quibus posse non antecedit esse nec unquam est sine esse. Ad id autem quod de nominis significatione objicitur: respondet Themistius, quod communis significatio nominum supponitur in omni demonstratione, et est communis et docenti per demonstrationem et discipulo: et ideo dicit Aristoteles in quarto primae philosophiae, quod primum oportet supponere, quod nomina aliquid significent, et quod non significent infinita: aliter non potest fieri demonstratio: et ideo de talinominum significatione nulla ponitur quaestio.

Si quis autem objiciat, quod in eo quod inest, relinquitur adhuc quaestio de modo inhaerendi, et haec non est tacta supe-

rius. Non est difficile respondere: quia de hoc quod certum est, non oportet ponere quaestionem: certum autem omnibus est, quod in demonstrativis non est modus inhaerendi nisi necessarius et per se; et ideo de hoc non oportuit ponere quaestionem.

Sed magis ad oppositum objicitur, et dicitur quod pauciores quam quatuor sunt quaestiones: si enim scientia demonstrativa supponit de subjecto quia est, tunc videtur quod quaestio si est, sive an est, sit superflua. Et si dicatur quod scientia demonstrativa quamvis supponat de subjecto quia est, non tamen facit hoc de passione: et ideo de illa an est potest esse quaestio: de passione enim non relinquitur quia est, sed quid est, quod dicitur per nomen. Sed tunc fortius objicitur: si enim passionis esse est inesse, idem est quaerere de passione an sit et an sit in subjecto: sed de passione in subjecto est quaestio quia: et sic de passione quaestio an est et quia est, sunt una quaestio: et una posita non fuit necesse alteram ponere. Ad haec autem dici potest, quod sicut circa passionem non differt subjecto quid est passio et propter quid est, et tamen quaestiones in se differunt: quia quod quid est dicit quidditatem passionis secundum quod est essentia quaedam distincta a subjecto secundum quod est essentia, propter quid autem dicit causam per quam est in subjecto: ita circa eamdem differunt an est, et quod est: quia an est, quaerit esse illius essentiae secundum quod est natura distincta ab aliis naturis in seipsa: quod autem quaerit esse ejus in hoc quod esse aliud est secundum rationem ab illo.

Si autem tunc quaeritur, utrum quaestio an sit (quae est demonstrativa) sit de subiecto vel non. Et si ad demonstratorem pertinet haec quaestio secundum quod est de subjecto, vel non? Et si non pertinet ad demonstratorem, quaeratur ad quem pertineat? Et si dicatur, ad primum Phi-

Solutio.

Objectio, quod pauciores sint quaestiones quam quatuor.

Solutio.

Pubblicato, ad quem artificem pertinet quaestio si est subjecti.

<--- Page Split --->

losophum pertinet, cujus considerare est de ente a quo fluit esse quod quaeritur per quaestionem an est. Si, inquam, hoc dicitur, iterum contra hoc esse videtur, quod metaphysica sicut omnis scientia alia supponit suum esse subjectum et non quaerit de ipso : non ergo quaestio an est, ad metaphysicum pertinere videtur. Ad hoc autem dicendum videtur, quod quamvis quaelibet scientia subjectum supponit esse secundum quod subjectum est in sua communitate acceptum, sicut metaphysica supponit ens esse, et geometria supponit magnitudinem esse, et arithmettica numerum, quae sunt quaedam partes subjecti, de quibus dubitari potest an sint sub subjecto existentes : unde in primo Euclidis in primo theoremate docetur constitutio et compositio trianguli, qui ante constitutionem non habuit, et quaerebatur de esse ejus et certificatur esse ipsius, eo quod super datam lineam docetur constitutio trianguli aequitibii : ad minus tamen rei veritas est, quod vere docetur omnis trianguli et simpliciter trianguli constitutio et compositio : et hoc modo nihil prohibet quaestionem an est, de partibus subjecti a causa esse mediata, et per demonstrationem teminabilem dici. Similiter potest considerari passio dupliciter, scilicet ut est essentia quaedam et haec, et sic nihil prohibet de ea quaeri per quaestiones an est et quid est. Potest etiam considerari ut est hoc in hoc : et sic quaeritur de ea per quia, et propter quid : quaestiones enim quia et propter quid, semper et ad passionem referuntur, quaestiones autem an est et quid est, et ad passionem et ad subjectum referuntur vel aliquo modo retorquentur. Secundum dicta autem quaestio an sit, quaerit circa simpliciter, et quaestio quia quaerit esse hujus in hoc.

Et tunc non videntur quaestiones differre, nisi sicut albedo, et albedo in hoc: et haec non est differentia formalis, sed materialis tantum. Nec etiam secundum numerum differre videntur: quia esse simpliciter secundum totum non ponit in nu-

merum cum esse in parte, sicut totum in parte non ponit in numerum, quia pars a toto non differt nec secundum speciem nec secundum numerum.

Adhuc dicit Aristoteles, est quaerere quid, et quaerere propter quid, praecipue de passione. Et etiam videtur, quod altera istarum quaestionum superfluat. Ad omnia etiam haec et hujusmodi dicendum, quod alio modo se habet quaesitum ad quaestionem, quam passio vel accidens ad subjectum : quaesitum enim dat speciem quaestioni, sed subjectum non dat speciem accidenti : et ideo non est simile quod de albedine et albedine in hoc dictum est : quaestio enim motus est quarentis et est animae actio : omnis autem animae actio specificatur eo de quo est, quia hic est finis ejus. Similiter etiam est quamvis totum ut totum consistens in omnibus partibus suis, et pars ut pars totius, in numerum non ponant : tamen id quod est totum, et id quod est pars, ponunt numerum : et sic diversae quaestiones sunt de ipsis. Adhuc autem licet quid et propter quid non differant substantia et subjecto, differunt tamen ratione, quae ratio sufficit ad faciendam differentiam quaestionis a quaestione : quod enim quaerit de natura quidditatis secundum se, propter quid quaerit de eadem in quantum per causam est in subjecto, sicut prius dictum est.

Adhuc autem notandum quod hae quastiones divisim numerantur, et ad commune nullum reducuntur, ut intelligatur quod demonstrativa procedit ex propriis et non communibus : et ideo non diffinitur quaestio ut postea dividatur, ut problema diffinitur in Topicis et postea dividitur. Et quia eadem via terminatur quid et propter quid, ideo in unius libri continuo tractatu de quaestionibus traditur : quia omnes ad unam reducuntur, ut statim patebit in sequenti capitulo : quamvis de probabilibus in diversis distinctionibus librorum determinetur. In Topicis autem sunt hae quatuor quaestiones sic accipiendae : omnis enim quaestio aut

<--- Page Split --->

quaerit de rei essentia, 'aut de inhaerentia unius in altero. Sed quaestio de essentia, aut est per medium compositionis, aut per medium resolutionis. Si per medium compositionis, est quaestio si est, vel an est : si per medium resolutionis est quaestio quid est. Si autem quaerit de inhaerentia, aut per modum compositionis, et sic est quaestio quia : aut per modum resolutionis, et sic est quaestio propter quid.

Attende autem quod quaestio simplex esse dicitur, cujus ultimum quaesitum et intentum est scire simplex, sicut quaestio an, et quid : aut dicitur composita, cujus ultimum quaesitum et intentum non est simplex, sed compositum, sicut quaestio quia, et quaestio propter quid.

Ha autem quaestiones in demonstrativis sunt, et non in contingentibus, quia motus quaerentis est ad scire. In contingentibus autem (maxime ad utrumlibet) non potest esse certa scientia.

CAPUT III.

De reductione quatuor quaestionum ad duas, et duarum ad invicem.

Quærimus autem cum quæramus per quaestionem quia, aut per quaestionem si est, an est simpliciter, hoc est, cum quærimus per quia, ens scilicet partitum et determinatum per prædicatum in subjecto determinato : et cum quærimus per quaestionem si est vel an est, per quam quæritur de esse rei simpliciter et absolute, et non de esse partito et determinato per prædicatum quod sit in subjecto determinato : haec enim isto modo in duabus quaestionibus quærimus, scilicet utrum sit medium ipsius rei de qua quærimus definitum, aut non sit medium ipsius ad hoc definitum. Et sic quaestio quia et quaestio an est, sive si est, in idem quæsitum referuntur non differens substantia vel subjecto, sed differens secundum esse tántum, quod scilicet quæsitum partitum quæritur per quaestio-

nem quia. Simpliciter autem et non partitum quæritur per quaestionem si est. Iste ergo duæ quaestiones sunt circa idem quaesitum.

Cum jam scimus per duarum dictarum determinationem, scilicet quia est, aut si est simpliciter, et quod est, et quod hoc in hoc est : et sic scimus quod simpliciter est, et quod est ens partitum et determinatum : tunc enim quærimus utrum est in parte, sicut ens partitum et determinatum : hoc enim quæritur per quia : et per si est, quærimus utrum simpliciter, hoc est, utrum simpliciter et non partitum et determinatum. Et istis quaestionibus quæ circa idem quæsitum sunt sic determinatis, quod scimus ipsum quæsitum et esse simpliciter et esse in hoc sicut determinatum, tunc iterum supponentes quod est et quod aliquid est, quærimus duas alias quaestiones propter quid est, aut quid est : et in his ambabus quaestionibus iterum quærimus idem, scilicet medium : et sic istae duæ quaestiones, quid est et propter quid est, reducuntur in unum quæsitum secundum rationem, tamen secundum esse differens, ut prius dictum est. Omnes ergo quaestiones reducuntur ad duas quæ sunt, si est et quid est. Dico autem quia est quaestio et si est, quæ quærunt ambæ si est medium, scilicet utrum est sicut ens in parte quod quærit quia, aut utrum est sicut ens simpliciter non partitum. In parte quidem quærimus utrum est vel non est, sicut quando quærimus, utrum deficit luna vel augetur ad solem? In hujusmodi enim quaestione quærimus si est aliquid aut non aliquid defectus in luna. Simpliciter autem dico quod quæritur per si est, sicut si quæramus si est vel an est luna, an non est? aut quando quærimus si est nox aut non est? quæstio enim an est communiter tam ad subjectum quam ad passionem refertur. Ex quo igitur si est et quia est quaestiones ad idem quæsitum, et quid et propter quid est ad idem referuntur : tunc quaestiones quatuor reducuntur in duo

<--- Page Split --->

quaesita. Contingit enim in omnibus quaestionibus quaerere, aut si est medium, aut quid est medium. Hujus autem probatio quia in omnibus inductive quaeritur, utrum sit medium et quid sit medium.

Hujus autem ratio est, quod medium quaeritur : quia quaerens movetur ad notitiam ignoti, quod non potest sciri secundum esse et secundum veritatem, nisi per causam quae est medium cognoscendi. In omnibus enim quaestionibus hoc quaeritur : quia non nisi per illud venitur ad notitiam ignoti : et hoc patet inducendo quaerimus sic, ut quando quaerimus utrum luna deficit ? tunc enim quaerimus utrum aliquod sit medium quod sit causa defectus, aut non est? nihil est enim cujus ortum legitima causa non praecesserit, ut dicit Plato. Postea scientes quia est aliquid defectus in luna, et quia est aliquod medium et causa illius, tunc quaerimus quid igitur hoc sit quod est medium ? causa enim ipsius esse simpliciter quod quaerebat quaestio si est, et non esse hoc per substantiale predicatum partitum vel accidentale, sed simpliciter esse substantiam, hoc est, simpliciter sit aliqua substantia vel natura, aut non sit aliquid simpliciter, sed sit aliquid eorum quae sunt per se, sicut ea quae substantiali predicato determinata, aut aliquid eorum quae sunt per accidens, hoc est, accidentali predicato particulata : haec, inquam, talis causa est medium quod quaeritur in quaestione quia.

Dico autem exponendo quid intelligatur per simpliciter ens, sicut cum dicimus absolute esse lunam, aut terram, aut triangulum, quae omnia dicunt subjectam secundum rem absolutum et non particulatum : quid autem (hoc est ens existens quid particulatum) sicut cum dico defectum, aequalitatem, inaequalitatem : et si in medio aliquid sit ut terra in centro, vel aequale inter majus et minus aut non, et alia his similia quae sunt nomina passionum et dicunt hoc esse in hoc, sive esse particulatum. In omnibus

enim his quaestionibus manifestum est (quantum ad quaesitum quod intenditur) quod idem est et quid est quaerere et propter quid : et sic ad duas quaestiones (scilicet quia est et quid est) omnes quatuor quaestiones reducuntur. Haec quidem igitur quae dicta sunt, usque hic sunt posita ad hoc, quod quatuor quaestiones ad duas reducantur.

Amplius adhuc probatur quod idem quaeritur in quaestione quid et propter quid : quia idem quaeritur per quaestiones ad quas per idem respondetur : ad quid est autem et propter quid est, idem respondetur : ergo idem quaerunt. Cum enim quaeritur dicendo, quid est defectus qui est eclipsis in luna? respondetur quod eclipsis in luna, sive defectus in luna, est privatio luminis a luna a terra objectu inter lunam et solem recto cum diametro. Et cum quaeritur propter quid deficit luna ? respondetur idem quod prius. Dicitur enim quod deficit luna propter defectum luminis in luna, opposita terra inter lunam et solem recto diametro.

Similiter et in alio exemplo musico cum quaeritur quid est harmonia? et respondetur quod est consonantia : consonantiae autem diffinitio est, quod est ratio sive proportio numeri inter acutum et grave secundum numerum notarum. Et si quaeritur propter quid consonat harmonia in acuto et gravi? respondetur idem, quod scilicet consonat, quia acutum et grave in harmonia habet rationem, hoc est, proportionem numeri in numero notarum sive neumatum.

Quaestiones ergo istae sic ordinantur, quod primum quaerimus, utrum sit numerus ratio sive proportio, quae sunt acutum et grave : et hoc quaerimus per si est : quaerimus enim per si est, an est harmonia in numeris talis proportio quae est numerus harmoniae? Accipientes autem per responsionem, quia est harmonia in numeris : tunc quaerimus dicentes, quid igitur est per diffinitionem talis ratio quae vocatur harmonia : et ex hoc or-

<--- Page Split --->

dine quaestionum scitur, quod quaestio an est, et quaestio quid est, sunt circa idem quaesitum.

Hic autem est dubitatio de his qua dicta sunt, quod quaestio an est et quia est, reducuntur ad unum : et quaestio quid est et propter quid, reducuntur ad unum : quia si quaestio an est et quid est, sunt de essentia rei : quia autem et propter quid sunt de inesse in hoc, et complexione rei cum re : tunc magis videntur circa unum et idem esse quaestio an est et quid est, quam quaestio an est et quia est : et sic magis debent reduci ad unum quaestio si est et quid est, quam quaestio an est, sivo si est, et quaestio quia est. Similiter objectio est de quid est et propter quid est, quia cum quia et propter quid sint circa complexionem rei, magis videntur reduci ad unum quam quid est et propter quid.

Sed sciendum quod licet secundum subjectum quaestio si est et quid est conveniant, non tamen conveniunt magis in modo quaerendi et interrogatione : quia quaestioni an est et si est, directe satisfit per quia : et ideo ad unum referuntur : quaerit tamen una de essentia rei simpliciter sive medii, quaerit enim an medium sit : secunda autem quaerit esse medii in hoc et illo, secundum quem modum medium est. Similiter in ratione et modo quaerendi conveniunt quid est et propter quid est : quid enim passionis est inesse, et causa inhaerentia est, quia subjectum est principium passionis : et ideo scito quod sit et insit passio, quaeritur causa propter quam inest. Adhuc autem notandum quod quamvis aliud res et medium rei communiter loquendo, tamen in potissima demonstratione est : quia medium est diffinitio, et res est diffinitum : diffinitio autem et diffinitum idem sunt.

Quod autem omnis quaestio sit medii quaestio, et sic omnes quaestiones ad unum quaesitum reducantur, ex signo tali probatur : quia quandoquidem sensibile est, et non sumus sentientes ipsum:

tunc absentia medii nobis est causa quaerendi : et tunc quaerimus videntes effectum, et non videntes causam quae est medium : sicut quando videmus defectum luna e si ponatur esse defectus : tunc enim videmus majorem et minorem extremilates, et majorem extremitatem minori inesse, quod est conclusio : et non videmus sensu corporeo causam quae est medium. Si vero essemus super lunam, tunc sensu de omnibus certificato non utique quaereremus medium : neque quaereremus tunc per quaestionem an est, si sit defectus, quia hoc oculis fidelibus videremus : neque quaereremus quaestione propter quid, propter quid sit defectus, quia visu pateret terra interposita soli et luna : unde tunc non quaereremus, quia simul utrique utrumque horum esset manifestum.

Ex eo enim, hoc est, post hoc quod accipimus per sensum, et quod luna deficit et quod terra interponitur, fit nobis universale per abstractionem ab hoc particulari, cujus est una ratio in omnibus, et ex hoc universali factum esset nobis scire per causam, qua universalis est virtute secundum regularem motum circuli ad solis et luna diametrum, in qua terra interponitur : quamvis sentire non sit scire, nec universale sit sensibile, sicut in ante habitis dictum est, sed sensibile per abstractionem fit universale quod in nobis est principium scientiae.

Videtur tamen hoc aliquibus forte inconveniens. Si enim omnes quaestiones reducantur ad quaestionem medii, et quaestio medii est quaestio propter quid, videtur quod omnis quaestio et omnis demonstratio sit propter quid. Sed ad hoc dici potest, quod omnis quaestio medii est sicut omnis devenire volens in finem quaerit medium per quod devenire possit : eo quod finis certus est ei qui se dirigi cupit in finem. Sed medium dupliciter consideratur, scilicet secundum id quod est medium, et secundum id quod est in ratione medii : et quid quidem quaerit de medio, hoc est, de hoc quod est medium : pro-

<--- Page Split --->

pter quid autem dicit medium secundum id quod est medium, sive in ratione medii. Et quando dicitur quod omnis quaestio est de medio, medium sumitur in ratione communi ad utrumque istorum modorum, et ideo non sequitur quod omnis quaestio de medio sit quaestio propter quid. Adhuc autem sciendum quod quastio vel est de passione secundum se, vel de esse passionis in hoc : et tamen non dicitur, quod omnis quaestio sit passionis, sed medii : quia quaestio illius dicitur esse per quod determinatur : determinatur autem per medium, et ideo medii esse dicitur: est igitur omnis quaestio medii sicut ejus per quod determinatur, et omnis quaestio est medii sicut finis.

Sicut igitur in priori parte istius capi-

tuli diximus, quod quid est scire, idem est quod est propter quid. Hoc autem quod est quid, differt in ratione ab hoc quod est propter quid : quia quid est scire, est eorum quae sunt simpliciter secundum quidditatem suae essentiae : et non est aliquid de numero eorum quae insunt, sicut est haec passio triangulo inhaerens, quoniam scilicet tres anguli per æquipollentiam æqualitatis sunt duo recti, aut quoniam idem triangulus secundum valorem trium angulorum aliquid majus aut minus est aliquo cui comparatur. Quod quidem igitur omnia quae quaeruntur, medii sive de medio sint quaestiones (ut in secunda parte capituli ostensum est) manifestum est ex dictis.

<--- Page Split --->