CAPUT V.
Quibus instrumentis sit utendum ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Palam autem ex iis, et quibus organis utendum : neque enim fistulas ad disciplinam adducendum, neque aliud aliquod organum, puta citharam, et si
Patet etiam ex his, quibus instrumentis sit utendum : neque enim tibiæ sunt in disciplina recipienda, nec aliud artificiosum instrumentum, ut cithara, et si
<--- Page Split --->
quid tale alterum est, sed quæcumque facient ipsorum auditores bonos, aut musici ludi, aut alterius.
quid aliud tale, sed quæcumque faciunt auditores bonos, vel musicæ disciplinæ, vel alterius.
b Adhuc autem non est ipsa fistula morale, sed magis iræ excitativum. Quare ad talia tempora ipsa utendum, in quibus speculatio potest purificationem magis quam eruditionem.
Insuper tibia non est morale, sed potius suscitativum et concitativum. Itaque ad hujusmodi tempora est utendum illa, in quibus spectacula magis purificationem patiuntur quam disciplinam.
c Apponamus autem quod accidit ipsi contrarium ad disciplinam, et prohibere uti ratione fistulationem. Propter quod bene reprobaverunt priores ipsius usum a juvenibus et liberis, quamvis primo usi fuissent ipsa. Magis enim vacantes facti propter abundantias, et magnanimiores ad virtutem, adhuc et prius et post Medica sapientes facti ex operibus, omnem sequebantur eruditionem, nihil discernentes, sed superinquirentes. Propter quod et fistulativam adduxerunt ad eruditiones. Etenim in Lacedæmonia quidam chori ductor fistulavit choro et circa Athenas ita devenit, quare fere plurimi liberorum participant ipsa : palam autem ex titulo quem statuit Thrasippus Euphantidæ, cum chorum duxisset. Posterius autem reprobata est per experientiam ipsam, melius potentibus judicare quod ad virtutem, et quod non ad virtutem tendit. Similiter autem et multa organorum Antiquorum, puta pectides et barbiti, quæ ad delectationem faciunt audientibus utentium, septigona, et trigona, et sambuce, et omnia quæ indigent manuali scientia.
d Rationabiliter autem habet et quod de fistulis ab Antiquis in fabulis dictum est. Aiunt enim Palladem, cum invenisset fistulas, abjecisse : non male enim habet dicere et propter inhonestatem faciei hoc fecisse contristantem Deam, non solum, sed magis verisimile, quia ad intellectum nihil est eruditio fistulationis : Palladi autem attribuimus scientiam, et artem.
Adjungamus autem et illud quod contrarium disciplinæ efficit, impediens ratione uti per tibiarum sonum. Quapropter bene reprobaverunt illarum usum Antiqui, licet prius usi fuissent. Studiosiores enim facti propter divitias, et animosiores ad virtutem, post victoriam contra Medos habitam, ac ex rebus gestis magnum de se opinantes, disciplinam omnem arripuerunt, non judicantes, sed experientes. Quapropter tibiarum quoque usus tunc receptus est. Nam et apud Lacedæmonios quidam, qui ludos exhibebat, ipsemet tibiis modos fecit, et Athenis eousque in consuetudinem venit, ut fere ingenui omnes addiscerent : quod patet ex tabula a Thrasippo posita, cum ludos pro tribu sua dedit. Postea vero in desuetudinem abiit, et improbari cœpta est, cum jam melius per experientiam judicare possent, quid ad virtutem pertineret, et quid non. Eodemque modo per multa instrumentorum antiquorum improbata sunt, veluti pectides, et barbiti, et quæ ad voluptatem audientium intendebat, heptagona, et trigona, et sambucæ, et cuncta quæ indigent perita manuum gesticulatione.
. Rationabiliter quoque illud se habet quod Antiqui de tibiis fabulantur. Aiunt enim Minervam repertricem tibias abjecisse ob deformitatem oris. Atqui non male se habet dicere fecisse hoc Deam, deformitate oris infensam : sed tamen multo magis ob id, quia nihil confert tibiarum usus ad intelligentiam et mentem, cum scientia et ars Minervæ sit attributa.
<--- Page Split --->
e Quoniam autem organorum et operationum reprobamus technicum ludum (technicum autem dicimus cum qui ad agones : in hoc enim agens non gratia virtutis suimet operatur, sed gratia delec tationis audientium, et hujus onerosæ). Propter quod non liberorum judicamus esse operationem, sed serviliorem, et banausos utique accidit fieri. Mala enim intentio ad quam faciunt linis. Speculator enim onerosus existens, transmutare consuevit musicam. Quare et artifices qui ad ipsum cogitant, facit et ipsos quales quosdam, et corpora, propter motus.
Cum vero instrumentorum, et operis improbaverimus artificiosam disciplinam (artificiosam vero illam posuimus, quae versatur in certaminibus : in illis enim qui agit, non propriæ virtutis gratia agit, sed ut audientes delectet, et onerosa quidem delectatione). Quapropter non ingenui hominis censemus esse hujuscemodi opus, sed per viles ac sordidos contingit illud fieri. Nam finis cujus gratia faciunt, improbus est : cum spectator onerosus existens, modo hoc, modo illud exigere consuevit, ita ut artifices quoque placere studentes, illiusmodi efficiantur, et corpora similiter propter motus.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
Quintum hoc capitulum, ubi ostendit qualibus organis et musicis est utendum ei qui politizat ad virtutem. Et dividitur in tres partes. In prima ostendit, quod fistulativa non est utendum. In secunda probat hoc ex titulo quem statuit Thrasippus, qui postea reprobatus est per experientiam turpitudinis, ibi, (litt. c, circa medium), Palam autem ex titulo, etc. In tertia probat hoc ex fabula Antiquorum, quam etiam ponit Ovidius in libro Metamorphoseon, ubi Pallas sive Minerva inventas fistulas abjecit de cœlo, eo quod aliis videntibus eam contristata fuit de turpitudine faciei et inflammatione buccæ et maxillarum, ibi (litt. d), Rationabiliter autem habet, etc.
a Sententia prime partis est, quod jam palam est ex dictis, qualibus organis utendum est in musica, et quod fistula ad disciplinam musicae non est adducenda,
neque aliud aliquod scenicum organum, id est, quo utuntur scenicae meretriculae, sicut, verbi gratia, scenica cithara, vel aliquod tale scenicum instrumentum : sed talibus quibus auditores boni fiant, et boni ludi musici.
Fistula enim et hujusmodi non est ordinata ad disciplinam : et propter hoc Antiqui bene reprobaverunt fistulam et usum ejus a juvenibus et liberis, quamvis primo usi fuissent ipsa. Primo enim vacantes propter abundantias disciplinarum, cum pauci essent homines et maganimiores, utebantur ad virtutem fistulis, postmodum autem sapientes effecti ex operibus omnem sequebantur eruditionem, non tamen bene discernentes, sed, supple, inquirentes curiosa omnia, etiam fistulativam inter alia adduxerunt ad eruditiones plus ex curiositate quam ex discretione. Et sic in Lacedæmonia quidam chori ductor fistulavit choro. Et quid sit chorus, in præhabitis dictum est. Et sic devenit circa Athenas fistulatio, et ita plurimi liberorum inceperunt participare fistulatione. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Palam autem ex his, supple, supra dictis, et, id est,
<--- Page Split --->
etiam qualibus 1 organis utendum, supple, in musicis : neque enim fistulas ad disciplinam, musicæ scilicet, adducendum, neque aliud aliquod instrumentum vel organum, supple, scenicum, quo scilicet meretriculæ scenicae utebantur, quæ nudæ discurrebant cantantes moventes ad libidinem videntes et audientes, sicut dicit Augustinus in decimo de Civitate Dei. Puta citharam, supple, scenicam, et si quid tale alterum est, supple, instrumentum musicum, quod ad gestus scenicos ordinatur , sed quocumque3, scilicet instrumento, facient ipsorum auditores bonos, illo, supple, fiunt boni et honesti 3, aut alterius, supple, ludi boni et honesti.
b Et inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem non est id ipsum, scilicet instrumentum, scilicet fistula, morale, sed magis ira excitativum. Cujus signum est consuetudo, quae usque hodie perseverat. Utuntur enim fistulis, quando egredi volunt ad animandum homines et equos. Et ex hoc concludit : Quare ad talia tempora ipsa utendum, in quibus speculatio, fistulae, supple, potest purificationem, supple, facere, magis quam eruditionem. Et vocat purificationem exercitationem spiritus et animositatis ad fortitudinem, quae purificat, sicut dicit ipse Aristoteles in III Ethicorum, capitulo de fortitudine, ex Homero, « fortes efflabant spiritum per nares, et ebullivit sanguis. » Et ibidem : « Virtutem immitte furori, et furore virtutem erige. » Et quia a talibus, spiritu scilicet et sanguine fistulatio animum erigit, vocat eam purificationem magis quam eruditionem.
c Et addit aliam rationem, ibi, Apponamus autem quod accidit ipsi, scilicet fistulationi, contrarium ad disciplinam,
moralem scilicet, et prohibere uti ratione fistulationem. Et hujus causa est, quia excitat ad iram et furorem, et sicut dicit Poeta, « ira impedit animum ne possit cernere verum. » Ex his infert subdens : Propter quod bene reprobaverunt priores ipsius usum a juvenibus et liberis, scilicet fistulationis, quamvis primo usi fuissent ipsa. Et quid induxit eos ad prohibitionem, subdit : Magis enim vacantes, post primam scilicet habitationem civitatum, facti propter abundantias, divitiarum scilicet, et magnanimiores ad virtutem, id est, ad fortitudinem, adhuc prius et post Medica sapientes facti ex operibus, profectu scilicet experientiae, omnium4 sequebantur eruditionem exercitiorum, nihil discernentes, supple, quae essent bona et quae mala, sed superinquirentes, in superflua curiositate. Propter quod et fistulativam adduxerunt ad eruditiones, musicæ scilicet potius, supple, ex curiositate quam ex honestate.
Et subdit ostendens modum, ibi, Etenim in Lacedæmonia quidam chori ductor fistulavit choro, supple, primo, et circa Athenas ita devenit, supple, ab illis : quare fere plurimi liberorum participant ipsa, fistulatione scilicet, imitando Athenienses qui semper curiositatibus erant dediti, sicut dicitur Actu. Ap. (xvii, 16, 20 et seq.).
Deinde cum dicit, Palam autem ex titulo, etc. probat quod fistulativa non est utendum per Thrasippum in Euphantide civitate, in qua cum chorum duxisset, scripsit in titulo, quod sic inducta esset fistulativa a Lacedæmoniis scilicet Athenas, et ab Athenis in juvenes liberos. Dicit ergo : Palam autem ex titulo quem statuit Thrasippus, scilicet quidam fistulator Euphantide, civitate scilicet, cum chorum duxisset, fistulando scilicet. Chorus enim componitur ex fístu-
<--- Page Split --->
lis, sicut in ante habitis dictum est. In titulo enim scripsit quod dictum est, ut magis placeret hominibus. Posterius autem, procedente scilicet tempore, reprobata est per experientiam ipsam, melius potentibus judicare quod ad virtutem, et quod non ad virtutem tendit. Procedente enim tempore experientiam acceperunt homines in musica, et reprehenderunt quod non ad pulchritudinem virtutis tendit, nec ad habitum bonum mentis, sed ad iram : et tunc reprobaverunt eam.
Et subdit qualiter etiam quaedam alia antiqua organa reprehenderunt, ibi, Similiter autem et multa organorum antiquorum, puta pectides (pectides sunt tabula quibus ludunt isti histriones concutientes eas ad invicem et ad cubitos, quae etiam reprobatae sunt a posteris) et barbiti, supple, sunt reprobati. Barbiti sunt imagines barbatae ex ore emittentes fitulam, et retro habentes vesicam alligatam, quae compressa flatum emittit in fistulam, ita quod barbatus fistulare videretur. Et generaliter subdit de illis, ibi, Et quae ad delectationem faciunt audientibus utentium, supple, et non ordinantur ad mores. Et dat exemplum, ibi, Septigona, id est, septem angulorum instrumentum, et trigona, tympana sunt ligno vel manu percussa in sonum, et iambi 1, instrumentum est in quo iambica metra canebantur, et est de genere tympani et terrorem excitat, et ideo reprobatur.
d Deinde cum dicit, Rationabiliter autem habet, etc. probat idem per fabulas Antiquorum, et tangit fabulam quae est in Ovidio magno, quam Ovidius attribuit Minervae, ant sequens Aesopum, attribuit Palladi. Est autem haec, quod Minerva sive Pallas in cœelo invenit f'istulas, et cum sufflaret buccis inflatis, deprehensa est a Diis et reprobata, quia
musica sua deformaret corpus, et faceret banausum : relatum fuisse judicium ad Jovem, qui sententiando dixit, quod musica illa f'istulationis non esset secundum virtutem. Deam indignatam fuisse et proje'cisse f'istulas de cœelo. Quae cum cecidissent juxta mare quod vocatur Palus M'ecotida, pastores invenisse eas et f'istulasse. Pastoribus f'istulantibus eamdem fuisse ortam contentionem in terra, et relatum fuisse judicium ad Midam regem, et hanc dedisse sententiam contra Jovem de commendatione scilicet f'istularum, Jovem autem iratum de contradictione dedisse M'ida asininas aures, eo quod nisi asininis auribus audivisset, tale judicium non dedisset. Midam contristatum de improperio, accepisse f'istulas et suffodisse juxta paludes M'ecotidas, ibi ex praecepto Jovis natas fuisse arundides, quae insufflatae ventis cecinerunt : « Midas rex habet aures asininas 2. »
Addit autem postea, quod eadem ratione reprobamus technicum ludum. Et quis ille sit, dicit quod talis ludus technicus est, qui habetur ad agones, et quod in tali agens non gratia virtutis suimet exercitatur, sed gratia aliorum audientium et hujus et onerose. Et propter hoc talis ludus non est liberorum, sed potius histrionum, qui in agonibus et bellis tympanizant et fistulant. Haec est sententia.
Littera sic ordinantur : Rationabiliter autem habet primo, et, id est, etiam quod de aliis 3, supple, quam de Thrasippo ab Antiquis in fabulis dictum est. Aiunt enim Palladem, cum invenisset fistulas, in cœelo scilicet, abjecisse. Et ponit causam subdens : Non male enim habet dicere, et, id est, etiam propter inhonestatem faciei hoc fecisse, contristantem Deam, ex derisione scilicet aliorum Deorum inflatis buccis, non solum, supple, propter hoc, sed magis verisimile est : quia ad intellectum nihil est erudi-
<--- Page Split --->
tio fistulationis, Palladi autem scientiam attribuimus, et artem, quae, sicut dicitur in VI Ethicorum, sunt virtutes intellectuales : et ideo intelligitur quod Pallas abjecit fistulas, non propter turpidudinem corporis tantum, sed quia ad virtutes intellectuales nihil fecerunt.
e Ex his infert ulterius reprobationem aliorum hudorum technicorum, ibi, Quoniam autem organorum, supple, musicorum quaedam, et operationes, eorumdem scilicet, reprobamus, sicut dictum est, reprobamus etiam technicum ludum. Et dicit quis sit ille, ibi, Technicum autem dicimus eum, qui ad agones. Et causa jam dicta est : quia ad agones maxime adhibetur fistula et tympanum. Et ponit rationem subdens : In hoc enim agens non gratia virtutis suimet operatur, ut scilicet se excitet ad virtutem, sed gratia delectationis audientium, et hujus, scili-
cet delectationis gratia, onerose : gravis enim et onerosa musica est, quae excitat ad iram et furorem, ut ante dictum est.
Ex his concludit propositum, ibi, Propter quod non liberorum judicamus esse operationem, talem scilicet ludum, sed serviliorem, et banausos utique accidit fieri, supple, tales. Et ponit rationem, ibi, Mala enim intentio, supple, est, ad quam faciunt finis. Et ponit rationem, ibi, Speculator enim onerosus existens, transmutare consuevit musicam : quia ad audientiam suam fit talis musica.
Et ex hoc concludit propositum, ibi, Quare et artifices, musicae scilicet, qui ad ipsum speculatorem cogitant, facit ipsos quales quosdam, artifices scilicet, mala scilicet qualitate et banausa, et corpora, scilicet facit talia, propter motus, quos scilicet exercent in illis ludis qui sunt turpes et inhonesti.