CAPUT IV.
Utrum musica sit disciplina, et quid ad virtutem et animam conferat ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Prima autem quaestio est, utrum ponendum vel non in disciplinam musicam, et quid potest dubitatorum trium, utrum disciplinam, aut ludum, aut deductionem.
Prima vero quaestio est, utrum musica sit in joco reponenda vel non, et quid potest efficere de his tribus in dubitatione propositis, utrum disciplinam, an solatium, an rationem otii degendi.
b Rationabiliter autem in omnia ordinatur et videtur participare. Ludus enim gratia requiei est, requiem autem necessarium delectabilem esse : ejus enim, quae per labores tristitiae, medicina quae-
Rationabiliter quidem ad omnia instituitur, et videtur omnium particeps. Nam et jocus gratia requietis est, ac requietem necesse est esse jucundam, est enim medicina molestiae illius quae per labores
<--- Page Split --->
dam. Et deductionem confesse oportet solum habere quod bonum, sed et delec tationem : felicitari enim ex ambobus iis est. Musicam autem omnes esse dicimus delectabilissimorum, et nudam existentem, et cum melodia. Ait enim et Musæus esse hominibus delectabilissimum cantare. Propter quod in conventus et deduc tiones rationabiliter assumunt ipsam, tamquam potentem laetificare. Quare et hinc existimabit utique aliquis oportere ipsam erudiri juniores. Quæcumque enim innocua delectabilium, non solum congruunt ad finem, sed ad requiem.
suscipitur. Et ratio otii non solum honestatem habere debet, verum etiam voluplatem : felicitas enim ex ambobus istis est. Musicam vero omnes fatentur esse ex jucundissimis, sive nuda sit, sive cum modulatione. Inquit profecto et Musæus carmen dulcissimam rem esse mortalibus. Quapropter et ad cœtus familiarium, et ad vitam in otio degendam, rationabiliter illam recipiunt, ut potentem laetitiam afferre. Unde et ex hoc quis intelligat illam pueris esse perdiscendam. Quæcumque enim jucunda sunt, atque eadem innocua, non solum congruunt ad finem, verum etiam ad cessationem.
c Quoniam autem in fine quidem accidit hominibus raro fieri, sæpe autem requiescunt, et utuntur ludis, non quantum ad plus, sed et propter delectationem, utile utique erit requiescere in delectationibus quæ ab ipsa. Accidit autem hominibus facere ludos, finem : habet enim forte delectationem quamdam et finis, sed non quamcumque. Quærentes autem hanc, accipiunt ut hanc illam, propterea quod finis actionum habet similitudinem quamdam. Finis enim nullius gratia futurorum est eligibilis, et tales delectationum nullius gratia futurorum sunt, sed factorum laborum et tristitiae. Propter quam quidem igitur causam quærunt felicitatem fieri per has delectationes, hanc merito utique quis existimabit causam.
Cum vero contingat hominibus perraro esse in fine, persæpe autem cessent, et utantur jocis non ob aliud modo, sed etiam ob delectationem, utile foret requiescere in his, quæ ab illa proveniunt, voluptatibus. Contingit autem hominibus fecisse jocos, finem : cum et habeat fortasse finis voluptatem quamdam, sed non quamcumque. Quærentes vero istam, accipiunt hanc pro illa, ex eo quod cum fine agendi similitudinem habet. Nam finis gratia nullius futuri expetitur, et tales voluptates nullius futuri gratia, sed gratia eorum quæ antecesserunt, laborum scilicet et molestiarum. Per quam igitur causam quærunt felicitatem fieri per hujusmodi voluptates, hanc utique aliquis rationabiliter existimet causam.
c bis. De eo autem quod est communicare musica, non propter hanc solam, sed neque propterea quod utilis est ad requiem, ut videtur, non solum: sed quærendum, ne forte hoc quidem accidat. Honorabilior est autem natura ipsius, quam secundum dictam opportunitatem, et oportet non solum communi delectatione participare ab ipsa, cujus habent sensum omnes: habet enim musica delectionem naturalem, propter quod omnibus aetatibus, et omnibus moribus usus ipsius est amicus.
De communione autem musicæ, non per hæc solum, sed etiam quia utilis sit ad cessationes, ut videtur, nec per eas modo : sed insuper quærendum, num aliquando aliud ex ea proveniat. Pretiosior quidem natura ejus est, quam secundum eum usum, de quo supra dicitur : et oportet non solum ab* ipsa voluptatem capere, quam percipiunt omnes secundum sensum : habet enim musica naturalem voluptatem, per quam illius usus cunctis aetatibus, cunctisque moribus est acceptus.
<--- Page Split --->
d Sed videre, si qua et ad laorem confert et ad animam : hoc autem utique erit palam, si quales quidam moribus sumus per ipsam.
Sed videre, si quo modo ad mores extenditur et ad animum : id autem patebit, si aliquando tales aliqui secundum mores per illam efficiamur.
e At vero quod efficiamur quales quidam, manifestum per multa quidem et altera, non minime autem et per melodias Olympi : ha enim confesse faciunt animas raptas : raptus autem ejus qui circam animum, moris passio est.
Atqui quod efficiamur, per Olympi modulationem manifestum est : ea namque abstrahit animam, et quodammodo rapit : raptus vero et abstractus animae circa morem affectio est.
f Adhuc autem audientes mutationum fiunt omnes compatientes et sine rythmis et melodiis ipsis.
Præterea audientes repræsentationes, omnes afficiuntur, etiam sine melodii et versibus.
g Quoniam autem accidit musicam esse delectabilium, virtutem autem circa gaudere recte, et amare, et odisse, palam quod oportet addiscere, et assuefieri nihil ita ut judicare recte, et gaudere decentibus moribus, et bonis actionibus.
Cum vero contigerit musicam esse delectabilium, virtutem autem esse circa latentdam recte, et amare, et odisse, oportet profecto addiscere, et assuefieri ad nullam rem adeo ut ad judicandum recte, et ad gaudendum mansuetis moribus, et laudabilibus operibus.
h Sunt autem similitudines maxime penes veras naturas, in rythmis et melodiis iræ et mansuetudinis, adhuc autem fortitudinis, et temperantiae, et omnium contrariorum iis, et aliorum moralium, palam autem ex operibus. Transmutamus enim animam audientes talia.
Sunt autem in rythmis et melodii similitudines, maxime penes veras naturas iræ, et mansuetudinis, ac fortitudinis et temperantiae, et contrariorum his, et aliorum omnium quæ ad mores pertinent, patet id ab effectu. Mutamus enim animum talia audientes.
i Assuetudo autem in similibus ei quod est tristari, et gaudere, prope est, eo quod ad veritatem eodem habeat modo, puta si quis gaudet imaginem alicujus videns, non propter aliam causam, sed propter formam ipsam, necëssarium huic illam visionem, cujus videt imaginem, secundum se esse delectabilem.
Mos autem dolendi ac latentdi in similibus prope est, ut erga veritatem eodem modo se habeat, seu si quis gaudet imaginem alicujus videns, non propter aliam causam, sed propter formam ipsam, necessarium est huic, et aspectum ipsum cujus imaginem contemplatur, esse jucundum.
k Accidit autem sensibilium in aliis nullam quidem existere similitudinem ad mores, puta in tangibilibus et gustabilibus, sed in visibilibus debiliter. Figuræ enim sunt tales, sed ad modicum, et omnes tali sensu communicant. Ad-
Contingit autem in aliis quidem sensibilibus nullam existere similitudinem morum, ut in his quæ tactu vel gustu percipiuntur, in his etiam quæ visu admodum parum. Figuræ enim sunt tales, sed ad modicum, et omnes hujuscemodi
<--- Page Split --->
huc autem non sunt hæ similitudines morum, sed signa magis facta, figuræ et colores morum, et hoc est a corpore in passionibus non solum : sed quantum differt et circa horum speculationem, oportet non quæ Pausonis contemplari juvenes, sed quæ Polygnoti, et si quis alius pictorum aut sculptorum est moralis.
sensus participant. Insuper non sunt hæ similitudines morum, sed signa magis, quæ fiunt figuræ et colores morum, et sunt hæc a corpore in passionibus. Attamen quantum refert circa horum visionem, oportet pueros non figuras inspicere Pausonis, sed Polygnoti, et si quis alter pictor vel statuarius sit moralis.
I In melodiiis autem ipsis sunt imitationes morum, et hoc est manifestum : mox enim harmoniarum distat natura, ut audientes aliter disponantur : sed non eodem modo se habeant ad utramque ipsarum, sed ad quasdam quidem planctive, et contrarie magis, velut ad eam quæ vocatur Mixolydiste : ad has autem mollius mente, puta ad remissas : medio autem modo et constanter maxime ad alteram, quale videtur facere quæ Doristæ sola harmoniarum : raptos autem quæ Phrygistæ. Hoc enim bene dicunt, qui circa ludum hunc philosophati sunt : accipiunt enim testimonia rationum ex ipsis operibus.
At in melodiiis ipsis sunt imitationes morum, et hoc est manifestum. Statim enim harmoniarum distincta est natura, ita ut qui audiunt, aliter disponantur, nec eodem modo se habeant ad unamquamque ipsarum, sed ad quasdam flebiliter et contracte magis, puta ad eam quæ appellatur Lydia mixta : ad quasdam vero mollius secundum mentem, ceu ad illas quæ sunt remissæ : ad aliam vero mediocriter et composite plurimum, ut videtur Dorica facere omnium harmoniarum : Phrygia vero distrabit ac rapit animum, et quasi extra se ponit. Hoc enim recte dicunt, qui circa hujusmodi disciplinam philosophantur : capiunt enim verborum testimonia ex rebus ipsius.
m Eodem modo habent et quæ circa rythmos : ii quidem habent enim morem stabiliorem, ii autem motivum : et horum ii quidem honorabiliores habent motus, ii autem liberiores.
Eodem modo sese habet circa rythmos : alii enim morem continent gravius, alii concitant : alii violentiores afferunt motus, alii liberiores.
n Ex iis quidem igitur manifestum, quod potest morem animæ qualem quemdam musica facere.
Ex his igitur patet quod musica potest animi morem aliquem facere.
o Palam quia docendum et erudiendum in ipsa juvenes. Est autem congruum ad naturam tantillum doctrinæ musicæ, juvenes quidem enim propter ætatem indelectabile nihil sufferunt volentes. Musica autem naturae delectabilium est, et quædam videtur cognatio harmoniiis et rythmis esse. Propter quod multi aiunt sàpientium, ii quidem harmoniam esse animam, ii autem habere.
Quod si hoc potest musica, clarum est quod ad puerorum disciplinam est adhibenda, et in ea pueri sunt instituendi. Congruit autem naturae hujusmodi disciplina. Nam pueri propter ætatem nihil ferunt sponte, quod non habeat in se jucunditatem. Musica vero ex his est, quæ sunt jucunda secundum naturam, et videtur cognatio quædam esse nobis cum harmoniiis et rythmiis. Quapropter multi
<--- Page Split --->
sapientium dixere, alii quidem animam esse harmoniam, alii vero habere harmoniam.
p Utrum autem addiscere eosdem cantantes, et manu operantes, aut non, sicut dubitatum est prius, nunc dicendum.
Utrum autem addiscere eos oportet cantando, et manibus agendo, vel non, quemadmodum prius dubitatum est, nunc erit dicendum.
g Non immanifestum, quod multam habet differentiam ad fieri quales quosdam, si quis ipse communicet operibus. Unum enim aliquid impossibilium, aut difficilium est, eos qui non communicaverunt operibus, judices esse studiosos.
Non est obscurum interesse multum ad hoc, ut efficiamur aliquales, si quis operum ipse sit particeps. Nempe impossibile est, vel certe admodum difficile, ut qui opera ipsa non tractat, perite valeat judicare.
r Simul autem et oportet pueros habere quamdam occupationem. Et Archytæ platagen putare fieri bene, quam dant pueris, quatenus utentes hac, nihil destruant eorum quæ in domo. Non enim potest juvenis quiescere. Hic quidem igitur est congruens parvis ludorum, disciplina autem platage majoribus juvenum. Quod quidem igitur erudiendum musicam, ita ut communicetur operibus, manifestum ex talibus.
Et simul opus est ut pueri habeant exercitationem aliquam. Et Archytae tabella recte reperta est quam pueris dant, ut in ea occupati, illa quæ sunt domi non frangant. Nescit enim pueritia quiescere. Hic est ergo infantibus conveniens ludus. Disciplina vero majoribus tamquam tabella quædam. Quod igitur docendi sint musicam, ita ut in opere ipso versentur, ex his patet.
s Decens autem, et non decens aetates, non difficile determinare et solvere ad dicentes banausam esse curam.
Quod autem deceat vel non deceat secundum aetates, non difficile est determinare, ac respondere vituperatoribus vile hujusmodi exercitium esse dicentibus.
t Primo quidem enim quoniam gratia judicii oportet participare operibus, propter hoc oportet juvenes quidem existentes uti operibus, seniores autem factos, opera quidem dimittere, posse autem bona judicare, et gaudere recte, propter eruditionem factam in juventute.
Primum igitur cum judicandi causa sint haec opera prediscenda, oportet in pueritia illis operam dare, in majori vero aetate exercitationem eorum dimittere, tantummodo autem judicare posse per disciplinam adeptam, ac lætari recte.
u De increpatione autem facta, qua quidam increpant, tanquam faciente musica banausos, non difficile solvere, considerantes usque ad quantum operibus communicandum iis qui politizant ad virtutem politicam, et qualibus melodiis, et qualibus rythmis communicandum, adhuc autem in qualibus organis
Vituperatoribus autem qui aiunt sordidos, ac viles musicam facere, non difficile est respondere, si consideremus quousque illi opera danda sit ab his qui ad virtutem civilem erudiuntur, et quæ melodiae, quive rythmi sint addiscendi, et praeterea quibus instrumentis percipiatur. Nam in eo quidem plurimum refert :
<--- Page Split --->
eruditionem faciendum. Etenim verisimile hoc differe. In iis enim solutio est increpationis. Nihil enim prohibet modos quosdam musicæ operari quod dictum est.
consistitque in his objectionis solutio. Nihil enim votat modos quosdam musicæ illud quod aiunt efficere.
x Manifestum igitur, quod oportet eruditionem ipsius, neque impedire ad posteriores actiones, neque corpus facere banausum, et inutile ad bellica et politica exercitia, ad usus quidem jam, ad eruditiones autem posterius. Accidit autem utique circa eruditionem, si neque qui intendunt ad agones technicos elaboraverunt : neque circa mirabilia et superflua operum, quae nunc venerunt ad agones, ex agonibus autem ad eruditionem : sed talia quousque utique possint gaudere bonis melodiiis et rythmis, et non solum eo quod commune musicæ, sicut et aliorum quaedam animalium, adhuc autem et multitudo humilium et puerorum.
Clarum est igitur oportere disciplinam ejus, neque impedimentum afferre caeteris operationibus, neque corpus efficere inutile ad bellicas civilesque exercitationes. Ad usus quidem jam, ad disciplinas vero postea. Erit autem hoc, si neque hic in illis laborabunt, quae ad certamen artificii pertinent : neque circa admirabilia quaedam et superflua, quae in certamina prius, et de certaminibus in doctrinam venere : sed eo usque, ut gaudere valeant probabilibus melodiiis, rythmis, et non communi sensu musicæ solum, ut animalia quaedam, et turba seniorum ac puerorum
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
honorabilior est natura ejus, quam quod solum ordinetur ad communem delectationem, ibi (litt. c bis), De eo autem quod est communicare, etc.
In ista tertia parte istius libri tangit Aristoteles primo ordinem quaestionum habendarum adhuc de musica, quae sunt tres : et secundum hoc dividitur ista pars in tres partes. In prima parte determinat utrum ponenda sit in genere disciplinae, aut ludi, aut deductionis. In secunda determinat quid faciat ad virtutem, ibi (litt. g), Quoniam autem accidit musicam, etc. In tertia ostendit quid faciat ad animam, ibi (litt. l), In melodiiis autem ipsis, etc.
Prima harum dividitur in tres, in quarum prima ostendit quid facit ad delectationem sine qua non est felicitas. In secunda ostendit quid facit ad ludum et ad requiem, ibi (litt. c), Quoniam autem in fine quidem, etc. In tertia ostendit, quod
a Sententia primæ partis est hæc. Dicit enim quod primo quaerendum est, in quo genere disciplinæ est musica ponenda, scilicet aut disciplinæ, aut ludi, aut deductionis. Et subdit statim, quod rationabiliter in totis tribus ponitur, et omnibus tribus videtur participare. Ludus enim et deductio, sicut dictum est, requies est laborantium : per duo autem contingit felicitari, quæ omnes confitentur de musica, scilicet per bonum quod secundum se bonum est, et per delectationem : ambo autem ista sunt in musica : quia secundum se bona est et liberalis, et nuda existens, ad nullam utilitatem relata, in numero delectabilissimorum est. Et hoc probat per Musæum musicum, qui dicebat quod cantare delectabilissimum est ho-
<--- Page Split --->
minibus : et propter hoc in conventibus hominum, quando volunt rationabiliter delectari, assumitur musica tamquam potens omnes laetificare. Et ideo etiam existimatio est, quoniam oportet eam erudiri juvenes : quia quaecumque delectabilium sunt innocua et ordinantur ad requiem sicut ad finem, in illis bonum est erudiri juvenes. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Prima autem quaestio est, utrum ponendum vel non, supple, sit in disciplinam, id est, in genere disciplinae, musicam vivificam, id est, ad vitam pertinentem. Haec est quaestio prima, utrum musica sit disciplina, vel deductio ad vitam pertinens. Hoc dicit propter hoc, quia, sicut dicetur parum post, quidam dixerunt musicam esse animam et harmoniam, et totam vitam modulantis harmoniiis perfici. Aut ludum, id est, utrum ponenda sit in genere ludi, aut deductionem, id est, utrum ponenda sit in genere deductionis.
sumunt ipsam, tamquam potentem lætificare.
Et ex hoc concludit : Quare et hinc aestimabit utique aliquis oportere ipsam erudiri juniores. Et dat rationem aestimationis, ibi, Quæcumque enim innocua delectabilium, id est, de numero delectabilium, non solum congruunt ad finem, utilitatis scilicet alicujus, sed ad requiem, supple, illa oportet erudiri juvenes.
c Deinde cum dicit, Quoniam autem in fine accidit, etc. ostendit quid facit musica ad ludum et ad requiem, et dicit duo in summa. Primo enim dicit, quod quia non omnes homines sunt in fine suarum intentionum, et ideo non omnes semper requiescunt in finibus, ideo etiam in his quae sunt ad finem operibus et laboribus desiderant quiescere, et ideo ludis indigent in quibus quiescant, secundum quod dicit Cato :
Interpone tuis interdum gaudia curis.
b Et statim inducit rationem, quod ad omnia haec ordinanda est, ibi, Rationalbiliter autem in omnia ordinatur, et videtur participare omnibus his tribus. Et ponit modum, ibi, Ludus enim gratia requiei est, requiem autem necessarium delectabilem esse. Et probat subdens : Ejus enim quae per labores tristitiae, medicina quaedam est, ludus scilicet. Et deductionem confesse, id est, in confessione omnium, oportet, musicam scilicet, habere quod bonum, et non solum quod bonum sive honestum, sed et delectationem. Et dat rationem, ibi, Felicitari enim ex ambobus his est, scilicet de bono et delectatione. Musicam autem omnes esse dicimus delectabilissimorum, et, id est, etiam nudam existentem, id est, sine alia utilitate, et cum melodia, supple, quae delectat. Et haec probat per poetam, ibi, Ait enim et Musæus esse hominibus delectabilissimum cantare. Propter quod in conventus, nuptiarum scilicet et conviviorum deductiones rationalbiliter as-
Et propter hoc utuntur musica propter delectationem quae est ab ipsa. Tales delectiones similitudinem habent cum fine, propter intentionem et actionem : quia finis non quaeritur propter aliud, sed alia propter ipsum : ita tales delectationes propter se et non propter aliud quaeruntur, sed sunt tristitiae factæ scilicet per opera et labores, quaedam medicina : et ideo quaerunt homines aliquo modo felicitari per ipsas delectationes. Et hanc potest existimare aliquis esse causam, quare juvenes instruendi sunt in musica : quia scilicet in ea est quaedam requies praecedentium laborum, et ex delectione ejus vires hominis redeunt ad seipsas, quae fatigatae fuerant praecedentibus laboribus.
Secundo dicit, quod investigandum est, ne forte hoc quod dictum est, scilicet quod musica sit utilis ad requiem, sit per accidens, et non conveniat ei per se : quia honorabilior est natura ipsius, quam quod secundum opportunitatem det re-
<--- Page Split --->
quiem laboranti, et quod oportet non solum communi delectatione participare, sicut ab aliis ludis, cujus delectationis habent sensum omnes. Musica enim habet delectationem naturalem sibi propriam : propter quod omnibus moribus et omnibus aetatibus amicus est usus ejus.
Sed oportet videre, si praeter hoc aliquid faciat ad mores : et hoc erit palam si quales quidam in moribus efficiuntur per ipsam. Et quod quales quidam efficiantur, per multa signa probatur, maxime tamen per melodias Olympi : illæ enim, sicut omnes confitentur, capiunt animas in audaciam, mansuetudinem, et hujusmodi : raptus autem talis, moris passio est : quia facit hominem qualem secundum morem.
piunt ut hanc illam, propterea quod, scilicet ludi delectatio, finis actionum habet similitudinem quamdam. Et ostendit in quo, ibi, Finis enim nullius gratia futurorum est eligibilis, et tales delectationum nullius gratia futurorum sunt, sed factorum laborum et tristitiae, supple, requies et medicina, sicut ante dictum est : et ideo sicut finis ad aliud non refertur, ita nec delectationes ludi. Et hoc est quod sequitur : Propter quam quidem igitur causam quaerunt felicitatem fieri per has delectationes, in quantum scilicet felicitas est quies laborum, hanc, scilicet causam et felicitatem, merito utique quis, id est, aliquis, existimabit causam, scilicet quare instruendi sunt juvenes in musica : quia talis delectatio est in ipsa.
Adhuc si consideremus, quod in musica fiunt per mutationem homines compatientes, et sine musicis et rythmis et melodii non fit talis compassio et mutatio ad laetitiam et animositatem et ad illas passiones, statim manifestum est quod musica valet ad hoc quod quales quidam efficiantur secundum mores per ipsam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem in fine quidem, intentionum scilicet et operum, accidit hominibus raro fieri, saepe autem requiescunt, et futurntur ludis, non quantum ad plus, ut scilicet plus et plus ludum desiderent, sed et propter delectionem, supple, quae est a ludo, utile utique erit requiescere in delectationibus quae ab ipsa, id est, quae sunt a musica. Et propter hoc, ut dictum est, in genere ludi ponimus.
Et subdit quare homines delectantur in ludis sicut in finibus, ibi, Accidit autem hominibus facere ludos, finem, id est, ludos ut finem. Et subdit rationem, ibi, Habet enim forte et delectationem quamdam et finis. Et ostendit quomodo, ibi, Sed non quamcumque. Quarentes autem hanc, scilicet ludi delectationem, acci-
c bis. Secundo cum dicit, De eo autem quod est communicare, etc. ostendit quod etiam ad alia utilis est, et quod sit honorabilior quam ludi delectatio. Et hoc est : De eo autem quod est communicare musica, non propter hanc solam, supple, delectationem quae est ab ea scilicet in quantum est ludus, sed propterea quod utilis est ad requiem, ut videtur, non solum, supple, quaerendum est : sed quarendum, ne forte hoc quidem accidat, musicae scilicet. Honorabilior autem est natura ipsius quam secundum dictam opportunitatem, supple, sit requies laboris, et oportet non solum communi delectione participare ab ipsa, cujus scilicet delectationis, habent sensum omnes, supple, sicut ab aliis ludis : habet enim musica delectationem naturalem : propter quod omnibus aetatibus et omnibus moribus usus ipsius est amicus.
d Sed, supple, cum hoc oportet videre si qua hoc ad mores confert et ad animam. Et qualiter hoc sit, subdit : Hoc autem utique erit palam, si quales quidem 1 moribus sumus per ipsam.
<--- Page Split --->
e Et hoc ostendit subdens, ibi, At vero quod efficiamur quales quidam, supple, per ipsam manifestum per multa quidem et altera, id est, diversa, Non minime autem, id est, maxime, et, id est, etiam per melodias Olympi, id est, in Olympiis ludis institutas : hæ enim melodiae confesse, id est, confessione omnium, rapiunt animas, sive faciunt animas raptas : raptus autem ejus qui circa animam, moris passio est. Et causa est, quia quando mutatur anima de gaudio in confidentiam, et de confidentia in audaciam, et de audacia in timorem vel iram, necesse est fieri mutationem secundum mores.
f Et adhuc inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem considerandum, quod audientes mutationum quibus secundum modulationes musica s mutantur homines, fiunt omnes compatientes, gaudio scilicet spe, tristitia et timore : et sine musicis et rythmis et melodiiis ipsis, supple, non fit talis mutatio circa ipsos : musica ergo facit aliquid ad mores.
g Deinde cum dicit, Quoniam autem accidit musicam esse, etc. determinat quid musica faciat ad virtutem. Et habet ista pars duas partes, in quarum prima ostendit qualiter musica facit ad mores. In secunda respondet ad eos qui banasam dicunt esse musicam, ibi (litt. s), Decens autem, et non decens, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat qualiter ex musica determinantur diversitates bonorum morum. Secundo ostendit qualiter ex diversitate musicarum determinantur diversitates passionum animæ, ibi (litt. l), In melodiiis autem ipsis, etc.
In prima parte sunt tria in quibus continetur sententia istius partis. Primo enim dicit, quod musica est virtus quaedam circa delectabilia, circa recte gaudere
et amare et odire : et ideo oportet erudiri in musica, ut homo assuefactus in illis, judicium faciat rectum in ttexeixei moribus, et quod similitudines penes naturas irre et mansuetudinis et fortitudinis et temperantiae et contrariorum horum et aliorum moralium maxime repraesentantur in musica : et ideo oportet nos erudiri in musicis. Et dat similitudinem in visu dicens, quod si aliquis aspicit picturam aliquam cum delectatione, signum est quod per se delectabilis sit ille ei, cujus est illa pictura, et quod hoc in aliis sensibilibus non est, tactus scilicet, odoratus et gustus : sed id solum in visu et auditu, sed in visu sicut in sigillo et non in causa, in auditu autem musicorum sicut in causa, eo quod auditus secundum quod hujusmodi, passiones transmittit ad animan. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem accidit musicam esse delectabilium, virtutem autem circa gaudere recte, et amare et odire 1. Et ratio est, quia virtus moralis nihil aliud est nisi ordo passionum, quo accipitur medium in passionibus. Et ex hoc concludit propositum, ibi, Palam quod oportet addiscere et assuefieri nihil ita ut judicare recte, et gaudere decentibus moribus et bonis actionibus. Et ratio est, quia in his moralis virtus consistit.
h Quod autem hoc fiat per musicam, subdit : Sunt autem similitudines maxime, supple, passionum, penes veras naturas, in rythmis et melodiiis, irre et mansuetudinis, adhuc autem fortitudinis, et temperantiae, et omnium contrariorum his, et aliorum moralium, virtutum scilicet et passionum. Et hoc probat, subdens : Palam autem, supple, est hoc, ex operibus. Et dat rationem, ibi, Transmutantur enim secundum animam audientes talia.
i Et dat causam, ibi, Assuetudo enim
<--- Page Split --->
in similibus, passionibus scilicet. Hoc est quod sequitur : Ei quod est tristari et gaudere, prope est ei quod ad virtutem 1. Quia virtus moralis non est aliud quam gaudere recte et tristari in passionibus et operationibus. Et ideo dicit in Aristoteles in II Ethicorum, quod « oportet signum generati habitus accipere facientem in opere delectationem : non enim qui operatur justa et casta, justus et castus est : sed qui operatur justa et casta, et hoc ipso gaudens, est justus et castus. »
Et subdit de delectatione in visu, quae similis est, ibi, Eodem autem habet modo 2, puta si quis gaudet imaginem alicujus videns, non propter aliam causam, sed propter formam ipsam. Sicut, verbi gratia, picturam Crucifixi vel alicujus intuens alterius, non propter imaginem, sed quia refert ad prototypum, ut dicit Damascenus. Et infert ex hoc, ibi, Necessarium, supple, est, huic illam visionem, cujus videt imaginem, secundum se esse delectabilem. Hoc fundatur super illam propositionem : « Propter quod unumquodque tale et illud magis. »
k Et subdit, quod hoc in aliis sensibilibus non est aliorum sensuum, ibi, Accidit autem sensibilium in aliis quidem, supple, sensibus, nullam existere similitudinem ad mores, puta tangibilibus et gustabilibus, sed in visibilibus debiliter. Figurae enim sunt tales, visibiles scilicet, sed ad modicum, et omnes tali sensu communicant, visu scilicet. Adhuc autem non sunt hæ similitudines morum, figurae scilicet, sed signa magis facta, figurae et colores morum, supple, sunt signa, non causæ. Et ostendit in quo sunt signa, ibi, Et hoc est a corpore in passionibus, corporalibus scilicet, in quibus est accipere. Et propter hoc dicitur in proverbiiis, « Nuntius amoris est
oculus. » Non solum, supple, est hoc in mutatione corporum, sed etiam in mutatione animæ.
Et subdit quod speculatio in talibus multum differt : pulchra enim speculari multum prodest, turpia vero speculari multum nocet. Et hoc est : Sed quantum differt circa horum speculationem, visibilium scilicet, oportet non qua Pausonis contemplari juvenes, supple, qui turpia pinxit, sed qua Polygnoti, et si quis alius pictor aut sculptor 3 est moralis, inhonesta scilicet pingens.
I Deinde cum dicit, In melodiiis autem ipsis sunt, etc. probat qualiter ex diversitate musicae determinantur diversitates passionum, quae faciunt ad mores, et dicit hic tria in summa. Primum est, quod musicae diversae sunt, et ideo diversas faciunt affectiones et passiones animae. Secundum est, quod musica generaliter est delectabilis, et ideo decet quod instruantur pueri de musica, qui tantilla atlas non sustinet doctrinam nisi delectabilis. Tertium est, quod ex anima probatur, quod musica valet ad mores animae : quia musica harmonia est, et multi sapientium dicunt animam esse harmoniam, vel non sine harmonia. Et quod ex hoc solvitur quod primo dubitatum est, scilicet utrum sufficiat auditus musica, sine doctrina et operatione, vel non : quia unum impossibilium vel difficilium est, quod bene judicet de aliqua re aliquis, ad cujus operationem non misit manum. Adhuc autem quod juvenis non potest quiescere : etenim ponatur in aliqua operatione, destruet ea quae sunt in domo. Haec est sententia.
Littera sic ordinantur : In melodiiis autem ipsis, musicorum scilicet, sunt initationes morum, et hoc est manifestum, per se scilicet. Et ostendit, quod est ma-
<--- Page Split --->
nifestum per rationem inductivam musicorum, ibi, Mox enim harmoniarum distat natura, ut audientes aliter disponantur, ad diversas scilicet musica, sed non eodem modo se habeant, audientes scilicet, ad utramque ipsarum, diversarum scilicet musicarum, sed ad quasdam quidem planctive, ad miseriam scilicet et compassionem, sicut ad illam quae est in planctu Didonis, de quo dicit Augustinus, « Planctum Didonis sive planctu audire non potui : » et contrarie magis, quia talia miserabilia sunt contraria audienti et pietati hominis, et propter hoc movent ad planctum. Et inducit auctorem hujus planctus, ibi, Velut ad eam quae vocatur Mixolydistae. Mixo enim est proprium nomen auctoris canentis hujusmodi planctus : Lydistae patrium nomen est, quia de Lydia fuit oriundus, quae est civitas Sidoniorum juxta Tyrum, ut dicunt Historie. Et inducit de aliis, ibi, Ad has autem mollius mente, supple, disponitur. Et dat exemplum, Puta ad remissas, quae scilicet non sunt planctivae. Et inducit de tertia, ibi, Medio autem modo et constanter maxime ad alteram, quae scilicet nec planctiva est, nec remissa. Et dat exemplum, ibi, Quale videtur facere quae Doristae sola harmoniarum. Alia littera, « Quae choristae sola harmoniarum, » id est, de numero harmoniarum, sicut dicit Glossa super illud, Laudent eum in tympano et choro. Chorus est instrumentum, in quo multae fistulae in unum concentum et concordiam modulantur. Chorista autem dicitur qui canit : et propter concordiam multarum fistularum in unum audientes moventur ad constantiam et concordiam. Et hoc est quod hic dicere intendit. Et ulterius inducit alia, ibi, Raptos autem quae Phrygistae. Phrygistae sunt, quae canunt excidium Troiae, quae fuit in Phrygia, quae propter magnitudinem facti rapiunt animas in admirationem.
Ex omnibus his laudat eos qui hoc philosophice dixerunt, quod musica scilicet mutat mores, ibi, Hoc enim bene dicunt, quia 1 circa ludum hunc, musicae scilicet, philosophati sunt. Et subdit in quo bene dicunt, ibi, Accipiunt enim testimonia rationum ex ipsis operibus, et in politicis non sunt efficaces rationes nisi operibus firmentur.
m Et subdit, quod simile est in rythmis : quia quod musica facit ex harmonia, rythmus facit ex numero syllabarum et colorum qui observantur in consonantia rythmorum. Et hoc est : Eodem modo habent et quae circa rythmos. Et hoc probat subdens : Hi quidem enim, supple, rythmi, habent morem stabiliorem, ex ipso scilicet dictamine, hi autem motivum, ad gaudium scilicet, vel tristitiam. Et illos subdividit, ibi, Et horum, scilicet qui habent motivum morem, hi quidem, scilicet rythmi, ad honores 1 habent motus, qui scilicet dilatant corda ad honesta et delectabilia et per se bona, hi autem, id est, alii rythmi liberaliores, supple, habent motus, qui scilicet ex modo dictaminis movent ad liberalia, quae propter se scire volumus, non ad mechanica, quae quaerimus propter aliud.
n Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Ex his quidem igitur manifestum, quod potest morem animae qualem quemdam musica facere.
o Et ex hoc ulterius concludit, Si autem hoc potest facere, palam quia docendum et erudendum in ipsa juvenes. Et ulterius infert, quod in juvenibus plus confert quam in aliis. Est autem congruum ad naturam tantillum doctrinae musicae. Et subdit rationem, ibi, Juvenes quidem enim propter aetatem indelectabile nihil sufferunt volentes. Et propter hoc dicit
<--- Page Split --->
in IV Ethicorum quod lusivi sunt.Et quod musica sit competens talibus, subdit : Musica autem naturae delectabilium est, id est, naturaliter delectabilis. Et vult quod ex omnibus istis inferatur, quod juvenes instruendi sunt in musica. Et adhuc inducit qualiter congruit animae musica, ibi, Et quaedam videtur cognatio harmonis, supple, ad animam esse. Propter quod multi aiunt sapientium, hi quidem, sapientium scilicet, harmoniam esse animam, hi autem habere harmoniam. Et hoc notandum est, quod hanc opinionem ipse improbat in libro de Anima, ubi probat quod « anima nec est harmonia, nec harmoniam consequens. » Sed ibi probat quod non est harmonia corporis : quia si talis esset harmonia, esset commixta ex elementis, quod falsum est : sed secundum quod est totum potentiale consistens ex omnibus potentis suis, sic necesse est quod sit non sine harmonia : quia sicut vivum est in sensibili, et sensibile in rationali sicut trigonum in tetragono, et oportet esse consonantiam potentiarum ad anima constructionem : et sic etiam quatuor virtutes cardinales consonant ad mores animae, sicut dicit Bernardus in libro ad Eugenium Papam, « ubi prudentia meminit, temperantia tangit, fortitudo tenet, justitia reddit. »
p Ex his docet respondere ad id quod supra dubitatum est, utrum scilicet solus auditus sufficiat, vel oporteat ad esse operationem, ibi, Utrum autem oportet addiscere eosdem cantantes, et manu operantes, in instrumentis scilicet musicorum, aut non, sicut dubitatum prius, nunc dicendum. Ibi enim dixit, quod reges Persarum et Jupiter non citharizant, sed audiunt tantum.
q Et ponit responsionem, quod sic non est dicendum. Non immanifestum autem, quod multam habet differentiam ad fieri quales quosdam, secundum habitum scilicet, si quis ipse communicet
operibus. Exponit rationem, ibi, Unum enim aliquid impossibilium, aut difficilium est, eos qui non communicaverunt operibus, judices fieri studiosos. Et ideo ut judices sint musicarum, oportet exercuisse musicam et diu.
r Et de hoc ponit rationem aliam, ibi, Simul autem et oportet pueros habere quamdam occupationem. Et Archytæ plantagen putare fieri bene. Iste Archytas, ut dicit Hieronymus, Tarentinus, et plataqes dicebatur : quia dixit in animabus juvenum plantandas esse disciplinas, antequam aliquid aliud illaberetur animabus eorum. Et hoc est quod hic dicit, quam, scilicet platagen, dant pueris, quatenus utentes hac, nihil destruant eorum quæ in domo. Intendit dicere, quod si juvenes non plantantur talibus disciplinis, efficiuntur destructivi domus per insolentias. Exponit rationem, ibi, Non enim polest juvenis quiescere.
Ex his concludit, ibi, Hic quidem igitur est congruens parvulis ludorum, scilicet, musica, disciplina autem platage. Dicitur autem disciplina platage a Graeco quod est plantari quod est latum, quæ se diffundit in latitudinem sollicitudinis civilis, quæ non datur puerulis, sed majoribus juvenum. Et hæc est expositio Apuleii in Vita et moribus Platonis. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quod quidem igitur erudiendum musicam ita ut et communicetur operibus, manifestum est talibus.
s Deinde cum dicit, Decens autem, et non decens aetates, etc. respondet ad eos qui banausam dicunt esse musicam, solvendo increpationes quæ supra dictæ sunt contra musicam, quod scilicet sit banausa et spe mercedis a multis facta sicut banausa. Dictum est enim supra, quod reges Persarum et Medorum non citharizant, sed alii coram eis spe mercedis : nec Jupiter citharizat, sed Dii inferiores coram eo : et sic non videtur esse liberale cantare in organis musicis, sed
<--- Page Split --->
banausum. Solvit autem ad hoc dupliciter. Primo dicens, quod aetas distinguenda est musicantium : quia in prima aetate juvenum non est banausum juvenes communicare operibus musicæ, non spe mercedis, sed ut postea in ulteriori aetate sciant judicare de melodiiis et musicari possint ad ipsas : hoc enim liberale est et non banausum. Secundo dicit, quod solvitur increpatio per hunc modum : distinguendum est enim in musicis et instrumentis musicorum : quia nihil prohibet quasdam musicas et quaedam instrumenta banausos et corpora inhabilia ad agones reddere et ad liberalia exercitia politica, quaedam autem non, et in his communicando operibus in juvenili aetate, non spe mercedis, sed finis illius quo judicetur musicus qui honestus et liberalis est : et tunc hoc exercere non est banausum, nec impedit ad posteriores actiones et ad bellica et politica exercitia. Et hoc accidit circa eruditionem musicæ, si illi qui tendunt ad agones technicos, id est, virtuosos, elaboraverint corporaliter exercendo difficilia musicæ, neque mirabilia et superflua onera fecerint ultra vires, qui nunc venerunt in agones, sed ex agonibus ad eruditionem musicæ, et fecerunt hoc in tali aetate in qua possint bonis melodiiis et rythmis gaudere. Et addit, quod non solum commune hoc musicæ sicut et aliorum quaedam animalium, præcipue aviculæ communicant, sicut philomela, sed hoc contingit in multitudine vilium et puerorum. Intendit autem, quod aves et pueri nimis clamantes in musicis deficiunt in membris. Aliquando enim ex nimio clamore dilatatur cerebrum et efficiuntur muti, ut dicit Galenus. Aliquando autem, ut dicit Avicenna, rumpitur siphax, quæ est pellis superiorum continens intestina, et efficiuntur rupti et herniosi et inutiles ad agones. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Decens autem, et non decens aetates, non difficile determinare : hoc enim decet juvenilem aeta-
tem, quod non decet seniores : et solvere, supple, non est difficile ad dicentes banausam esse curam, supple, musicorum.
t Et dat modum primum solvendi, ibi, Primo quidem enim quoniam gratia judicii oportet participare operibus : quia, sicut ante dictum est, qui non communicavit operibus, perfectus judex non potest esse : propter hoc oportet juvenes quidem existentes uti operibus. Et hoc, sicut dictum est, non est banausum, sed liberale : seniores autem factos, opera quidem dimittere, supple, oportet, posse autem bona judicare, et gaudere recte, supple, in melodiiis, propter eruditionem factam in juventute.
u Et subdit secundam solutionem per distinctionem, ibi, De increpatione autem facta, qua quidam increpant, tamquam faciente musica banausos, non difficile solvere, supple, est. Et subjungit modum, ibi, Considerantes usque ad quantum operibus, scilicet musicæ, communicandum his qui politizant ad virtutem politicam. Hoc ideo dicit, quia minimi, ut dicit Pythagoras, qui frequentius utuntur musicis spe mercedis, non politizant ad virtutem politicam. Et, supple, considerantes, qualibus melodiiis et qualibus rythmis communicandum : quia, sicut jam dictum est, clamosis melodiiis difficile est uti, et similiter rythmis probrosis, quibus utuntur mendicantes. Adhuc autem in qualibus organis eruditionem faciendum, supple, juvenibus : quia, sicut dicit in sequenti capitulo, fistulæ deformant corpus. Et ponit rationem, ibi, Etenim verisimile, supple, est, hoc differre, supple, et quaedam competere his qui politizant ad virtutem, quaedam autem non. In his enim solutio est increpationis. Et ponit modum, ibi, Nihil enim prohibet modos quosdam musica operari quod dictum est, banausos scilicet.
x Et subdit concludens ex hoc, ibi,
<--- Page Split --->
Manifestum igitur, supple, est, quod oportet eruditionem, supple, facere, ipsius, scilicet musicæ, neque impedire ad posteriores actiones, supple, politicas, neque corpus facere banausum, et inuti'ed ad bellica et politica exercitia, supple, facere (et hoc fit, quando dulces symphonia cantantur, et non clamosa ultra vires), ad usus quidem jam, supple, in juventute, ad eruditiones autem, supple, judicandarum musicarum, posterius. Accidit autem utique, supple, hoc, circa eruditionem, si neque qui intendunt ad agones technicos, id est, victoriosos, elaboraverint 1, supple, ultra vires clamando : neque circa mirabilia et superflua operum, quae nunc venerunt ad agones, ex agonibus autem ad eruditionem : quia necesse est illos deficere in agonibus, sicut dictum est, vel propter cerebri dila-
tationem, vel propter hoc siphac rupto, herniosi efficiuntur : sed talia, scilicet musica facere, quousquu utiqui possint gaudere bonis melodis et rythmis, et non solum, supple, possint gaudere, ru quod commune est musica, sicut et aliorum quædam animalium, maxime avium musicarum, quæ, supple, gaudent musicis clamosis : quia sicut Eustratius dicit super Ethica, « nisi gauderent in illis non contererent in eis totos dies. » Adhuc autem sicut et multitudo humilium et puerorum, supple, communicant musicis, qui non gaudent dulcibus rythmis vel melodiiis, sed in hoc solo communicant musicis, quod confuso clamore clamant ad invicem : qui enim politizant ad virtutem, non communicant musicae tantum, sed dulcibus melodiiis et laudabilibus rythmis.