CAPUT VI.

De harmonis, rythmis numerisque.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Considerandum adhuc circa harmonias et rythmos, et ad eruditionem utrum harmonii omnibus utendum, et omnibus rythmis, aut dividendum. De-

Considerandum est autem, utrum omnibus utendum sit harmoniiis, et omnibus rythmis, an distinguendum. Deinde utrum illis qui eruditionis causa labo-

<--- Page Split --->

inde iis qui ad eruditionem laborant, utrum eamdem determinationem pomemus, aut oportet tertiam aliquam aliam.

rant, eamdem distinctionem tribuamus, an tertium quiddam aliud.

b Quoniam musicam quidem videmus per melodiarum factionem et per rythmos existentem, horum autem unumquodque non oportet latere, quam potentiam habeat ad disciplinam : et utrum eligendum magis bene melodizatam musicam, aut bene rythmizatam.

Quoniam videmus musicam esse per melodiam et rythmos, horum utrumque latere non debet, quam vim habeat ad doctrinam : et utrum praeferenda sit ea pars quae in melodiis consistit, an ea quae in rythmis.

c Putantes igitur multa bene dicere de iis quosdam modernorum musicorum, et eorum qui ex philosophia quicumque existunt expertes se habentes in disciplina quae circa musicam, eam quidem quae per singula disceptationem committemus quaerere volentibus ab illis : nunc autem legaliter dividimus modos, typos solum dicentes de ipsis.

Putantes igitur multa de his esse dicta recte a musicis quibusdam, qui nunc sunt, et a Philosophis qui peritiam habent hujus disciplinae, discussionem et examen singularum partium illis dimittemus, qui perquirere volent : nos autem solummodo genere de ipsis dicamus.

d Quoniam autem divisionem acceptamus melodiarum, ut dividunt quidam eorum qui in philosophia, has quidem morales, has practicas, has quidem raptus factivas ponentes, et harmoniarum naturam ad singula horum convenientem aliam ad aliam partem ponunt.

Cum illa probetur a nobis melodiarum divisio quam faciunt quidam Philosophi, quod aliae sunt morales, aliae effectivae, aliae abstractivae, ponentes naturam earum ad singula istarum propriam.

e Dicimus autem non unius utilitatis gratia oportere uti musica, sed plurium gratia : etenim ludi gratia et purificationis. Quid autem dicimus purificationem, nunc quidem simpliciter, iterum in iis quae de Poetica, dicemus manifestius. Tertio autem ad deductionem ad remissionemque, et ad distensionis requiem. Manifestum quod utendum quidem omnibus harmoniiis, non tamen eodem modo omnibus utendum, sed ad disciplinam quidem maxime moralibus, ad auditum autem aliorum manu laborantium et practicis et raptivis.

Dicimus autem non unius utilitatis gratia oportere musica uti, sed multarum : nam et doctrinae gratia, et purificationis. Quid autem purificationem intelligamus, nunc simpliciter, alias vero diligentius in his quae de poetis scribimus, dicetur. Tertio gratia degendi otii quietisque causa, et remissionis curarum. Patet omnibus harmoniiis esse utendum, sed non eodem modo, verum ad doctrinam quidem moralibus est utendum maxime, ad auditionem vero alio pulsante effectivis et abstractivis.

f Quae enim circa quasdam animas accidit passio fortiter, haec in omnibus existit, differt autem in eo quod minus et magis, velut misericordia et ti-

Nam affectio illa quae contingit circa animos quorumdam vehementer in cunctis existit : differt autem secundum magis et minus, ceu commiseratio et me-

<--- Page Split --->

mor, adhuc autem raptus. Etenim ab hoc motu decentes quidam sunt: ex sacris autem melodiiis videmus hos, quando usi fuerint melodiiis de irascentibus animam, restitutos, sicut medicina sortitos et purificatione. Idem autem hoc necessarium pati et misericordes, et timidos, et totaliter passivos: alios autem quantum talium adjacent unicuique et omnibus fieri quamdam purificationem, et alleviari cum delectatione. Similiter autem et melodiae purificativae exhibent innocuam regionem hominibus. Propter quod talibus quidem harmoniiis et talibus melodiiis ponendum theatralem musicam tractantes agonizatores.

tus, et præterea abstractio animi. Nam per hunc motum devoti et supplices quidam fiunt: videmus autem et sacris melodiiis ita affici, quando utuntur expiantibus animam carminibus, quasi medicina fretos, et purificatione. Hoc idem evenire necessarium est his, qui commiseratione, et qui metu, et qui aliis affectibus detinentur, et aliis quatenus cuique talia contingant, fierique in omnibus purificationem quamdam et allevationem cum voluptate. Similiter autem carmina purificativa lætitiam afferunt innocuam hominibus. Quapropter talibus harmoniiis, et talibus carminibus spectandi sunt hi qui theatralem musicam tractant certatores.

g Quoniam autem spectatorduplex,hic quidem liber et eruditus, hic autem onerosus, ex banauis et mercenariis et aliis talibus compositus, assignandum agones et speculationes quae talibus ad requiem. Sunt autem sicut ipsorum animæ distortæ ab eo qui secundum naturam habitu, sic et harmoniarum transgressiones sunt et melodiarum rigida, et discerpta. Facit autem delectationem singulis quod conveniens secundum naturam. Propter quod dandum potestatem agonizantibus ad spectatorem talem tali aliquo genere musicae uti.

Sed cum spectator sit duplex, alter ingenuus et doctus, alter vilis et indoctus ex opificibus turbaque urbana, his quoque accommodanda sunt certamina et specula ad cessationem, et requiem. Ut enim illorum animæ distortæ sunt a naturali habitudine, sic harmoniarum et melodiarum distorsiones sunt quaedam illæ, quæ sunt vehementes et infractæ. Delectat vero singulos id quod suæ naturæ sit aptum. Quamobrem licentia permittenda est his qui de arte musica certant in theatro, ut ad hujusmodi spectatorem tali génere utantur musicae.

h Ad ludum autem, sicut dictum est, moralibus meliodarum utendum, et harmoniis talibus, talis autem quae Doristice 1, sicut diximus prius. Suscipere autem oportet et si quam aliam nobis approbaverint communicantes eo quod in philosophia, et exercitio, et disciplina, quae circa musicam.

Ad doctrinam vero moralibus melodiis est utendum, et talibus harmoniiis, qualis est Dorica, ut supra diximus. Recipienda est et alia quamcumque nobis suadent qui in philosophia musicaque versantur.

i In politia autem Socrates non bene Phrygisten 2 solam admittit cum ea quæ Doristice, et hæc reprobans organorum fistulam. Habet enim eamdem potentiam

Socrates vero in libris de Republica, non recte Phrygiam tantummodo adjungit ad Doricam, licet improbans tibiam ex instrumentis. Habet enim eam de-

<--- Page Split --->

Phrygista harmoniam, quam quidem fistula inter organa : ambo enim iram provocantia, et passionis illativa.

mum Phrygia in harmoniiis, quam habet tibia in instrumentis : ambæ enim concitant animos, et in affectus impellunt.

k Manifestat autem poesis : omnis enim petulantia, et omnis talis motus, maxime autem organorum est in fistulis. Harmoniarum autem in melodiiis Phrygisticis accipiunt hoc quod decens, puta Dithyrambus confesse videtur esse Phrygium. Et hujus exempla multa dicunt, qui circa sensum hunc, aliaque, et quia Philoxenus conatus in Doristica facere Dithyrambum fabulam, non fuit potens, sed ab ipsa natura decidit in Phrygistam convenientem harmoniam.

Ostendit hoc poesis : tota enim bacchatio, et tota hujusmodi concitatio maxime omnium instrumentorum per tibias fit. Harmonia vero Phrygia maxime hunc modum habet, ceu Dithyrambus manifeste videtur esse Phrygius, cujus quidem rei plura afferunt argumenta, qui circa hujusmodi rerum intelligentiam vacant. Et inter caetera illud, quod Philoxenus aggressus Dorice facere Dithyrambos in fabulis, non potuit, sed vi illius naturae tractus fuit ad Phrygiam harmoniam, quæ maxime illis congruebat.

1 Iterum de Doristica autem omnes confitentur tamquam stabilissima existente, et maxime habente morem virilem. Adhuc autem quoniam medium quidem superabundantium laudamus, et dicimus persequi oportere : Doristica autem hanc habet naturam ad alias harmonias, manifestum est quod Doricas melodias oportet erudiri magis juniores.

Doricam autem fatentur omnes constantem esse ac firmam, moremque summopere continere virilem. Praeterea cum medium extremorum sumendum esse dixerimus, Dorica autem hanc habeat naturam ad alias harmonias, manifestum est quod Doricam prae caeteris decens est juniores addiscere.

m Sunt autem duæ considerationes, quod possibile, et quod decens. Etenim quæ possibilia oportet tractare magis, et quæ decent singulos. Sunt autem et hæc determinata ætatibus : velut abdicatis per tempus non facile cantare rigidas harmonias, sed remissas natura injicit talibus. Propter quod bene increpant et hoc adversus Socratem quidam eorum qui circa musicam, quod remissas harmonias reprobaverit ad disciplinam, tamquam inebriativas accipiens ipsas, non secundum potentiam ebrietatis petulantia (impetuosum enim ebrietas facit magis), sed abdicatas. Quare ad futuram ætatem seniorum oportet tales harmonias tangere, et melodias tales.

Sed duo consideranda sunt, unum quid possit, alterum quid deceat. Nam possibilia quisque aggredi, et convenientia sibi debet. Sunt autem hæc distincta ætatibus, ceu defessis jam tempore non facile est alti spiritus cantilenas canere, sed talibus subjicit natura remissas. Ex quo Socratem in hoc quoque merito reprehendunt quidam ex his qui circa musicam versantur, quod remissiores harmonias improbavit ad doctrinam, quasi vinolentas accipiens eas, non secundum vinolentiae naturam (nam vinolentia magis debacchari facit), sed defessas. Quare et ad futuram ætatem seniorum opus est hujuscemodi harmonias attingere, et hujuscemodi melodias.

n Adhuc autem si qua est talis harmoniarum, aut decet puerorum ætatem,

Praeterea si qua est talium harmoniarum, quae conveniat puerorum ætati ex

<--- Page Split --->

propterea quod potest ornatum habere simul et intellectum, ut quae Lydistica videtur pati maxime harmoniarum, palam, quia tres hos terminos faciendum ad disciplinam, quod medium, quod possibile, et quod decens.

eo quia possit ornatum simul doctrinamque afferre, quod Lydia maxime omnium harmoniarum habere videtur, manifestum, quod hæ tres determinationes sunt in doctrina faciendæ, medium, possibile, ac decens.

COMMENTARIUS IN CAP. VI.

In isto ultimo capitulo determinat Aristoteles quibus melodiiis et quibus rythmis est utendum in musica. Et habet duas partes. In prima determinat quibus utendum est in musica simpliciter. In secunda determinat quibus utendum est in considerationem ad spectatorem et eruditum et onerosum, ibi (litt. g), Quoniam autem spectator est duplex, etc.

Circa primum duo facit. Primo quaerit hanc quaestionem, utrum omnibus harmoniis et rythmis est utendum, aut dividendum est et distinguendum, et laborandum est ad illa quae sunt ad eruditionem, vel tertiam etiam oportet invenire qua determinentur. Secundo ponit, utrum unius gratia sit musica, vel plurium, et propter quas utilitates oportet pluribus musicis uti, ibi (litt. e), Dicimus autem non unius utilitatis gratia, etc.

a Sententia prime partis est, quod considerandum est adhuc circa harmonias et rythmos, utrum omnibus harmoniis et omnibus rythmis sit utendum. Circa eruditionem autem juvenum distinguendum est, quod in quibusdam eruduntur, in quibusdam non, ut primo scilicet erudiantur de omnibus, deinde distinguantur quae sunt ad eruditionem, et quae non, aut an oportet tertium aliquem invenire modum. Deinde inducit, quod musicam videmus distinctam per melodiarum formam et per rythmos diversos, et quod oportet in omnibus his invenire

quam unumquodque potentiam habeat ad disciplinam. Deinde quia sunt multi musici præsentis temporis, committit illis per singula quaerere de his. Sed nunc ipse legaliter dividit modos musicæ, solum dicens de illis qui species musicae determinaverunt per Philosophiam, et illæ sunt tres, ita quod quædam sunt morales, de virtutibus scilicet et moribus hominum, et quædam practicæ, quæ scilicet sunt de operibus et exemplaribus heroum. Et tertiæ sunt raptus factivæ, animas hominum in similes affectus rapientes. Et oportet convenienter unamquamque musicam ad ea quæ facit optare.

Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Considerandum autem adhuc, supple, est, circa harmonias et rythmos et ad eruditionem, supple, pertinentes, utrum harmoniis omnibus utendum, et omnibus rythmis, aut dividendum, id est, distinguendum, ita scilicet quod de quibusdam erudiantur juvenes, de quibusdam non. Deinde, supple, considerandum est, de iis harmoniis scilicet et rythmis, qui ad eruditionem laborant, utrum eamdem determinationem ponemus, scilicet quod de omnibus instruendi sunt juvenes, vel de quibusdam non, aut oportet tertiam aliquam, supple, invenire musicam, qua instruendi sint.

b Deinde sumit generalem propositionem, ex qua procedit ad determinationem harum quaestionum, ibi, Quoniam musicam quidem videmus per melodiarum factionem, et per rythmos existentem, horum unumquodque non oportet

<--- Page Split --->

latere, quam potentiam habeat ad disciplinam, morum scilicet et virtutis : et utrum eligendum magis hene melodizatam musicam, aut bene rythmizatam.

vocat purificationem, dicit quod expressius determinabit in Poetica, ubi loquitur de genere dictaminum et effectu. Tertio dicit, quod est ad deductionem et ad remissionem et ad distentionis in laboribus requiem.

e Et procedit ad determinationem, ibi, Putantes igitur multa bene dicere de his quosdam modernorum musicorum, et eorum qui ex philosophia quicumque existunt expertes se habentes in disciplina, id est, qui per certam experientiam artem didicerunt, quae circa musicam, eam quidem, supple, inquisitionem, quae per singula et disceptationem committemus quaerere volentibus ab illis. Hoc enim in singularibus infinitum est, et de his non potest fieri disciplina. Nunc autem legaliter dividimus modos, typos solum dicentes de ipsis, id est, solum dicemus de illis qui de legibus civilibus determinati sunt.

•

d Quoniam autem divisionem acceptamus melodiarum , ut dividunt quidam eorum qui in philosophia, supple, experti sunt, has quidem morales, supple, dicimus, has autem practicas, id est, operativas (quae scilicet sunt de operibus heroum exemplaribus : et ratio est, quia de illis poetae canebant), has autem raptus facitvas, et hoc per effectus : quia rapiunt animas audientibus. Sic ergo dividitur musica per materiam carminis et effectuum. Et addit : Secundum musicos ponentes, scilicet ipsi Philosophi, et, id est, etiam harmoniarum naturam ad singula horum convenientem aliam ad aliam partem ponunt, id est, moralem ad mores, practicam ad imitationem exempli, raptivam ad animae immutationem secundum passiones diversas.

e Deinde cum dicit, Dicimus autem non unius utilitatis gratia, etc. tangit divisionem musicarum penes fines : et est sententia istius in tribus. Primo enim dicit, quod musica non est gratia unius utilitatis, sed plurium : est enim gratia ludi et gratia purificationis. Et quod hic

Dicit ergo quod utendum est omnibus harmoniiis, sed ad disciplinam utendum est maxime moralibus, ad auditum autem manu laborantium utendum est practicis, quia ex illis accipiunt requiem, et raptivis. Et adjungit rationem, quod passio quam musica facit in quibusdam animalibus, facit in omnibus, licet secundum magis aut minus. Et enumerat passiones, scilicet misericordiam, et tinorem, et hujusmodi. Unde dicit, quod ex sacris melodiiis videmus hos quando usi fuerint melodiiis decentibus motibus et irascentibus restitutas animas sicut ex medicina quamdam purificationem acquirere : et quod similiter accidit in aliis passionibus pati secundum animas, misericordes scilicet et timidas, et totaliter passivas, quantum talium passionem adjacet unicuique, ita quod ex omnibus musicis videmus fieri purificationem et alleviationem delectatione.

Ex omnibus concludit totum intentum, scilicet quod musicæ melodiae, cum sint purificativæ talium passionum, exhibent innocuam regionem hominibus : et ponendum est agonizatores qui musicam tractent talibus harmoniiis et talibus melodiiis esse agonizatores : ad aliud enim non agonizant, nisi ut homines purificent a tristibus et mæroribus et aliis malis passionibus. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Dicimus autem non unius utilitatis gratia oportere uti musica, sed plurium gratia, scilicet utilitatum. Et dat exemplum, Etenim ludi gratia, supple, est musica, et purificationis, a passionibus scilicet. Quid autem dicimus purificationem, nunc quidem simpliciter, id est, universaliter dicimus, iterum autem in his quæ de poetica, ubi scilicet, metra distinguemus, dicemus manifestius. Tertio autem ad deductio-

<--- Page Split --->

nem, supple, est musica, ad remissionemque et ad distensionis requiem, secundum quod ludus requies est, ut in præhabitis dictum est.

Et ex his concludit, ibi, Manifestum quod utendum omnibus harmoniiis, ad diversas scilicet utilitates, non tamen eodem modo omnibus utendum, sed ad disciplinam quidem, supple, utendum est, maxime moralibus, ad auditum autem aliorum manu laborantium, qui scilicet requie indigent, et practicis, supple, utendum est, et raptivis, quæ scilicet passionibus relevant animas.

/ Et ponit rationem, ibi, Quæ enim circa quasdam animas accidit passio fortiter, hæc in omnibus existit, animalibus scilicet per naturam musicæ : differt autem in eo quod minus et magis : unum enim movet minus et alterum magis. Et dat exemplum, ibi, Velut misericordia et timor, et aliæ scilicet hujusmodi passiones. Et subdit : Adhuc autem raptus, supple, fit ex musica. Etenim ab hoc, raptu scilicet, motu decenti quædam sunt, supple, musicæ. Et ostendit quomodo, ibi, Ex sacris autem melodiiis videmus hos, id est, quosdam, qui ' usi fuerunt melodiiis de irascentibus animum, restitutas 3 sicut medicina sortitas et purificatione. Et propter hoc in præhabitis vocavit pharmaciam.

Et subdit, quod in aliis passionibus est similiter, ibi, Idem autem hoc necessarium pati, supple, est, et misericordes et timidos et totaliter passivos : alios autem, id est, diversos, quantum talium, scilicet passionum, adjacet unicuique et omnibus fieri quamdam purificationem, a passione scilicet, et alleviari, supple, quemlibet, cum delectatione. Ex omnibus his infert maximam utilitatem quam facit musica, ibi, Similiter autem et melodiae purificative, supple, existentes, exhibent

innocuam regionem hominibus. Propter quod talibus quidem harmoniiis et talibus melodiiis ponendum musicam tractantes agonizatores, supple, ad talia enim agonizant, et ideo utiles sunt in politicis.

g Deinde enim dicit, Quoniam autem spectator duplex, etc. determinat finem et diversitatem musicae in comparatione ad auditorem et spectatorem. Et dividitur in partes duas, ita quod in prima docet qualiter musica aptanda est ad spectatorem sive auditorem. In secunda reprehendit Socratem de hoc quod musicas laudavit, quæ fistularum habent potentiam, ibi (litt. i), In politia autem Socrates non bene, etc.

Sententia primæ partis est hæc, quod spectator sive auditor musicae duplex est: quidam enim est liber et eruditus, et quidam est onerosus, ex banausis et vilibus mercenariis compositus : et oportet agones et musicam et alia exercitia civilia quaerere in conformitate ad spectatorem. Unde quando spectator laceratus est et distortus, distortam et transgressam oportet esse musicam, quia similia similibus congaudent : et quando est ad ludum humanum musica et liberorum, oportet esse moralem secundum virtutem : et talem dicit esse eam quæ cujusdam est Doristi musici. Quidam tamen libri habent, « Choristi, » et illa est quæ fit per chorum, in quo, sicut ante dictum est, est consonantia et congregatio similarium. Si autem est Doristi littera, tunc Dor, regio est maritima, quæ interpretatur generatio, eo quod multa generatio hominum fit ibi : sicut etiam dicitur Germania, quasi germinans populos. Et dicitur Dorista qui musicis canit in natalibus hominum, sicut in ante habitis dictum est de Antiocho, et in Actibus Apostolorum de Herode, et Marc. (vi, 21 et seq.), ubi puellæ saltanti datum fuit caput Joannis

<--- Page Split --->

Baptistæ. Et addit : Si qua alia est musica talis, illa admittitur in talibus ludis. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Quoniam autem spectator, id est, auditor musicæ (inde dicuntur scientiarum spectamina) duplex, supple, est, hic quidem liber et eruditus (liberum dicit civilem, quia civis liber est : eruditum vero, disciplinatum vocat in civilibus), hic autem, alius scilicet, onerosus (onerosi dicuntur in moribus graves ad convivendum in societate) ex banausis et mercenariis et aliis talibus moribus compositus, et ille est rusticus et vitiosus, quem « discolum et litigiosum » dicit in IV Ethicorum.

Et subdit qualiter melodiae ad conformitates talium quaerendae sunt, ibi, Assignandum agones et speculations, exercitiorum scilicet, quae talibus ad requiem, supple, sunt. Et quae sint illa, subjungit, ibi, Sunt autem sicut ipsorum animae distortae ab eo qui secundum naturam habitu : quia animae talium a naturali habitu distortae sunt et depravata : sic et id est, etiam harmoniarum transgressiones et melodiarum rigidae et discrepae, ab optima scilicet modulatione, supple, sunt talium. Et quia posset aliquis dicere, quod non essent illae delectationes vel delectabiles, respondet, ibi, Facit autem delectationem singulis quod conveniens secundum naturam : et ideo distortis distorta convenit melodia. Propter quod dandum potestatem agonizantibus, qui scilicet exercent exercitium musicae ad spectatorem talem tali aliquo genere musicae uti, ut scilicet musica aptetur unicuique secundum habitum animae.

h Ad ludum autem, civilem scilicet, sicut dictum est, in prehabitis scilicet, moralibus melodiarum utendum : quia scilicet sunt de virtutibus et harmonius talibus. Quae autem sint tales subdit, ibi, Talis autem quae Doristi1, vel Choristi,

sicut diximus prius. Suscipere autem oportet et si quam aliam, supple, musicam, praeter Doristam nobis approbaverunt communicantes eo quod in philosophia, et exercitio et disciplina quae circa musicam, supple, communicantes aliorum. Illorum enim est approbare, quia cuilibet in sua scientia experto credendum est.

i Deinde cum dicit, In politia autem Socrates non bene, etc. reprehendit Socratem de hoc quod laudavit musicae quae fistularum habent potentiam. Et habet duas partes, in quarum prima ponit reprehensibiles musicas. In secunda dicit quae consideranda sunt in musica, ut sit bona et conveniens, ibi (litt. m), Sunt autem duae considerationes, etc.

Sententia primae partis est hæc, quod Socrates non bene fecit laudando musicam Phrygisten, id est, quæ Phrygium canit bellum, id est, Trojanum: quia eamdem potentiam cum fistulis habet, eo quod ambo iram provocant. Et admittit etiam musicam quæ est Doristi, de qua jam dictum est. Et probat quod eamdem habent potentiam et fistulæ et talis musica, eo quod ambæ iram provocant et passionis sunt illativæ: omnis enim motus petulantiae et lasciviæ, sicut manifestat poesis poetarum, maxime est in fístulis et in Phrygìis harmonìis, propter raptum Helenæ: et ideo tales non sunt commendandæ, movent enim puellas et malronas ad lascivias. Dicit tamen quod in his musicis decens acceperunt, ut videtur Phrygista musica suum cantum confecisse de tyrannidibus quas exerceurunt Græci contra Phrygios : et talia multa ponunt exempla, qui circa hoc exercitati sunt, et addunt ad hoc quod Philoxenus quidam conatus est facere dithyrambum, id est, duplex metrum tyrannicum per fabulas musicas, et non potuit, et ab ipsa natura de Dorista de-

<--- Page Split --->

c idit in Phrygistam convenientem harmoniam. Adhuc autem de Dorista omnes confitentur tamquam existente stabilissima, quam etiam canebant vates in fabulis, et quae maxime habet morem virilem. Adhuc addit ulterius rationem : quia in omnibus virtutibus quae circa passiones sunt, superabundantias vituperamus, et medium laudamus, quod ita in melodiiis faciendum est. Et quia Dorista maxime circa medium est, circa illam maxime oportet instrui juvenes. Hæc est sententia.

habent, id est, laborant, aliaque, supple, dicunt, quod Philoxenus poeta, qui, sicut dicitur in III Ethicorum, capitulo de temperantia et castitate, « Eryxius fuit natione et gulosus : unde in piscium pulmenti voratione orabat fauces longiores grue sibi fieri. » De hoc dicunt, quod conatus est in Dorista, id est, metro Doristico, dithyrambum fabulose facere, sed non fuit potens, et ideo ab ipsa natura, talis metri scilicet, decidit in Phrygistam convenientem harmoniam.

Littera sic ordinatur : In politia autem Socrates non bene Phrygisten solam admittit cum ea quae Doristi : et hoc , supple, dicit, reprobuns organorum fistulam.Una enim causa reprobationis est in utrisque. Et hoc est : Habet enim eamdem potentiam Phrygista harmoniarum, id est, inter harmonias, quam quidem fistula inter organa, supple, habet. Et subdit quomodo : Ambo enim iram provocantia, supple, sunt, et passionis illativa, iræ scilicet et furoris. Et ideo si Socrates admittit carmina Doristi, debet etiam admittere fistulas.

k Et hoc probat ex poesi, ibi, Manifestat autem poesis : omnis enim petulantia et omnia talis motus, lasciviae scilicet, maxime organorum inter organa est in fistulis. Harmoniarum autem, id est, inter harmonias, in melodiiis Phrygisti. Et causa est, quia in eis est illecebrosus raptus Helene, quae cum morti tradenda fuisset, victori marito tradita est et deliciis thori associata. Et subdit qualiter confecta est illa poesis : Accipiunt autem hoc quod decens, poetæ scilicet, puta de Tyramidibus 1, Hectore scilicet,et Ulysse confecisse videtur Phrygius, dictamen suum scilicet. Et hujusmodi exempla multa dicunt, ad decorem scilicet dietaminis, qui circa sensum talis dictaminis

I Ulterius addit rationem : Iterum de Dorista autem omnes confitentur tamquam stabilissima existente et maxime habente morem virilem. Adhuc autem quoniam medium quidem, supple, in passionibus, superabundantiarum 2 excellentiae scilicet et defectus, laudamus, et dicimus persequi oportere, medium scilicet, Dorista autem hanc habet naturam ad alias harmonias, quod scilicet medium est, manifestum, quod Doricas melodias oportet erudiri magis juniores.

m Deinde cum dicit, Sunt autem duæ considerationes, etc. ponit quid considerandum sit in bona melodia, scilicet quod possibile est secundum aetatem, et quod est decens : rigidam enim musicam non potest perficere facile qui abdicatus est per tempus, id est, processit in aetate, sed remissas. Et ideo a musicis reprehenditur Socrates : quia remissas musicas reprobavit, tamquam inebriativas et non valentes ad disciplinam, tamquam Socrates acceperit ebrietatem non secundum potentiam ebrietatis, quia ebrietas petulans est et impetuosa : sed accepit eas sicut abdicatas a juvenibus. Ex hoc concludit, quod ad futuram aetatem seniorum oportet tales harmonias, remissas scilicet, et tales melodias tangere.

<--- Page Split --->

Adhuc considerandum est si qua est talis harmoniarum, quae decet puerorum aetatem, propterea quod potest ornatum habere simul et intellectum, quae Lydista videtur maxime pati inter omnes harmonias. De Lydia autem, sicut dicit Papias, sedes est antiqua regnorum, quam Pactoli fluvii unda extulit, id est, exaltavit, quae est arenis aureis ditissima : et ideo propter novas ibi inventiones auri suavissima fiunt ibi carmina et jucunda : et ideo etiam in dictamine de Angelis dicuntur Perlyditæ, id est, valde Lyditæ, quod carmen quilibet Angeli canunt coram Deo.

In fine concludit, quod in musicis quibus instruendi sunt juvenes, tria consideranda sunt, scilicet quod sit medium alicujus virtutis, et quod sit possibile cantanti, et quod sit decens secundum aetatem. Haec est sententia.

ætatis acuitur vox in senibus, et rigidas harmonias cantare non possunt.

Ex hoc dicit increpationem Socratis, i bi, Propter quod bene increpant et, id est, etiam hoc adversus Socratem quidam eorum qui circa musicam, supple, stu- duerunt. Et subdit de quo, ibi, Quod re- missas harmonias reprobaverit ad disci- plinam, tamquam inebriativas accipiens ipsas, musicas scilicet, non secundum potentiam ebrietatis petulantia (ablativi casus), quia ebrietas vera petulantiam facit. Et hoc est: Impetuosum enim ebrie- tas facit magis, sed abdicatas, supple, quae senibus conveniunt scilicet remissa harmoniae.

Et ex hoc concludit ulterius, ibi, Quare ad futuram aetatem seniorem oportet tales harmonias tangere, et neclodias tales, remissas scilicet.

Littera sic ordinatur: Sunt autem dux considerationes, supple, habenda in musicis. Et subdit quae, scilicet quod possibile, et quod decrus. Et dat rationem, ibi, Etenim quae possibilia oportet tractrae magis, et quae decent singulos. Et subdit qualiter accipiantur, ibi, Sunt autem et haec determinata aetatibus. Et dicit quomodo : Velut abdicatis per tempus, sicut senibus, non facile cantare rigidas harmonias, sed remissas natura injicit talibus. Et ratio est : Ex defectu enim

n Adhuc autem si qua est talis harmoniarum quae 1 direct puerorum aetatem, propterea quod potest ornatum habere in moribus simul et intellectum, in disciplina scilicet. Et subdit quae sit illa, ibi, Ut quae Lydista videtur pati maxime harmoniarum, id est, inter harmonias omnes, palam, quia tres has 2 faciendum ad disciplinam, scilicet juvenum. Et enumerat quas tres, ibi, Quod medium, scilicet virtutem habeat, et quod possibile, et quod decens.

Ecce hunc librum cum aliis physicis et moralibus exposui ad utilitatem studentium : et rogo omnes legentes, ut attendant quod in hoc libro non tractatur nisi de actibus voluntariis hominum, qui, sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum, « ad nullam unam regulam communem redigi umquam possunt, sicut nec aedificatio Lesbiae.» Et maxime sequitur politias Orientalium et Ægyptiorum, qui semper immundissimi fuerunt coitus et immundissimi cultus, sicut hodie sunt. Nec Aristoteles dicit de se hoc, sed recitat qualiter tales gentes politias suas ordinaverunt. Nec ego dixi aliquid in isto libro, nisi exponendo quae dicta sunt, et rationes et causas adhibendo. Sicut enim in omnibus libris physicis, numquam de meo dixi aliquid, sed opiniones Peripateticorum quanto fidelius potui exposui. Et hoc dico propter quosdam inertes, qui solatium suae inertiae quaerentes, nihil quaerunt in scriptis, nisi quod reprhenudant : et cum tales sint torpentes in inertia, ne soli torpentes videantur, quaerunt po-

<--- Page Split --->

nere maculam in electis. Tales Socratem occiderunt, Platonem de Athenis in Academiam fugaverunt, in Aristotelem machinantes etiam eum exire compulerunt, sicut ipse dixit, « Athenis numquam defuit pyrus super pyrum id est, malum super malum. Non consentio Atheniensibus bis peccare in philosophiam ». Sed hoc tantum pro talibus. Qui in communicatione studii sunt, quod hepar in corpore : in omni aulem corpore humor fellis est, qui evaporando totum amaricat corpus, ita in studio semper sunt quidam amarissimi et fellei viri, qui omnes alios convertunt in amariudinem, nec sinunt eos in dulcedine societatis quaerere veritatem.

<--- Page Split --->