CAPUT III.

De musica pulchra disceptatio, et quo pacto ea imbuendi sunt adolescentes ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a De musica autem quaedam quidem dubitavimus ratione et prius, bene autem habet et nunc resumentes ipsa producere, ut sicut aditus fiat rationibus, quas utique aliquis dicet enuntians de ipsa.

De musica vero dubia quaedam posuinus antea, et nunc rectum erit illa resumere, ut tamquam consentanea fiat rationibus, quas quid de ea dicens ostendat.

b Neque enim quam potentiam habet, facile de ipsa discutere, neque cujus gratia oportet participare ipsa, utrum ludi gratia, et requiei, sicut somno et ebrietate. Hæc enim secundum se quidem, neque studiosorum sunt, sed delectabilia simulque sollicitudinem cessare faciunt, ut ait Euripides. Propter quod et ordinant ipsam, et utuntur iis omnibus similiter, vino, ebrietate, et musica : ponunt autem et saltationem in iis. Aut magis ad virtutem tendere secundum aliquid æstimandum musicam, tamquam potentem, sicut exercitativa quale aliquod corpus efficere, et musicam morem qualem quemdam facere, assuescentem gaudere recte, ad deductionem autem aliquid confert et ad prudentiam : etenim hoc tertium ponendum dictorum.

Neque enim facile est demonstrare quam potentiam habeat, neque cujus gratia illam adipisci oportet, utrum solatii causa, et requiei, quemadmodum somnus et potus. Nam hæc per seipsa non sunt honesta, sed jucunda, et simul cessare curas faciunt, ut inquit Euripides. Quapropter instituunt in illa, et utuntur cunictis istis similiter, somno, et potu, et musica : in his quoque saltationem posuerunt. An magis putandum est ad virtutem tendere musicam, ut potentem, quemadmodum gymnastica tale aliquod corpus reddit, sic et musica talem aliquem morem efficere assuefacientem posse recte lætari, an ad degendi rationem aliquid confert et ad prudentiam ? nam hoc tertium ponendum est ex his quæ dicuntur.

<--- Page Split --->

c Quod quidem igitur oportet juvenes non ludi gratia erudire, non immanifestum : non enim ludunt addiscentes, cum tristitia enim addiscere.

Quod igitur oporteat pueros non solatii gratia discere, manifestum est : non enim solantur discentes, nam cum labore est disciplina.

d At vero neque in deductionem pueris et talibus aetatibus congruit attribuere : neque enim imperfecto convenit finis.

Atqui nec degendi rationem pueris, neque illi aetati congruit attribuere : nulli enim imperfecto competit perfectio.

e Sed forte utique videbitur puerorum studium ludi gratia esse viris factis et perfectis. Sed si hoc est tale, cujus utique gratia oportet addiscere ipsos, sed non sicut reges Persarum et Medorum per alios facientes ipsum transumere delectationem et eruditionem? Etenim necessarium melius efficere opus eos qui hoc ipsum fecerunt et artem iis, qui tanto tempore curaverunt, quantum ad addiscere solum. Si autem alia oportet celebrare ipsos, et circa negotium pulmentorum ipsos oportebit praeparare : sed inconveniens.

Sed forsan videtur puerorum studium solatii esse gratia viris factis et perfectis. Quod si hoc tale est, cujus gratia oportet ipsos addiscere, ac non potius instar Persarum Medorumque regum per alios idem facientes voluptatis ac disciplinae participes fieri ? Etenim necesse est melius perfici ab his qui hoc opus suum fecerunt et artem, quam ab his qui tanto solum tempore in eo laboraverunt, quanto addiscunt. Quod si oportet in his eos laborare, similiter et circa epularum apparatum oportebit utique eos addiscere, quod est absurdum.

f Eamdem autem dubitationem habet, et si potest mores meliores facere. Hoc enim quid oportet addiscere ipsos, sed non alios audientes recteque gaudere et posse judicare, sicut Lacedæmonii : illi enim non addiscentes, tamen possunt judicare recte, ut aiunt, bonas et non bonas melodiarum.

Eadem qu0que dubitatio cadit, si possit mores facere meliores. Quid enim opus est, eos haec addiscere, ac non ex aliis audientes recte laetari, et judicare posse, quemadmodum Lacones : illi enim quamquam non didicerint, possunt tamen recte judicare, ut aiunt, quae sit bona, vel non bona melodia.

g Eadem autem ratio utique et si ad bonam diurnationem et deductionem liberalem utendum ipsa, quid oportet addiscere ipsos, sed non aliis utentibus frui ?

Eademque ratio foret ad solatium, et ad rationem degendi otii, libero homine dignam, quid enim oportet eos discere, ac non aliis utentibus frui ?

h Considerare autem licet æstimationem quam habemus de Diis. Non enim Jupiter ipse cantat et citharizat poetis, sed etiam banausos vocamus tales, et agere non viri, sed inebriati aut ludentis. Sed forte de iis quidem posterius considerandum.

Considerare hoc licet ex opinione, quam habemus de aliis. Non enim Jupiter cantat, aut citharam pulsat secundum poetas, imo illos, qui talia faciunt, appellamus viles, et opus illud non viri, neque sobrii, sed jocantis. At enim de his postea erit considerandum.

<--- Page Split --->

lectationem habent ex musicis per alios factis, scilicet cantores, viellatores, et hujusmodi : et ideo non oportet propter hoc juvenes discere musicam. Si autem diceretur, quod propter usum musicæ et delectationem deberent addiscere, tunc a simili oporteret concedere, quod propter usum pulmentorum deberent etiam discere artem pulmentariam, quæ tota banausa est et non liberalis, sicut sæpe in ante habitis dictum est. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : De musica autem quaedam quidem dubitavimus ratione, id est, rationabiliter, et prius, in anteriori scilicet capitulo : bene autem habet et nunc resumentes de 1 ipsa, ut sic 3 aditus fiat rationibus, quæ scilicet adhuc inducendæ sunt de ipsa. Et hoc est quod sequitur : Quas utique aliquis dicet enuntians de ipsa.

b Neque enim, supple, per praecedentes rationes, quam potentiam habet facile de ipsa discutere, supple, est, neque cujus gratia oportet participare ipsa, utrum scilicet ludi gratia, et requiei, sicut somno, et ebrietate, supple, participamus. Sicut enim dicit Aristoteles in libro de Somno et Vigilia, « videre et audire et aliis sensibilibus virtutibus uti, laborare est, » sicut omnes sermones physici testantur. Propter quod utimur somno, ut quiescant: quia somnus est quies animalium virtutum cum intensione naturalium. Vinum autem et ebrietas bonae dispositionis facit hominem, quando non immoderate sumitur, et mercentes et tristes erigit et laetificat, et ideo dicitur Prov. (xxxii, 6 et 7) : Date siceram mercentibus, et vinum his qui amaro sunt animo : bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. Ebrietas autem vocatur hic, non quæ excedit biram, id est, mensuram, quia oppilat et opprimit et inducit insaniam :

a Deinde cum dicit, De musica autem quaedam quidem dubitavimus, etc. redit ad quaestionem de musica, de qua prius dubitatum est. Et quaerit, utrum tantum ludi gratia sit, vel ordinetur aliquo modo ad virtutem. Et circa hoc duo facit. Primo determinat quam potentiam habeat, et quo fine fit eruditio musica. Secundo a^ducit dubitationem, si potest meliores mores facere, ibi (litt. f), Eamdem autem dubitationem habet, etc.

In prima parte tria dicit. Primo, quod quaestio de musica resumenda, supple, producatur rationibus et determinetur. Et ostendit necessitatem resumptionis, quia per ea quae dicta sunt, non est satis determinatum de potentia et fine ipsius.

Secundo recitat opiniones Euripidis et quorumdam aliorum qui utebantur musica, similiter vino et ebrietate : et in idem ponebant etiam saltationem et exercitativam : quia sicut vinum et ebrietas mutant corpus et quale faciunt, ita musica morem : quia facit assuescere gaudere recte ad deductionem et ad prudentiam.

Tertio ostendit quod non est ad ludum, quia ludus convenit ei qui est cum tristitia : et hoc non convenit musicæ, quæ vult esse cum jucunditate : et ideo musica non est ludus, nisi sicut puerorum ludus videtur viris factis et senibus et sapientibus. Si autem diceretur quod propter hoc oportet addiscere juvenes musicam, quia postea debent resumere delectationem ab ipsa, hoc nihil est : quia reges Persarum et Medorum numquam discutit musicam, et tamen de-

<--- Page Split --->

sed vinum bìbulum de briante dicitur hic ebrietas. Est autem brians, ut dicit B. Augustinus, scyphus proportionatus homini ad bibendum.

Et hoc est quod subdit, ibi, Hæc enim secundum se quidem neque studiosorum sunt, id est de numero laudabilium, sed delectabilia, supple, sunt, simulque sollicitudinem cessare faciunt. ut ait Euripides, poeta scilicet. Et inducit opiniones, ibi, Propter quod et ordinant ipsam, scilicet poetæ, et utuntur his omnibus similiter vino, et ebrietate, et musica, ut scilicet hæc eamdem habeant potentiam, et ejus finis sicut gratia. Et addit: Porunt autem et saltationem in his. Saltationem vocat tripudium in choreis et saltibus, quando, sicut dicit pythagoras in libro de Tripudio, gesticulatione corporis exprimuntur modulationes musicae.

Aut magis ad virtutem tandem1, id est, finaliter, secundum aliquid æstimamdum musicam, supple, est. Et dicit in quo : Tamquam potentem, sicut exsecutiva2 quale aliquod corpus efficere, et musicam morem qualem quemdam facere, id est, sicut exercitativa ad bonam qualitatem convertit corpus, eo quod per motum eventat ipsum a superfluis fumis et humoribus et pigritia : ita musica convertit ad bonum morem assuescentem, in musicis scilicet, gaudere recte. Et subdit in quo, ibi, Ad deductionem autem aliquod confert (deductio enim est audire musicam) et ad prudentiam : quia per modulationem musicorum cognoscitur etiam modulata compositio naturalium, ad quam compositus est mundus. Et ideo Augustinus in libro de Musica, loquitur de musica naturali, et antiqui omnes Stoici et Epicureimirabilem harmoniam esse dixerunt in concentu motuum cælorum : quod tamen in libro de Cælo et Mundo reprobat Aristoteles, eo quod corpus cæleste non est susceptivum peregrinarum impressionum : sonus au-

tem fit ex impressione peregrina facta in aere ex percussione ad solidum planum.

Et subdit, quod valet ad prudentiam hoc modo, ibi, Etenim hoc tertium ponendum dictorum, ad quae scilicet valet musica. Et sic valet ad tria, scilicet ad requiem, sollicitudinem tollendam, et ad prudentiam.

c Ex hoc concludit propositum, ibi, Quod quidem igitur oportet juvenes non ludi gratia erudire, supple, musicam, non immanifestum, supple, est. Et ad hoc inducit etiam alias rationes, ibi, Non enim ludunt addiscentes, supple, si discunt musicam juvenes. Et ponit rationem, ibi, Cum tristitia enim addiscere, facta scilicet ex labore.

d At vero neque in deductionem pueris, et talibus ætatibus congruit attribuere : neque enim imperfecto convenit finis, qui scilicet est ludus, sicut in ante habitis dictum est, musica autem convenit gaudentibus et conviviis.

e Sed quia aliquis posset dicere, quod studia puerorum ludi quam sunt, musica autem studium puerorum est, et ideo ludus, excipit hoc dicens, ibi, Sed forte utique videtur puerorum studium ludi gratia esse viris factis et perfectis, et sic musica videtur esse ludus. Et ostendit quod hoc non est verum : quia secundum hoc non oportet eos addiscere musicam, sed audire solum. Et hoc est : Sed si hoc est tale, cujus utique gratia oportet addiscere ipsos, sed non sicut reges Persarum et Medorum per alios facientes ipsum, opus scilicet, sicut per histricnes et cantores, transumere delectationem, scilicet in auditu, et eruditionem ? Etenim necessarium melius efficere opus eos qui hoc ipsum fecerunt, per usum scilicet, et artem iis qui tanto tempore curaverunt, quantum ad addiscere solum, supple,

<--- Page Split --->

exigitur, id est, si tantum propter delectionem auditus deberent instrui in musicis, tunc melius audirent a peritis in musica, quam quod addiscerent ut ipsi per se musicam facerent. Et hoc probat subdens : Si autem talia oportet elaborare 1 ipsos, ut scilicet dicant musicam, ut scilicet aliquando fruantur delectatione musicorum, et, id est, etiam circa negotium pulmentorum ipsos oportebit praeparare, et artem praeparandi discere, ut scilicet aliquando fruantur pulmentis : sed inconveniens, supple, est : quia illa ars coquinandi banausa, quam scilicet non oportet addiscere liberos.

f Deinde cum dicit, Eamdem autem dubitationem habet, etc. similem dubitationem adducit contra eos qui dixerunt, quod musica corrigit mores et componit. Si enim ad hunc finem est musica, tunc sequitur idem quod prius : quia tunc non oportet addiscere musicam, sed audire tantum : sicut etiam dicunt Lacedæmonii, quod sine doctrina et actu musicae sciunt modulationes melodiarum distinguere et bonarum et malarum : et secundum hoc tunc non oportet quod juvenes docerentur musicam, sed audirent eam solum, et auditum referrent ad bonam diurnationem et deductionem liberalem. Et vocatur diurnatio passus vitæ diurnus, sive transitus spatii unius diei. Ad hoc idem inducit aliam rationem : quia si referamus ista ad Deos, dicimus quod Jupiter non citharizat; sed alii Dii coram ipso inferiores eo : sicut etiam in Apocalypsi describit Beatus Joannes, quod coram throno Sancti sunt et Angeli habentes citharas et phialas coram Deo cantantes 2. Unde etiam Reges Persarum non citharizant, nec usum habent musicorum inter se, sed alii coram eis pro mercede.

Propter quod etiam banausi sunt isti et non liberales. Et talia agere dicimus non esse viri virtuosi et liberi, sed inebriati aut ludentis, quales sunt histriones. De his tamen dicit posterius esse considerandum, ultimo scilicet capitulo, ubi scilicet loquitur de diversitate harmoniarum. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Eamdem autem dubitationem habet et si potest mores meliores facere : hoc enim ab antiquo dictum est et secundum leges gentium et secundum legem Domini (II Reg. vi, 14 et 13), David et alii canebant cithara et musicis coram arca Domini, et saltabant, modulamina musicorum saltibus et gestibus corporis exprimentes. Et similiter fiebat coram Regibus Persarum et Medorum inclytis. Similiter in I Reg. (xvi, 23) : Cum spiritus malus exagitaret Saul, David tangente citharam melius habebat 1. Pythagoras etiam qui hoc adinvenit, « post cenam quando recumbundum erat, præcepit mollius tangi citharam ut quietarent in anima phantasmata nocturna quae in somnis possunt occurrere, » ut dicit Hieronymus. Et hoc est quod tangit hic et objicit, ibi, Hoc enim, scilicet musicam, quid, id est, ad quid, oportet addiscere ipsos, juvenes scilicet, sed non alios audientes recteque gaudere et posse judicare : hoc enim sufficit ad hoc etiam si per se ipsi musicam non cantent, sicut Lacedæmonii : illi enim non addiscentes, supple, musicam, tamen possunt judicare recte, ut aiunt, bonas et non bonas melodiarum.

g Eadem autem ratio, supple, est, utique et si ad bonam diurnationem, supple, valet musica, et deductionem liberalem utendum ipsa, supple, est, quid oportet addiscere ipsos, scilicet juvenes,

<--- Page Split --->

supple, secundum hoc, sed non aliis utentibus frui, sicut nunc videmus quod homines fruuntur musicis audientes, et non opere exercentes.

h Et addit adhuc aliam rationem, ibi, Considerare autem licet æstimationem quam habemus de Diis. Non enim Jupiter ipse cantat et citharizat poetis, sed et banausos vocamus tales, supple, qui mercede adducti faciunt : et agere, tale quid

opus scilicet banausum, non viri, supple, est, sed inebriati, et 1 ludentis. Et hoc non est heroum et liberorum, sed banausorum. Et dicit inebriati, quia musica praecipue dulcis est in convivio vini. Unde Eccles. (XLIX, 1 et 2) : Memoria Josie. Et post : In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria, et ut musica in convivio vini.

Sed forte de his quidem posterius considerandum, supple, est.