CAPUT II.
De quatuor disciplinis quibus instituendi videntur civium liberi, et maxime de musica et gymnastica.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Sunt autem quatuor fere quæ addiscere consueverunt, litteras, et luctativam, et musicam, et quartam quidam protractivam. Et litteras quidem et protractivam tamquam utiles ad vitam existentes et valde bonas : luctativam autem tamquam conferentem ad fortitudinem.
Sunt autem fere quatuor, quas discere juvenes consueverunt, litteras, gymnasticam, musicam, addunt vero quidam figurandi peritiam : litteras quidem et figurationem tamquam utiles ac valde expedientes ad vitam : gymnasticam vero tamquam pertinentem ad fortitudinem.
b De musica autem dubitabit utique aliquis. Nunc quidem enim ut delectationis gratia plurimi participant ipsa : alii autem a principio instituerunt in disciplina, propter naturam ipsam quaerere, quod quidem saepe dictum est,
De musica vero ambiguitur : nam nunc quidem plurimi voluptatis gratia illam addiscunt : veteres autem inter disciplinas eam collocaverunt, ex eo quod natura quaerit, ut saepe dictum est, non solum in negotio recte, verum etiam in
<--- Page Split --->
non solum non vacare recte, sed et vacare posse bene. Hoc enim principium omnium, ut et iterum dicamus de ipsa.
otio laudabiliter posse versari. Hoc enim principium est omnium, ut rursus de illa dicamus.
c Si enim ambo quidem oportet, magis autem eligibile vacare quam non vacatio, et finaliter quaerendum quod facientes oportet vacare, non itaque ludentes : finem enim necessarium esse vita nobis ludum, si autem hoc impossibile, et magis in non vacationibus utendum ludis : laborans enim indiget requie, ludus autem gratia requiei est : non vacare autem accidit cum labore et fatigatione. Propter hoc oportet ludos introducere observantem tempus ad usum, tamquam adducentem pharmaciae gratia. Remissio enim talis motus animae, et propter delectationem requies.
Si enim utroque opus est, magis autem expetendum est otium quam negotium, nec id quidem in joco : nam si necesse foret jocum esse finem vitae, quod si sit impossibile, magisque in negotiis utendum est joco : nam qui laborant, indigent relaxatione, et hujus gratia est jocus : negotia vero sunt cum labore, et conatu. Et propterea oportet jocum adhibere, qui tamquam medicinam eo tempore afferat. Nam relaxatio est hujusmodi motus animi, et requies per voluptatem.
d Vacare autem videtur ipsum habere delectationem, et felicitatem, et vivere beate : hoc autem non existit non vacantibus, sed vacantibus. Non vacans quidem enim non vacat gratia alicujus, tamquam non existentis. Felicitas autem finis est, quam non cum tristitia, sed cum delectatione putant esse omnes. Hanc vero delectationem non adhuc eamdem ponunt, sed secundum seipsos unusquisque, et secundum habitum suum : optimus autem 1 secundum optimum, et eum qui ab optimis.
Otium autem ipsum videtur in se voluptatem habere, et felicitatem, et vitam beatam, et hoc non negotiosis, sed otiosis existit. Nam qui negotiatur, alicujus gratia negotiatur, quod sibi desit. Felicitas autem finis est quam non cum labore, sed cum voluptate esse omnes putant. Hanc tamen voluptatem non eamdeni omnes posuerunt, sed secundum se unusquisque, et secundum suum habitum. Optimus tamen optimam, et eam quae sit ab honestissimis.
e Quare manifestum, quod oportet et ad eam quae in deductione vacationem addiscere quaedam et erudiri, et has eruditiones et disciplinas esse suiipsarum gratia : eas autem quae ad non vacationem, ut necessarias, et aliorum gratia.
Itaque manifestum est, quod oportet ad otium quoque degendum addiscere quaedam, et erudiri, et has eruditiones, ac disciplinas suiipsarum esse gratia ; illas vero quae ad negotium, tamquam necessarias et gratia aliorum.
f Propter quod et musicam priores in eruditionem ordinaverunt, non ut neces-
Quapropter musicam Antiqui inter disciplinas collocavere, non tamquam rem
1 Ab his verbis litt. d usque ad haec verba litt. q praevalentes aliis, sequentes versus vel litterae in antiqua translatione hactenus edita
desiderantur : quapropter versionem recentiorem substituimus.
<--- Page Split --->
sariam (nihil enim habet tale), neque ut utilem, sicut litteræ ad pecuniationem, et ad cæconomiam, et ad doctrinam, et ad multas actiones politicas. Videtur autem et protractiva utilis esse ad judicandum artificum opera melius. Neque rursum sicut luctativa est musica ad sanitatem et robur : neutrum enim horum videmus fieri ex musica. Relinquitur igitur ad deductionem quæ in vacatione : ad quod quidem et videntur producentes ipsam. Quam enim putant deductionem esse liberorum, in hac ordinant.
necessariam (nihil enim habet tale), neque tamquam utilem, ut litteræ ad lucrum, et ad rem familiarem, et ad studia, et ad civiles actiones complurimas. Videtur quoque figurandi peritia utilis esse ad judicandum melius artificum opera. Neque ut gymnastica ad sanitatem et robur : nullum enim horum videmus ex musica fieri. Restat ergo, quod ad degendum in otio, ad quod et apparet eam adhiberi. Quam enim putant degentiam esse ingenuorum hominum, in ea instituunt.
g Propter quod quidem Homerus ita poetizavit : « Sed est quidem velut ad epulas vocari, ut congaudeant in epulis amici. » Et ita dicens alteros quosdam qui vocant charitativam naturam. Et in aliis ait Ulysses : « Hanc optimam esse deductionem, quando gaudentibus epulantes si audiant cantantem residentes continuo. »
Quapropter Homerus in poemate suo ita inquit : « Sed quale est vocari ad mensam opipare paratam. » Deinde nominans quosdam alios subdit : « Et accrescunt citharcedum, qui omnes demulceat. » Et alio loco ait Ulysses : « Optimam esse degendi rationem, quando lætis hominibus convivæ audiunt citharædum, sedentes per ordinem. »
h Quod quidem igitur est disciplina quædam, quam non sicut utilem erudiendum filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam, manifestum est.
Quod igitur sit disciplina quædam, quam non ut utilem, neque ut necessariam docendi sunt filii, sed ut liberalem et honestam, manifestum est.
i Utrum autem una numero vel plures, posterius dicendum. Nunc autem nobis esse præmium factum est, quod ab Antiquis habemus quoddam testimonium, ex præmissis erudimentis quae diximus : musica enim hoc facit evidens.
Utrum autem una sit numero, an plures, et quænam istæ, et quomodo, posterius dicetur. Nunc tantum id præmissum sit, quod apud Antiquos habemus testimonium ex his disciplinis quas diximus : musica enim hoc manifestat.
k Adhuc autem et quod oportet utilium quædam erudiri pueros, non solum propter id quod utile, puta litterarum eruditionem, sed et propterea quod per ipsas convenit fieri multas eruditiones alias.
Ac etiam de utilibus, quod aliqua addiscere pueros oportet, non modo propter utilitatem, ut patet in litteris, verum etiam propter multas disciplinas alias, quæ per litteras addiscunt.
l Similiter autem et protractivam, non ut in ipsis venalibus non peccent, sed sint inseducibiles ad eam quæ vasorum emptionem et venditionem, aut magis quia facit speculativum ejus quæ circa
Similiter vero figurandi peritiam, non ut in venumdando emendoque vasa non decipiantur, sed potius quia contemplari facit pulchritudinem corporum. Quærere enim utilitatem ubique, minime con-
<--- Page Split --->
corpora pulchritudinis. Quærere autem ubique quod uti!>, minime congruit magnanimis et liberis.
gruit magnanimis et ingenuis hominibus.
m Quon:am autem manifestum hoc, utrum consuetudinibus erudiendum vel ratione, et circa corpus prius, aut circa intellectum, palam ex his, quod tradendum pueros .lucativæ, traduntur etiam παιδωρίβιωχη : harum enim hæc quidem qualem quemdam facit habitum corporis hæc autem opera.
Cum vero manifestum sit, utrum moribus an ratione sit disciplina tradenda, et an circa corpus primo, vel circa mentem, patet ex his, quod adolescentes gymnasticæ et παιδωρίβιωχη sunt tradendi, quarum altera qualem aliquam facit habitudinem corporis, altera operationes.
n Nunc quidem igitur quæ maxime videntur civitatum curare de pueris, hæ quidem athleticum habitum imprimunt, tollentes et speciem et incrementum corporum. Lacedæmonii autem hoc quidem peccato peccaverunt : ferales autem efficiunt pueros, tamquam hoc ad fortitudinem maxime conferens.
Nunc autem quæ civitates curam habere puerorum maxime videntur, partim athleticum habitudinem inducere studens, in quo deformant corpora, ac augmentationem eorum impediunt. Lacones vero in hoc quidem non errant, sed efferatos laboribus reddunt adolescentes, quasi hoc utile sit maxime ad fortitudinem.
o Quamvis neque ad unam virtutem, neque ad hanc maxime respiciendum facienti curam.
Atqui, ut jam sæpe diximus, neque ad unam virtutem , neque ad hanc maxime respiciendum est ab eo qui curam facit institutionis.
p Si quidem ad hanc, neque hoc adinveniunt. Neque enim in aliis animalibus, neque in gentibus videmus fortitudinem assequentem silvestrissimis, sed magis mitioribus et leoninis moribus. Multæ autem sunt gentes, quæ ad interficiendum et ad cædendum homines prompte se habent, sicut earum quæ circa Pontum Achæi et Heniochi, et aliæ gentium, non maritimarum hoc quidem similiter his : hæ autem magis, quæ latrocinativæ quidem sunt, fortitudine autem non participant.
Et si ad hanc, non tamen id consequuntur. Neque enim in aliis animalibus, atque ingentibus videmus fortitudinem adesse maxime efferatis, sed potius mansuetioribus et leoninis moribus. Multæque sunt gentes, quæ ad cædes hominum, et ad eorum comestionem insultant, ut circa Pontum Achæi et Heniochi : et ex mediterraneis aliae gentes similiter his vel magis, quæ quidem gentes clanculum per insidias latrocinantur, ad bellica tamen opera nihil valent.
q Adhuc ipsos Lacedæmones scimus, quamdiu quidem ipsis assiduabant labores, prævalentes aliis. Nunc autem et luctativis agonibus et bellicis, deficientes ab aliis. Non enim eo quod juvenes exercitabant, isto modo differebant, sed
Præterea scimus Lacones, dum ipsi soli exercebantur, præstitisse cæteris, nunc autem esse aliis inferiores. Non enim ob id præstabant, quod juventutem exercerent, sed quod ipsi exercitati contra non exercitatos pugnarent.
<--- Page Split --->
eo solum quod ad eos qui non studuerant, conabantur.
r Quare quod bonum, sed non quale ferale oportet praegonizare. Neque enim lupus, neque aliarum ferarum aliqua agonizaret utique aliquod bonum periculum, sed magis vir bonus. Qui autem valde ad hoc remittunt pueros, et qui sine pædagogo necessariorum faciunt, banausos efficiunt, et secundum veritatem ad unum solum opus utiles politiae facientes, et ad hoc deterius aliis, ut ait sermo.
Itaque honestas, ac non feritas est in certaminibus præferenda. Neque enim lupus, neque alia bestia honestum periculum pugnando subiret, sed magis vir bonus. Qui vero adolescentes in hoc nimium tradunt, et in necessariis absque disciplina dimittunt, vere illos sordidos reddunt : ad unum enim opus Reipublicæ utiles faciunt, et illud ipsum deterius, ut ratio ostendit.
s Oportet autem non ex prioribus operibus judicare, sed ex iis quæ nunc. Contra agonizantes enim disciplinæ nunc habent, prius autem non habebant.
Oportet autem non ex prioribus operibus, sed ex his quæ nunc fiunt, judicare. Nam nunc quidem illi qui repugnant, disciplinam habent, tunc vero non habebant.
t Quod quidem igitur utendum luctativa, et qualiter utendum, confessum est. Usque ad pubescentiam enim leviora exercitia afferendum, violentum alimentum, et eos qui ad necessitatem labores rejicientes, ut nullum impedimentum sit ad incrementum. Signum enim non parvum, quod possunt hæc instituere : in Olympionicis enim quidem vir duos vel tres invenitur eosdem vicisse viros et pueros, propter juvenes involuntarios auferre potentiam a necessariis exercitiis.
Quod igitur utendum sit gymnastica, et quomodo utendum, concessum existat. Usque enim ad pubertatem leviores exercitationes sunt adhibendæ, haque victu illo violento, et laboribus coactis, ne corpora crescere impediantur. Signum erit non parvum quod ita contingat : quia inter eos qui Olympia vicerunt, duo vel tres tantum reperiuntur, qui idem adolescentes et viri, sint victoriam consecuti. Propterea quod per exercitationes pueris adhibitas, sublata sit vis ac robur a violentis laboribus.
u Quando autem a pubescentia annis tribus ad alias eruditiones fiunt, tunc congruit et laboribus et siccis alimentis submittere sequentem aetatem. Simul enim intellectui et corpori laborare non oportet : contrarium enim efficere natus est uterque laborum impediens : qui quidem corporis labor, intellectum : qui autem hujus, corpus.
Post pubertatem vero, cum annis tribus ad alia perdiscenda intendunt, tunc congruit et laboribus et victu necessario illos occupare. Nam simul mente et corpore non oportet, cum se invicem impedire nata sint : labor quidem corporis, mentem : mentis autem, corpus.
<--- Page Split --->
tem doctrina est maxime, ut in omnibus sint circumspecti, et præcipue in scientia eloquentiæ et legum, quæ tunc litteris tradebantur. Musicam autem quidam posuerunt in disciplinam, eo quod mentes convertit : quidam autem posuerunt in ludum. Quare autem hæc addiscunt juvenes illius temporis, ostendit : quia, sicut dictum est, vacare in politicis ad felicitatem contemplativam, vel etiam finis est non vacationis sive negotiationis. Oportet autem quærere non solum quia vacet, sed etiam quomodo bene vacet : per hoc autem bene vacabit : cum igitur bene vacetur per musicam, non oportet eam ponere quod sit ludi gratia : quia sequeretur ex hoc quod humanæ vitæ finis esset ludus : quod valde inconveniens est, cum in septimo probatum sit quod vacare sit finis non vacationis : sed ludus, quia requies est, magis introducitur propter non vacationem : non vacans enim laborat, sicut corpus laborat ex humore gravante ipsum. Unde sicut pharmacia inducitur ad purgandum humorem qui gravat corpus, ita ludus inducitur ad revelandum laborem quem patitur qui ex non vacatione : et ideo ludus requies quædam est non vacantis : et quia vacatio finis est non vacationis, et felicitas est finis, vacatio magis competit felicitati quam non vacatio : non vacans enim non vacat sive laborat alicujus gratia, quod laboris sui est finis : et propter hoc omnes putant quod ista quatuor scientiæ debeant esse gratia deductionis in vacatione, et non alicujus utilitatis : et quod eruditiones ista addiscantur suiipsarum gratia propter delectationem quæ est in eis : et ideo etiam priores musicam ordinaverunt in eruditionem non ut necessariam, quia nihil tale habet : nec ordinaverunt eam ut utilem ad lucrum sicut litteræ discuntur ad pecuniationem, et ad œconomiam, id est, domus dispensativam, et ad doctrinam maxime in lucrativis scientiis, et ad multas alias occasiones politicas.
Ex his concludit, quod musica ad de-
<--- Page Split --->
ductionem est inventa. De protractiva dicit, quod utilis est ad judicandum artificum opera : quam enim vocat protractivam, eo quod malleis producitui -t protrahitur, nos vocamus exclusoriam artem, quae fit in vasis pretiosis et gemmis ad speciem anaglyphi in mensis magnificorum. Quia, sicut dicit in IV Ethicorum, magnifici est diligere thesaurum tam in talibus quam in aliis utilibus. Unde illa valet ad dijudicandum vasa ne decipiantur in talibus, et ad delectandum in specie et pulchritudine talium, quia simillimum pulchritudini virtutis et felicitatis.
Et ad hunc finem iterum non est musica, sed ordinatur in deductione liberorum et heroum. Et hoc probatur per Homerum qui ita poetizavit de musica, quod scilicet est sicut congaudentibus ad epulas vocatis ad charitativam naturam, in qua omnes volunt delectari participatione amicitiae ad invicem. Et hoc probat per Ulyssem qui sic dixit, quod haec optima sit deductio, quando epulantes et gaudentes continuo quando resident audiunt aliquem cantantem cantilenas. Ex omnibus his concludit, quod musica est disciplina quaedam, quam non sicut utilem erudiendum est filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Sunt autem quatuor fere quae addiscere consueverunt, supple, juvenes, litteras, praecipue ad eloquentiam et leges, et luctativam, et musicam, et quartam quidam protractivam, quam nos exclusoriam vocamus ad speciem anaglyphi. Et ad quid discantur, subdit, ibi, Tamquam utiles ad vitam existentes et valde bonas. Et intelligit de vita politica. Lucrativam autem, supple, discutn juvenes, tamquam conferentem ad fortitudinem. Et de differentiis istius satis dictum est in sententia.
b De musica autem dubitabit utique aliquis, ad quem finem scilicet sit. Et supponit rationem dubitationis, ibi, Nunc
quidem enim ut delectationis gratia plurimi participant ipsa, scilicet in cantilenis et viellis et citharis et aliis similibus musicis instrumentis : alii autem a principio instituerunt eam, sicut Pythagoras, in disciplina, id est, in genere disciplinae, propter naturam ipsam quaerere, id est, propterea quod natura rationalis quaerit eam, quod quidem saepe dictum est, in septimo scilicet. Et quid quaerat subdit : Non solum non vacare recte, supple, quaerit natura, in activa scilicet, sed et vacare posse bene, in contemplativa scilicet. Et dicit quare quaerit vacare : Hoc enim principium omnium, supple, est ut finis. Et ut iterum dicamus de ipsa, vacatione scilicet.
c Si (pro quamvis) enim ambo quidem oportet, scilicet quaerere, scilicet vacare et non vacare, magis autem eligibile vacare quam non vacatio : et finaliter quaerendum quod facientes oportet vacare, et hoc est actus virtutis et felicitatis. Et quia aliqui dixerunt quod ludus esset, ideo excludit hoc, dicens : Non itaque ludentes. Et ostendit inconveniens quod sequitur, si sic dicatur, ibi, Finem enim necessarium esse vitae ludum nobis, supple, si sic dicatur. Et subdit, Si autem hoc impossibile, supple, est, quod scilicet finis humanae vitae sit ludus, et magis in non vacationibus utendum ludis. Et subdit rationem, ibi, Laborans enim indiget requie, ludus autem gratia requiei est : non vacare autem accidit cum labore et fatigatine. Propter hoc oportet ludos introducere observantem tempus, quando scilicet sit tempus ludendi ad usum, convenientem scilicet, tamquam adducentem pharmaciae gratia, id est, sicut pharmacia, id est, potio adducitur gravato corpori per humorem, eo quod est purgatio laxativa humoris : ita ludus adducitur non vacantj jam lassato per laborem. Et subdit causam, ibi, Remissio enim talis motus animae et propter delectationem requies, supple, est : et sic fatigato debetur ludus.
<--- Page Split --->
d Vacare autem videtur ipsum habere delectationem et felicitatem et vivere beate, et ideo, supple, ludo indiget : hoc autem, scilicet delectatio et felicitas et beate vivere, non vacantibus non existit, sed vacantibus. Exponit rationem, ibi, Non vacans quidem enim non vacat gratia alicujus, finis scilicet, quia aliquem finem intendit propter quem laborat, tamquam non existentis, finis scilicet, quia adhuc finem non est adeptus. Felicitas autem finis est, quam non cum tristitia, sed cum delectatione putant omnes esse: et ideo, supple, ludo non indiget. Hanc vero delectationem, supple, quae est cum felicitate, non adhuc eamdem ponunt, supple, cum felicitate, sed secundum seipsos unusquisque et secundum habitum suum. Hoc dicit, quia diversi in diversis ponebant felicitatem, quidam in voluptate, quidam in divitiis, quidam in gloria : et sic unusquisque secundum proprium habitum et votum. Optimus autem secundum optimum, habitum scilicet, et eum qui ab optimis : et illi fuerunt, qui ponebant felicitatem in virtute et ab optimis habitibus virtutum, sicut ipse Aristoteles dixit, quod « felicitas est operatio perfecta non impedita. »
e Ex omnibus his concludit subdens, ibi, Quare manifestum, supple, est, quod oportet, et, id est, etiam ad eam quae in deductione vacationem addiscere quadam et erudiri, et, id est, etiam has eruditiones et has disciplinas esse suiipsorum gratia, non propter aliud scilicet : eas autem, eruditiones scilicet et disciplinas, quae ad non vacationem, id est, ad laborem activae vitae, ut necessarias, ad vitam scilicet, et aliorum gratia, id est, propter lucrum et utilitatem adjuncta, sicut sunt scientiae lucrativae et artes mechanicae.
f Ex omnibus his concludit subdens, ibi, Propter quod et musicam priores, Philosophi scilicet, et legislatores, in eruditionem ordinaverunt, non ut necessariam, ad vitam scilicet (nihil enim habet
tale), neque ut utilem, sicut litteræ, scilicet lucrativarum scientiarum, ad pecuniationem, supple, sunt utiles, et ad æconomiam, id est, domus dispensationem, et ad doctrinam, et ad multas actiones politicas, quae scilicet scientia legum diriguntur.
Et subdit de protractiva, ibi, Videtur autem, etc. quae productione malleorum fit et vocatur exclusoria. Et dicit : Videtur autem et protractiva utilis esse ad judicandum artificum opera melius. Et hæc ponitur inter quatuor : quia talium vasorum splendor ad magnificentiam pertinet, et sic ad virtutem et felicitatem propinquum habet ordinem.
Et subdit de luctativa, ibi, Neque rursum sicut luctativa est musica ad sanitatem et robur, id est corroborat ita membra.
Secundo, ibi, Neutrum enim horum, etc. ostendit quod discitur ad deductionem et dicit, Neutrum enim horum videmus fieri ex musica, id est, neque utilitatem protractivæ, neque utilitatem luctativæ. Et nota quod hæc vocatur exclusoria proprie, et non nisi vitiosa translatione protractiva.
Concludit ex his propositum, ibi, Relinquitur igitur ad deductionem quae in vacatione, ut bene scilicet vacatio sit, supple, esse musica. Et hoc probat subdens: Ad quod quidem et, id est, etiam videntur producentes ipsam, Antiqui scilicet qui ordinaverunt eam esse in civitate. Et subdit rationem, ibi, Quam enim putant deductionem esse liberorum, supple, non banausorum, in hac ordinant, supple, musicam.
g Et hoc probat per Homerum, ibi, Propter quod quidem Homerus ita poetizavit: Sed est quidem, supple, musica, velut ad epulas vocari, ut congaudeant in epulis amici. Et ita dicens, supple, Homerus, alteros quosdam, amicos scilicet, qui vocant charitativam naturam, id est, amicabilem. Quia dicit Aristoteles, quod « amicorum est convocari et simul conte-
<--- Page Split --->
rere totos dies tamquam delectantes omnes simul scilicet esse in jucunditate amicos. » Ad hoc idem inducit testimonium Ulysses, ibi, Et in aliis, scilicet poeticis, ait Ulysses : Hanc optimam esse deductionem, quando gaudentibus epulantes si audiant cantantem, id est, a cantante cantilenas, residentes continuo, id est, statim quando resident ad convivium. Et inde venit consuetudo, quod magnis viris invitatis fercula proponuntur cum cantibus et musicis. Alia littera habet : « Gaudentibus hominibus congregati super tecta audiunt philomelam sedentes deinceps. »
h Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quod quidem igitur est disciplina quædam, musica scilicet, quam non sicut utilem erudiendum filios, neque ut necessariam, sed ut liberalem et honestam, manifestum est.
i Deinde cum dicit, Utrum autem una numero, etc. determinat modum instructionis. Et habet duas partes. In prima ostendit, quod pueri debent instrui circa puerilia movendo dubitationem circa eorum eruditionem. In secunda reprehendit illos qui aliter instruunt, ibi (litt. n), Nunc quidem igitur quæ maxime videntur, etc.
Circa primum tria facit. Primo dicit, quod posterius tractandum erit, utrum unam musicam vel plures instruendi sunt juvenes.
Secundo dicit quod ex præmissis jam habemus hoc primum, quod oportet erudiri pueros circa puerilia, verbi gratia litterarum scientiam, quam oportet erudiri pueros, non propter hoc quod in seipsa utilis est tantum, sed etiam quia utilis est ad multas eruditiones alias, sicut ad artes quæ litteratorie sunt traditæ. Et similiter protractivam, quæ exclusoria dicitur vero nomine, non oportet docere pueros tantum ut sint inseducibiles circa venditionem vasorum et emptionem, sed potius ut pulchritudinis corporalis quæ est in specie anaglyphi sint contemplatores :
quia magnanimi et etiam magnifici, qui propinquissimus est beato et felici, nihil est facere gratia utilitatis, sed gratia pulchritudinis et honoris.
Tertio movet dubium utrum erudiendi sint consuetudine secundum rationem, aut prius secundum corpus, aut secundum intellectum. Et terminat statim illud dubium, dicens quod primo erudiendi sunt ad luctativam secundum ætatem consuetudine : quia illa, sicut ante dictum est, bonum habitum facit corporis. Deinde tradendi sunt pædagogis qui secundum pædoc trimam scientiam bonum faciunt eis habitum animæ, erudientes eos ad disciplinam. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Utrum autem una numero, scilicet musica, vel plures, supple, qualiter sint plures, posterius dicendum, supple, de ipsis est in sequenti et in tertio capitulo. Nun: autem tantum nobis esse præmium factum est. Præmium dicit, quia inquisitionis inventa scientia præmium. Et hoc est quod sequitur : Quod ab Antiquis habemus quoddam testimonium, Homero scilicet et Ulysse quos paulo ante induxit, ex præmissis erudimentis, quæ scilicet quatuor esse diximus : musica enim hoc facit evidens.
k Et subdit quid, ibi, Adhuc autem et quod oportet utilium quædam erudiri pueros, non solum propter id quod utile (quia hoc esset mercenarium), puta litterarum eruditionem, sed et, id est, etiam propterea quod per ipsas convenit fieri multas eruditiones alias, supple, quæ per se desiderabiles sunt et liberales.
I Et dat exemplum de protractiva, ibi, Similiter autem et protractivam, non ut in ipsis venalibus non peccent, sed sint inseducibiles ad eam quæ vasorum emtionem et venditionem, hoc enim esset mercenarium, aut (pro sed) magis quia facit speculativum ejus quæ circa corpora pulchritudinis : hoc enim est liberale et magnificum. Et hoc est quod sequitur : Quærere autem ubique quod utile, mini-
<--- Page Split --->
me congruit magnanimis et liberis. Et causa est, quia hoc est servile et mercenarium.
m Deinde subdit movens dubium, qualiter instruendi sunt, ibi, Quoniam autem manifestum hoc, supple, est, utrum consuetudinibus erudiendum vel ratione, supple, quaerendum est, et circa corpus prius, aut circa intellectum. Et hanc quaestionem dicit esse determinandam ex praehabitis, ibi, Palam ex his, supple, quae dicta sunt in ante habitis istius libri octavi, quod tradendum pueros luctative, supple, primo, quae aetas vocatur dentium plantativa, tam in dentibus qui vocantur incisores quam in iis qui vocantur molares. Haec enim aetas humidis convalescit. Et ideo in regimine puerorum, ab Avicenna prohibetur pueris ne bibant aquam glacialem: quia ex hoc propter laesuram nervorum incurrunt dentium dolorem. Prohibetur etiam ne permittantur masticare dura, sicut lignum et ossa: quia ex hoc evaporat materia dentium, et accipiunt dentes debiles. Sic ergo primo instruuntur secundum luctativam. Traduntur etiam πειδοτριβικη ad mores, hoc est, disciplinae pædagogorum. Et subdit causam, ibi, Hiarum enim haec, luctativa scilicet, quidem qualem quemdam facit habitum corporis, bonum scilicet et robustum. Haec autem, πειδοτριβικη scilicet, opera, id est, mores.
n Deinde cum dicit, Nunc quidem igitur quae maxime, etc. reprehendit eos qui ad feralia et ferocia instruunt pueros, ostendens quod in tali utile non est ad fortitudinem ad quam putabant hoc utile esse : fortitudo enim quae vera est et civilis, magis contingit mitibus et lenibus quam ferocibus et silvestribus. Et hoc probat per quasdam gentes habitantes circa Pontum, quae docebant pueros ad interficiendum et caedendum homines, prompte se habere, quae latrocinantes gentes sunt et minime participantes fortitudine vera. Probat etiam hoc per ipsos Lacedæ-
monios, qui hoc peccato maxime peccaverunt : qui cum primo studerent ad virtutem, multis fortiores erant : et cum postea studerent ad ferociatem, deficiebant, nec prævalere poterant, nisi tantum iis luctativis, qui non erant exercitati ad bellum. Ex omnibus his concludit, quod non oportet pueros exercitare ad feralia, sed ad virtutes : quia qui exercent, non ad usum militarem, scilicet fortitudinem, et hoc male et secundum veritatem faciunt pueros banausos et non virtuosos. Haec est tota sententia usque ibi (litt. t), Quod quidem igitur utendum, etc.
Littera sic ordinatur : Nunc quidem igitur quae maxime videntur civitatum curare de pueris, hæ quidem athleticum habitum imprimunt. Docent enim pueros atheterum pugnas, quæ valde difficiles sunt et vincentes teneritudinem puerorum. Unde sequitur : Tollentes et speciem et incrementum corporum : quia per difficultatem athleticæ pugnæ et pondus etiam armorum inclinantur et deformantur : et incrementum impeditur, quia evaporatur humidum nutrimentale quod incrementum dare debuerat. Et subdit qualiter Lacedæmonii hoc peccato peccaverunt, ibi, Lacedæmonii autem hoc quidem peccato peccaverunt. Ferales autem efficiunt pueros, in laboribus pugnarum scilicet, tamquam hoc ad fortitudinem maxime conferens.
o Et hoc reprehendit subdens : Quamvis, sicut dictum est saepe, neque ad unam virtutem, neque ad hanc, feralem scilicet fortitudinem, maxime respiciendum facienti curam, supple, sit puerorum.
p Et subdit causam, ibi, Siquidem ad hanc, feralem scilicet fortitudinem, neque hoc adinveniunt, quae, scilicet fortitudinis vera sunt. Et hoc probat subdens : Neque enim in aliis animalibus, neque in gentibus videmus fortitudinem, veram scilicet, assequentem silvestrissimis, sed magis mitioribus et leoninis moribus.
<--- Page Split --->
Unde domestici canes lupos silvestres vincunt. Et Aristoteles dicit in libros de Animalibus, quod « ad Aquilonem in humidis terris sunt quidam canes magni valde qui leones vincunt, et etiam dedignantur si ad aliquid admittantur quod minus fortitudine leonis est, ita quod cum talibus pugnare nolunt. »
Et subdit exemplum de talibus gentibus quae student feritati, ibi, Multæ autem sunt gentes, quæ ad interficiendum et ad cædendum homines prompte se habent, sicut earum, scilicet gentium, quæ circa Pontum, insulam scilicet, Achaæi et Heniochi (nomina sunt gentium feraliter viventium) et aliae gentium, id est, de numero gentium, non marinarum 1, supple, sed in campestribus habitantium, hoc quidem similiter his, supple, sunt ferales. Hæ autem, supple, gentes, magis quæ latrocinativæ quidem sunt, fortitudine autem non participant, vera scilicet. Et ideo talis eruditio puerorum non prodest ad fortitudinem.
aliarum ferarum aliqua agonizaret utique aliquod bonum periculum, sed magis vir bonus. Intendit dicere quod ferarum non est submittere se periculis gratia boni, sed hoc est viri boni tantum.
Deinde ostendit nocumenta quae ex hoc proveniunt, quando scilicet pueri ad feralia instruuntur, cum dicit : Qui autem valde ad hæc, scilicet feralia, remittunt pueros, et qui sine pædagogo necessariorum faciunt, supple, ad civilem vitam, et illi sunt qui sine omni institutione permittunt eos vagari inertes, banausos efficiunt, supple, pueros, et secundum veritatem ad unum solum opus uliles politicae facientes. Et hoc opus est feralis fortitudo invadendi hostes : hoc enim utile est in pugnis contra hostes : et ad hoc, scilicet opus invadendi hostes, deterius aliis, supple, instruunt pueros, ut ait sermo, communiter scilicet loquentium : quia magis valet inire bellum cum ratione, quam cum ferocitate.
q Et subdit probans hoc idem per ipsos Lacedæmonios, ibi, Adhuc ipsos Lacedæmones scimus, quamdiu quidem ipsi assiduabant labores, politicos scilicet, ad opera virtutum prævalentes aliis, supple, fuisse. Nunc autem et lucrativis 2 agonibus et bellicis, supple, intendentes, deficientes ab aliis, supple, sunt. Et dicit causam, ibi, Non enim eo quod juvenes exercitabant, isto modo differebant, ad bella scilicet, ut ideo scilicet essent victores, sed eo solum quod ad eos qui non studuerant, supple, bellicis, conabantur. Unde et victores erant, quod non erat ex ipsorum fortitudine, sed ex inertia aliorum.
r Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quare quod bonum, sed non quod ferale oportet præagonizare, supple, pueros. Et hoc coniirmat per rationem, ibi, Neque enim lupus, neque
s Et hoc est quod sequitur : Oportet autem non ex prioribus operibus judicare, in aggressu belli scilicet, sed ex his quæ nunc, supple, in præsenti instant. Et ponit rationem, ibi, Contra agonizantes enim disciplinæ nunc habent, prius autem non habebant. Et illas disciplinas, qualiter scilicet invadendi sunt hostes, tam in bello equestri quam navali, optime describit Vegetius in libro de Re militari.
t Ex omnibus his concludit ordinem instruendi pueros secundum gradus ætatis, ibi, Quod quidem utendum est luctativa, supple, puerorum instructione, et qualiter utendum, confessum est, supple, ab omnibus. Usque ad pubescentiam enim, quæ est in decimo quarto anno, leviora exercitia afferendum, pueris scilicet, violentum alimentum, sufficiens scilicet, et eos qui ad necessitatem labores rejicientes. Et subdit causam : Ut nullum impedimentum sit ad increment
<--- Page Split --->
tum. Et causa horum dicta est, quod scilicet immoderato labore impeditur incrementum corporis et virtutis. Et probat hoc per signum, ibi, Signum enim non parvum, supple, est, quod possint hoc 1 instituere : in Olympioniciis enim (Olympia sunt ludi, in quibus exercebanad pugnam juvenes, in Olympo monte primitus instituti, propter quod Olympia dicuntur) quidam 2 vir, instructus scilicet, duos vel tres invenitur eosdem vicisse viros et pueros, propter juvenes involuntarios auferre potentiam a necessariis exercitiis, id est, in Olimpiciis ludis luctativis unus vir vicit tres vel duos, propter hoc quod cum essent juvenes involuntarii ad exercitia, per immoderata exercitia et necessaria quae facere cogebantur, ablata est potentia et virtus naturalis, ita quod tres vel duo uni resistere non poterant.
u Et supponit de aetate post pubescen-
tiam quando duriora alimenta ministranda sunt, ibi, Quando autem a pubescentia annis tribus, supple, profecerunt usque ad decimum octavum annum, ad alias eruditiones fiunt, supple, habiles, tunc congruit et laboribus et siccis alimentis submitere sequentem aetatem : quia sicco alimento durescunt membra et habilia efficiuntur ad fortiores labores. Et ponit rationem, ibi, Simul enim intellectui et corpori laborare non oportet. Et supponit causam, ibi, Contrarium enim efficere natus est uterque laborum, scilicet istorum, impediens : qui quidem corporis labor, intellectum : qui autem hujus, scilicet intellectus, corpus. Labor enim intellectus quaerit mollitiem corporis. Unde Aristoteles in secundo de Anima : « Molles carne bene dicimus aptos mente. » Labor enim corporis duritiam carnis quaerit et membrorum : et ideo ista efficiunt contraria in homine.
1 Ant. transl. haec.
<--- Page Split --->