CAPUT I.
Utrum publice, et quibus, et quomodo civium instituendi sint liberi?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod quidem igitur legislatori maxime vigilandum circa juvenum disciplinam, nullus utique dubitabit : etenim in civitatibus non factum hoc lædit politias. Oportet autem ad unamquamque politizare : mos enim politiæ uniuscujusque qui conveniens, et conservare consuevit politias et instituit a principio, puta qui
Quod igitur a legis positore maxime intendendum sit circa disciplinam juventutis, nemo utique dubitabit : nam id quidem neglectum in civitatibus affert Reipublicæ detrimentum : oportet enim ad singula gubernandi genera disciplinam accommodari : nam mos uniuscujusque proprius consuevit et servare Rempubli-
<--- Page Split --->
quidem democraticus, democratiam : qui autem oligarchicus, oligarchiam : semper autem optimus mos melioris causa politiae.
cam, et ab initio constituere, seu popularis mos popularem : et paucorum potentiae accommodatus mos, eam quae consistit in paucorum gubernatione : semper autem melior mos causa est melioris Reipublicae.
b Adhuc autem ad omnes potentias et artes sunt, quae oportet praerudiri et praeassuescere, quod singularum operationes. Quare palam, quod et ad actiones virtutis.
Præterea in cunctis facultatibus et artibus sunt quaedam, ad quae erudiri prius oportet et assuefieri ad earum opera. Itaque manifestum est quod et ad virtutis actiones.
c Quoniam autem unus finis civitati omni, manifestum quod et disciplinam unam et eamdem necessariam esse omnium et hujus curam esse communem et non seorsum, quomodo unusquisque nunc curat de suis pueris, seorsum et disciplina propria, quacumque videbitur, docens: oportet autem communium communem facere, et studiosum.
Cum vero unus sit finis civitati toti, clarum est oportere disciplinam quoque esse unam et eamdem omnium, et hujus curam esse publicam, et non privatam, quemadmodum nunc unusquisque curam habet suorum filiorum, privatimque docens, et privatam disciplinam, prout ei videtur, sed oportet publicorum publice exercitationem fieri.
d Simul autem neque oportet putare civium ipsorum aliquem sibi esse, sed omnes civitatis : cura autem uniuscujus que partis nata est respicere ad eam quae totius curam.
Et similiter non debet quisque civis se suum existimare, sed omnes civitatis : particula enim civitatis unusquisque est, cura vero singularum particularum respicere nata est ad curam totius.
e Laudabit autem utique aliquis et in hoc Lacedæmonios : etenim plurimum faciunt studium circa pueros, et hoc communiter. Quod quidem igitur leges ferendum de disciplina, et hanc communiter faciendum, manifestum.
Laudari possunt in hoc Lacedæmonii : nam plurimam circa pueros diligentiam faciunt, et quidem publice. Quod igitur lege providendum sit circa disciplinam juventutis, et hoc publice faciendum, patet.
f Quæ autem sit disciplina et qualiter oportet erudiri, oportet non latere. Nunc autem dubitatur per opera : non enim eadem omnes existimant oportere addiscere juvenes, neque ad virtutem, neque ad vitam optimam Neque manifestum, utrum ad intellectum oportet magis, aut ad animæ morem. Et ex ea quæ ad activam vitam disciplina turbatione plena consideratio, et nulli palam, utrum studere oportet circa opportuna ad vitam, vel circa tendentia ad virtutem, vel circa superfua. Omnia enim hæc acceperunt ju-
Quænam vero ista sit disciplina, et quomodo tradenda, latere non debet. Nam nunc quidem in ambiguo est, nec eadem omnes censent juventutem addiscere debere, neque ad virtutem, neque ad vitam optimam. Neque conspicuum est, utrum per intelligentiam magis deceat, vel per animi morem. Impedimentorum quoque respectus considerationem disciplinæ conturbat, cum manifestum non sit, utrum exercitatio nostra accommodanda sit ad ea quæ sunt utilia ad vitam, vel ad ea quæ intendunt ad virtutem, vel ad ea quæ ad
<--- Page Split --->
dices quosdam. Et de iis quæ ad virtutem nihil est concordatum. Etenim virtutem non eamdem mox omnes honorant. Quare rationabiliter diversificantur et ad studium ipsius.
majorem quemdam superfluumque pertinent apparatum. Haec enim omnia patronos quosdam suscepere. De his quoque quæ ad virtutem tradunt, nihil confessum existit. Etenim virtutem non eamdem omnes statim honorant. Ex quo fit ut discordent circa illius exercitationem.
g Quod quidem igitur necessaria utilium doceri non immanifestum : quod autem non omnia divisis liberalibus operibus et illiberalibus, manifestum, quod talibus oportet participare quæcumque utilium facient participantem non banausum. Banausum autem opus oportet putare esse hoc, et artem hanc et doctrinam, quæcumque ad usus et actiones virtutis efficiunt inutile liberorum corpus, aut animam, aut intellectum. Propter quod tales artes quæcumque faciunt corpus deterius disponi, banausas vocamus et mercenarias operationes : non vacantem enim faciunt mentem et depressam.
Quod igitur ex utilibus necessaria sint addiscenda, manifestum est : quod autem non omnia distinguentibus liberalia opera ab illiberalibus, patebit illa talia esse recipienda, quæ cum utilia sint, faciunt exercentem, habentemque non vilis exercitii operatorem. Vile autem exercitium putandum est, et ars, et disciplina, quæcumque corpus, aut animum, aut mentem liberi hominis, ad usum et opera virtutis inutilem reddunt. Itaque et artes illæ quæ deterius disponunt corpus, et cuncta mercenaria exercitia sordida nuncupamus : mentem enim occupatam et vilem reddunt.
h Est autem et liberalibus scientiis aliquibus usque ad aliquid participare non illiberale assiduare : valde autem ad perfectionem, obnoxium dictis nocumentis. Habet autem multam differentiam et quod cujus gratia agit quis, aut addiscit : ipsius quidem enim gratia, aut amicorum aut propter virtutem, non illiberale : qui autem ad ipsum agit propter alios, saepe mercenarium et servile utique videbitur agere. Praemisse quidem igitur nunc erudientes eruditiones, sicut dictum est prius, ad utrumlibet se habent.
Suntetiam quædam ex liberalibus scientiis, quas usque ad aliquid discere honesium sit : penitus vero sese illis tradere, ad ad extremum usque prosequi velle, nocumentis illis, quæ supra diximus, obnoxios facit. Sed refert plurimum cujus gratia quis agat, vel discat : nam si gratia sui, vel amicorum, vel propter virtutem, non est illiberale : qui vero idipsum agit propter alios, sæpe utique videbitur illiberaliter ac sordide agere. Disciplinæ igitur illæ de quibus diximus, ad utramque partem se habent.
COMMENTARIUS IN CAP. I.
a Hic incipit liber octavus, qui totus est de disciplina juvenum, et habet tres partes. In prima ostendit qua disciplina imbuendi sunt juvenes, et utrum im-
buendi sunt musica. In secunda si debent uti musica, quibus organis debent uti, utrum scilicet fistulis vel aliis, ibi (cap. 3, a), Palam autem ex his et qualibus organis, etc. In tertia quibus harmonii et quibus rythmis debent erudiri, ibi (cap. 6, a), Considerandum autem adhuc circa harmonias, etc.
<--- Page Split --->
Prima harum partium dividitur in tres partes. In prima ostendit quare erudiendi sunt juvenes. In secunda quaerit qua disciplina sint erudiendi, ibi (litt. f), Quæ autem sit disciplina, etc. In tertia dicit quatuor principaliter, quæ erudiendi sunt juvenes, ibi (cap. 2, a), Sunt autem quatuor fere quæ addiscere, etc.
a In prima parte ponit quatuor rationes ad hoc quod juvenes sunt erudiendi ad communia in quibus est politia civitatis.
Prima ratio est, quia hoc non factum in civitatibus laedit politiam : cum enim quælibet civitas politizet, et omnis politia instituatur ab aliquo more super quem fundatur, quod probatur per inductionem : Democratia enim fundatur super morem democraticum, Oligarchia super morem oligarchicum, et semper optimus mox optimæ politiæ est causa, patet quod si debeat esse politia in civitate, ad illum morem instruendi sunt cives.
Secunda ratio est, quod in omni arte operativa sive practica præexiguntur quædam operationes quæ præparant ad artem, et habilem faciunt hominem, ad quas oportet præerudiri illum qui vult perfectus esse in illa arte : ergo idem exigitur ad felicem vitam et ad virtutem : ad opus ergo illud oportet præerudiri et præassuescere.
Tertia ratio est, quod quorumcumque est finis unus, eorum est una disciplina ad finem illum ordinata : totius civitatis et omnium civium est finis unus, felicitas scilicet : ergo oportet omnium civium unam esse disciplinam ad illum finem, in qua erudiendi sunt juvenes, quæ non est disciplina propria, qua quilibet erudit filios suos.
Quarta ratio est ad idem confirmandum, quod scilicet communium oportet facere communem disciplinam et non propriam : finis autem politiæ civitatis
communis est : ergo oportet facere communem disciplinam, qua omnes sunt erudiendi. Ad hoc idem confirmandum inducit, quod sicut nulla pars est sibi, sed toti, ita nullus civis est sibi, sed civitati : et ideo oportet unam communem esse disciplinam, qua erudiendi sunt omnes, et non unusquisque propria.
Ultimo apponit quoddam exemplum, quia in hac scientia, sicut dictum est saepe, potissima probatio est per exempla, et hoc exemplum est, quod laudantur Lacedæmonii, quod plurimum studuerunt circa pueros erudiendos, et hoc communiter, et non secundum singulos proprium.
Ex his omnibus concludit, quod leges ferendæ sunt de illa communi disciplina ; quod manifestum est ex dictis. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur legislatori maxime negotiandum1, supple, sit, circa juvenum disciplinam, nullus utique dubitabit.
Et ponit rationem primam, ibi, Etenim in civitatibus non factum hoc lædit politias. Oportet autem ad unamquamque politikare, supple, civitatem. Et inducit rationem formando eam, ibi, Mos enim politiæ uniuscujusque, supple, est, qui conveniens est, et conservare consuevit politiam et instituit a principio. Et ratio est, quia politia est ordo communicationis, et communicatio secundum morem communicantium : et ideo omnis politia et instituitur et conservatur more. Et probat hoc inducendo, ibi, Puta qui quidem democraticus mos est, democratiam, supple, instituit et conservat : qui autem oligarchicus, supple, mos est, oligarchiam instituit et conservat : semper autem optimus mos melioris est causa politiæ.
b Secundam rationem a simili ponit, ibi, Adhuc autem ad omnes potentias et
<--- Page Split --->
artes, operativas scilicet, sunt quæ oportet præerudiri et præassuescere ad 1 singularum operationes, qui vult esse perfectus in arte.
Ex hoc concludit : Quare palam, quod et ad actiones virtutis, supple, et felicitatis : quia felicitas est operatio perfecta secundum virtutem.
c Tertiam rationem, videlicet quod haec disciplina debet esse communis ponit, ibi, Quoniam autem unus finis civitati omnium2, scilicet civium, supple, est, manifestum quod et disciplinam unam et eamdem necessariam esse omni3, supple, est, et hujus curam esse communem, supple, est necessarium. Et determinat quomodo communem, ibi, Et non seorsum, quomodo unusquisque, scilicet civis, nunc curat de suis pueris, seorsum et disciplina propria quacumque videbitur, docens, scilicet filios suos vel pueros : oportet autem communium communem facere, scilicet disciplinam, et studiosum, quenlibet scilicet in communi.
d Quartam rationem ponit, ibi, Simul autem neque oportet putare civium ipsorum aliquem sibi esse, sed omnes civitatis : cura autem uniuscujusque partis nata est respicere ad eam quae totius curam.
e Adhuc autem inducit exemplum, ibi, Laudabit autem utique aliquis et in hoc Lacedæmonios : etenim plurimum faciunt studium circa pueros, et hoc communiter.
Ex omnibus ponit conclusionem generalem istius partis, ibi, Quod quidem igitur leges ferendum de disciplina, et hanc communiter faciendum, manifestum, supple, est.
/ Deinde cum dicit, Quæ autem sit dis-
ciplina, etc. quaerit qua: sit disciplina communis, qua oportet erudiri juvenes ad felicem vitam. Et habet duas partes, in quarum prima ostendit necessitatem hujus doctrinae. In secunda ostendit qualis sit illa doctrina, ibi (litt. g), Quod quidem igitur necessaria, etc.
In prima parte procedit sic : Ostendit enim primo, quod necessaria est disciplina, sed magnum dubium est quæ sit, ex hoc quod non omnes existimant doceri eamdem filios suos nec ad idem : quidam enim tendunt ad virtutem et quidam non : quidam ad vitam optimam, et quidam non : et quidam ad intellectum, quidam autem ad morem. Et illorum quidam tendunt ad vitam contemplativam, quidam autem ad activam turbationibus plenam. Et eorum qui tendunt ad virtutem, non omnes laudant eamdem virtutem, sed diversi diversam. Et sic nihil manifestum est de illa communi eruditione. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quæ autem sit disciplina, illa scilicet communis, et qualiter oportet erudiri, in ea scilicet juvenes, oportet non latere. Ostendit necessitatem, quia multum latet. Nunc autem dubitatur per opera : non enim eadem omnes existimant oportere addiscere juvenes neque ad virtutem neque ad vitam optimam. Et causa est, quia summum bonum non ponunt in eodem, sed in diversis. Neque manifestum, supple, est, utrum ad intellectum, scilicet propter felicitatem contemplativam, oportet magis, supple, erudiri juvenes, aut ad animæ morem, propter felicitatem, supple, civilem. Et adhuc dubitatur ulterius. Et ex ea, id est, etiam ex ea, quæ ad activam vitam disciplina turbatione plena, supple, est, consideratio. Et dicitur hic activa vita, quæ est ad necessitatem præsentis vitæ, quæ turbatione plena est. Et nulli palam, supple, in omnibus his,
<--- Page Split --->
utrum studere oportet circa optima 1 ad vitam, id est, ad necessitatem vitae, vel circa tendentia ad virtutem, vel circa superfua, quae scilicet sunt ad gloriam, vel divitias, vel voluptatem, haec enim vocat superflua. Omnia enim haec acceperunt judices quosdam, diversos scilicet Philosophos et legislatores. Socrates enim ponebat quod oportet studere ad virtutem in qua ponebat felicitatem. Lacedæmonii dixerunt oportere studere ad gloriam et potentiam subjectionis aliorum. Midas Rex, quod ad divitias : Sardanapalus, quod ad voluptatem. Et sic singula istorum acceperunt judices quosdam.
Et subdit qualiter illi qui dixerunt oportere erudire ad virtutem, diversificati sunt inter se, ibi, Et de his quæ ad virtutem nihil est concordantium 2. Et subdit rationem, ibi, Etenim virtutem non eandem mox omnes honorant. Et ratio est quam dat Tullius in libro de Officiis : « Quia quidam præferunt virtutem activam sive moralem intellectuali : quidam e contrario intellectualem morali. »
Ex his infert, quod ex quo sic diversificantur in fine, quod rationabile est quod etiam diversificentur in studio cruditionis ad finem. Et hoc est : Quare rationabiliter diversificantur, et, id est, etiam ad studium ipsius.
g Deinde cum dicit, Quod quidem igitur necessaria utilium, etc. ostendit quæ docendi sunt juvenes in genere ad vitam felicem. Et sententia est, quod quicumque liberi alia habent opera non banausa. Et exponit quæ sunt banausa, dicens quod banausa sunt quæcumque corpora hominum et mentes faciunt illiberalia et inepta ad opera virtutis : hæc enim faciunt depressam mentem. Et illa sunt quæcumque sunt necessaria, sive in arti-
bus mechanicis, sive in aliis : quia spes mercedis deprimit mentem ita quod liberalibus, quibus propter se tantum intendendum est, intendere non potest, sed liberalibus studiis intendere bene liberale est. In fine autem addit, quod hæc exercenda sunt libera intentione : quia si spe mercedis in talibus docendo alium, faceret aliquis, banausum esset : sed oportet quod libera intentione liberalibus intendat : et in hac eruditione erudiendi sunt juvenes. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur necessaria utilium, id est, de numero utilium, supple, ad felicitatem, doceri non immanifestum : quod autem non omnia, supple, necessarium sit doceri juvenes, divisis liberalibus operibus et illiberalibus (liberalia quidem quæ propter se volumus, illiberalia quæ propter aliud) manifestum, quod talibus est 3 participare quæcumque utilium, id est, de numero utilium, faciunt 4 participantem non banausum, id est, vilem et servilem. Et hoc ostendit subdens : Banausum autem opus oportet putare esse hoc, et artem hanc et doctrinam, quæcumque ad usus et actiones virtutis efficiunt inutile liberorum corpus, aut animam, aut intellectum. Propter quod tales artes quæcumque faciunt corpus deterius disponi, banausas vocamus et mercenarias operationes. Et subdit rationem, ibi, Non vacantem enim faciunt mentem, ad virtutem scilicet, et depressam, quod scilicet ad alta et liberalia intendere non potest.
h Est autem et liberalibus scientiis, sicut philosophiæ et theologiæ, aliquibus, quas scilicet propter se discimus, et non propter aliud, usque ad aliquid participare, non illiberale assiduare : quia assiduare in his usque ad perfectionem felicitatis contemplativæ, non illiberale, sed
<--- Page Split --->
liberale valde est. Et per contrarium subdit de aliis doctrinis et artibus, ibi, Valde autem ad perfectionem, obnoxium, supple, est, dictis nocumentis, supple, intendere, banausis scilicet artibus et doctrinis. Et subdit de intentione, ibi, Habet autem multam differentiam et quod cujus gratia agit quis, aut addiscit. Et ostendit in quo, ibi, Ipsius enim gratia, aut amicorum, aut propter virtutem, supple, agere vel addiscere aliquid, non
illiberale : qui autem ad ipsum, id est, propter seipsum, agit propter alios, saepe nerreurarium et servile ulique videbitur agere : et ideo banausam habet intentionem.
Ex omnibus his concludit, ibi, Pramisse quidem igitur nunc eruditiones sicut, dictum est prius, paulo ante, ad utrumlibet se habent : quia possunt scilicet et liberaliter et banause fieri.