CAPUT XIV.

A quo primum eruditio facienda sit, et quæ circa conjugia ac liberorum procreationem consideranda sint ac peraçenda ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Qualiter autem et per quæ erit hoc, utique speculandum. Divisimus itaque prius, quod natura, et consuetudine, et ratione opus est. Horum autem quales quidem quosdam esse oportet natura, determinatim est prius, reliquum autem considerare, utrum instruendi prius ratione, vel consuetudinibus. Hæc enim oportet ad invicem consonare consonantia optima. Contingit enim peccare et rationem ab optima suppositione, et per similia duci.

Quomodo autem et per quæ id erit, utique considerandum. Diximus supra dividentes, quod et natura, et more, et ratione indigemus. Ex his autem quales aliquos natura esse oportet, determinavimus, restat videre, utrum ratione prius an moribus sit eruditio facienda. Hæc enim simul concordare debent optima concordatione. Contingit enim rationem aberrare ab optima suppositione, et similes per mores duci.

b Manifestum utique hoc, primo quidem sicut in aliis, quomodo generatio a principio est, et finis ab aliquo principio alterius finis. Ratio autem nobis et intellectus naturae finis, quare ad hæc generationum et consuetudinum studium oportet præparare.

Clarum est hoc, primum quidem, quemadmodum in aliis, quod generatio est a principio et finis a principio aliquo alterius finis. Ratio autem nobis et mens naturae finis, quare ad hæc generationem ac morum institutionem parare oportet.

c Deinde sicut corpus et anima duo sunt, ita et animæ videmus duas partes, quod irrationabile, et rationem habens : et habi-

Deinde, ut anima et corpus duo sunt, ita quoque duas videmus esse animæ partes : unum irrationalem, alteram quae ha-

<--- Page Split --->

tus horum duos secundum numerum, quorum hic quidem est appetitus, hic autem intellectus. Sicut autem corpus prius generatione, quam anima, ita et quod irrationabile, quam rationem habens. Manifestum autem est hoc : animus enim et voluntas, adhuc autem et concupiscentia, et mox natis existunt pueris : ratiocinatio autem et intellectus, procedentibus nata sunt infieri.

bet rationem. Habitus quoque earum duos, quorum alter est appetitio, alter mens. Ut autem corpus in generatione antecedit animam, sic pars irrationalis antecedit eam partem quae habet rationem. Patet id in pueris, quibus statim ira et voluntas et concupiscentia existit, ac ratio et mens procedente aetate in illis fieri natae sunt.

d Propter quod primo quidem corporis curam necessariam esse priorem quam eam quae animae : deinde eam quae appetitus : gratia vero intellectus eam quae appetitus, hujus autem eorum quae animae.

Quapropter corporis curam necesse est prius suscipere quam animi : deinde appetitus : curam tamen appetitus gratia mentis, curam vero corporis gratia animi.

e Siquidem igitur a principio legislatorem videre oportet, qualiter corpora optima fiant eorum qui educantur. Primo quidem curandum circa conjugium, quando et quales quosdam existentes oportet facere nuptialem collocutionem.

Si ergo ab initio providendum est a legispositore, ut optima sint corpora eorum qui educantur. Primo quidem circa conjugia providere debet, qua aetate, et cujusmodi existentes sint in matrimonium copulandi.

f Oportet autem leges ferre circa hanc communicationem, aspicientem ad ipsos, et ad tempus vivendi, ut conveniant aetatibus ad idem tempus, et non dissonent potentiae : hujus quidem adhuc potentis generare, hac autem non potente : aut hac quidem, viro autem non : haec enim faciunt et dissensiones ad invicem, et diversitates.

Hoc autem instituet legispositor, inspiciens ad ipsos, et ad vitae tempus ut aetatibus in idem concurrant, nec discrepet gignendi potentia : viro enim generare adhuc potente, si mulier ipsa concipere non possit, vel muliere quidem ad concipiendum apta, si vir ipse non possit, lites ac discordiae inter eos oriuntur.

g Deinde ad puerorum successionem, oportet enim neque subdeficere pueros aetatibus patrum : sine profectu enim senioribus gratia quae a pueris, quod autem a patribus auxilium pueris. Neque valde prope esse. Multam enim habet displicentiam , verecundiaque minus existit talibus, tamquam coaetaneis, et circa dispensationem querulosum quod propinquum.

Ad filiorum quoque susceptionem est inspiciendum, ne nimis distent ab aetate paterna : quoniam nec ipsi senioribus gratiam referre illam possunt, nec parentes filiis adjumenta praestare. Nec etiam nimis proximi ad aetatem paternam accedere debent filii. Habet enim hoc turbationem non parvam, cum neque tanta sit reverentia hujusmodi filiis erga genitores, utpote quasi aequalibus, et circa guhernationem domus quaerelae ex ista quasi paritate soleant provenire.

h Adhuc autem unde incipientes huc

<--- Page Split --->

devenimus, quatenus corpora natorum existant ad legislatoris voluntatem : fere itaque omnia accidunt secundum unam curam.

gressi fuimus, ut corpora natorum sint secundum legispositoris voluntatem : fere quidem haec omnia provenient per unam diligentiam.

i Quoniam enim determinatus est finis generationis, ut ad plurimum est dicere, viris quidem numerus septuaginta annorum ultimus, quinquaginta autem mulieribus, oportet principium conjugationis secundum aetatem ad tempora haec descendere.

Nam cum sit finis gignendi ut plurimum viris quidem septuagesimus annus, mulieribus autem quinquagesimus, ita conjugandi ab initio sunt, ut aetatibus ad hunc finem concurrant.

k Est autem juvenum vel juniorum coitus pravus ad puerorum procreationem : in omnibus enim animalibus imperfecti juvenum fœtus, et feemelle, et hoc magis, et parvi secundum formam : quare necessarium hoc ipsum et in hominibus accidere. Argumentum autem hoc est, in quibuscumque enim civitatum laxantur juvenes conjugari et juvenculas, imperfecti et parvi corporibus sunt.

Est autem adolescentium conjunctio improba ad filios. In cunctis enim animalibus juveniles partus imperfecti sunt, et feminae crebrius quam mares : et parva corporis forma gignuntur : quocirca necesse est hoc idem in hominibus provenire. Hujus autem conjectura fuerit, quod in quibuscumque civitatibus consuetudo est adolescentes mares puellasque conjugari, in eisdem inutilia ac pusilla hominum corpora existunt.

l Adhuc autem in partubus juvenes dolent magis, et perimuntur plures. Propter quod et oraculum quidem aiunt factum fuisse, propter talem causam Trecenziis, tamquam multis pereuntibus propter nubere magis juvenculas, et non ad fructuum productionem.

In partu quoque laborant magis puellæ, ac pereunt plures. Ex quo responsum oraculi Treczeniis datum quidam existimant ob istam causam, quasi multis pereuntibus propter immaturitatem nuptiarum, non propter fructuum collectionem.

m Adhuc autem et ad temperantiam expedit coitus facere senioribus : intemperantiores enim videntur juvenculæ, quæ usæ fuerint coitibus.

Ad continentiam quoque utile est nuptias fieri seriores : intemperantiores enim esse videntur, cum puellæ Veneri assuescunt.

n Et masculorum corpora laedi videntur ad augmentum, si adhuc corpore crescente fecerint coitum. Etenim hujus quoddam tempus determinatur, quod non excedit multum adhuc.

At masculorum corpora crescere impediuntur, si adhuc augente se corpore, consuetudinem ineant. Nam hujusmodi terminus hic esse videtur, quem non multum excedit amplius.

o Propter quod has quidem congruit circa aetatem decem et octo annorum conjugari, hos autem circa triginta septem, aut parum. In tanto enim tempore perfectis corporibus conjugatio erit, et ad

Quapropter puellas quidem circa aetatem decem et octo annorum nuptui tradere congruit, masculos autem circiter aetatem annorum sex et triginta. In hoc enim tempore et vigentibus corporibus

<--- Page Split --->

profectum puerorum procreationis conveniet temporibus opportune. Adhuc autem successio puerorum, iis quidem erit inchoante acmi, si fiat secundum rationem mox generatio, iis autem resoluta jam aetate ad numerum septuaginta annorum.

conjungentur, ac procedente tempore simul apte desinent procreare posse, et filiorum susceptio partim erit ab initio eis aetate vigentibus, si recte procedat statim generatio, partim jam vergentibus ad annum septuagesimum.

p De eo quidem igitur quod est, quando oportet fieri conjugium, dictum est. His autem quae circa temporaneitatem temporibus oportet uti, quibus multi utuntur, bene etiam nunc determinantes hyeme fieri commorationem hanc. Oportet autem et ipsos speculari ad puerorum procreationem, et quae a medicis dicuntur, et quae a physicis. Medici enim tempora corporum dicunt sufficienter, et de spiritibus physicis, Boreales Australibus laudantes magis.

Quibus igitur aetatibus conjugia sint facienda, dictum sit. Tempus autem anni, ut nunc multi observant, recte per hyemem ad nuptias esse videtur : sed consideranda sunt in procreatione liberorum, quae a medicis, et quae a physicis traduntur. Medici autem tempora corporum sufficienter ostendunt, physici autem de spiritibus, Boreales magis quam Australes laudant.

q Qualibus autem quibusdam corporibus existentibus maxime utilitas erit iis qui generantur, scientibus quibus magis dicendum in iis quae de disciplina. Typo autem sufficiens dicere et nunc : neque enim qui athletarum optimus habitus ad politicam bonam habitudinem, neque ad sætæv, neque ad sanitatem, et puerorum procreationem, neque qui curis indigens, et male habens valde, sed medius horum.

Quæ autem corpora maxime utilia sint, magis dicendum esset, ubi disciplina liberorum tractatur. Summatim vero sat fuerit nunc dixisse : neque enim athletarum habitudo utilis foret ad civilem habitum, neque ad sanitatem et procreationem liberorum, nec rursus humilis et imbecilla nimium, sed media istarum.

r Oportet quidem igitur habere habitum labores passum, passum autem labores non violentos, neque ad unum solum, sicut athletarum habitus, sed ad actiones liberorum.

Laboriosam enim habitudinem habere oportet, exercitatam vero laboribus non violentis, neque ad unum laborem solum, ut athletarum habitudo, sed ad liberalia opera.

s Similiter autem oportet idem existere et viris, et mulieribus. Oportet autem et prægnantes curare de corporibus, neque desidia torpentes, neque subtili cibo utentes. Hoc autem facile legislatori facere præcipienti quotidie aliquid iter facere ad Deorum reverentiam, iis quæ sortitæ sunt eum qui de generatione honorem. Intellectum vero e contrario corporibus pigrius congruit deducere. Quæ

Hæc autem similiter viris, mulieribusque existere debent. Prægnantes quoque mulieres curam habere corporum oportet, non pigrescentes, neque subtili utentes alimonia. Hoc autem facile est legum positori providere, si jubeat singulis diebus iter quoddam facere debere ad Deorum sacra mulieres, quæ sortitæ sint concipiendi honorem. Mens tamen, contra quam corpus, in tranquillitate est tradu-

<--- Page Split --->

enim generantur, videntur assumentia ab ea, quae habet, sicut nascentia a terra.

cenda. Quae enim fiunt, ab ea quae continet, capere videntur, quemadmodum illa quae nascuntur a terra.

t De reservatione autem et alimento genitorum sit lex, nullum orbatum nutrire. Propter multitudinem autem puerorum, ordo gentium prohibet, nihil reservari genitorum.

Circa expositionem autem, vel educationem filiorum, lex sit, nihil orbatum natura fore educandum. In aliis vero si mores institutaque civitatis prohibeant natos exponere.

u Oportet enim determinatam esse multitudinem puerorum procreationis. Si autem aliquibus fiant praeter hoc combinatis, antequam sensus insit et vita, fieri oportet abortum : quod enim sanctum, et quod non determinatum, et ipso vivere erit.

At si multitudo tanta prolis alicui contigerit, ut duplicatus sit filiorum numerus, nam is diffinitus esse debet, ad multitudinem nimiam evitandam, antevenire oportet ne fœtus concipiantur : nam postquam concepti sunt, et sensum aut vitam acceperunt, nefas est attingere eos.

x Quoniam autem principium quoddam ætatis viro et mulieri determinatum est, quando oportet incipere conjugationem, et quanto tempore deservire congruit ad puerorum procreationem, sit determinatum : seniorum enim fœtus, sicut et juniorum, imperfectis fiunt et corporibus et intellectibus : qui autem decrepitorum, debiles. Propter quod secundum intellectus, ac mens : hoc autem est in plurimis, quam quidem poetarum aliqui dixerunt mensurantes hebdomadibus ætatem, circa tempus quinquaginta annorum : ut quatuor aut quinque annis excedentem ætatem hanc, dimittere oportet eam, quæ ad manifestam generationem. Quod autem reliquum, sanitatis gratia, aut alicujus alterius talis causa, oportet videri facientes collocutionem.

Cum vero determinatum sit quæ ætate vir et uxor sint ab initio conjugandi, quanto tempore liberis operam dare conveniat, determinemus. Seniorum enim fœtus, quemadmodum juniorum, imperfecti sunt et corporibus et intellectibus. Senescentium quoque fœtus sunt irrobusti. Quapropter illud maxime tempus probandum est, in quo maxime intelligentia viget in nobis : id autem esset in plurimis circiter annum quinquagesimum, ut poetarum quidam dixerunt, septennario numero ætatem dimetientes. Itaque qui quatuor aut quinque annis hanc ætatem excesserint, derelinquere debent in aperto procreandi studium. Ac de cætero, vel sanitatis, vel alterius hujusmodi causa, concubitum facere videri.

y De ea autem quæ ad aliam et ad alium, sit quidem simpliciter non bonum tangentem videre nullatenus nullo modo, cum fuerit et appelletur connubium: circa tempus autem puerorum procreationis, si quis appareat tale quid agens, damnificetur inhonoratione decenti ad peccatum.

Coitus vero omnis alterius quam conjugis penitus sit interdictus, quando quidem sit et appelletur conjux. Quod si quis deprehendatur contra facere per tempus procreationis, dignam pro delicto pœnam reportet.

<--- Page Split --->

consuetudinem oportet ordinare ad intellectum. Sicut autem in homine duo sunt, scilicet corpus et anima : et corpus generatione est ante animam, quia corpori organizato infunditur anima : ita duas partes sunt in anima, quarum una est sensualis appetitus, altera autem est intellectus : et prima, scil cet sensualis appetitus, mox natis pueris existit : intellectus autem secundum actum perfectus, non statim. Quia ergo corpus est ante animam generatione, oportet intendere et ordinare primo, qualiter corpora optima nascantur, et ex quo conjugio maris et feminae : et deinde intendere qualiter optime perficiantur secundum intellectum. Oportet igitur intendere qua aetate mas et femina conjungantur ad optimam procreationem filiorum : quia autem hoc non potest fieri inter defectum ultimum et primum perfectum aetatis, medium tempus illud inveniendum est, quo mas et femina conjungantur. Finis autem generativae quoad potentiam in viro septuaginta annorum : tunc enim deficit virtus generativa in viro : femina autem usque ad quinquaginta : tunc enim desinere incipiunt muliebria et virtus concipiendi in muliere. Medium autem tempus quod aptum est conjunctionis maris et feminae, est quod femina sit decem et octo annorum, et vir circa triginta septem, vel circa hoc. Et ratio est : quia si ante conjungantur, verecundia in feminis multam habebit displicentiam viri : et hoc non expedit generationi. Femina autem efficitur querulosa contra virum. Et iterum coitus et commixtio quae est corporum imperfectorum, quando scilicet nec membra ducta sunt ad debitam quantitatem, nec virtus coadunata est in membris parvis ad generationem : et oportet pueros sic natos et conceptos deficere propter defectum parentum. Et etiam probat per signum : quia in quibuscumque civitatibus laxantur juvenes et juvenculae cito conjugari, tria inconvenientia contingunt. Unum est, quod homines parvi nascuntur corporibus et

COMMENTARIUS IN CAP. XIV.

In isto capitulo determinat Aristoteles qualiter et per quae habeantur quae dicta sunt. Et dividitur in tres partes, in quarum prima quasi ex procemio praemittit ea quibus venitur ad felicem vitam, quae, sicut dictum est, tria sunt, natura, ratio, et consuetudo. In secunda quaedam determinat ex parte consuetudinis, ad quae oportet consuescere hominem, ut aptus sit felicitati ex dictis medicorum et physicorum, ibi (litt. p, circa initium), His autem quae circa temporeitatem, etc. In tertia dicit, quod si aliter concipiantur nati quam dictum est, omnino inhabiles sunt ad felicem vitam, et proclives sunt ad vitia, quod melius est procurare abortum : quia melius est tales non esse quam esse, ibi (litt. u, circa initium), Si autem aliquibus fiant, etc.

Circa primum duo facit. Primo enim praemittit, quod tria exiguntur ad hoc quod quis veniat ad perfectam vitam et felicem. Secundo quia natura est primum inter tria, determinat tempus generationis, quod secundum optimum statum naturae productum in esse potest perficere, ibi (lilt. n, circa medium), Etenim hujus quoddam tempus determinatur, etc.

Primae partis haec est sententia: Primo enim intentionem praemittit, scilicet quod speculandum est qualiter quis perveniat ad felicem vitam: et dicit quod tria quae determinata sunt jam, scilicet natura, ratio, et consuetudo: et quod quando haec consonant, tunc per illa tria devenitur ad felicem vitam. Ordo tamen est inter illa. Aliquando enim quis sortitur naturam bonam, et consuetudinibus abducitur ad mala: et oportet ista ad finem ordinare: finis autem in homine ratio est et intellectus: unde naturam et

<--- Page Split --->

imperfecti. Secundum est, quod juvenculæ assuefactæ ad coitum ante tempus maturitatis, efficiuntur lascivæ, incontinentiam diligentes et appetentes. Tertium est, quod frequenter periclitantur in partu, et moriuntur, et natis subvenire non possunt alimonia lactis et diligentia nutritionis. Propter omnia hæc dicit, quod oraculum determinavit hoc turpe maris et feminae: et intelligitur de oraculo Apollinis, quia Apollo solus inter Deos dabat responsa sapientiae de ordine et cura vitæ hominis. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Qualiter autem et per quæ erit hoc, supple, primo, quod homo pertingat ad felicem vitam, utique speculandum, supple, est. Et præmittit ea quæ dicta sunt ad hoc, ibi, Divisimus itaque prius, in præcedenti scilicet capitulo, quod natura et consuetudine et ratione opus est, ad hoc scilicet. Horum autem, id est, inter hæc, quales quidem quosdam oportet esse natura, determinatum est prius, in tertia scilicet suppositione, ubi dictum est quales secundum naturam sunt in diversis climatibus habitantes ex longitudine et latitudine civitatum : reliquum autem consulerare, supple, convenit, utrum instruendi, supple, sint, prius ratione vel consuetudinibus : hæc enim secundum naturam, rationem et consuetudinem oportet consonare ad invicem consonantia optima.

Et subdit necessitatem hujus considerationis, ibi, Contingit enim peccare et rationem ab optima suppositione, id est, quod ratio deviat ab optima suppositione generationis, quæ in optima electione horarum et constellationis facta est. Et per hoc patet, quod Aristoteles non voluit quod constellatio imponeret necessitatem, sicut Ptolemaeus dicit in Centilogio, quod sapiens homo dominatur astris: et Meseallach in libro de Sphæra mota, dicit quod sapiens homo juvat cælestem

circulum, sicut ab agricola ager aratione et seminatione.

b Et ex hoc subdit concludens, ibi, Manifestum utique hoc, primo quidem sicut in aliis, quomodo generatio a principio est, et finis ab aliquo principio alterius finis. Et quid sit hoc dictum, manifestat subdens, ibi, Ratio autem nobis, scilicet hominibus, et intellectus naturae finis, supple, est. Per rationem et intellectum ordinatur tota natura et vita hominis, et a fine accipitur ratio ordinis omnium horum quæ ad finem ordinantur.

Et hoc est quod concludit, ibi, Quare, id est, propter quod ad hæc, scilicet rationem et intellectum, generationum et consuetudinum studium oportet præparare.

c Et ostendit qualiter generatio ad hæc præparatur, ibi, Deinde sicut corpus et anima duo sunt, ex quibus scilicet constituuntur homo : ita et animæ videmus duas partes. Et ostendit quas, ibi, Quod irrationabile, et rationem habens : et habitus horum, id est, partium, duos secundum numerum, quorum hic quidem, habitus scilicet, est appetitus, hic autem, id est, alter, est intellectus. Sicut autem corpus prius generatione, supple, est, quam anima : ita et quod rationabile, quam rationem habens, actum scilicet perfectum : quia licet simul habeat in potentia rationem et appetitum, tamen non habet perfectam rationem secundum prudentiam simul cum appetitu. Et hoc est : Manifestum autem est hoc : animus enim et voluntas. Animum vocat irascibilem, voluntatem vero concupiscibilem. Et hoc est quod subdit : Adhuc autem 1 concupiscentia, et, id est, etiam mox natis existunt pueris, secundum actum scilicet : ratiocinatio autem et intellectus procedentibus, supple, aetate, nata sunt inferi,

<--- Page Split --->

id est, intus fieri. Et propter hoc dicit in principio de Anima, quod « secundum prudentiam ductus intellectus non inest omnibus, sed neque hominibus. » Et Gregorius Nyssenus dicit libro primo de Homine, quod sententia Aristotelis et Demoriti fuit, nullum habere intellectum adeptum et agentem nisi Philosophum : quia licet habeat potentiam, tamen secundum actum non habet nisi Philosophus.

d Ex his concludit ulterius, quod legislator qui curat de vita hominis, prius debet ordinare vitam secundum corpus quam secundum animam. Et hoc est : Propter quod primo quidem corporis curam necessarium est esse priorem, quam eam quæ animæ : deinde eam quæ appetitus : gratia vero intellectus eam quæ appetitus, hujus autem eorum quæ animæ, supple, debet curare eam curam animæ plusquam appetitus vel intellectus, cum generatione sit prior : prior enim est anima quam animæ appetitus vel intellectus.

e Ex his concludit, ibi, Si quidem igitur a principio legislatorem videre oportet, qualiter corpora optima fiant eorum, scilicet puerorum, qui educantur. Primo quidem curandum circa conjugium : quia a conjugibus principia trahunt corporis.

Et subdit quid primo considerandum est in his, ibi, Quando scilicet et quales quosdam existentes oportet facere nuptialem collocutionem.

f Et determinat quando et quales esse debeant secundum aetatem, ibi, Oportet autem leges ferre circa hanc communicationem, conjugii scilicet, aspicientem ad ipsos, contrahentes scilicet, et ad tempus vivendi. Et dicit causam, ibi, Ubi

conveniant ætâtibus ad idem tempus, generationis scilicet, et non dissonent potentiæ, scilicet generandi. Et subdit quomodo, ibi, Hoc quidem, scilicet mare, adhuc potente 1 generare, hac autem, scilicet femina, non potente, generare scilicet. Aut hac quidem, scilicet femina potente generare, viro autem non, supple, potente generare. Et ostendit qualiter hoc nocet si tales conjugantur, ibi, Hæc enim faciunt et dissensiones ad invicem, et diversitates. Unde etiam impedimentum matrimonii secundum jura de frigidis et maleficiatis.

g Et subdit quid post hoc considerandum, ibi, Deinde, supple, considerare debet, et, id est, etiam ad puerorum successionem, ut scilicet pueri ex talibus conjugibus possint succedere. Et dat rationem, ibi, Oportet enim neque subdeficere pueros ætâtibus patrum, id est, propter immaturas ætates patrum. Et dat rationem, ibi, Sine profectu enim, supple, si dedicat. Et explanat quomodo : Senioribus gratia quæ a pueris, id est, si deficiant pueri, tunc sine profectu est gratia quæ a parentibus fit pueris. Quod autem a parentibus 2 auxilium pueris, supple, et sine profectu est.

Et subdit quid adhuc plus considerandum est, ibi, Neque valde prope esse, supple, ei in ætate marem et feminam, sed marem excedere. Et ponit rationem, ibi, Multum enim habet displicentiam, quando scilicet minor masculus antiquiori nubit feminae, vel quando coetanei sunt. Et adjungit aliud nocumentum, ibi, Verecundiaque minus existit talibus, tamquam coetaneis : et hoc non expedit : uxor enim debet esse verecunda coram marito. Et ponit aliud nocumentum in dispensatione domus, ibi, Et circa dispensionem, scilicet domus, querulosum quod propinquum, supple, est in ætate :

<--- Page Split --->

quia cum maritus dedeat dispensare domum ut caput, debet etiam aetate praecedere fecminam ut sapiens : et si aliter tiat, querelae surgunt.

h Et de hoc adhuc ponit aliam rationem, ibi, Adhuc autem unde incipientes huc devenimus, de principio scilicet generationis, quatenus corpora natorum existant ad legislatoris voluntatem. Dicit enim Avicenna, quod « in generatione gutta viri ingreditur in guttam feeminae, sicut anima in corpus, digerens et formans et distinguens totum corpus per lineamenta. » Unde si viri semen maturius sit et majoris virtutis quam feeminae, generabitur defectivum et non virtuosum corpus, et non ad voluntatem legislatoris.

Ex his concludit, quod per omnes curas quae dictae sunt, fere omnia accidunt secundum unam curam, scilicet temporis conjunctionis maris et feeminae.

i Et ideo hanc docet accipere, ibi, Quoniam autem determinatus est finis generationis, id est, in quo deficiat virtus generativa. Et subdit qualiter, ibi, Ut ad plurimum est dicere, id est, in pluribus, viris quidem numerus septuaginta annorum ultimus, scilicet terminus in quo deficit generativa virtus in viris, quinquaginta autem mulieribus, in quo scilicet deficit virtus conceptiva in feminis, oportet principium conjugationis, supple, accipere secundum aetatem ad tempora haec, media scilicet, descendere, scilicet ab ultimo tempore in quo virtus deficit generativa ab aliquo descendente ad tempus medium oportet invenire proprium conjugationis, scilicet secundum aetatem propriam viri, et propriam mulieris.

k Et dat rationem subdens : Est autem juvenum vel juniorum coitus pravas ad puerorum procreationem. Et hujus ulterius subdit rationem, ibi, In omnibus enim animalibus imperfecti, supple, sunt, juvenum fœtus, propter seminis immaturitatem, et femellæ, juvenum scilicet fœtus, et hoc magis et parvi, id est, imperfecti secundum formam. Et hoc ideo est, quia sicut dicit Aristoteles in XVI de Animalibus, « femina est mas occasionatus, » id est, in ipso semine aliquid occasionis passus propter immaturitatem. Et quia sic est in omnibus animalibus, infert, ibi, Quare necessarium hoc ipsum et hominibus accidere. Et adhuc ponit argumentum a signo, ibi, Argumentum autem hoc est : in quibuscumque enim civitatum laxantur juvenes et juvenculas, supple, cito, conjugari, imperfecti et parvi corporibus, supple, sunt fœtus.

I Et adhuc ponit aliud nocumentum, ibi, Adhuc autem in partubus, id est, in pariendo, quaedam 1 dolent magis, supple, quam sustinere possint, et perimuntur plures. Et subdit de oraculo, quod propter hoc factum est ab Apolline, ibi, Propter quod et oraculum quidem aiunt factum fuisse, propter talem causam pro eximii s, nobilibus scilicet, tamquam multis pereuntibus propter nubere magis juvenculas, et non ad fructum productionem, valere scilicet juvencularum conjunctionem. Et rationem assignat Avicenna in suo libro de Animalibus : « quia juvenculæ non adhuc pervenerunt ad corporis perfectionem, et semen est superfluum de parte digestionis, quod simillimum est corporis, et maxime facit corporis incrementum : et cum hoc educitur per coitum, perit puella in seipsa. »

<--- Page Split --->

m Secundum nocumentum ponit, ibi, Adhuc autem et ad temperentiam expedit coitus facere senioribus, id est, maturioribus secundum aetatem. Et hoc est: Intemperantiores enim videntur juvenculæ, quæ usæ fuerint coitibus, ante tempus scilicet pubertatis : quia ex usu coitus semper ardent ad delectationem coitus et intemperantiam, sicut dicit in libro de Animalibus, quod « juvenculæ viduamagis tentantur de incontinentia, propter delectationis rememorationem. »

n Et adjungit tertium nocumentum ex parte masculorum, ibi, Et masculorum corpora lædi videntur, et ad augmentum deficere, si adhuc corpore crescente fecerint coitum.

Secundo, ibi, Etenim hujus quoddam tempus determinatur, etc. determinat tempus generationis, quo secundum optimum statum naturae productum in esse potest proficere, dando rationem, dicens: Etenim hujus, scilicet coitus, quoddam tempus determinatur, quod non excedit multum : et hoc tempus est, ut dicit Avicenna, « quando corpus est in statu secundum quantitatem et virtutem. »

o Et subdit hoc tempus, et in viro et muliere, ibi, Adhuc propter has quidem congruit, scilicet causas, circa aetatem decem et octo annorum conjugari has, scilicet puellas, hos autem, scilicet masculos, circa triginta septem, aut parum, id est, circa hoc parum plus vel minus. Et dat causam, ibi, In tanto enim tempore perfectis corporibus, quantitate scilicet et virtute, conjugatio erit, scilicet maris et feminae conveniens secundum naturam, et ad profectum puerorum procreationis conveniet corporibus 1 opportune. Et adjungit aliam utilitatem, ibi, Adhuc autem successio puerorum suis 2

quidem, supple, temporibus, erit inchoante ab his, scilicet temporibus, xv^uoc 3, id est, sine chymo sive humore, si fiat secundum rationem mox generatio, his, scilicet temporibus, resoluta jam aetate ad numerum septuaginta annorum : tunc enim sunt corpora sine chymo : quia jam desiccata sunt per aetatem, et vincit siccitas ignea et frigiditas, in quibus deficit virtus generationis.

p Postea ponit epilogum, hanc partem concludens, ibi, De eo quidem igitur quod est, quando oportet fieri conjugium, dictum est.

Deinde cum dicit, His autem quae circa temporaneitatem, etc. determinat quaedam ex parte consuetudinis, ad quae oportet consuescere hominem ut aptus sit felicitati, ex dictis medicorum et Philosophorum. Et habet duas partes, in quarum prima tangit hoc in qua temporaneitate, quantum ad tempus anni et quantum ad flatus ventorum, salubrius concipiunt feminae ad perfectionem natorum. In secunda autem parte determinat dispositionem corporis, ad quos motus et ad quod nutrimentum debent assuesci parentes, ut meliores et fortiores generent natos, ibi (litt. s), Similiter autem oportet idem existere, etc.

Sententia primæ partis hæc est, quod oportet a medicis et Philosophis accipere quando conceptus melior sit, et dicit quod illi de complexione et de spiritibus melius judicant : unde secundum judicium illorum melior est conceptus in hyeme quam in æstate, et flante Borea concipere quam flantibus Austrinis ventis. Et utriusque est causa una : quia scilicet in hyeme propter frigus circumstans corpora calida sunt intus et matura semina concepta, et ad sanitatem et ad æstæv, id est, ad bonum habitum dispo-

<--- Page Split --->

sita. In aestate autem propter calorem circumstans, pori corporis sunt aperti, et corpora evanida, et propter hoc embryo sive. semina concepta sunt torpentia et debiliter se habentia ad sanitatem et ad eiseiv. In Austrinis flatibus, qui calidi sunt et humidi, et calore pori aperiuntur, et fit virtus generantium evanida et debilis, propter quod etiam embryo fiunt languentia et destituta et male ad eiseiv et sanitatem disposita.

Dicit etiam, quod in exercitiis generantium bonum est et utile ad perfectam generationem, quod sint in aliquo exercitio non immoderati laboris, sicut est athletarum habitus : quia ille labor vincens fortitudinem, dissolvit vires membrorum, a quibus postea virtuosum semen non descenditur : sed sint in exercitio alicujus laboris moderati, qui, sicut dicunt physici, sufficit ad eventationem corporum, et tamen non dissolvit robur membrorum. Et ex hoc accipit, quod neque inertes et otiosi debent esse, nec ultra vires laboriosi. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : His autem quae circa temporaeditatem temporibus oportet uti, quibus multi utuntur, etiam nunc, non tamen scilicet Antiqui, bene determinantes, supple, tempora generationis. Et subdit qualiter, ibi, Hymee, supple, debere fieri commorationem hanc, id est, commixtionem ad filiorum procreationem. Et subdit rationem, ibi, Oportet autem et ipsos, supple, parentes, speculari ad puerorum procreationem, et, id est, etiam quae a medicis dicuntur, et quae a physicis, id est, a naturalibus. Et ponit rationem, ibi, Medici enim tempora corporum dicunt sufficienter, id est, quibus temporibus corpora magis convalescunt, et de spiritibus, id est, ventis, physici, supple, sufficienter dicunt. Et ostendit quid dicunt, ibi, Boreales, scilicet ventos, Australibus laudantes magis. Et horum omnium causa jam dicta est in sententia.

q Et subdit de exercitiis quae meliora

sunt ad laudibilem conceptionem, ibi, Qualibus autem quibusdam corporibus existentibus, generantium scilicet, maxime utilitas erit his qui generantur, scientibus quidem magis dicendum, supple, est, in iis quae de disciplina. Et tangit scientiam quam primo scripsit Pythagoras, qui scripsit quemdam librum, in quo continetur de artibus tripudii et chorearum, quibus motibus oportet representare distinctiones et modulationes musicorum, et qualiter oportet currere fortiter in stadio, ut evententur corpora civium et non languescant per inertiam : et hunc librum vocat hic librum de disciplina, in quo haec dicenda sunt, qui sub nomine Aristotelis ad nos liber pervenit, et sub nomine Pythagorae, quod licet ad illam scientiam pertineat proprie et perfecte, tamen typo et in universali haec habenda est mentio de ipso. Et hoc est : Typo autem sufficiens, supple, est, dicere et nunc.

Et subdit, quod immoderatus labor non expedit, dicens : Neque enim qui athletarum optimus habitus, supple, est, ad politicam bonam habitudinem, neque ad eiseiv, neque ad sanitatem, et puerorum procreationem, neque qui curis indigens et male habens valde, id est, qui facit habere laborantem et curis indigere : quia omnes isti labores super vires sunt, et resolvunt humidum membrorum, quod radicale est humidum. Et determinat qui labores sunt boni et utiles, ibi, Sed medius horum, laborum scilicet.

r Et hoc est quod subdit : Oportet quidem igitur habere habitum labores passum, id est, habitum laborantis. Et determinat quos labores, ibi, Passum autem labores non violentos, neque ad unum solum, id est, in diversis exercitiis exercitatum, non ad unum solum laborem nimis fortem. Et hoc est quod dicit, ibi, Sicut athletarum habitus, sed ad artiunes liberorum, qui non exercitantur nisi in pulchris et honestis laboribus, non mechanicis et mercenariis.

<--- Page Split --->

s Deinde cum dicit, Similiter autem oportet idem existere, etc. ostendit quod similiter oportet habere curam parentum, ut meliores et fortiores generent natos. Et hujus sententia est in tribus.

Primum est, quod oportet habere curam operum et viri et mulieris, ut scilicet non sint desidia torpentes, neque multum subtili cibo utentes. Et ratio est, quia desidia torpentibus inspissantur spiritus et naturales et vitales et animales : cibo autem subtili utentes, totum cibum deducunt in nutrimentem, et nihil vel parum remanet in eis de superfluo quarte digestionis, quod descendi et derivari possit in semen generationis, et propter hoc deficit eis generatio.

Dicit etiam, quod facile est legislatori determinare, ut scilicet quotidie injungat aliquod iter faciendum ad honorem Dei vel Deorum, qui dant honorem generationis.

Et dicit, quod e contrario de perfectione intellectus et generationis : generatio enim vult habere exercitium, perfectio autem intellectus pigritiam et otium. Et dicit causam : quia in generatione conceptus alimentum trahit a matrice, sicut plantae trahunt a terra, moderatus autem motus et exercitium facit nutrimentum currere ad conceptum per calorem quem excitat, sicut calor solis humorem terrae elevat ad radices plantarum : quorum nihil est ad perfectionem intellectus : quia, sicut dicit Aristoteles in VII Physicorum, « in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. »

In fine addit, quod lex Antiquorum gentilium fuit, et adhuc quorumdam est, sicut Sclavorum, qui Cumani dicuntur, et provident quod nullus orbatus natus deficiens in membris reservetur ad vitam: statuerunt etiam ne nimia multitudoexcrescat, ut determinatus sit numerus

puerorum a parentibus, ultra quem mullus reservetur. Sed quia impium est et contra pietatem naturalem interficere proprios natos, reprehendit hanc legem, et dicit quod minus malum erit statuere, quod matres sentientes se concepisse, antequam semen accipiat vitam et sensum, si seminis concepti procurarent abortum Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Similiter autem oportet existere idem, scilicet moderatum exercitium, et viris et mulieribus. Et subdit hoc ostendens : Oportet autem et pragnantes curare de corporibus suis, neque desidia torpentes, neque subtili cibo utemes. Hoc autem facile, supple, est ordinare, legislatori facere per praeceptum praecipienti quotidie aliquod iter facere ad Deorum reverentiam, his, scilicet Diis (et loquitur secundum morem gentilium qui multitudinem ponebant Deorum) et Deabus, quae scilicet sortilae sunt secundum fabulas gentilium cum qui de generutione honorem. Sicut enim narrat Beatus Augustinus in X de Civitate Dei : « Veneri attribuebatur virtus concipiendi, Jovi delectatio in coitu. »

Et subdit qualiter in perfectione intellectus est contrarium, ibi, Intellectum vero e contrario, supple, oportet perficere corporibus, pigrius congruat 1 deducere ad perfectionem, scilicet quia sicut dictum est 2, « in sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens. » Et dat rationem, ibi, Quæ enim generantur, videntur assumentia, minus scilicet nutrimentum, ab ea quae habet, id est, a matrice, sicut nascentia a terra, et ideo calor moderatus currere facit nutrimentum ad conceptus, sicut calor solis humorem terrae facit currere ad radices.

t De reservatione autem et alimento generatorum 3, id est, natorum, sit lex,

<--- Page Split --->

gentilium scilicet, nullum orbatum nutrire. Orbati sunt qui cum defectu membrorum nascuntur, qui a præditis Sclavis statim interficiuntur, sicut etiam decrepiti senes inutiles ad labores. Et causa est, quia bonum reputant interficere eum qui in miseria vivit, ut absolvatur a miseria. Et hoc est quod dicitur in libro Elenchorum : « Bonum est matcare patres. » Bonum enim dicunt, quod pium reputant. Et hunc ritum hodie servant habitantes in confinibus Saxoniae et Poloniae, sicut ego oculis meis vidi, qui fui Nuntius romanae Curiae ad partes illas, filiis demonstrantibus mihi sepulcra patrum quos ita occiderant. Et subdit quid lex Gentilium statuit de multitudine puerorum, ibi, Propter multitudinem autem puerorum ordo Gentilium statuit, et prohibet nihil reservari genitorum, qui maxime cum membrorum defectu nascuntur.

u Et ostendit rationem istius legis, ibi, Oportet enim determinatam esse multitudinem puerorum procreationis, ne scilicet excrescant ultra quam parentes possunt nutrire. Et quia haec lex est contra naturae pietatem, subdit : Si autem aliquibus fiant, multitudines scilicet puerorum, praeter hoc, id est, procreationem puerorum, combinatis, est, conjugio conjunctis, antequam sensus insit, membris scilicet conceptis, et vita, fieri oportet abortum : hoc enim minus malum est, quam quod jam natus occidatur. Et propter hoc secundum legem Domini (Exod. xxi, 22) : Qui percutit mulierem praegnantem quod facit abortum de puerperio nondum formato, id est, nato, non inducatur homicidii reus : si autem puer-

perium formatum est, reus inducatur homicidii '.

x Deinde cum dicit, Quoniam autem principium quidem aetatis viro, etc. epilogat omnia quae dicta sunt in capitulo in summa, et quantum ad aetatem contrahentium, et quantum ad educationem, et quantum ad sanitatem, et quantum ad tempus procreationis puerorum.

In fine dicit, quod si quis aliter fecerit quam quod lex sic statuit circa conjugium, damnificetur poena decenti.

Dicit ergo : Quoniam autem principium quidem aetatis viro et mulieri determinatum est, quando oportet incipere conjugationem, et quanto tempore deservire congruit ad puerorum procreationem, sit determinatum, supple, tempus. Et ponit rationem, ibi, Seniorum enim fœtus, sicut et juniorum imperfecti fiunt et corporibus et intellectibus : qui autem decrepitorum, debiles, supple, fiunt filii. Propter quod secundum intellectum achineii 3, id est, steriles fiunt et hebetes et fatusi. Et quia hoc non generale in omnibus, excipit, subdens : Hoc autem in plurimis, quam, scilicet aetatem, quidem poetarum aliqui dixerunt, id est, descripserunt, mensurantes hebdomadibus aetatem dierum vel annorum, circa tempus quinquaginta annorum, in muliere scilicet, ut quatuor aut quinque excedentem aetatem hanc : supple, et postea, oportet dimittere eam quae ad manifestam generationem. Quod autem reliquum, id est, quod restat de vita mulieris ulterius, sanitatis gratia, aut alicujus talis causa, oportet videri faciendus collocutionem, ad concubitum scilicet : quia concubitus talis non valet ad genu-

<--- Page Split --->

rationem, sed aliquando valet ad medicinam, propter purgationem scilicet corporis.

y In fine adjungit de condemnatione adulterii, ibi, De ea autem, scilicet collocutione viri et mulieris, quae ad aliam, uxorem scilicet, et ad alium, supple, adulterum, sit quidem simpliciter non bonum tangentem, alienam scilicet, videre nullatenus, id est, nullatenus debet inspici aliena nullo modo (negatio superfluit more Graecorum). Et dicit rationem, ibi, Cum fuerit et appelletur connubium, id est, matrimonium, in quo secundum leges omnium gentium non licuit transgredi fidem thori.

Et subdit de poena taliter peccantium, ibi, Circa tempus autem puerorum procreationis, id est, quamdiu potest mulier procreare pueros, si quis appareat tale quid agens, scilicet alienam polluendo, damnificetur inhonoratioe decenti ad peccatum, ut scilicet quantitas poena correspondeat quantitati culpae. Unde in lege Moysis uterque lapidabatur. Sed leges civiles ordinant quod ambo per civitatem nudi fustigentur, et adulterae separetur a marito, atque amittat dotem nisi maritus velit eam sibi reconciliare.