CAPUT XI.

De beatitudine, quibusque mediis ad eam perveniri soleat : tum quo pacto ad virtutem perveniatur.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a De ipsa autem politia ex quibus et qualibus oportet consistere civitatem, quae debet esse beata et politizare bene, dicendum. Quoniam autem duo sunt, in quibus sit bene omnibus, horum autem est unum quidem in eo quod intentionem et finem actionum poni recte, unum autem invenire actiones ferentes ad finem.

De Republica autem ipsa ex quibus et ex qualibus constare debet civitas quae beata sit futura, et recte gubernari, dicendum est. Duo sunt in quibus omnis commendatio bene agendi consistit : unum, ut propositum ac finis agendi recte subjaceat : aliud, ut eas quae ad illum finem ferant actiones inveniamus. Fieri enim pot-

<--- Page Split --->

Contingit enim hæc et dissonare ab invicem et consonare. Aliquando enim intentio quidem latet bona, in agere autem ut adipiscantur ipsam, peccant : aliquando autem omnia quidem quæ ad finem adipiscuntur, sed finem posuerunt pravum : aliquando autem in utroque peccant, velut circa medicativam, neque quale quid oportet esse quod convalescit corpus, judicant aliquando bene, neque ad suppositum ipsis terminum adipiscuntur factiva. Oportet autem in artibus et scientiis hæc ambo obtineri, finem, et eas quæ in finem actiones.

est, ut et concordent hæc inter se, et discordent. Nam quandoque illud ad quod intenditur, recte jacet : sed in actionibus per quas illo potiri credimus, aberratur : quandoque autem omnia ad finem diriguntur, sed finis ipse est prave positus : quandoque etiam in utroque est error, veluti circa medicinam : neque enim quale aliquid esse oportet sanum corpus, recte judicat interdum, neque ad subjectum sibi finem opera diriguntur. Oportet autem in artibus et scientiis hæc utraque obtineri, finem, et eas quæ sunt ad finem actiones.

b Quod quidem igitur bene vivere et felicitatem appetunt omnes, manifestum : sed hæc adipiscendi, iis quidem potestas, iis autem non, propter quamdam fortunam, aut naturam. Indiget enim et successu aliquo vivere bene, hujus autem minori quidem qui melius dispositi, ampliori autem qui deterius. Hi autem mox non recte quaerunt felicitatem, potestate existente.

Quod igitur bene vivere ac felices esse omnes cupiunt, manifestum est : sed aliis potestas est adipiscendi, aliis non, propter fortunam aliquam, vel naturam. Opus est enim adjumentis quibusdam ad bene vivendum, minoribus quidem illis qui melius dispositi sunt, majoribus autem qui pejus. Alii vero statim non recte quaerunt felicitatem, cum possint.

c Quoniam autem propositum est optimam politiam videre, hæc autem secundum quam optime politikabit civitas, optime autem utique politikabit, secundum quam felicitari maxime continget civitatem, palam quia felicitatem quid sit, oportet non latere.

Cum autem propositum nostrum sit optimam Rempublicam videre, ea vero est, per quam civitas optime gubernetur : optime autem gubernatur si felicitatem maxime recipiat, manifestum est quod quid sit felicitas, latere non debet.

d Dicimus autem et determinavimus in Ethicis, si quæ positionum illarum utilitas est, operationem esse et usum virtutis perfectum, et hanc non ex suppositione, sed simpliciter.

Diximus autem in Ethicis, si modo illorum librorum utilitas ulla est, operationem esse, et usum virtutis perfectum, et hunc non ex suppositione, sed simpliciter.

e Dico autem ex suppositione, quæ necessaria : simpliciter autem quod bene puta quæ quidem circa justas actiones sententiae, supplicia, punitiones a virtute quidem sunt, necessaria autem, et quod bene a necessario habent. Eligibilius quidem enim nullo talium indigere, neque virum, neque civitatem. Quæ autem. ad honores et abundantias, simpliciter sunt

Dico autem ex suppositione, quæ necessaria sunt : simpliciter autem quod in seipso commendationem habet, veluti circa res justas judicare, punire, supplicio afficere, a virtute quidem est, sed ex necessitate, commendationemque habet ex compulsione. Eligibilius namque foret nullo tali indigere, neque hominem, neque civitatem. At enim ad honores et

<--- Page Split --->

optimæ actiones. Alterum quidem enim mali cujusdam electio est : tales autem actiones e contrario, præparationes enim bonorum sunt et generationes.

opes simpliciter sunt optimæ actiones. Nam alterum quidem illud mali alicujus electio est : hæ autem contra, effectiones enim bonorum sunt et generationes.

/ Utetur autem utique studiosus vir et paupertate et ægritudine et aliis pravis fortuniis bene, sed quod beatum, in contrariis est. Etenim hoc determinatum est secundum morales sermones, quod talis est qui studiosus, cui propter virtutem bona sunt, quæ simpliciter bona.

Studiosus enim vir, et paupertate et morbo, et aliis fortunæ adversitatibus laudabiliter utitur : verumtamen felicitas in contrariis existit. Nam et hoc determinatum fuit in Ethicorum libris, quod talis est studiosus, cui per virtutem bona sunt simpliciter bona.

g Palam autem et quod necessarium usus hos studiosos et bonos esse simpliciter. Propter quod et putant homines felicitatis causas extrinsecas bonorum esse, sicut ejus quod est citharizare pulchre et bene, pro causa habetur lyra, magis quam ars.

Patet autem quod et usus istos necessarium est studiosos, et bonos esse simpliciter. Quapropter existimant omnes externa bona causam esse felicitatis : ceu si quis bene pulsandi causam putat esse lyram, magis quam artem.

h Necessarium igitur ex dictis hoc quidem existere, hoc autem præparare legislatorem. Quare ad votum optimus civitatis consistentiam, quorum fortuna domina : dominam enim existere ponimus. Studiosam autem esse civitatem, non adhuc fortunæ opus est, sed scientiæ et electionis.

Necessarium est ergo ex his quæ dicta sunt, alia subesse, alia parare legis positorem. Ex quo secundum votum optamus constitutionem civitatis in his quorum domina est fortuna : dominam enim illam posuimus. Sed studiosam esse civitatem non est fortunæ opus, sed scientiæ ac electionis.

i At vero studiosa civitas est in cives participantes politia studiosos esse : nobis autem omnes cives participant politia. Hoc ergo considerandum, qualiter vir sit studiosus. Etenim si omnes contingit studiosos esse, non secundum unumquemque autem civium, sic eligibilius : assequitur enim ei quod secundum unumquemque, et id quod omnes.

Atqui studiosam esse civitatem, est cives illos qui in Republica versantur, esse studiosos : nobis autem omnes cives participes sunt Reipublicæ. Hoc igitur considerandum est, quomodo vir fiat studiosus. Nam si recipiatur omnes esse studiosos, non autem singulos civium, sic foret optabilius. Sequitur enim ad singulos esse, et omnes esse.

k At vero boni et studiosi fiunt per tria. Tria autem hæc sunt, natura, consuetudo et ratio.

Atqui boni quidem et studiosi fiunt propter tria. Sunt autem hæc tria, natura, mos, et ratio.

l Etenim nasci oportet primum, puta hominem, sed non aliorum aliquod animalium, sic et qualem quemdam secundum corpus et secundum animam.

Etenim nasci oportet primum, ceu hominem, et non aliud animal, et sic qualem aliquem secundum corpus et animam.

<--- Page Split --->

m Quædam autem nulla utilitas nasci : consuetudines enim transmutari faciunt : quædam enim sunt per naturam ad utrumque se habentia, per consuetudines autem ad deterius et ad melius.

Quædam etiam nasci nulla utilitas est : mores enim mutari faciunt : nam aliqua per naturam ad utrumque apta, per mores ad pejus, vel ad melius convertuntur.

n Alia quidem igitur animalium maxime quidem natura vivunt, parva autem quædam et consuetudinibus : homo autem et ratione, solus enim habet rationem. Quare oportet hæc consonare invicem. Multa enim præter consuetudines et naturam agunt, propter rationem, si persuadeantur aliter habere melius.

Cætera igitur animalia maxime vivunt secundum naturam, parum vero aliquid et secundum mores : homo autem et secundum rationem, solus enim rationem habet. Itaque oportet hæc simul concordare. Multa enim præter mores, et præter naturam agunt homines, propter rationem, si persuadeantur melius esse aliter agere.

o Quod quidem itaque natura quales esse oportet futuros facile ducibiles a legislatoribus, 'determinavimus prius. Reliquum jam opus disciplinæ : hæc quidem enim assuefacti addiscunt, hæc autem audientes.

Natura igitur quales esse oportet eos, qui legum positori sint parituri, determinatum est prius. Reliquum opus est jam disciplinæ : quædam enim assuescendo discuntur, quædam audiendo.

COMMENTARIUS IN CAP. XI.

Finitis omnibus quae procemialiter dicenda erant, et iis quae de suppositionibus ex parte civitatis in qua beata vita duci potest, hic determinat in quibus essentialiter consistat felicitas. Et est istud quasi fructus totius operis. Dividitur autem in duas partes, in quarum prima determinat quae faciunt felicitatem et felicem. In secunda autem determinat qualiter et per quae illa habeantur, ibi (cap. 14, a), Qualiter autem et per quae erit hoc, etc.

Prima pars dividitur in tres partes, in quarum prima determinat quid facit felicitatem essentialiter, et quid felicem. In secunda determinat de principantibus et subjectis, secundum quod se habent ad felicitatem, ibi (cap. 12, a), Quoniam

autem omnis politica communitas, etc. In tertia determinat utrum eumdem oporteat prius esse subditum, et postea principantem, vel non, ibi (cap. 13, a), Quoniam autem civis et principantis, etc.

Istud capitulum vero dividitur in duas partes, in quarum prima determinat quae essentialiter faciunt felicitatem. In secunda quae faciunt felicem, ibi (litt. k), At vero boni et studiosi, etc.

In prima dicuntur septem, in quibus tota sententia consistit. Primum est, quod probat quod in duobus consistit felicitas, in intentione scilicet recta, et in actione bona.

Secundum est, quod hoc ostendit per hoc quod omnes appetunt felicitatem sive beatitudinem.

Tertium est, quia multi ponunt felicitatem in iis in quibus non est, ubi dicit quod oportet non latere quæ sit vera felicitas, et quæ sit felicitas ex suppositione.

<--- Page Split --->

Quartum est, quod dicit quod oportet hoc determinari ex eis quæ dicta sunt in Ethicis.

Quintum est, quod dicit quod in vera felicitate nullo talium oportet indigere, quæ sunt ad honores et abundantias, licet in talibus non sit vera felicitas.

Sextum, quod felix etiam iis quæ mala sunt, bene utitur, sicut paupertate, infirmitate, et aliis malis fortunis.

Septimum est, quod oportet legislatorem præparare etiam bona fortunæ : quia organice deserviunt ad felicitatem, et sine eis non potest homo ad votum vivere, et quod omnes cives tali politia participent : quia sic unusquique in civitate felix erit, et omnes simul felices.

a Sententia primæ partis hæc est, quod duo sunt in quibus consistit felicitas et bona vita. Unum est intentio, secundum quod intentio est ratio optimum finem præstituens. Secundum est actio directe finem contingens. Et hoc probat, quia multi sunt qui intentionem bonam habent : sed quia deficiunt in actione quæ directe finem intentionis contingat, frequenter peccant. Econtra multi sunt qui actiones habent bonas : sed quia habent pravas intentiones, peccant et infelices sunt. Exemplum primi potest esse in eo qui furatur diviti, ut det pauperibus. Exemplum secundi, sicut dicit Commentator super Ethica, in ea quæ admittit adulterum proditorem civitatis, ut in sinu ejus interficiatur. Ipse tamen in littera probat hoc per eos qui operantur in arte medicativa, qui aliquando deficiunt, eo quod non præjudicant quale corpus ad qualem sanitatem potest perduci. Aliquando etiam deficiunt : quia propria factiva talis sanitatis non adipiscuntur in opere, cum in talibus artibus utrumque sit necessarium obtineri, scilicet et finem et actiones quæ sunt ad finem. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : De ipsa autem politica, id est, ordine civilitatis, ex quibus et qualibus oportet consistere civitatem, quæ, scilicet civitas, debet esse beata, id est, ad votum bene vivere : (dicit enim Tullius quod « beatus est cui optata succedunt »), et politizare bene, supple, debet, dicendum, supple, est nunc deinceps.

Et determinat quæ sunt illa. Et est primum, ibi, Quoniam autem duo sunt, in quibus sit bene omnibus, supple, de iis dicendum est. Et ponit illa subdens : Horum autem est unum quidem in eo quod intentionem et finem et actionem boni recte, id est, quod finem obtineri actionibus præstituat per rationem : unum autem, id est, alterum, invenire actiones ferentes ad finem, id est, quæ talem finem contingant et inducant, ita quod agentem ferant in ipsum. Et dat rationem quare hæc duo sunt necessaria, ibi, Contingit enim hæc et dissonare ab invicem et consonare. Et ostendit quomodo, ibi, Aliquando enim intentio latet bona, in agere autem ut adipiscantur ipsam, peccant. Et hujus causam dicit Augustinus, quod « quædam sunt quæ non possunt fine fieri bona, ut furta, adulteria, et hujusmodi criminalia. » Aliquando autem omnia quidem quæ ad finem adipiscuntur, in bonis scilicet actionibus, sed finem posuerunt pravum : et hoc maxime convenit hypocritis et simulatoribus, qui multa bona faciunt, sed finem ponunt pravum, vel lucrum, vel laudem. Aliquando autem in utroque peccant : quia et actiones malas habent, et finem pravum ponunt. Et dat exemplum, ibi, Velut circa medicativam, neque quale quid oportet esse quod convalescit corpus, judicant aliquando bene, supple, et sic peccant in fine : quia non judicant ad qualem sanitatem hoc secundum id corpus potest adduci, neque ad suppositum ipsis erminum, id est, finem, adipiscuntur

<--- Page Split --->

factiva, id est, actiones proprias. Et ostendit peccatum esse in hoc, ibi, Oportet autem in artibus et scientiis, præcipue practicis, hæc ambo obtineri, finem scilicet, et eas quæ in finem actiones.

b Secundum ponit, ibi, Quod quidem igitur bene vivere, etc. ostendit per hoc quod omnes beate volunt vivere, licet non æqualiter dispositi sint ad beatitudinem : eo quod si aliquis vult beate vivere, volunt quod indigeat successu quodam secundum naturam et fortunam, et illo successu minus indiget qui melius dispositus est, et magis qui minus bene : quod quidem mox peccat circa hoc : quia, sicut dicunt Augustinus et Tullius, quærunt beatitudinem in iis in quibus nonest. Et vult quod concludatur ex hoc, quod oportet intendere circa finem et actiones in quibus est beatitudo. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur bene vivere et felicitatem appetunt omnes, manifestum, supple, est. Et hujus ratio est : Quia quod hic dicitur bene vivere et beate vivere, dicitur ad votum vivere, et hoc appetunt omnes : sed hæc adipiscendi, scilicet bene vivere, his quidem potestas, supple, est, his autem non, propter quamdam naturam, aut fortunam, quæ scilicet ad hoc exigitur : bona autem fortunæ organice deserviunt ad bene vivere, natura vero disponitur ad bona. Et hoc est quod subdit : Indiget enim, et, id est, etiam successu, supple, in bonis fortunæ et naturae, aliquo vivere bene. Et ponit differentiam in tali successu, ibi, Hujus autem, successu scilicet, minori quidem, supple, indigent, qui melius dispositi, supple, sunt, ampliori autem, supple, successu indigent, qui deterius, supple, sunt dispositi. Et hoc est quod dicitur Sapient. (xii, 10 et 11) :

« Erat enim semen maledictum ab initio, et naturalis malitia eorum immutari non poterat 1. » Ii autem mox non recte quarunt felicitatem, potestate existente, supple, per naturam : quia vel quærunt eam in voluptate, vel in potestate, vel in gloria dignitatis, et non in bene vivere secundum virtutem.

c Tertium ponit, ibi, Quoniam autem propositum est, etc. Cujus sententia hæc est, quod propositum est videre hic optimam politiam, secundum quam optime politizabit civitas : optime autem politizabit secundum felicitari : et ideo non oportet latere quid sit felicitas. Hæc est sententia.

Littera sic legitur : Quoniam autem propositum est optimam politiam videre, id est, per rationem determinare, hæc autem est secundum quam optime politizabit civitas. Et illam determinat, ibi, Optime autem utique politizabit civitas, secundum quam felicitari maxime continget civitatem, supple, maxime politizare.

Ex his concludit, ibi, Palam quia felicitatem quid sit, oportet non latere. Et ratio est, quia ignorata illa, cum sit finis omnium actionum civilium, ignoraretur finis, et nihil recte ageretur.

d Quartum ponit, ibi, Dicimus autem et determinavimus, etc. Et dicit quod in Ethicis determinatum est, quia felicitas est usus virtutis perfectus, et operatio non ex suppositione, sed simpliciter. Et hoc est : Dicimus autem et determinavimus in Ethicis, si rationum 2 illarum utilitas est. Hoc ideo dicit, quia ethicae rationes magis universales sunt, politicae autem magis particulares. In praehabitis vero determinavit quod universales rationes in politicis parum utiles sunt. Et quid dixe-

<--- Page Split --->

rit in Ethicis, declarat subdens, Operationem esse et usum esse virtutis perfectum, supple, felicitatem : hoc enim determinatum est in primo Ethicorum, de felicitate civili scilicet. Et determinat quis usus sit perfectus, ibi, Et hanc non ex suppositione sed simpliciter. Ex suppositione vocat, quando aliquis ex suppositione sua dicit esse felicitatem in quibus non est, sicut in voluptate, et potestate, et gloria dignitatum : simpliciter autem, quando ponit in iis in quibus essentialiter est, sicut in virtute, sicut dixit Socrates et sui, quod virtus esset summum bonum in vita.

e Quintum ponit, ibi, Dico autem ex suppositione quae necessaria, etc. ubi nihil determinat nisi quae sunt ex suppositione felicitatis quae est essentialiter et universaliter. Et dicit quod simpliciter sunt ea quae simpliciter bene sunt, sicut juste actiones : ex suppositione autem, quae necessaria sunt ad vitam, sicut bona fortunae, sine quibus vita non potest esse humana. Et dat exemplum in civilibus. Sicut sententiae rectae et punitiones, quae sunt a virtute justitiae. Aliae sunt ad honores et abundantias, de quibus sunt optimae electiones, quia sunt bona non simpliciter : aliae autem non, scilicet sententiae et punitiones, quia mala sunt : et eligibilius quidem esset nullo talium indigere neque virum neque civitatem si esse posset, sed esse non potest, propter malos. Electiones autem eorum quae sunt ad honorem et abundantiam e contrario se habent his : quia illae licet non sint honorum simpliciter electiones, tamen sunt bona eorum quae sunt ad generationem et preparationem bonorum simpliciter. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : Dico autem ex suppositione, supple, esse felicitatis, quae necessaria, supple, sunt ad vitam, quae sicut dicit in primo Ethicorum, organice

sunt deservientia : simpliciter autem, supple, est de felicitate, quod bene, id est, quod fit secundum virtutem, puta quae quidem circa justas actiones : justitia enim communis est et civilis virtus. Et dat exemplum, ibi, Sententia, supplicia punitiones e ' virtute quidem sunt, sententia scilicet ad consequendum justum, supplicia ad compescendum malos, punitiones ad retribuendum mala pro meritis : et necessaria autem, supple, sunt haec, et quod bene, a necessario, id est, quod haec sunt secundum virtutem, habent a necessario : quia necessaria sunt, eo quod sine his quiete non vivit civitas.

Et hoc est quod subdit : Eligibilius quidem enim nullo talium indigere, neque virum, neque civitatem : quia sic nullus esset malus : tamen tali suppositione, supple, posita, quod mali sunt ista sunt bona : quae autem ad honores et abundantias simpliciter, sunt optimae actiones, quia honor et abundantia bona sunt simpliciter, licet ad aliud, alterum quidem, punitionis scilicet supplicii, mali cujusdam electio est, penae scilicet : tales autem actiones, honoris scilicet et abundantiae sunt. Et dicit rationem, ibi, Preparationes enim bonorum sunt et generationes. Et haec bona sunt licet ad aliud.

f Sextum ponit, ibi, Utetur autem utique studiusus vir, etc. Et dicit, quod vere bonus vir secundum virtutem utetur bene etiam pravis fortunae, ut paupertate, agritudine, et aliis : sed quod vere beatum est, in contrariis est, id est, in veris bonis honestis, quae non subjacent fortunae : hoc enim determinatum est in Ethicis secundum morales sermones, quod « vere studiosus est, cui bona sunt, quae sunt secundum virtutem, et quae simpliciter bona sunt. » Et ex hoc palam est, quod necessarium est, quod usus etiam bonorum fortunae quae necessaria sunt ad vi-

<--- Page Split --->

tam, oportet studiosos et bonos esse usus simpliciter bonis : quia simpliciter bonus optime talibus utetur, et sine talibus non potest bene vivere : et propter hoc consueverunt homines dicere, quod usus bonorum abundantiae et honoris causa sit beatitudinis, sicut dicunt quod bene citharizandi magis causa est bonitas lyre, vel cithare, quam ars, licet lyra sit tantum instrumentum, vel organum, ars autem perfectiva operis. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Utetur autem utique studiosus vir et paupertate et aegritudine et aliis pravis fortunis bene. Et hoc est quod dicitur Job (xxui, 17) : Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. Sed quod beatum, supple, vere est, in contrariis est, supple, non in bonis fortune. Et hoc probat, ibi, Etenim hoc determinatum est secundum morales sermones, supple, in Ethicis, quod talis est qui studiosus, id est, virtuosus, cui propter virtutem bona sunt, quae simpliciter bona, et non propter fortunam.

g Et ulterius infert, ibi, Palam autem et quod necessarium, supple, est, usus hos, scilicet bonorum fortunae, studiosos et bonos esse simpliciter. Propter quod et primo etiam putant homines felicitatis causas extrinsecas bonorum esse, cum tamen ita non sit. Et dat simile, ibi, Sicut ejus quod est citharizare pulchre et bene, pro causa habetur lyra magis quam ars, cum tamen non sit.

h Septimum ponit, ibi, Necessarium igitur ex dictis, etc. Et hoc non est nisi conclusio ex omnibus dictis. Est ergo sententia hujus, quod ex omnibus dictis patet, quod politicum qui bene vult ordinare, oportet intendere qualiter faciat in civitate abundare bona fortunae, id est, bona quorum fortuna domina est : quia licet dicamus fortunam talium bonorum

dominam, tamen non dicimus quod civitas studiosa sit a fortuna : sed hoc dicimus esse opus scientiae et electionis : studiosa enim est civitas in hoc quod est cives participantes politia, studiosos esse omnes, licet non secundum unumquemque : quia si omnes in communi sunt studiosi, hoc est eligibilius, quia assequitur de necessitate unumquemque studiosum esse, aliter non participaret politia. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Necessarium igitur ex dictis, supple, est, hæc ' quidem existere, scilicet bona simpliciter, hæc 3 autem præparare legislatorem, scilicet bona fortunæ. Et subdit causam, ibi, Propter quod ad votum optamus civitatis consistentiam in bonis, quorum fortuna domina, supple, est. Et ponit rationem, ibi, Dominam enim existere ponimus, scilicet fortunam talium bonorum. Studiosam autem esse civitatem, non adhuc opus fortunæ est, sed scientiae et electionis.

i Qualiter autem hoc fiat, subdit : At vero studiosa civitas est in cives participantes politia studiosos esse : nobis autem, id est, secundum nos, omnes cives participant politia. Hoc ergo considerandum, supple, primo, qualiter vir sit studiosus. Et ponit rationem, ibi, Etenim si omnes contingit studiosos esse, supple, in communi, non secundum unumquemque autem civium, supple, singulariter, sic eligibilius, supple, est. Et dat rationem, ibi, Assequitur enim ei, scilicet quod est in communi bonos esse, quod secundum unumquemque, et id quod omnes, id est, si boni sunt in civitate in communi, assequitur quod omnes singulariter sint boni, aliter de civitate ejicerentur.

k Deinde cum dicit, At vero boni et studiosi fiunt per tria, etc. determinat

<--- Page Split --->

quot et quæ requiruntur ad felicitatem. Et dicit, quod tria scilicet, natura, consuetudo, ratio. Et causa est, quia sicut dicit in secundo Ethicorum, de virtutibus consuetudinalibus per naturam, secundum quam innati sumus eas suscipere, perficere autem est assuetudine, oportet ista esse tria principia virtutis in nobis, ut per naturam et potentia et habilitas, et per assuetudinem perfectio virtutis in nobis, per rationem autem fit persuasio et præstitutio boni scilicet finis, et electi o bonarum operationum ad finem bonum contendentium. Nasci enim oportet habilem : qui enim brutalis esset, sicut morio, non perficeretur secundum virtutem. Et propter hoc oportet quod homo qualis quidem nascatur et secundum animam et secundum corpus. Quia sicut dicit Commentator super secundum de Anima, « diversitas quæ est in corpore, est ad diversitatem quæ est in anima. » Et in ante habitis dictum est, quod intellectus in homine variatur secundum variationem situs civitatum, in quibus nascuntur homines. In quibusdam autem nihil facit bene nasci et secundum corpus et secundum animam : quia consuetudinibus in oppositum transponuntur : quia consuetudinalis habitus, sicut dicit Tullius in fine Rhetoricæ, « in modum naturae rationi consentaneus est, si bonus est, ut virtus : vel dissentiens, si malus est, ut vitium. » Quidam etiam sunt, qui primo per consuetudinem mutantur sive in bonum, sive in malum, et postea per rationem persuasi, de malo redeunt ad bonum, et efficiuntur felices. Sed optime dispositus est ad felicitatem, in quo hæctria concordant, scilicet natura, consuetudo et ratio. Illi enim quædam bona assuefacti addiscunt, et quædam addiscunt audientes a sapientibus, et per rationem persuasi. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : At vero boni et

studiosi fiunt per tria. Et subdit quæ sunt illa : Tria autem hæc sunt, natura, consuetudo et ratio.

I Et dat rationem de singulis, ibi, Etenim nasci oportet primum, puta hominem, supple, ad humana habilem, maxime secundum illam rationem quam ponit Aristoteles in Topicis, quod « homo est animal natura disciplinæ perceptibile. » Et addit : Sed non aliorum aliquod animalium, privatum scilicet ratione. Et hoc dicit propter moriones, in quibus nulla scintilla viget rationis. Et hoc explanans subdit : Et, supple, oportet nasci hominem, qualem quendam secundum corpus, quod corpus est organum animæ : unde oportet habere talem complexionem et compositionem, secundum quam facile obediat rationi : et secundum animam, ut scilicet secundum animam inclinationem talem rationis habeat, quod facile inclinetur ad bona. Sicut enim dicit Aristoteles in primo Ethicorum, inducens Homerum, « optimus est qui secundum seipsum talis est : » qui autem per seipsum non talis est, tamen alium quendam bonum in animo præponit, a quo discat et imitetur, et hic bonus est ad minus spe : qui autem nec per seipsum bonus est, nec talem quendam alterum in animo ponit, hic profecto inutilis est vir.

m Et hoc est quod etiam subdit hic : Quædam autem nulla utilitas, supple, est, nasci, supple, bene, Et dat causam, ibi, Consuetudines enim transmutari faciant, scilicet a naturali inclinatione vel transmutatione. Et subdit quomodo : Quædam enim, alia scilicet, sunt per naturam ad utrumque se habentia, id est, et ad bonum et ad malum, per consuetudinem 1 autem et ad melius et ad deterius, supple, mutantur.

<--- Page Split --->

n Et ponit distinctionem inter animalia et hominem, ibi, Alia quidem igitur animalium, ab homine, supple, maxime quidem natura vivunt, id est, impetu naturae acta, non agentia, parva autem quaedam et consuetudinibus. Et quae sunt illa determinat in principio Metaphysicorum, « quaecumque scilicet cum sensu auditus et communi sensu habent vim aestimativam et memoriam : » illa enim magis inter alia disciplinabilia sunt. Homo autem et ratione, supple, vivit : in ratione enim transgreditur alia animalia. Et hoc est quod sequitur : Solus enim habet rationem inter animalia homo. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quare oportet haec consonare invicem, tria scilicet, si aliquis debeat esse felix. Et hoc ostendit per rationem, ibi, Multa enim praeter consuetudines et naturam agunt, propter rationem, si persuadean-

tur aliter habere melius, supple, mutantur ab illis quae elegerunt.

o Et subdit : Quod quidem utique 'natura, id est, naturaliter, quales esse oportet futuros facile ducibiles a legislatoribus, determinavimus prius, maxime scilicet in primo libro, ubi ostensum est quod homo inutilis omni bestia deterior est. Reliquum jam, supple, determinandum restat, opus disciplinae : haec quidem, id est, quaedam assuefacti addiscunt, haec autem, id est, alia audientes, per doctrinam scilicet prudentium et sapientium. Et hoc est contra Socratem, qui, sicut dicit Plato in libro Memonis, dixit « virtutem nec assuescibile nec addiscibile bonum esse, sed Dei donum : » quod licet verum sit de virtute infusa et gratuita, tamen de virtute morali et consuetudinali non est verum.

<--- Page Split --->

Utrum semper iidem esse debent qui pareat et qui imperant ? An contra vicissim mutari debeant ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem omnis politica communitas constat ex principantibus et subjectis, haec omnia considerandum, si alios oportet esse principantes, et subjectos, aut eosdem per vitam : palam enim, quod consequi oportebit et disciplinam secundum divisionem hanc.

Cum vero omnis societas civilis constet ex imperantibus et parentibus, hoc jam considerandum est, utrum alios esse oportet qui imperant, et alios qui parent, an eosdem per vitam : patet enim quod et disciplina secundum hanc divisionem sequi debebit.

b Si quidem igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris, quantum Deos et Heroes aestimamus ab hominibus differre, confestim primo secundum corpus multam habentes excellentiam, deinde secundum animam, ut indubitata sit et manifesta excellentia principantium respectu subjectorum, palam quia melius semper eosdem, hos quidem principari, hos autem subjici secundum semel.

Si ergo differrent alteri ab aliis tantum, quantum Dii et Heroes ab hominibus differre putantur, ut primo statim corpore, ac postea animo longe antecellerent, ac manifeste, indubitateque appareret eorum supereminentia, clarum est quod semper eosdem istos melius foret imperare, alios vero parere.

c Quoniam autem hoc non facile accipere, neque est sicut inter Indos ait Scylax, esse reges tantum differentes a subjectis, manifestum, quod propter multas causas necessarium omnes similiter com-

Sed cum facile non sit hoc reperire, nec sit ut apud Indos Scylax esse ait, reges tantum a populis differre, manifestum est quod propter multas causas necessarium est, ut omnes similiter participes

<--- Page Split --->

municare, eo quod est secundum partem principari et subjici. Quod enim æquale idem similibus, et difficile manere politiam constitutam præter id quod justum. Cum subditis enim existunt omnes volentes insolescere qui per regionem, totque multitudine esse eos qui in politeumate, ut sint valentiores iis omnibus, unum aliquod impossibilium est.

sint vicissim imperandi et parendi. Æquum enim idem similibus et difficile est stare Rempublicam, quæ constituta sit præter justitiam. Cum illis enim qui ab imperando excluderentur, concurrerent omnes qui sunt in regione, statum mutare cupientes, et tantam esse multitudinem in Reipublicæ gubernatione, ut sit potentior istis, unum aliquid impossibilium est.

d At vero quod oportet principantes differre a subditis, indubitatum est.

At enim quod oportet eos, qui in magistratu sunt, differre a subjectis, indubitabile est.

e Qualiter igitur hæc erunt, et qualiter participant, oportet considerare legislatorem.

Quomodo ergo hæc futura sint, et quomodo participent, considerare debet legislator.

f Dictum est autem prius de ipso. Natura enim dedit electionem, faciens eidem generi hoc quidem junius, hoc autem senius : quorum hos quidem subjici decet, hos autem principari. Indignatur nullus secundum ætatem subditus, neque putat esse valentior, aliterque et futurus suscipere talem honorem, cum fortius fuerit, adveniente ætate. Est quidem igitur ut eosdem principari et subjici, dicendum est autem ut alteros.

Ut prius diximus, natura enim ostendit, quemadmodum hæc distinguenda sint. Facit enim eosdem genere, alios juniores, alios seniores, quorum alteri debent parere gubernantibus, alteri gubernare. Indignatur autem nemo propter ætatem majori alteri concedere, nec putat illum cui cedit, potiorem esse se, præsertim cum et ipse quando ad id ætatis pervenerit, eumdem honorem sit recepturus. Est ergo ut eosdem esse dicere eos qui parent et imperant, est etiam ut diversos.

g Quare et disciplinam est ut eamdem necessario, est autem ut alteram esse. Futurum enim bene principari subditum fuisse primo aiunt oportere.

Itaque et disciplinam, ut eamdem dicere necesse est, et ut diversam. Qui enim imperare velit, recte oportere aiunt ipsum prius sub imperio fuisse.

h Est autem principatus, sicut in primis dictum est sermonibus, hic quidem principantis gratis, hic autem subditi, horum autem hunc quidem despoticum esse dicimus, hunc autem liberorum.

Imperium vero, ut in primis libris dictum fuit, aut gratia imperantis est, aut gratia subjectorum : horum alterum servorum esse diximus, alterum liberorum.

i Differunt autem quædam præceptorum non operibus, sed eo quod alicujus gratia. Propter quod multa eorum quae videntur esse ministerialia opera, et ju-

Mandatorum vero quædam inter se differunt, non in agendo, sed in cujus gratia. Quapropter multa quæ videntur esse ministrorum opera et adolescentium,

<--- Page Split --->

venum liberis honestum ministrare : ad honestum enim et non honestum non sic differunt actiones secundum se, ut in fine et eo quod cujus gratia.

liberis hominibus pulchrum est ministrare : ad pulchrum enim et non pulchrum non tantum differunt actiones propter seipsas, quantum in fine et gratia cujus.

COMMENTARIUS IN CAP. XII.

In isto secundo capitulo istius partis, quod est duodecimum in numero aliorum, determinat Aristoteles de principantibus et subjectis secundum quod se habent ad felicitatem. Et habet duas partes. In prima ostendit differentiam principantium a subjectis. In secunda quaerit qualiter haec differentia sumatur in hominibus, qui per naturam similes sunt, ibi (litt. f), Dictum est autem prius de ipso, etc.

a In prima igitur parte tria dicit, quorum primum est, quod oportet considerare si eosdem oportet principari et subjici, vel diversos per vitam, ita ut modo principetur unus, et postea alius: quia secundum divisionem hanc necesse est variari disciplinam principantium et subjectorum. Et statim ponit rationem sub conditione acceptam, quod oportet eosdem semper principari per vitam. Et conditio illa est: quia si principantes oportet tantum differre a subditis, quantum Dii et Heroes ab hominibus: Heroes enim sunt semidii et semiviri: et sicut dicit in IV Ethicorum de Hectore, « heroibus competit habere virtutes heroicas, subditis autem virtutes communes, » ut scilicet principantes confestim secundum corpus multam habeant excellentiam, sicut

Scylax dicit de regibus Indiæ, quod « ipsa specie corporis omnibus præferuntur.» Et sicut dicit Porphyrius, « species Priami digna est imperio : » tunc non est dubium, quin melius sit tales semper principari per totam vitam, et alios semper subjici. Si autem hoc non facile invenire in hominibus, propter multas causas, tunc non est dubium quod rationabile est, quod illi qui æquales sunt in natura, æqualiter participent principatum unus post alium. Justum enim in talibus similibus est æquale, et polititia non potest diu stare, quæ non est secundum justum. Et dat rationem : quia omnes difusi per regionem volentes insolescere tenent se cum subditis, et impossibile est quod tot principantes sint in politeumate, quod tantæ multitudini possint resistere : et sic subditi movebunt seditionem, et dissolvetur politia. Indubitatum autem est, quod principantes oporteat differre a subditis secundum virtutem. Oportet igitur quod quaeratur a legislatore, qualiter contingat quosdam principari, et quosdam subjici sine indignatione aliorum. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur: Quoniam autem omnis politica communitas constat ex principantibus et subjectis, hoc jam condiderandum, supple, est. Et subdit quid: Si alios oportet esse principantes et subjectos aut eosdem per vitam, id est, quamdiu vivunt. Et ponit rationem, ibi, Palam enim, quod consequi oportebit, et, id est, etiam disciplinam secundum di-

<--- Page Split --->

visionem hanc. Quia sicut alia est virtus principis, alia subjecti, ita necesse est aliam et aliam disciplinam esse.

ut sint valentiore s his omnibus, unum aliquod impossibilium est.

b Et ponit rationem super conditionem fundatam, ibi, Siquidem igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris, id est, principantes a subjectis, quantum Deos et Heroes æstimamus ab hominibus differre, confestim primo secundum corpus multam habentes excellentiam, deinde secundum animam, ut indubitata sit et manifesta excellentia principis 1 respectu subjectorum, palam quia melius semper eosdem, hos quidem principari, hos autem subjici secundum semel, scilicet per totam vitam.

c Et statim conditione tali non existente, vadit in oppositum, ibi, Quoniam autem hoc non facile accipere, supple, est, neque est sicut inter Indos ait Scylax esse reges tantum differentes a subjectis, manifestum, supple, est, quod propter multas causas necessarium, supple, est, omnes similiter, id est, æqualiter communicare eo quod est secundum partem principari et subjici, ut scilicet omnes possint principari pro tempore, et subjici pro tempore. Et dat rationem, ibi, Quod enim æquale, supple, est, idem similibus, supple, est: unde cum omnes sint similes dignitate naturæ, æqualiter debent se habere ad principandum. Et ponit rationem, ibi, Et difficile, supple, est, manere politiam constitutam præter id quod justum. Sæpius autem in præhabitis dictum est, quod æquale justum est. Et dat rationem quare talis politia non manet, ibi, Cum subditis enim existunt omnes volentes insolescere qui per regionem: omnis enim volunt esse liberi, liberi autem proprium est facere quod vult, ut in quarto libro dictum est: totaque multitudine esse eos qui in politeumate, id est, in dominio politiae principantes,

d Et statim vadit in oppositum, ibi, At vero quod oportet principantes differre a subditis, indubitatum est.

e Ex hoc infert, quod legislatorem oportet quaerere de hoc qualiter utrumque servetur, scilicet differentia inter principantes et subditos, et æqualitas. Et hoc est: Qualiter igitur hæc erunt, et qualiter principabantur 2, oportet considerare legislatorem.

fDeinde cum dicit, Dictum est autem prius de ipso, etc. solvit inductionem dictam sicut soluta est superius, quod scilicet principantes et subjecti debent esse aliquo modo æquales, et aliquo modo inæquales, natura scilicet æquales, ætate autem inæquales, ut scilicet juvenes subjiciantur, et senes principentur. Et assignat ex hoc duas utilitates provenientes. Una est, quod ex hoc non indignantur juvenes contra senes, scientes quod et ipsi principabuntur cum ad ætatem maturam pervenerint. Alia est, quod rationabile est quod nemo principetur nisi qui primo subjectus didicit qualiter principari debeat, et ex his quæ passus est, obediendo discat qualiter sibi sit obediendum ab alio, præcipue cum talis subjectio non sit despotica vel servilis, sed liberorum. Propter quod etiam differunt opera penes fines operum, et in præceptis quæ sunt ad felicitatem virtutis, honestum est ministrare etiam juvenibus liberis: quia talia præcepta sunt ad honestum, despotica ad inhonestum, quia servile. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Dictum est autem prius de ipso, in ante habitis scilicet ejusdem libri. Et subdit quomodo: Natura enim dedit electionem faciens eidem generi, humano scilicet, hoc quidem ju-

<--- Page Split --->

nius, supple, esse, hoc autem senius: quorum hos quidem subjici docet, juvenes scilicet, hos autem principari, senes scilicet. Et ostendit utilitatem, ibi, Indignatur autem nullus secundum aetatem subditus, neque putat esse valentior, quam scilicet ut subjiciatur tali subjectione finali. Et de hac inducit aliam rationem, ibi, Aliterque et futurus suscipere talem honorem, cum sortitus fuerit 1 adveniente aetate. Unde in III Topicorum Aristoteles : « Nemo eligit juvenes duces : quia non constat eos esse sapientes. » Et Roboam (III Reg. xii) secutus consilia juvenum, scidit regnum. Hoc posito, solvit quaestionem, ibi, Est quidem ergo ut eosdem principari, et subjici, in natura scilicet, dicendum. Est autem ut alteros, aetate scilicet alteros, natura autem eosdem.

g Et ex hoc concludit ulterius, ibi, Quare et disciplinam est ut eamdem necessario, supple, esse, est autem ut alteram esse, supple, sicut differunt disciplina senum et regentium, et disciplina juvenum. Et hoc confirmat per antiquum dictum, ibi, Futurum enim bene principari, subditum fuisse primo aiunt oportere, ut scilicet ex iis quae ipse passus est obediendo, discat qualiter imperandum sit alteri.

h Et quia posset aliquis dicere, quod subdi esset despoticum et servile, occurrit per distinctionem subjectionis, ibi,

Est autem principatus, sicut in primis dictum est sermonibus, id est, in primo libro hujus scientiae, hic quidem principantis gratia 3, id est, ad utilitatem domini, hic autem subditi, supple, gratia, id est, ad utilitatem subditi : horum autem hunc quidem despoticum, id est, servilem esse dicimus, primum scilicet, hunc autem liberorum, secundum scilicet, quia iste subjicitur propter seipsum, non propter alium.

i Et assignat rationem, ibi, Differunt autem quidam 3 præceptorum, non operibus, id est, in substantia operum, sed eo quod alicujus gratia, id est, in finibus.

Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod multa eorum, id est, de numero eorum, quae videntur esse ministerialia opera, et, id est, etiam juvenum, id est, de numero juvenum, liberis honestum ministrare. Et dat rationem, ibi, Ad honestum enim, talia scilicet ministeria ordinantur. Et subdit hujus rationem repetens, ibi, Ad honestum enim et non honestum non sic differunt actiones secundum se, ut in fine et eo quod cujus gratia : multae enim actiones secundum se non sunt honestae, sicut ministrare, quae tamen relate ad finem et cujus gratia, honestatis nomen accipiunt, sicut sunt ministeria principum, quae omnia ad honestatem sunt ordinata, sicut etiam dicit Gregorius, quod « servire Deo regnare est. »

<--- Page Split --->

Quis sit constituenda Reipublica finis, pax nempe, aut bellum, aut imperium ? et quales in Republica virtutes requirantur ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem civis et principantis eamdem virtutem esse dicimus, et optimi viri, eumdem autem subditum prius oportere fieri et principantem posterius, hoc utique erit legislatori tractandum, qualiter boni viri fiant, et per quas adinventiones, et quid quod finis optimae vitae.

Cum vero civis et praesidentis eamdem virtutem esse dixerimus, quae optimi viri, et eumdem prius parere debere, postea imperare, hoc utique erit legum positori intuendum, laborandumque ut boni viri efficiantur, et per quae exercitia, et quis finis vitae optimae.

b Divisæ sunt autem duæ partes animæ, quarum hæc quidem habet rationem secundum se, hæc autem non habet rationem secundum se, rationi autem obedire potest: quarum dicimus virtutes esse, secundum quas vir bonus dicitur aliqualiter. Harum autem in qua magis quod finis, dividentibus quidem sicut nos dicimus, non immanifestum qualiter dicendum. Semper enim quod deterius, melioris gratia est, et hoc manifestum similiter in iis quæ secundum artem, et in eis quæ secundum naturam.

Divisæ autem sunt duæ partes animæ, quarum altera rationem per se habet, altera non habet quidem per se, verumtamen rationi obtemperare potest : quarum diximus esse virtutes illas, per quas vir bonus dicitur quodammodo. Sed in utraque istarum magis est finis, qui ita dividunt ut nos facimus, his ambiguum non est quomodo sit dicendum. Semper enim deterius melioris gratia est. Patet hoc in his quæ sunt secundum naturam.

e Melius autem, quod rationem ha-

Melius autem illud, quod rationem ha-

<--- Page Split --->

bet. Divisum est autem dupliciter, secundum modum quo consuevimus dividere, haec quidem practica ratio est, haec autem speculativa. Eodem igitur modo necesse et hanc partem divisam esse, et actiones proportionaliter dicemus habere: et oportet natura melioris eligibiliores esse potentibus sortiri, aut omnibus, aut duabus. Semper enim unicuique hoc maxime eligibile, quo sortiri est summum.

bet. Dividitur autem dupliciter, ut nos consuevimus dividere, est enim ratio alia activa, alia contemplativa. Sic ergo necesse est et hanc partem dividere, et actiones, clarum est, quod correspondenter se habere dicemus: et oportet eas actiones, quae sunt meliores secundum naturam, magis expetendas esse ab illis qui consequi possunt aut omnia, aut illa duo. Semper enim cuique id est maxime expetendum, cujus potiri est summum.

d Divisa est autem et tota vita in non vacationem et vacationem, et bellum et pacem. Et agibilium haec quidem in necessaria et utilia, haec autem in bona, de quibus necesse eamdem electionem esse et partibus animae et actionibus ipsarum, bellum quidem pacis gratia, non vacationem autem vacationis, necessaria autem et utilia bonorum gratia.

Divisa est autem vita tota in negotium et otium, bellumque et pacem. Et agibilium quaedam sunt necessaria et utilia, quaedam honesta, in quibus necesse est eamdem esse optionem et partibus animae et ipsarum actionibus, bellum quidem gratia pacis, negotium autem gratia otii, necessaria et utilia gratia honestorum.

e Ad omnia quidem igitur aspicienti politico leges ferendae, et secundum partes animae et secundum actiones ipsarum, magis autem ad meliora et ad fines. Eodem autem modo et circa vitas, et rerum divisiones. Oportet enim posse non vacare et bellare, magis autem pacem ducere, et vacare, et necessaria et utilia agere, magis autem oportet bona.

Ad cuncta igitur haec dicere debet, qui legem ponit, et ad partes animae, et illarum actiones, magis vero ad ea quae meliora sunt et finis. Eodem modo et circa vitas, et rerum divisiones. Posse enim oportet et in negotio versari et in bello, praeferenda tamen est pax et otium, necessaria et utilia posse agere, praeferenda tamen sunt honesta.

f Quare ad has intentiones et pueros adhuc existentes erudiendum, et alias aetates, quaecumque indigent eruditione.

Itaque ad haec, tamquam ad signum, et pueri adhuc existentes, et aliae aetates quae indigent, per disciplinam sunt dirigendi.

g Qui autem nunc optime videntur politizare Graecorum et legislatorum, qui has instituerunt politias, neque ad optimum finem videntur ordinasse quae circa politias, neque ad virtutes, leges, et eruditionem: sed graviter declinaverunt ad eas quae videntur esse utiles et supergressivas. Consimiliter autem iis et quidam eorum qui posterius scripserunt, protulerunt eamdem opinionem : laudantes enim Lacedæmoniorum politiam,

Nam qui nunc Graecorum recte gubernari videntur, et legumlatores, qui eas Respublieas instituerunt, neque ad optimum finem videntur aspexisse, neque ad omnes virtutes disciplinam et leges direxisse: sed onerose declinaverunt ad illas virtutes, quae videntur utiles, ac plus habere faciunt. Similiter quoque posteriorum quidam scriptores, opinionem suam eamdem ostenderunt: laudantes enim Lacedæmoniorum Rempublicam, admi-

<--- Page Split --->

laudant legislatoris intentionem, quod omnia ad imperare et ad bellum legis statuta fecerunt.

rantur et commendant legislatoris ejus propositum, quod omnia ad potentiam et ad bellum direxerit.

h Quæ et secundum rationem facile sunt arguibilia, et operibus sunt redarguta. Sicut enim plurimi hominum zelant multis dominari, quia multo successu fiunt eufortuniorum, sic et Thibron videtur laudans Lacedæmoniorum legislaterem, et aliorum unusquisque scribentium de politia ipsorum, quia propterea quod exercitati fuerunt ad pericula, multis principabantur.

Quæ et per rationem refelli possunt, et per facta ipsa nunc reprobata sunt. Ut enim plurimi hominum dominari late cupiunt, quoniam exinde multi proveniunt fortunæ commoda, sic Thibron admirari laudareque videtur Lacedæmoniorum legislatorem, et quicumque alter qui de Republica illorum scripsit, quod propter exercitationem eorum ad pericula, multorum dominationem sibi compararunt.

i Quamvis palam, quod quoniam nunc quidem non adhuc inest Lacedæmonibus principari, non felices, neque legislator bonus. Adhuc autem hoc ridiculum, si manentes in legibus ipsius, et nullo impediente, ne uterentur legibus, abjeccerunt vivere bene.

Atqui patet quod cum non habeant nunc dominationem Lacedæmonii, nec felices amplius essent, nec legislator eorum bonus. Insuper illud ridiculum, si permanentes in legibus ejus, nulloque impediente illis legibus uti, omiserunt bene vivere.

k Non recte autem existimant neque de principatu, quem oportet videri honorantem legislatorem. Eo enim quod est despotice principari, liberorum principatus melior, et magis cum virtute.

Non recte vero suscipiunt neque de dominatione, ad quam intendisse legislatorem ostendunt. Nam imperium liberorum melius est, ac magis ex virtute, quam dominari ut servis.

I Adhuc autem non propter hoc oportet civitatem felicem putare, et legislatorem laudare, quia prævalere potuit ad principari super vicinos : hæc enim magnum habent nocumentum : palam enim, quod et civium potenti hoc tentandum prosequi, qualiter possit propriæ civitati principari : de quo quidem accusant Lacedæmones Pausaniam Regem, et quidem habentem tantum honorem.

Præterea non per hoc civitas felix est existimanda, neque legislator laudandus, quod vincere docuerit, et finitimis dominari : hæc enim magnum continent nocumentum : nam et adversus cives hoc aget, qui poterit, et civitati suæ dominari quæret : de quo accusant Lacedæmonii Pausaniam, licet in tanta dignitate constitutum.

m Neque itaque talium legum et rationum politica nulla, neque proficua, neque vera est. Hæc enim optima et sigillatim et communiter legislatorem efficere oportet in animabus hominum, idque quod hominum : et quod adversariorum studium, non hujus gratia oportet meditari, ut servituti subjiciant indi-

Nec sane aliqua hujusmodi ratio est, aut lex civilis, neque utilis, neque vera. Eadem enim optima et privatim et publice legislatorem inducere oportet in animos hominum : neque exercitatio rerum bellicarum ob id est meditanda, ut in servitutem adigant immerentes, sed primum ne ipsi servire aliis compellan-

<--- Page Split --->

gnos, sed ut primo ipsi non serviant aliis : deinde ut zelent præsidiatum gratia utilitatis subditorum, sed non gertia despoticae omnium. Tertio autem despotizare dignis servire.

tur : deinde ut imperium quaerant gratia utilitatis subjectorum, non autem omnium dominationem. Tertio ut eis dominentur qui servire sunt digni.

n Quid autem oportet legislatorem magis studere gratia ordinis et pacis, testantur ea quaefiunt rationibus: plurimae enim talium civitatum, bellantes quidem salvantur: postquam autem obtinuerunt principatum, pereunt. Rubiginem enim contrahunt, sicut ferrum, pacem ducentes. Causa autem legislator non erudiens posse vacare.

Quod autem oporteat legispositorem studere, ut provisio sua circa res bellicas, et circa alias institutiones ad otium et ad pacem referatur, id attestatur quod pleraeque talium civitatum bellum gerentes conservantur, sed cum dominationem adeptaesunt, destruuntur. Splendorem enim, veluti ferrum, per pacem amittunt. Causa hujus est legispositor, quia non ita instituit ut otio stare possint.

o Quoniam autem idem finis esse videtur et communiter et sigillatim hominibus, et eumdem terminum esse necessarium optimo viro, et optimae politiae, manifestum, quod oportet eas quaed avacationem virtutes existere.

Cum ergo idem finis esse videatur publice et privatim hominibus, et eamdem diffinitionem esse necesse sit viro optimo et optimae Reipublicae, manifestum est oportere virtutes eas quae ad otium spectant, illis existere.

p Finis enim, sicut dictum est saepe, pax quidem belli, vacatio autem non vacationis : utiles autem virtutum ad vacationem et deductionem sunt, quarum in vacatione est opus, et quarum in non vacatione. Oportet enim multa necessariorum existere, ut deinceps vaces. Propter quod temperatam esse civitatem convenit, et fortem et perseverativam : secundum proverbium enim, « non est servis vacatio. »

Finis enim est, ut saepe jam diximus, belli pax, negotii otium : sunt autem utiles ad otium et quietem virtutes, quarum opus in otio est, et quarum in negotio. Oportet autem multa negotiorum nobis existere, ut liceat in otio esse. Quapropter temperatam civitatem esse oportet, ac fortem, et patientem, nam (ut est in proverbio) nullum otium servis.

q Qui autem non possunt periclitari viriliter, servi invadentium sunt. Fortitudine quidem igitur, et perseverantia opus est ad non vacationem, philosophia autem ad vacationem. Temperantia autem et justitia in utrisque temporibus, et magis pacem ducentibus et vacantibus. Bellum quidem enim cogit justos esse, et temperate agere : fruitio autem bona fortuna et vacare cum pace, injuriatores facit magis. Multa igitur indigent justitia, et multa temperantia, qui optime videntur agere, et omnibus beatis frui, velut si

Qui vero non possunt fortiter pericula subire, servi sunt invadentium. Fortitudine igitur et constantia opus est ad negotium, philosophia vero ad otium. Temperantia autem et justitia in utroque tempore, sed magis in pace et otio. Nam bellum quidem ipsum cogit homines esse justos ac temperatos : fortunae autem prosperae fruitio et otium cum pace, petulantes magis facit. Multa igitur justitia multaque temperantia indigent hi qui in optimo statu constitui videntur, et in fruitione omnium rerum quae beatos facere pu-

<--- Page Split --->

qui sunt, sicut Poetæ aiunt, in beatorum insulis. Maxime enim ii indigebunt philosophia, et temperantia, et justitia, quanto magis vacant in abundantia talium bonorum.

tantur, veluti si qui sunt, ut Poetæ tradunt, in beatorum insulis. Maxime enim philosophia, et temperantia, et justitia indigerent, quanto magis otiosi, quanto sunt in abundantia talium bonorum.

r Quod quidem igitur futuram felicitati et studiosam futuram civitatem oportet iis virtutibus participare, manifestum : cum enim sit turpe non posse uti bonis, adhuc autem magis non posse in vacatione uti, sed non vacantes quidem et bellantes videri bonos, pacem autem ducentes et vacantes, serviles. Propter quod oportet non sicut Lacedæmoniorum civitas, virtuti studere. Illi quidem enim non hac differunt ab aliis in non putare eadem aliis maxima bonorum, sed in fieri hæc magis per quamdam virtutem. Quoniam autem majora bona, quam quæ belli hæc, et fruitionem horum aut eam quæ virtutum, et quia propter ipsam, manifestum ex iis.

Qua igitur de causa beata et studiosa futura civitas his indigeat virtutibus, manifestum est. Turpe est enim non posse frui bonis, sed in negotiis quidem et bello viros probos videri, otio autem et pace serviles. Quamobrem oportet, non quemadmodum Lacedæmoniorum civitas, virtutem exercere. Illi enim non eo ab aliis differunt quod non putent eadem maxima bona quæ cæteri, sed eo quod provenire illa existimant magis per aliquam virtutem. Cum vero majora sint hæc bona, quam ea quæ belli, et fruitio eorum, quam virtutum, et quia illius gratia, manifestum ex his.

COMMENTARIUS IN CAP. XIII.

tunam, ibi (litt. I), Adhuc autem non propter hoc oportet civitatem, etc.

a In isto capitulo determinat Aristoteles, utrum eamdem oportet esse prius subjectum et postea principantem, vel non. Dividitur autem capitulum istud totum in tres partes, in quarum prima ostendit per divisionem virium animæ et divisionem operum, quod eadem est virtus principantis et boni viri. In secunda reprehendit Pausaniam Regem, et alios legislatores, qui politiam Lacedæmoniorum non ordinabant ad optimum secundum virtutem et felicitatem, sed ad supergressivam potentiam, qua alios sibi subjicerent, ibi (litt. g), Qui autem nunc optime videntur, etc. In tertia reprehendit eosdem, quod non ad optimum finem ordinaverunt politiam, sed potius ad for-

a Sententia prime partis hæc est : Dicit enim primo, quod civis et principantis dicimus eamdem esse virtutem et optimi viri, sicut dictum est in præhabito capitulo. Eumdem oportet esse prius subjectum et postea principantem secundum ætatis differentiam. Legis ergo latori tractandum est de hoc, quæ sit optima virtus. Hoc autem tractari non potest nisi fiat divisio in viribus animæ et in operibus. Vires enim animæ secundum quas inest virtus homini, sunt rationales. Hationale autem duplex est, sicut determinat Aristoteles in fine I Ethicorum, et hic. Unum enim dicitur rationale, quod per seipsum est ratio, sicut intellectiva pars animæ. Alterum dicitur rationale, non quia dicitur per seipsum, quod scilicet secundum naturam sit ratio, sed

<--- Page Split --->

quia est obedibile et ordinabile a ratione, sicut concupiscibile et irascibile. Et si quaeritur quid in his melius et dignius sit? constat quod id melius et dignius est, quod per naturam rationale : et ideo id quod participat rationem, ordinatur ad id quod secundum se est ratio sicut ad melius et dignius. Propter quod necesse est quod virtus perficiens rationale, quod secundum seipsum ratio est et intellectus, melior sit quam virtus quæ perficit rationale, quod participat aliqualiter rationem. Similiter divisio est operum. Est enim in vita hominis vacatio qua quis vacat ad sapientiam et philosophiam, sicut dicitur Eccles. (xxxviii, 25) : Qui minoratur actu, induet sapientiam. Et ibidem : « Tempore vacuitatis scribe sapientiam 1. » Est etiam in actibus humanis sollicitudo de operibus utilibus quæ pertinent ad necessitatem vitæ hominis. Et iterum quaeritur, quid horum melius sit? Constat quod otium, sive vacuitas : quia propter illud est sollicitudo in operibus necessariis, ut scilicet necessaria habeantur tempore vacationis. Dicit enim Aristoteles in I Metaphysicorum, quod « omnibus ad necessitatem et ad voluptatem existentibus, Sacerdotum gens in scholam intrare concessa est, ut studeret sapientia, ne aliqua sollicitudine retraheretur a studio. » Et dicit, quod illa est causa quare prima philosophia liberalis scientia et libera dicitur : quia non quaerimus eam nisi gratia suiipsius, et non propter aliquid aliud. Sicut liberum hominem dicimus, qui causa sui est. Et ex hoc iterum patet, quod vacatio dignior est operum occupatione, sicut felicitas contemplativa dignior est civili. Iterum in actibus hominum est bellum et pax : et constat quod pax melior est bello. Et hoc idem dicit Augustinus, et accipit rationem a nomine : bellum enim diminutivum est a bono, et dicitur parvum bonum. Et dicit, quod « non diceretur bonum aliquo modo, nisi sim-

plex quaereretur bonum in bello, quod est pax: unde bellum habet se sicut utile, et pax sicut per se bonum. » Et constat quod per se bonum melius et dignius est quam utile: et ideo felicitas qua suunmum bonum est in vita, magis est in pace quam in bello. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : Quoniam autem civis et principantis eamdem virtutem esse dicimus, et optimi viri. Hoc enim probatum est in quarto libro, capitulo de cive. Et assumit quod in anteriori capitulo probatum est, ibi, Eumdem autem subditum prius oportere fieri, et principantem posterius. Et ex hoc concludit : Hoc utique erit legislatori tractandum, qualiter boni viri fiant, et per quas adinventiones, id est, per qua studia, et quid, supple, sit, quod finis optimæ vitæ, supple, est. Et ratio est, quia hoc de necessitate est summum bonum in vita.

b Et subdit qualiter hoc quaerendum in viribus animæ, ibi, Divise sunt autem dæc partes animæ, scilicet in fine primi Ethicorum. Et ostendit divisionem per partes, ibi, Quarum hæc quidem habet rationem secundum se, quæ scilicet est pars rationalis animæ et intellectualis : hæc autem, id est, altera, non habet quidem secundum se rationem, rationi autem obedire potest : quia irascibilis et concupiscibilis sunt partes animæ sensibilis, ordinabiles tamen a ratione. Propter quod etiam dicit Avicenna, quod « sensibilis et vegetabilis in homine potentiae sunt, et non animæ, sed sola rationalis anima perfectio hominis est. » Et in X Ethicorum dicit Aristoteles, quod « homo est solus intellectus. » Si enim ita esset, quod vegetabile et sensibile essent actus sicut rationale, diffinitio hominis non esset unum, sed multa ex multis actibus congregata : quod est contra omnia quæ probantur in VII Metaphysicorum.

Posita hac divisione animæ, ponit de

<--- Page Split --->

virtutibus earum, ut ostendat in qua sit optimum, ibi, Quarum, scilicet partium, dicimus virtutes esse, secundum quas vir bonus dicitur aliqualiter. Et hujus ratio est : quia sicut dicitur in III Ethicorum, « licet virtus sit medium in passionibus et operationibus, tamen est extremum in bono et optimo. » Et hoc est quod subdit : Harum autem, scilicet partium animæ, in qua magis, supple, sit, quod finis, supple, et optimum, dividentibus quidem sicut nos dicimus, non immanifestum, supple, est, qualiter dicendum. Et subdit rationem generalem, ibi, Semper enim quod deterius, melioris gratia est. Et hoc probat inducendo, ibi, Et manifestum similiter, id est, æqualiter in iis quæ secundum artem, supple, fiunt, et in iis quæ secundum naturam. Et hoc ideo est, quia ars imitatur naturam.

c Et determinat quid sit illud : Melius autem, supple, est, quod rationem habet, per se scilicet, quam id quod ideo dicitur rationabile, quod rationi obedibile est. Et data tali divisione, subdit differentiam talium partium ad invicem, ibi, Divisum est autem, scilicet rationale, dupliciter secundum modum quo consuevinus dividere, rationem scilicet. Et determinat quomodo, ibi, Hæc quidem enim practica ratio est, id est, operativa, hæc autem speculativa. Et hæc determinata sunt in III de Anima. Practica enim nihil accipit a sensibus, nec a corpore, sed potius imprimit in corpus, et utitur sensibus corporis ad operationes : et ideo dicit Aristoteles in XII de Animalibus, quod « manus est organum intellectus practici in homine : » et ideo manus est organum organorum, sicut intellectus potentiarum sensibilis animæ.

Divisis potentiis, comparat eas secundum dignitatem, ostendens quæ melior est, ibi, Eodem igitur modo necesse, supple, est, et hanc partem, rationabilem

scilicet, divisam esse, in activam scilicet et speculativam, et actiones, illarum scilicet duarum partium, proportionaliter dicemus habere, ipsis scilicet potentiis. Et determinat quomodo, ibi, Et oportet natura melioris, partis scilicet quæ est speculativa, eligibilioris 1 esse potentibus sortiri, aut omnibus, aut duabus, partibus scilicet rationis. Et ponit rationem, ibi, Semper enim unicuique hoc maxime eligibile, supple, est, quo sortiri est summum, id est, quomodo ipsum potest sortiri secundum summum sui. Unde cum summum hominis sit ratio speculativa sive intellectus theoricus, optima quæ potest sortiri secundum illum, illa sunt simpliciter optima. Et dicit quæ potest sortiri, quia non omnium est sortiri contemplatione sapientiae, et illos oportet eligere melius ad quod possunt pertingere in activa vita.

d Posita illa divisione per partes animæ, et ostenso quid summum bonum est in speculatione, ponit aliam divisionem vitæ humanæ, ibi, Divisa est autem et tota vita in non vacationem et vacationem. Et dicitur non vacatio activa vita, quæ, sicut dixit Dominus ad Martham (Luc. x, 41) : Sollicita es et turbaris erga plurima. Vacatio autem dicitur otium contemplationis vitæ contemplativæ, de quo otio dicit Bernardus ad Eugenium : « Huic tam sancto otio nullam operam in vita dare, nonne vitam perdere est? »

Et subdit tertiam divisionem, ibi, Et bellum et pacem : quia bellum in activa, et pax in contemplativa.

Et statim supponit quartam, ibi, Et ad agibilium, ad activam scilicet vitam pertinentium, hæc quidem in necessaria et utilia, id est, in utilia quæ pertinent ad necessitatem vitæ, supple, dividuntur, hæc autem in bona, id est, simpliciter bona, sicut sunt virtutes et felicitas. Et hoc est quod suddit, De quibus necesse

<--- Page Split --->

eamdem electionem esse et partibus animæ et actionibus ipsarum. Et ponit rationem, ibi, Bellum quidem enim pacis gratia, supple, fit, non vacationem autem vacationis, supple, gratia, necessaria autem et utilia, bonorum, supple, per se, gratia sunt. Per se enim bona nullius gratia sunt, sed alia gratia ipsorum appetuntur. Et hoc est contra multos istius temporis, qui theologiam et philosophiam respuentes, dicunt ad lucrum inutiles esse, et eligunt studere in scientiis lucrativis : sed et Philosophus in I Metaphysicorum, ubi facit comparationem scientiarum ad primam philosophiam, dicit sic : « Utiliores quidem omnes hac, scilicet divina, potior autem nulla, eo quod studium in illa directe beatitudinis est : aliarum autem studia ad actionem pertinent. »

e Ex omnibus his concludit, quod recte politicus dans leges, ad omnia hæc debet respicere in ordinando civitatem, ibi, Ad omnia quidem igitur aspicienti politico leges ferendæ. Et explanat quomodo omnia, ibi, Et secundum partes animæ, et secundum actiones ipsarum. Et subdit qualiter differenter, ibi, Magis autem ad meliora et ad fines : quia de his præcipue debet intendere legislator. Et hoc est : Eodem autem modo et circa vitas et rerum divisiones. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim posse non vacare, supple, aliquando, et bellare, supple, aliquando : magis autem pacem ducere et vacare : quia sunt fines aliorum, pax belli, et vacatio non vacationis.

Et subdit de rebus similiter, ibi, Et utilia agere, supple, oportet aliquando, magis autem oportet bona : quia illa sunt fines utilium.

f Et ex his concludit, ibi, Quare ad has intentiones, et bonorum scilicet per se, et pacis, et vacationis, et pueros ad-

huc existentes erudindum, et alias etates, quæcumque indigent eruditione.

g Deinde cum dicit, Qui autem nunc optime videntur politizare, etc. arguit Graecos, qui non sic ordinaverunt politias, sed laudaverunt politiam Lacedæmoniorum, quæ non fuit ordinata ad optimum finem, nec ordinaverunt leges ad virtutem et eruditionem, sed ad bellum et ad supergressivam potentiam, qualiter aliis dominarentur : unde graviter declinaverunt, sicut Thibron, qui laudaverunt Lacedæmoniorum politiam, eo quod exercitati ad bella multis poterant dominari, quod eis factum est multo successu eufortuniorum : quamvis palam sit quod nunc nullis dominantur, amisso tali excessu, neque legislator eorum, qui tales leges posuit, modo bonus reputatur. Talia enim ipsa ratione sunt redarguibilia, et ipsis operibus sunt redarguta. Adhuc etiam de ipso principari non bene dixerunt : quia in hoc non est felix vita, quod sint homines exercitati in bello, et habeant potentiam supergressivam. Adhuc ridiculum est quod in hoc dicatur esse felicitas, in quo quis manens in legibus positis objicit bene vivere. Adhuc pessimus principatus est, quo aliquis despotice principetur alteri sive civiliter : multo enim melior est principatus liberorum : unde in talibus ponere felicem vitam, ridiculum est. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Qui autem nunc videntur optime politizare Graecorum, id est, de numero Graecorum, et legislatorum, qui has, supple, quæ sunt modo, instituerunt politias, neque ad optimum finem videntur ordinasse quæ circa politias, neque virtutes, leges et eruditionem, supple, posuisse : sed graviter declinaverunt ad eas quæ videntur esse reales 1 et supergressivas, id est, potestativas ad subjectionem aliorum. Consimiliter autem, supple, fecerunt, et erraverunt qui-

<--- Page Split --->

dam eorum qui posterius scripserunt et protulerunt eamdem opinionem. Et ostendit quomodo, ibi, Laudantes enim Lacedemoniorum politiam, laudant legislatoris intentionem. Et ostendit in quo, ibi, Quod omnia ad imperare et ad bellum legis statuta fecerunt, Lacedamonii scilicet.

h Quæ et, id est, etiam secundum rationem sunt facile arguibilia, et operibus ipsis sunt redarguta. Et ostendit quomodo, ibi, Sicut enim plurimi hominum selant multis dominari, quia multo successu fiunt euforumiorum, per hoc scilicet quod multis dominantur, sic et Thibron videtur laudans Lacedemoniorum legislatorem, et aliorum uniuscujusque scribentium de politia ipsorum, Lacedæmoniorum scilicet, quia propterea quod exercitati fuerunt ad pericula, multis principabantur, quod tyrannorum est : « tyrannis enim pessima est transgressio, et non politia, » sicut dicitur in VIII Ethicorum.

i Et ponit rationem quare erraverunt, ibi, Quamvis palam, quod quoniam nunc quidem non adhuc inest Lacedemonibus principari, non felices, supple, ergo ex hoc fuerunt, neque legislator bonus, supple, fuit ex hoc quod tales leges edidit. Adhuc autem hoc ridiculum, supple, est, si manentes in legibus ipsius, legislatoris scilicet, et nullo impediente, ne uterentur legibus, abjecerunt vivere bene. Hoc dicit quia tyrannice vivere, est pessime vivere.

k Non recte autem existimant neque de principatu. Et dicit quomodo, ibi, Quem oportet videri honorantes 1 legislatorem, eo quod est despotice, id est, serviliter, principari : hoc enim non est honor, sed dedecus. Et hoc est quod sequitur : Li-

berorum enim principatus melior, et magis cum virtute, supple, est.

I Deinde cum dicit, Adhuc autem non propter hoc, etc. reprehendit Lacedæmones, quod non ad optimum finem ordinaverunt politiam, sed potius ad fortunam. Et ostendit quid exigitur ad hoc quod civitas sit felix. Et circa hoc ponit quinque.

Primum est, quod non oportet aliquem in hoc credere felicem, quod potest vicinos subjicere et eis principari, eum hoc aliquando cedat in magnum nocumentum : sed potius intendere debet qualiter secundum virtutem possit principari propriæ civitati. Et hoc videtur probare per actiones Lacedæmonum, qui de hoc accusabant Pausaniam Regem, qui tantum honorem habuit, quod multos subjecit, et propriæ civitati secundum virtutem dominari non potuit. Talium igitur Regum qui in potentia supergressiva ponunt felicitatem, et rationum quas inducunt, nulla perspicua et nulla vera : sed potius quod legislator et sigillatim et communiter in animabus hominum efficere debet quod secundum virtutem communicent et politizent. Et hoc est primum quod debet intendere legislator in propria civitate.

Adhuc quidem inducit aliam rationem, quod adversariorum studium non debet esse hujus gratia : quia hoc esset injustum bellum ut servituti subjiciant indignos, sed potius ut ipsi primo non serviant aliis.

Deinde debent intendere ut zelent præsidiatum gratia utilitatis subditorum, et non gratia ambitionis et non despoticæ.

Quarto debent intendere, quod si despotizant, id est, dominantur, quod despotizent dignis servire, et non liberis : illi autem sunt de quibus in primo libro

<--- Page Split --->

dictum est, quod per naturam sunt servi, de quibus dixit, quod nullam propriam habent virtutem : sed virtus eorum est ut dominis obediant.

Et ad hoc inducit etiam aliam rationem : quia expertum est in civitatibus hoc, quod in tali potentia nulla est felicitas. Multæ enim civitates primo per bellum salvatae sunt ab inimicis, et postea postquam obtinuerunt principatum, perierunt vitiis propriis : quia in pace manentes, rubiginem vitiorum in pace contrahunt, sicut ferrum. Sic ergo terminatur sententia prime partis, quæ est de hoc quod in potestate supergressiva non potest esse felicitas.

Littera sic ordinatur : Adhuc autem non propter hoc oportet civitatem felicem putare,et legislatorem laudare,quia prævalere potuit ad principari super vicinos : hæc enim magnum habent nocimentum, quando scilicet dilatatur potentia per industriam regentis. Unde Ptolemæus in Proverbii s : « Qui extendit scientiam suam ultra industriam quæ in ipso, est. sicut pastor debilis cum multis ovibus. » Et Apostolus (I ad Tim. iii, 5) : Si quis autem domui suæ præesse nescit, quomodo Ecclesiæ Dei diligentiam habebit ? Et hoc est quod hic inducit pro ratione prima. Palam enim quod et civium potenti, scilicet super cives, hoc tentandum, supple, est, prosequi, ut scilicet prosequatur, qualiter possit propriæ civitati principari, primo scilicet. Et probat hoc per accusationes Lacedæmoniorum, ibi, De quo quidem accusant Lacedæmones Pausaniam Regem. Et subdit in quo, ibi, Et quidem habentem tantum honorem, ut scilicet aliis principaretur, et propriæ civitati non potuit.

ibi, Hæc enim optima, supple, est politia, et sigillatim et communiter legislatorem efficere oportet, hoc scilicet, ut primo propriis intendat, et postea aliis, in animabus hominum, id quod hominum, hominis enim est secundum virtutem vivere, « præesse autem, ut dicit Gregorius, non est hominis, sed contra naturam superbire aequalibus velle præesse. »

Et inducit ad hoc tertiam rationem, ibi, Et quod adversariorum studium, non hujus gratia oportet meditari, ut servituti subjiciant indignos, sed ut primo ipsi non serviant aliis : deinde ut zelent præsidiatum gratia utilitatis subditorum, sed non gratia despoticæ omnium, vel omnino, id est, gratia servilis subjectionis.

Tertio autem, supple, legislatoris est intendere, despotizare, id est, dominanti subjicere dignos 1 servire : et illi sunt, qui per naturam sunt servi et nullam propriam habent virtutem.

n Et aliam inducit rationem per experta in civitatibus, ibi, Quod autem oportet legislatorem magis studere gratia ordinis, secundum virtutem scilicet, et pacis, testantur ea quæ fiunt rationibus, quando scilicet facta pericula attestantur rationibus, tunc optime fiunt. Et subdit quomodo attestantur, ibi, Plurimæ enim talium civitatum, bellantes quidem salvantur, ab inimicis scilicet : postquam autem obtinuerint principatum, pereunt, in seipsis scilicet. Et dicit rationem, ibi, Rubiginem enim contrahunt, sicut ferrum, pacem ducentes, id est, quando sunt in pace, consumuntur rubigine vitiorum. Et hoc est quod inducit pro causa, ibi, Causa autem, supple, est, legislator non erudiens posse vacare, supple, ad virtutem.

m Ex his concludit intentionem, ibi, Neque itaque talium legum et rationum politia nulla, neque perspicua, neque vera est. Et adhuc inducit aliam rationem,

o Secundum ponit, ibi, Quoniam autem idem finis esse videtur, etc. ubi probat per hoc quod idem finis boni viri et communiter civitatis, quod optima po-

<--- Page Split --->

litia est quæ secundum sinem optimi viri, et hoc est virtus. Optimus enim vir omnia sua dirigit ad virtutem. Ostendit ergo, quod vera felicitas est in virtute per hoc quod eumdem terminum sive finem necessarium est esse optimo viro et optimæ politiæ. Ex hoc enim concludit, quod quia finis est virtus, sicut sæpe dictum est, utilium bonorum, sicut pax belli, et vacatio non vacationis, si rubiginem non debeat contrahere, debet studere civitas virtutibus, et illis maxime quarum in vacatione opus est, et non vacatione. Ad hoc autem quod quis vacet virtuti, multa necessariorum exiguntur. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Quoniam autem idem finis esse videtur et communiter, supple, civitatibus, et sigillatim hominibus, infert consequenter ex hoc, et, id est, etiam eumdem terminum, id est, finem necessarium esse, supple, est, optimo viro et optimæ politiæ, manifestum, supple, est, quod oportet, ad felicitatem scilicet, eas quæ ad vacationem virtutes existere.

p Et ponit rationem ex fine, ibi, Finis enim, sicut dictum est saepe, pax quidem belli, vacatio autem non vacationis : utiles autem virtutum, id est, de numero virtutum, ad vacationem et deductionem sunt (deductionem vocat revelationem tædii quod est in otio) quarum, scilicet virtutum, in vacatione est opus, et quarum in non vacatione, scilicet quando negotia civitatis aguntur. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim multa necessariorum existere, ut deinceps vaces : acquisitio enim non potest existere in vacando, sed in non vacando in negotiis utilibus.

Ex his concludit, ibi, Propter quod temperatam esse civitatem convenit, et fortem et perseverativam, in bonis scilicet. Et probat hoc per proverbium, ibi,

Secundum proverbium enim, non est servis vacatio. Et intelligit de servis natura, de quibus dicitur Eccles. (xxxm, 23 ad finem) quod servus ponatur in opere, ne insolescat 1.

q Et quia dixit, quod fortitudo necessaria est et perseverantia, dicit quod miseria sequitur eos qui fortitudinem non habent, ibi, Qui autem non possunt, ex timiditate scilicet, periclitari viriliter, servi invadentium fiunt, et sic miseri et non felices. Propter quod dicit in Ethicis, quod « forti civili fortitudine mors tali salute eligentior est. »

Ex his concludit, quod virtutes ad felicitatem civitatum sunt necessariae, ibi, Fortitudine quidem igitur et perseveramtia opus est ad non vacationem.

Tertium ponit, ibi, Philosophia autem ad vacationem, etc. Ostendit quod sicut felicitas civis est in exercitio virtutis et virtutum actibus quisunt in non vacando, ita felicitas contemplativa est in vacando philosophiae. Et probat hoc per dicta Poetarum. Et concludit ex omnibus his, quod tales multa indigent justitia, et multa temperantia, qui optime videntur agere, et omnibus frui beatis. Hæc est sententia.

Littera levis est, et sic ordinanda : Philosophia autem ad vacationem, supple, ordinatur. Et vocat philosophiam contemplativam felicitatem, quæ, sicut dicitur in X Ethicorum, « est in delectatione contemplationis theorematum. » Temperantia autem et justitia in utrisque temporibus, supple, exiguntur, et magis, supple, exiguntur, et probant pacem ducentibus et vacantibus. Et ponit rationem, ibi, Bellum quidem enim cogit justos rese, et temperate agere : hoc enim solum bellum justum antiquitus reputabatur, quod cogebat ad virtutem : fruitio autem bonæ fortunæ et vacare cum pace, inju-

<--- Page Split --->

riatores facit magis . Et causa est, quod homines in otio fruentes deliciis, injuriatores efficiuntur, et insolescunt, quando nullo modo fræno virtutis retinentur.

Ex his concludit, ibi, Multa igitur indigent justitia, et multa temperantia, qui optime videntur agere, et omnibus beatis frui. Et inducit Poeticum dictum ad hoc, ibi, Velut si qui sunt, sicut Poete aiunt, in beatorum insulis. Maxime enim hi indigebunt philosophia, scilicet propter felicitatem contemplativam, et temperantia et justitia propter felicitatem civilem. Et dat rationem, ibi, Quanto magis vacant in abundantia talium bonorum, beatitudinis scilicet, tanto magis indigent fræno virtutis, ne insolescant.

r Quartum ponit, ibi, Quod quidemigitur futuram, etc. ubi nihil aliud dicit, nisi quod propositum concludit ex omnibus prædentibus. Et hæc est sententia hujus, quod dicit, quod civitatem quæ futura est felicitari, oportet his virtutibus participare, quæ dictæ sunt : cum turpe sit non uti bonis istis, et adhuc magis turpe non posse uti talibus bonis in vacando. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Quod quidem igitur futuram felicitari et studiosam futuram civitatem oportet his virtutibus participare, manifestum.Et ponit rationem, ibi, Cum enim turpe sit non posse uti bonis, adhuc autem magis, supple, sit turpe, non in vacatione uti, supple, et usus non possit esse boni sine his virtutibus, constat quod oportet his virtutibus participare.

Quintam ponit, ibi, Sed non vacantes quidem, etc. Et dicit quod videtur Lacedaemonibus de vacantibus et non vacantibus. Illi enim dicunt quod bellantes vi-

dentur boni, eo quod pro pace bellantes : vacantes autem videntur mali, quia serviles et ab aliis coguntur ad servientium. Et ex hoc concludit, quod propter hoc oportet non studere virtuti, sed bellis, sicut Lacedæmoniorum civitas. Et ostendit differentiam Lacedæmoniorum ad alios, et dicit quod non est in hoc differentia, quod Lacedæmonii putaverunt, quod maxima bonorum non acquiruntur virtute sicut et alii : sed in hoc erat differentia, quod Lacedæmonii putabant acquiri quadam virtute, sicut fortitudine. Alii vero putabant acquiri maxima bonorum per hanc et per alias virtutes. In fine ponit conclusionem, quod majora bona sunt virtutis quam belli, et quod fruitio bonorum beatitudinis aut est fruitio virtutum, aut propter ipsas : et hoc manifestum est ex his dictis. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Sed non vacantes quidem et bellantes videri bonos, pacem autem ducentes et vacantes, serviles, supple, videri. Propter quod oportet non sicut Lacedæmoniorum civitas, virtuti studere, id est, fortitudini. Et ponit rationem, ibi, Illi quidem enim, Lacedæmonii scilicet, non hac differunt ab aliis in non putare eadem aliis maxima bonorum, sed in hoc differunt, quod dicunt maxima bonorum contingere per quamdam virtutem, fortitudinem scilicet.

Post concludit generaliter capitulum, ibi, Quoniam antem majora bona quam quæ belli hæc, scilicet virtutum bona, et fruitionem horum, maximorum bonorum scilicet, aut eam quæ virtutum, supple, erit, et quæ 1 propter ipsam, virtutem scilicet est fruitio talium bonorum, manifestum ex his, supple, est.

<--- Page Split --->