CAPUT X.

De ædibus sacris, foris et locis commensationum.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem oportet multitudinem quidem civium in conviviis distributam esse, muros autem distinctos esse observatoriis et turribus in locis opportunis, et hæc quidem utique hoc modo disponet aliquis.

Cum vero multitudo civium in comessationes distributa esse debeat, mœnia vero sint præsidiis quibusdam, et turribus per opportuna loca interpositis munienda, clarum est quod res exigit aliquas comessationum illis ipsis præsidiis collocari. Et hæc quidem per hunc utique modum videntur constituenda.

b Eas autem quæ divinis appropriantur habitationes, et principalissima Antiquorum convivia, congruit locum idoneum habere. Et eumdem quemcumque non sacrorum lex determinavit seorsum, vel aliquod oraculum aliud Apollinis responsivum. Erit autem utique talis locus, qui apparentiam habet ad virtutis positionem sufficienter, et ad vicinas partes civitatis eminenter.

Ædes vero deorum, ac principalissime magistratuum commessationes, idoneum locum habere debent, et eumdem sacra quotcumque lex non separat, aut responsum oraculi. Esset autem talis locus, quisquis supereminentiam haberet, et ad edendam virtutem sufficienter, et ad vicinas partes civitatis excellenter.

c Decet autem sub hoc quidem loco, talis quidem fori esse præparationem, qualem et circa Thessaliam nominant, quem Liberum vocant. Hoc autem est quod oportet purum esse a venalibus om-

• Decet autem sub hunc locum constructionem fori esse talem, qualis est in Thessalia ejus, quod Liberum vocant, id est quod debet esse purum ab omni mercatu, et neque opifices, neque agricolas, ne-

<--- Page Split --->

nibus, et neque banausum, neque agricolam, neque alium aliquem talem appropinquare, non vocatum a principibus.

que alios ullos tales illi appropinquare, nisi a magistratibus vocarentur.

d Erit autem utique bene gratiosus locus, si et gymnasia seniorum habeant ordinem hunc. Decet enim divisum esse secundum aetates et hunc ornatum, et apud juniores quidem principes aliquos demorari, matronas autem apud principes. Quae enim in oculis praesentia principum maxime efficit veracem verecundiam, et eum qui liberorum timorem.

Es set vero is locus gratior, si et gymnasia seniorum in eo sint constituta. Decet enim secundum aetates distribui hunc ornatum, et in junioribus magistratus quosdam versari, seniores autem magistratibus assistere. Praesentia enim magistratuum ante oculos posita, gignit veram reverentiam, liberalemque pudorem.

e Venalium autem forum oportet esse aliud ab hoc, et seorsum habens locum seu synagogum iis quae a mari mittuntur, et iis quae a regionibus omnibus.

Venalium autem rerum aliud forum esse debet, et alio loco situm accessu facile, quo et a terra, et a mari facilis sit importatio omnium.

f Quoniam autem civitatis multitudo dividitur in sacerdotes, et in principes, decet et sacerdotum convivia habere ordinem circa aedes sacras. Principatuum autem quicumque circa contractus faciunt curam, et circa scripturas sententiarum, et vocationes, et aliam talem dispensationem, adhuc autem circa ayoqavomiv et eam quae vocatur aqtwvomiv, apud forum quidem oportet et in concursu quodam communi constitui, talis autem qui circa necessarium forum locus est : in vacatione enim esse id quod superius ponimus, hoc autem ad necessarias actiones.

Cum vero multitudo civium divisa sit in sacerdotes et magistratus, decens est sacerdotibus circa aedes sacras esse comessationes institutas. Magistratuum autem quicumque de contractibus jus dicunt, et qui de accusationibus cognoscunt, et qui circa vocationes in jus, et aliam hujusmodi administrationem intendunt, et insuper qui aedilitatis et urbanarum rerum curam gerunt, juxta forum in loco celebri, communique sunt comessationes statuendae, talis est locus illius fori in quo necessaria venumdantur : nam alterum illud forum superiori loco situm debere esse diximus otiosum, hoc autem ad negotia rerum necessariarum deputari.

g Distributa autem esse oportet dicto ordine et quae circa regionem. Etenim in principantibus (quos vocant ii quidem Hylores, ii autem Agronomos et servatores) et convivia ad custodiam necessariam existere. Est autem sacra per regionem esse distributa, haec quidem Diis, haec quidem Heroibus.

Hunc eumdem ordinem in regione quoque imitandum esse dicimus. Sunt enim magistratus quidam apud rusticos (quos alii custodes, alii rectores appellant) quibus et loca ad custodiam regionis, et comessationes sunt iisdem in locis constituendae. Templa quoque per agros distributa esse debent, partim Diis, partim Heroibus.

h Sed immorari nunc diligenter exquirentes et dicentes de talibus inutile est.

Sed immorari nunc circa ista superfluum est, cum sint illa non difficilia cog-

<--- Page Split --->

Non enim difficile est talia intelligere, sed facere magis. Dicere quidem enim voti opus est, evenire autem fortunae. Propter quod de talibus quod quidem ad plus dimittatur nunc.

nitu, sed magis factu. Dicere enim' voti est, evenire autem fortunae. Quapropter circa talia insistere ad praesens omittamus.

COMMENTARIUS IN CAP. X.

In isto decimo capitulo tractat Aristoteles de nona suppositione. Et habet duas partes. Prima est de ritu sacrorum in cultura Deorum. Secunda de aedificiis quae pertinent ad principes et heroas, qui semidii antiquitus a Poetis dicebantur, sive sint in civitate, sive sint per regionem distributa, ibi (litt. f), Quoniam autem multitudo civitatis, etc.

Circa aedes autem sacras quatuor determinantur. Primum est, quomodo distributa sunt et aedes et convivia in aedibus. Secundum, qualiter Apollini et aliis Diis est aedificandum. Tertium est, quod oportet talia loca separata esse a foro rerum venalium. Quartum, qualiter in celebratione sacrorum et quo ordine talibus locis est appropinquandum. Quinto dicit, qualiter oportet ponere forum rerum venalium. Et in his continetur tota sententia prime partis capituli.

a Littera sic ordinatur : Quoniam autem oportet multitudinem quidem civium in conviviis distributam esse, id est, distinctam et ordinatam, ut scilicet qui sunt ejusdem communicationis, similiter sint in conviviis, et ab aliis sequestrati, muros autem, qui scilicet muniunt civitatem, distinctos esse, supple, oportet, observatoriiis, id est, propugnaculis, in quibus observant se murum defendentes, et turribus, quae exaltantur, ut ex his longius appareant hostes, et jacula projici possint, et locis opportunis, quae scilicet

aedificantur circa civitatem, ut facilius excludatur et repellatur hostis. Et de omnibus his universaliter subdit : Et hoc quidem utique hoc modo disponet aliquis, supple, sicut in praecedenti capitulo dictum est : hoc enim quod jam dictum est, quasi epilogalis conclusio est praecedentis capituli.

b Eas autem quæ divinis appropriantur habitationes, et principalissima Antiquorum convivia, quæ in festis Deorum fiebant : congruit locum idoneum habere : et eumdem quemcumque non sacrorum lex determinavit, ad loci scilicet puritatem et munditiam. Hanc legem ponit Vitruvius, quod scilicet Veneri non in civitate ædificetur, sed extra in locis floridis, ne si intus essent matronæ videntes lascivias sacrorum Veneris, dissolverentur in lasciviam. Marti autem extra civitatem ædificabatur in locis lapidosis et asperis : Saturno vero in locis silvosis, in lucis scilicet. Et hoc est quod etiam dicit hic : Seorsum, vel aliquod oraculum, id est, templum : in apparitionibus enim oracula dii præstabant aliud. Et dat exemplum, ibi, Apollinis scilicet qui Deus erat sapientiæ, cui septem sapientes primi consecrati sunt, Bias scilicet, et Thales Milesius et alii quinque. Et quare dixerit oraculum, subdit, responsivum, id est, in quibus Dii respondebant sacerdotibus per oracula : sicut enim docet Hermes Ægyptius, quem Beatus Augustinus inducit in libro de Civitate Dei, et vocat eum cognomine Trismegistus, error illius temporis tantum invaluit, quod dæmones quos vocabant intellectus, carminibus quibusdam applicabant imaginibus

<--- Page Split --->

idolorum, et dabant responsa. Qualiter ergo talia sunt ponenda, determinat subdens, ibi, Erit autem utique talis locus, qui apparentiam habet ad virtutis positionem sufficienter, id est, qui exteriori pulchritudine congruit pulchritudini virtutis quae est in cultu. Et hoc determinat ulterius subdens : Et ad vicinas partes civitatis eminenter, supple, se habet. Et hoc dicit Vitruvius propter Jovis sacra, quae in collibus et montibus colebantur, quem etiam dixerunt Jovem, id est, viventem patrem, quia propitius esset hominibus et rex Deorum. Unde Ovidius :

Juppiter esse pium statuit quodcumque juvaret.

Et Josephus et Augustinus dixerunt de quibusdam quos Augustus quaerebat interficere, eo quod juxta divinationem aliquorum putabat eos se privaturos regno Romano, et vocatos dixisse se non esse talis fortunae, qui talia possent perficere, eo quod non essent eis nisi triginta solidorum reditus, quos propriis manibus excolerent, et praeferebant manus callosas in argumentum fidei. Dixit Josephus: « Imperator, homines isti boni Deum cœeli colunt, quem vos Jovem appellatis. »

« Liberum Patrem Deum viri gentiles esse dixerunt, cujus sacra Antiochus in natali suo maxime celebrari jussit, eo quod illum natali suo favere credebate num Liberum a liberando appellari voluit, quod mares in coemdo per ejus beneficium emissis seminibus liberentur : propter quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres attributas ei et vinum propter excitandam libidinem. Unde et frons ejus pampino cingitur : sed ideo coronam vitream et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, praestat latetiam : cum vero extra modum, excitat lites et cornua dat. Idem autem et Liaeus dicitur a potu liaei, ideo quod multo vino membro solvantur. » Et si quid aliud dicitur, non intendit nisi quod circa Deorum templa, non debent esse venalia nisi ea quae ad sacrum Deorum pertinent. Et hoc est quod subdit, ibi, Hoc autem est, quod oportet purum esse a venalibus omnibus, aliis scilicet, quae non pertinent ad rituum sacriliciorum, et neque banausum, neque agricolam, neque alium aliquem talem, mercenarium scilicet, appropinquare, praecipue ad aras, non vocatum a principibus, scilicet sacerdottum.

c De his locis addit ulterius : Decet autem sub hoc quidem loco, talis quidem fori esse praeparationem, qualem, et, id est, etiam circa Thessaliam nominant. Civitas est Asiae, in qua Liberum colebant, et talis praeparatio fori fuit circa templum, qualis ad Liberi sacra requirebatur : et ita fuit circa templa aliorum Deorum, quod ea tantum circa templum erant quae ad sacra Deorum requirebantur. Et hoc est quod hic addit : Quam, scilicet civitatem, et Liberam 1 vocant, id est, Liberi sacris deditam. De libero autem dicit Rabanus I Machab. super illud Et cum Liberi sacra celebrarentur, sic :

d Qualiter autem hoc fiat, subdit, ibi, Erit autem utique bene gratiosus locus, si et gymnasia seniorum habeant ordinem hunc, id est, circa templum. Gymnasium dicitur a Graeco γάμος quod est nudus, et vocat gymnasia gradus et receptacula in templis, quibus stabant secundum ordinem laborantes ad placationem Deorum. Et hoc est : Decet enim divisum esse secundum aetates et hunc ornatum, ut scilicet seniores immediati sint post Sacerdotes, et juniores post principes seniores, et matronae in oculis seniorum. Et hoc est : Et apud juniores quidem principes aliquos denorari, qui scilicet

<--- Page Split --->

compescant eos ab insolentiis, matronas autem apud principes. Et ponit causam, ibi, Quæ enim in oculis præsentia princip. m. maxime efficit veracem verecundiam, matronarum scilicet, et eum qui liberorum, id est, natorum juniorum, timorem, ne scilicet insolescendo laudes divinas impediant.

e Et quia removit forum a templis, dicit ubi ponendum forum, ibi, Venalium autem forum oportet esse aliud ab hoc, loco scilicet templorum, adhucet seorsum habens locum, a templis scilicet, seu synagogum iis quae a mari mittuntur, et iis quae a regionibus omnibus, supple, mittuntur, id est, ad quod bene et facile ductibilia sunt, quae veniunt a mari et regione venalia. Et in hoc terminatur prima pars capituli.

f Deinde cum dicit, Quoniam autem multitudo civitatis, etc. determinat de locis et ædibus Heroum et principum in civitate existentium. Et habet tres partes, eo quod civitas dividitur in tres partes. In prima enim ordinat ædes Sacerdotum. In secunda judicum et consiliariorum ædes, ibi (litt. f, circa initium), Principatum autem quicumque, etc. In tertia ædes Agronomorum et Hylorum et Heroum, ibi (litt. f, versus medium), Adhuc autem circa agoranomiam, etc. Et in his tribus continetur tota sententia.

Littera sic exponitur : Quoniam autem multitudo civitatis dividitur in Sacerdotes, et in principes, secundum scilicet diversitatem principum, decet et Sacerdotum convivia habere ordinem circa sacras ædes : et idcirco, supple, pastophoria Sacerdotum debent esse circa templa.

Principatuum autem quicumque, scilicet principum, circa contractus faciunt curam, et circa scripturas sententiarum, et

vocationes, id est, appellationes a judiciis scilicet, et aliam talem dispensationem, supple, faciunt curam, qualiter scilicet pacta et contractus firmentur chartis et instrumentis.

Adhuc circa ayo?avouiav, id est, circa mensuras agrorum, et eam quae vocatur a?tuvouia. 'A?tuvouia enim vocatur dispositio, sive virtus sive habitus, qua disponitur astutus in consiliis et judiciis, ut dicit Remigius in expositione Graecorum vocabulorum 1.

Et de omnibus his dicit in communi, ibi, Apud forum quidem oportet et in concursu quodam communi constitui, ædes ipsorum scilicet, ut parati inveniantur ab his qui in foro contrahunt. Et hoc est quod subdit : Talis autem qui circa necessarium forum locus est, supple, aptus. Et dat rationem quare Sacerdotes non circa forum, ibi, In vacatione enim, id est, loco libero ab occupationibus, esse id quod superius ponimus, Sacerdotes scilicet, hoc autem, quod scilicet dispensativum contractuum, ad necessarias actiones, supple, ponimus : et ideo, supple, ædes eorum circa forum sunt ponendæ.

g Et quia jam distribuit ædes habitantium in civitate, breviter adjungit de ædibus in regione disponendis, ibi, Distributa autem esse oportet dicto ordine et quæ circa regionem, ut scilicet unusquisque habeat ædem in loco competenti suo officio. Etenim in principantibus in regione, quos vocant ii quidem Hylores, id est, fundorum mensuratores, ii autem agronomos, id est, agrorum mensuratores et servatores, in ædibus scilicet, et convivia, in expensis scilicet, ad custodiam necessariam existere, oportet unicuique scilicet in loco suo competenti. Et ponit rationem, ibi, Est autem, id est, convenit sacra per regionem esse distributa, sicut diximus de cultu Jovis,

<--- Page Split --->

Veneris et Saturni. Et hoc est : Hæc quidem Diis, per regionem scilicet distributa, hæc autem Heroibus. Heroes dicuntur semidii et semiviri, qui etiam in veneratione Deorum habebantur, et cultus Deorum habebant, et imagines statuebant, sicut de Hectore dicit Aristoteles in VII Ethicorum : « Inquit sic Homerus de Hectore, quoniam valde fuit optimus, et non videbatur viri mortalis esse filius, sed Dei. »

h Sed de omnibus his dicit, quod inutile est immorari hic : quia pertinet ad aliam scientiam. Et hoc est : Sed immorari nunc diligenter exquirentes de talibus inutile est. Et ponit rationem, ibi,

Non enim difficile est talia intelligere, ubi scilicet cuilibet secundum suum officium et dignitatem apte adiicietur, sed facere magis, supple, est difficile. Et dat rationem, ibi, Dicere quidem enim roti opus est, quia quilibet scilicet ad volum potest dicere de talibus, evenire autem fortunae, id est, quod cuilibet eveniat secundum dignitatem et officium, difficile est, eo quod nubila fortuna, ut dicit Boetius. Propter quod de talibus quod quidem ad plus, supple, quam dictum est, dimittatur nunc. Et hanc scientiam nusquam legitur Aristotelem complesse, sed Vitruvius complevit eam in decem libris, qui leguntur de Architectura.