CAPUT VIII.

De partitione regionis.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a De distributione autem, et de agricolis, quos et quales esse oportet, dicendum primo. Quoniam neque communem dicimus oportere esse possessionem, sicut quidam dixerunt, sed usui amicabiliter factam communem, neque egere alimento.

De distributione vero ipsius regionis, et qui et quales debent esse cultores, dicendum est. Quandoquidem neque communes omnium censemus esse debere possessiones, ut quidam tradidere, sed usu amicabili communes fieri, neque deesse ulli civium alimenta.

b De conviviis autem simul videtur optimum esse omnibus civitatibus bene institutis existere. Propter quam autem causam simul videtur et nobis, posterius dicemus. Oportet autem iis communicare omnes cives, non facile autem egenos a propriis afferre quod statutum, et gubernare aliam domum.

De commensationibus videtur quoque omnibus utile esse, ut adsint bene institutis civitatibus. Quam vero ob causam nobis quoque idem videatur, postea dicemus. Oportet autem cives universos ad earum communionem admitti, at non facile est, ut qui pauperes sint, contribuere statutam pensionem ex proprio possint, et caeteram domum gubernare.

c Adhuc autem quae ad Deos expensae, sunt communes toti civitati.

Praeterea in sacrificiis cultuque deorum sumptus communes esse debent totius civitatis.

d Necessarium igitur in duas partes divisam esse regionem, et hanc quidem esse communem, hanc autem propriam : et harum utramque divisam esse dupli-

Est igitur necessarium in duas partes regionem dividere, et aliam esse publicam, aliam privatorum. Utraque illarum partium rursus dividenda est ; illius namque

<--- Page Split --->

citer omnibus, communis quidem altera pars ad oblationes ad Deos, altera autem ad expensas conviviorum : ejus autem quae singularium, altera pars ad proprias necessitates, altera autem ad civitatem.

partis quam publicam esse debere diximus, una pars deorum cultui deputanda est, altera vero ad comessationum impensam. Rursus vero privati agri pars una ad proprias necessitates est deputanda, altera vero ad civitatem.

e Ut duabus sortibus unicuique distributis, utrisque locis omnes participant : quod enim aequale sic habet, et quod justum, et ad municipales vicinos adversarios magis consentaneum : ubi enim non hunc habet modum, ii quidem parvipendent inimicitiam ad vicinos, ii autem nimis curant, et præter id quod bonum.

Ut duabus sortibus utrimque distributis, amborum locorum omnes participes sint : æquum enim et justum ita se habet, et ad finitima bella concordantius : ubi enim hic modus non servatur, alii faciliter prosiliunt ad finitimorum inimicitias, alii nimium illas refugiunt, et contra dignitatem.

f Propter quod quibusdam lex est, vicinantes conterminos, non participare honore eorum quæ ad ipsos præliorum, tamquam propter proprium non utique potentes consiliari bene. Regionem quidem igitur necesse est dividi hoc modo, propter prædictas causas.

Quamobrem apud quosdam lex est, ut qui agros habent vicinos, hi non admittantur ad consilium belli adversus illos suscipiendi, quasi ob privatam sui causam recte consilium dare non valentes. Agrorum igitur per hunc modum facienda partitio est, ob causas ante dictas.

g Terram autem culturos maxime quidem, si oportet ad votum, servos esse, neque omnibus ejusdem tribus, neque animosis : sic enim utique ad operationem erunt utiles, et ad nihil insolescere securi. Secundo autem barbaros vernaculos consimiles dictis secundum naturam, horum autem proprios quidem in propriis esse possidentium substantias, eos autem qui in communi terra, communes. Quo autem modo oportet uti servis, et quia melius omnibus servis præmium proponi libertatem, posterius dicemus.

Cultores autem ipsi maxime quidem, si secundum votum optandum est, servi esse debent, neque omnes unius generis, neque animo elati, ita et ad faciendum opus utiles forent, et nihil novi ab eis metueretur. Secundo autem loco barbari ministri, natura similes his quos supra diximus, horum autem in privatis quidem agris, et ipsi privatorum dominorum sint, in publicis vero publici. Quemadmodum autem servis utendum sit, et quare melius est omnibus servis præmium libertatis esse propositum, postea dicemus.

<--- Page Split --->

tas, et quod statutum est conferendum unicuique, non est facile pauperibus afferre ad usus communes, et cum hoc gubernare domum propriam : expedit ergo aliquam partem terrae distribui ad hoc quod tales sumptus ad convivia habeantur, ne expensis nimis graventur paupéres.

In isto capitulo agit de terrae distributione qua^ pertinet ad civitatem. Et innuit quod dividitur in duo, ut prima pars sit de terrae distributione, secunda de situ, quod pertinet ad sanitatem, ibi (cap. 9, a), Civitatem autem quod quidem, etc.

Prima adhuc dividitur in duas partes. In prima facit quod dictum est. In secunda agit de agricolis, ibi (litt. g), Terram autem culturos, etc.

Circa primum tria facit. Primo ponit rationem quare oportet agi de terrae distributione. Secundo determinat qualiter dividenda est, ibi (litt. d), Necessarium igitur in duas partes, etc. Tertio ostendit inconveniens apud eos sequi; qui non sic dividunt, ibi (litt. e, circa medium), Ubi enim non hunc habet modum, etc.

a Sententia prima^ partis est haec. Dicit enim, quod primo inter residua dicendum est de terrae distributione et de agricolis, antequam dicatur de locis munitis, et qualiter ad sanitatem civitas ponenda est: haec enim dua remanent dicenda in prima parte hujus septimi secundum divisionem quam inprincipio posuimus. Et rationem unam inducit quare de distributione agendum est : quia, sicut probatum est in ante habitis primi libri, non expedit possessiones omnium omnibus esse communes, sicut dixit Socrates et sequaces sui, sed magis expedit secundum Aristotelem, quod amicabiliter sint composita ad usum communem, ita quod quilibet propriis intendat melius, et tamen per usum communem nullus civis indigeat alimento.

Secunda ratio est, quia in omnibus civitatibus bene institutis necesse est esse convivia in postphoriis quae sunt circa templa, sicut dictum est in praecedenti capitulo, et in festis quae tota celebrat civi-

Tertia ratio est, quia magnae expensa requiuntur in festis Deorum ad oblationes quae tunc statuta sunt, sicut etiam in lege Domini statutum fuit quid et quantum in singulis festis offerretur de animalibus, et de aridis, et liquidis, quae si quilibet de populis deberet offerre, gravaentur nimis : expedit ergo, quod ad hoc quaedam pars terrae distributa sit, de qua accipiantur communes [sumptus ad ritum Deorum pertinentes.

Ex his concludit, quod expedit terram in tria dividi, ut una pars deserviat conviviis communibus, altera sumptibus ad ritum sacrificiorum pertinentibus, tertia necessitatibus propriis civium, sicut dicitur II Mac. (iii, 3), quod « Seleucus rex Asia ministrabat omnes sumptus ad ritum sacrificiorum pertinentes. »

Postea subjungit, quod rationabiliter sic dividitur terra : quia aequale et justum sic habent inter cives, et ubi sic non dividitur, ad vicinos cives erit inimicitia, quod tunc oportet quod expensa tales imponantur vicinis et civibus, et de hoc surgunt inimicitiae et contentiones propter onera qua imponuntur eis.

In fine concludit quasi epilogando, quod sic oportet dividi terram. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : De distributione autem, supple, terrae, id est, divisione, et de agricolis, quos scilicet expediat excolere terram, et quos non, et quales oportet esse, supple, agricolas, dicendum primo, supple, est. Sicut enim dictum est, tria remanent dicenda ex parte civitatis, scilicet divisio terrae, et situs ad civitatem, et munitio, quae inter haec primum est de terrae distributione. Et ponit primam rationem, ibi, Quoniam neque communem dicimus

<--- Page Split --->

oportere esse possessionem, sicut quidam dixerunt, Socrates scilicet et sui, sed usui amicabiliter factam communem, ita scilicet quod quilibet civis ex amicitia sua aliis communicet, neque egere alimento, aliquem civium, quia scilicet quilibet alii communicat et sic sublevat egestatem.

b Secundam rationem ponit, ibi, De conviviis autem similiter videtur opportunum 1 esse omnibus civitatibus bene institutis existere. Propter quam autem causam simul videtur et nobis, posterius dicernus, in hoc eodem capitulo. Et posito medio rationis, statim format argumentum, ibi, Oportet autem his, id est, conviviis communicare omnes cives. Et ratio est, quia haec fiunt in festis Deorum, et in demonstrationibus communibus, et solemnitatibus, sicut in nuptiis et receptionibus principum, in quibus, sicut dicitur in quarto Ethicorum, magnifici maxime demonstrantur. Et arguit ex hoc, ibi, Non facile autem egenos a propriis, sumptibus scilicet, afferre quod statutum est, ad convivia scilicet, et, supple, est hoc, gubernare aliam domum, propriam scilicet. Et vult quod inferatur : ergo melius est quod quaedam pars separetur ad tales expensas.

usus privatos et necessarios, id est, amicabiles usus, sicut ante dictum est, quibus sublevantur necessitates proximorum, ne aliquis egeat alimento. Et hoc est : Communis quidem altera pars, supple, est, ad oblationes ad Deos, id est, quae pertinent ad Deos ; altera autem ad expensas conviviorum. Ejus autem quaesignularium, altera pars ad proprias necessitates, altera autem, scilicet pars, ad civitatem, et amicabilem communicationem.

e Et subjungit utilitatem quae est ex hoc, ibi, Ut duabus sortibus unicuique, quid scilicet, distributis, utrisque locis, communibus scilicet et privatis, omnes participent 2. Et ponit rationem quomodo hoc utile sit dividere, ibi, Quod enim æquale, secundum proportionem scilicet geometricam, in qua unicuique attribuitur secundum dignitatem, et quod justum, supple, est, sic habet, et omni modo melius est sic dividere quam aliter. Et ponit aliam utilitatem ex hoc provenientem, ibi, Et ad municipales vicinos, id est, principes unius municipii, adversarios magis consentaneum. Et ratio est, quia tunc unusquisque habet quod suum est, cum habet quod sorti sua impositum est, et sic querelari non potest.

c Tertiam rationem ponit, ibi, Adhuc autem quae ad Deos expensæ, id est, ad ritus sacrificiorum, sunt communes toti civitati.

d Ex hoc concludit subdens : Necessarium igitur, supple, est in duas partes divisam esse regionem. Et dicit quomodo, ibi, Et hanc quidem, supple, partem, esse communem, hanc autem propriam, quae scilicet ad necessitatem privatae familiae deservit, et harum utramque divisam esse dupliciter omnibus : quia et illa quae communis est, deservit ad convivia et sacrificia, et illa quae propria est, deservit ad

Et subdit nocumentum quod provenit ex hoc, ubi terra non sic dividitur, ibi, Ubi enim non hunc habet modum, supple, terra divisio, hi quidem parvipendunt 3 inimicitiam ad vicinos, quia imponunt eis onera importabilia expensarum ex quibus crescunt inimicitiae, hi autem nimis curant, inordinate scilicet taxantes expensas, quosdam autem gravantes, quosdam vero alleviantes, et praeter id quod bonum, supple, est.

f Et hoc probat per signum, ibi, Propter quod quibusdam lex est vicinantes conterminos, id est, qui terminos habent

<--- Page Split --->

vicinos, non comparticipare honore eorum qua ad ipsos præliorum, id est quod si prælium aliquando instet, quod vicini non vocentur in adjutorium, ne honorem victoriae habeant cum ipsis. Et hujus ponit causam, ibi, Tamquam propter proprium non utique potentes consiliari bene, id est, quia scilicet nihil habent commune cum eis, sed unusquisque proprium suum defendit, et communibus utilitatibus non bene consulunt.

Deinde subjungit epilogum de omnibus dictis, ibi, Regionem quidem igitur necesse dividi hoc modo, supple, est, propter prædictas causas.

g Deinde cum dicit, Terram autem culturos, etc. ostendit quos expedit applicare ad terrae culturam. Et ponit in his tres gradus. Dicit enim, quod in primo gradu magis utiles sunt servi, in secundo barbari et vernaculi, in tertio quod in propriis terris magis utiles sunt proprii : in communibus autem terris magis utiles sunt communes. In omnibus tamen his dicit, quod debet caveri ne servi sint ejusdem tribus, id est, consanguinei, neque sint animosi : quia sic erunt ad servitium magis utiles, et non de facili insolescent : tamen in nullo habeant fiduciam tales in merito servitii sui. In fine addit, quod utilius est quod proponatur eis præmium, ut deserviant, quam proponatur eis libertas, quasi propter servitium liberi possint fieri : diligentius enim serviunt pro prænio quam pro libertate. Et hoc dicit quod ostendet. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Terram autem culturos maxime quidem, si oportet ad votum, supple, tales eligere, servos esse, supple, oportet, qui scilicet vel captisunt in bello et servati ad obsequia, vel empti in servituem, sicut Joseph emerunt Ægy-

ptiiin servitutem regiam (Genes. xxxix, 1) : neque omnibus, supple, existentibus, ejusdem tribus, id est, quod non sint consanguniei ad invicem, neque animosis, supple, existentibus. Et addit rationem, ibi, Sic enim utique ad operationem erunt utiles, et ad nihil insolescere securi, id est, non habebunt securitatem ex propinquitate sanguinis ad invicem vel animositatis unde insolescant contra dominos suos, sed in humilitate et subjectione servient diligenter.

Et subdit secundum gradum, ibi, Secundo autem, supple, utiles ad serviendum, barbaros vernaculos, id est, emptos vel in domo genitos et nutritos, consimiles dictis secundum naturam, id est, qui nec consanguinei sint ad invicem, neque animosi : quia hoc facit insolescere frequenter. Et subdit, quia expedit quod in propriis terris sint proprii servi, in communibus autem communes. Et hoc est : Horum autem, supple, servorum proprios quidem in propriis esse, supple, expedit possidentium substantias, proprias scilicet, illi enim fideliores sunt propriis dominis : eos autem qui in communi terra, communes, supple, expedit esse : quia cum tales sint servi glebæ, semper illi terrae fideliores sunt, ad quam pertinent.

De omnibus tamen his subdit, ibi, Quo autem modo oportet uti servis, et quia melius omnibus servis præmium, supple, sit preponi libertati 1, id est, quam libertatem dimittere, posterius dicimus. Et concordat cum hoc quod dicitur Eccli. (xxxii, 27): Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assidua. Servo malevolo tortura et compedes : mitte illum in operationem, ne vacet : multam malitiam docuit otiositas.

<--- Page Split --->

CAÍUT IX.

De situ civitatis : item de munitione ac ornatu ejusdem.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Civitatem autem, quod quidem oportet communem esse arida et maris, et regionis omnis similiter ex contingentibus, dictum est prius.

Urbs autem quod terrae marisque particeps esse debet, et quod ad totam regionem similiter debet esse communis, quantum fieri potest, dictum est prius.

b Ipsius autem ad seipsam, si ad votum oportet adipisci positionem, quatuor utique respicientes. Primum quidem tamquam necessarium ad sanitatem. Quaenim ad ortum declinationem habent, et ad ventos flantes ab Oriente, saniores. Secundo autem ad Boream : recentiores enim hae magis. Reliquorum autem ad politicas actiones, et ad bellicas bene habere. Ad bellicas quidem igitur, ipsis quidem boni exitus esse oportet, adversariis autem difficile adibilem, et difficile comprehensibilem. Aquarum autem et rivorum maxime quidem existere multitudinem convenientem : si autem non hoc, inventum est per praeparationem susceptaculorum aquarum, imbrium copiosorum et magnorum, ut numquam deficiant, prohibiti a regione propter multitudinem.

Ipsius autem ad seipsam optandum est positionem sortiri ad quatuor respicientes. Primum ad sanitatem, quod est necessarium. Ad Orientem enim solem conversa urbes, et ad eos ventos qui inde perflant, salubriores sunt. Secundo loco qua sunt secundum Boream sita : hae namque sunt ad hiberna potiores. In reliquis vero, ut ad civiles res et ab bellicas opportune se habeat. Ad bellicas quidem, ut facilis sit civibus in aliena egressio, hostibus autem difficilis aditus, ac difficilis circumdatio. Aquarum autem et stagnorum abundantiam habeat maxime naturalem : quod si naturalis deficiat, ex aqua pluvia cisterna, et lacus, qui magnam vim aquarum suscipiant, comparentur, ita ut deesse aqua, si quando obsiderentur, numquam possit.

c Quoniam autem oportet de sanitate

<--- Page Split --->

inhabitantium sollicitari, hoc autem est imponi locum in tali et ad talem bene : secundo autem aquis sanis uti : et hujus curam habere non accessorie. Quibus enim plurimis utuntur ad corpus et sapissime, haec plurimum conferunt ad sanitatem : aquarum autem et spiritus natura, hanc habent naturam.

tium curam habere, hoc autem sit primum in situ et qualitate loci, secundum in aquarum salubrium usu, in ea quoque re est diligentia merito adhibenda. Quibus enim plurimum et frequentissime utimur ad corpus, ea plurimum important ad sanitatem : aquarum autem et ventorum potentia talem habet naturam.

d Propter quod quidem bene sapientibus civitatibus oportet distingui, si non omnes similes, neque copiose sint talium aquarum, seorsum eas quae ad alimentum aquas, et eas quae ad aliam opportunitatem.

Quapropter in civitatibus quae recte sapiunt, distinguendus est aquarum usus, si non omnes sunt pares, nec abundantia sit earum aquarum, ut aliae seorsum aquae ad cibum et potum, aliae ad aliam indigentiam deputentur.

e De locis autem munitis non omnibus politiis similiter habet quod expediens, puta arx, oligarchicum : democraticum autem aequalitas : aristocraticum autem neutrum, sed magis fortia loca plura.

Loca autem munita non pariter cunetis civitatibus utilia sunt, ut puta arx ad dominationem unius, vel paucorum : in populari vero vivendi modo aequalitas loci : in optimatum vero gubernatione neutrum istorum, sed magis loci plures ardui.

f Dispositio autem familiarium habitationum delectabilior putatur et utilior ad alias actiones, si bene penetrabilis sit secundum modum juniorem, et domativum equorum : ad bellicas autem securitates e contrario, ut habebant secundum antiquum. Difficilis enim exitus illa extraneis, et difficile perscrutabilis invadentibus. Propter quod oportet utrisque iis participare : contingit enim, si quis ita praeparaverit, sicut inter agricolas, quas vocant quidam vinearum systadas.

Privatarum autem domorum forma gratior et commodior ad caeteras existimatur secundum noviorem istum Hippodamium morem. Sed ad securitatem tutelamque civitatis utilior erat antiquorum aedificatio. Habent enim illorum aedificia inextricabiles aditus, ex quibus nisi consueti evadere vix possunt, et inscrutabiles latebras, si qui aggrederentur. Ex quo utriusque horum participare debent : potest enim hoc fieri, si quis ita disponat, ut solent agricolae illos quos vocant quidam vinearum tramites.

g Et totam quidem civitatem non facere facile penetrablem, secundum partes autem et loca : sic enim ad securitatem et ad ornatum bene habebit.

Et caeteram urbem non facere penetrabilem, sed partes quasdam et loca : sic enim et ad securitatem et ad ornatum se bene habebit.

h De muris autem dicentes non oportere habere virtuti contrafactas civitates, valde antique existimant, et hoc viden-

Menia vero qui dicunt non oportere adesse civitatibus illis quae virtutem possideant, nimium prisce loquuntur, et hoc

<--- Page Split --->

tes opere redargutas eas quæ illo modo decorantur.

vident per experientiam reprobatum in his civitatibus, quæ sibi id ad gloriam jactabant.

i Est autem ad consimiles quidem, et non multum differentes multitudine, non bonum tentare salvari per murorum munitionem.

Est enim ad pares, ac non multo excedentes multitudine, non satis decorum per mœnia servari velle.

k Quoniam autem et accidit et contingit majorem excessum fieri insurgentium, quam sit virtus humana et ea quæ in paucis, si oportet salvari, et non pati male, neque injurias sustinere, firmissimam munitionem murorum existimandum esse bellicosissimam, aliterque et nunc inventis iis quæ circa sagittas et machinas ad certitudinem insultus.

Sed cum aliquando contingat et fieri possit, ut multo major hominum multitudo, et majori virtute superveniat, si salvos esse oportet, neque perire, neque contumeliis affici, firmissimam munitionem murorum, putandum est opportunissimam esse in bello, præsertim hoc tempore, in quo tormenta et machinæ ad obsidiones urbium, cum omni subtilitate sunt adinventa.

l Simile enim velle muros non circumponere civitatibus, et regionem facile ingressibilem quaerere, et circumtollere montana loca : similiter autem et propriis habitationibus non circumponere muros, tamquam non virilibus futuris habitatoribus.

Simile est enim civitatem non circumdandam mœnibus censere, et regionem facilem ad invadendum quaerere, et dejicere montuosa loca : et privatis domibus non circumdare parietes, quasi viles futuri sint habitatores.

m At vero neque hoc oportet latere, quod circumponentibus quidem muros circa civitatem, licet utroque modo uti civitatibus, et tamquam habentibus et tamquam non habentibus : iis autem quæ non habent, non licet.

Atqui ne id quidem latere oportet, quod qui mœnibus circumdantur, eis licet in utramque partem uti urbibus, et tamquam muros habentibus, et tamquam non habentibus : sed eis qui mœnia non habent, non licet.

n Si itaque hoc habet modo, non quia muri solum circumponendi, sed et de iis curandum, quatenus et ad ornatum habeant civitati decenter, et ad bellicas opportunitates, et ad alias, et ad nunc adinventas. Sicut enim invadentibus cura est per quos modos supergrediantur, sic haec quidem inventa sunt, haec autem quaerere oportet, et philosophari custodientes. A principio enim neque conantur invadere bene præparatos.

Si ergo per hunc modum se habet, non solum mœnia circumdanda sunt urbi, verum etiam curandum ut et ad ornatum civitatis se habeant decenter, et ad bellicas opportunitates, tum alias quæ nunc reperte sunt. Ut enim aggressoribus cura est quibus modis vincant, ita quædam jam reperta sunt, quædam investigare atque philosophari oportet eos qui defendunt. Principio enim non a;- grediuntur expugnare eos qui bene se præparaverunt.

<--- Page Split --->

hoc est : Ipsius autem ad seipsam, si ad votum oporteat adipisiri dispositionem, quatuor utique respiciendu sunt.

Et enumerat, ibi, Primum quidem tamquam necessarium ad sunitutem, scilicet quod cives in ea sani permaneant. Et dicit quid est illud, ibi, Qua enim ad ortum declinationem habent, id est, ad Orientem, et ad ventos flantes ab Oriente, saniores, supple, sunt. Rationes omnium istorum assignatae sunt in libro Meteororum.

Secundum ponit, ibi, Secundo autem, supple, debet esse disposita civitas, ad Borea m, id est, ad Aquilonem ventum. Et subdit causam, ibi, Recentiores enim hae, scilicet civitates, magis, supple, sunt : et ratio est, quia hi venti sunt recti flatus, non involuti, nec fortissimae insufflationis, et ideo subtiles et recentes faciunt auras. Econtra autem ventus Auster calidum et involutum habet flatum et humidum, et ex calido est aperitivus pororum corporis, et ex humidio inducivus malarum materiarum in corpus, et ex involuto flatu turbativus, et sic destruit et confundit complexiones corporum. Similiter Occidentalis ventos fortissimae exsufflationis est, et tempestuosus, et turbativus complexionum : et ideo non expedit civitates ad illos ventos disponi. Hoc est ergo considerandum in situ civitatum.

Tertium ponit, ibi, Reliquorum autem, id est, de numero reliquorum considerandorum ad politicas actiones, id est, qualiter facile ad eam et ex ea fiant politicae actiones, et ad bellicas bene habere.

Et exponit hoc qualiter bene hoc fiat, ibi, Ad bellicas quidem igitur, ipsis, scilicet civibus, boni exitus esse oportet, id est, facilis exitus esse contra adversarios, adversariis autem difficile adibilem, et difficile comprehensibilem, id est, quod difficulter capi possit ex munitione et situ loci.

Secundo, ibi, Aquarum autem et rivorum, etc. ponit quid considerandum est

a Hic incipit quaerere Aristoteles de septima suppositione, scilicet de situ civitatis, qui pertinet ad sanitatem : oportet enim esse cives in civitate ubi est optima politia. Et habet duas partes. Primo enim ostendit ad quem ventum disposita sunt saniores civitates. Secundo ad quas aquas, ibi (litt. b, versus medium), Aquarum autem et rivorum maxime quidem, etc.

a In prima parte dicit tria in summa, quorum primum est, quod utitur transitu cum quo continuat dicenda dictis, et ordinat secundum quod dicit, quod qui sapienter disponit civitatem, debet eam disponere ad ventos Orientales, ut illis perflabilis sit. Hoc primo. Secundo ad ventum Borea m, id est, ad Aquilonem : quia ille dissipat nubes et clarificat aerem. Tertium est quod dicit, quod debet etiam considerare, quod civitas disponatur ad politicas actiones facile exercendas, sicut quod civibus sit facilis exitus ex ea et tutus, sed inimicis difficile sit adibilis, et difficulter ab eis comprehensibilis. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : Civitatem autem quod quidem oportet communem esse arida et maris, et regionis omnis, id est, totius, similiter ex contingentibus, id est, ex omnibus quae contingunt ad hoc quod bene disposita sit civitas, dictum est prius, scilicet in praehabitis capitulis, in quibus determinatum est de sex suppositionibus praecedentibus istam, ab illo loco ubi dicit (cap. 3, a), Quoniam autem proemialiter, etc.

b Et continuat se ad sequens dicens, quod si ad votum debeat habere dispositionem, quatuor respicienda sunt. Et

<--- Page Split --->

circa aquas ad hoc quod sanitas in civitate conservetur, et dicit : Aquarum autem et rivorum maxime quidem existere multitudinem convenientem, supple, oportet, scilicet in fontibus et rivis et lacubus et puteis. Et quia non semper invenitur talis sic abundans aquis sic affluentibus et recentibus, subdit remedium quod inventum est ab Antiquis, ibi, Si autem non hoc, id est, tales abundantiae aquarum sint in situ juxta civitatem, inventum est, supple, ab Antiquis, per preparationem susceptaculorum, sicut scilicet sunt cisterna, aquarum, imbrium copiosorum et magnorum per deductionem canalium a tectis fluentium in cisternas, ut nusquam 1 deficiant, supple, aquae in civitate, prohibiti, ab hostibus scilicet, a regione, id est, numquam possint prohiberi quin habeant abundantiam aquarum intra se, etiamsi prohibeantur a regione, ne possint intrare regionem, propter multitudinem, hostium scilicet.

c Et subdit quales aquas oportet congregare ad sanitatem, ibi, Quoniam autem oportet de sanitate habitantium sollicitari, hoc autem est inponi locum, scilicet civitatis, in tali et ad talem bene, id est, talem situm qualis dictus est quantum ad ventum.

Secundo autem quis sanis uti : Et hujus curam habere non accessorie, id est, perfunctorie, sed magnam curam. Et dat rationem, ibi, Quibus enim plurimi 2 utuntur ad corpus, cives scilicet, et saepissime, haec plurimum conferunt ad sanitatem. Et ostendit, quod hoc est in aquis et ventis, ibi, Aquarum autem et spiritus, id est, venti natura, hanc naturam habent, quod scilicet homines utuntur eis saepissime ad corporis naturam.

d Et hoc probat per signum, ibi, Pro-

pter quod quidem in bene sapientibus civitatibus, id est, sapienter dispositis, oportet distingui si non omnes similes, supple, sunt aquae, neque copiosae, aequaliter scilicet, sint talium aquarum, supple, praeparationes, seorsum eas, supple, distinguere, quae ad alimentum aquas, ut illae scilicet sint sinceriores et recentiores, et eas quae ad aliam opportunitatem, supple, sicut ad balnea et loturam vestimentorum et hujusmodi, in quibus tanta sinceritas non requiritur : sic enim Antiqui distinxerunt aquas.

e De locis autem munitis, etc. Hic incipit agere de octava suppositione, scilicet de aedificiis et munitione civitatis : et habet duas partes, in quarum prima agit de aedificiis communibus. In secunda de munitione murorum, ibi (litt. k), Quoniam autem et accidit, etc.

Circa primum duo facit. Primo enim ostendit quae aedificia cuilibet politiae conveniant. Secundo tangit quamdam antiquam opinionem, et destruit eam, ibi (litt. k), De muris autem dicentes, etc.

Sententia prime partis haec est. Dicit enim, quod non aequaliter se habet expediens circa aedificia in diversis politiis. Arx enim quae aedificabatur antiquitus in civitatibus, pro habitatione regis, sicut fuit arx Sion in Jerusalem, et arces aliae pro habitatione nobilium et insignum, sunt aedificia expedientia et in oligarchiis et monarchiis : aequalitas autem aedificiorum expedit in democratiis : in aristocratiis autem neutrum, sed diversa aedificia fortia. Et hoc est quantum ad munitiones. Et subdit de communibus habitationibus, dicens quod communes habitationes delectabiliores sunt et utiliores ad communes actiones quando sunt bene penetrabiles, id est, multa penetrabilia habentes, et multa habentes domata ad equos et ad alia animalia stabulan-

<--- Page Split --->

da et ad alias necessitates familiares. Sed ad bellicas securitates e contario se habet : in illis enim non oportet imitari modum juniorum, id est, posteriorum, sed antiquorum, ut scilicet ædificia sint non facile penetrabilia, sed habeant difficiles exitus extraneis, et sint difficulter perscrutabilia invadentibus. Et ostendit inconveniens si sit aliter. Dicit enim, quod si quis facit civitatem in ædificiis, sicut inter agricolas fiunt systadæ, id est, umbracula vinearum, faciet civitatem totam facile penetrabilem : et hoc non expedit quod ubique possit adiri civitas : sed secundum partes debent fieri aditus, in portis scilicet, et vicis : quia hoc et ad securitatem et ad ornatum melius est. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : De locis autem munitis non omnibus pólitiiis similiter habet quod expediens. Et subdit de similitudine, ibi, Puta arx, oligarchicum et monarchicum, supple, est. Per arces enim insignes et Reges confortantur : democraticum autem æqualitas, supple, est ædificiorum, quia per hoc confortatur populus qui principatur in democratiis : aristocraticum autem neutrum, supple, est, sed magis fortia loca plura, ut scilicet fortia loca aptentur aristocratiæ in quantum oligarchia quædam est : plura autem aptantur ei in quantum plures sunt et principatus plurium ex virtute insignium.

f Et subdit de communibus habitationibus, ibi, Dispositio autem familiarium habitationum, in quibus scilicet singuli cum familiis suis habitant, delectabilior putatur et utilior ad alias actiones, domesticas scilicet, si bene penetrabilis sit; id est, bene acceptabilis, et multa penetrabilia habeat pro habitaculis servorum et patrisfamilias et uxorum, et domativum equorum, id est, habeat multa domata pro equis et aliis animalibus stabulandis secundum modum juniorem. Mo-

dum juniorem vocat, qui hic a posteris est inventus, quia multiplicatis hominibus, per quos incrementa acceperunt civitates : antiquorum enim modus, ut dictum est, non fuit talis, sed unusquisque in agris habitabat, in tentoriis, sicut nunc habitant Tartari, et sicut quondam Abraham ad ilicem Mambre, et Loth, et alii antiqui.

Et subdit, quod iste modus non valet ad bellicas operationes, sed potius e contrario. Et hoc est : Ad bellicas autem securitates e contrario, supple, se habet ut habebat 1 secundum antiquum modum, id est, ædificia antiquorum. Et dicit quomodo, ibi, Difficilis enim exitus (genitivi casus) illa, supple, erant, extraneis, et difficile perscrutabilis invadentibus, supple, erat locus ille : et hoc fiebat ne furta fierent.

Ex his concludit, ibi, Propter quod oportet utrisque his participare, scilicet posteriorum modo et antiquorum, ut scilicet magis expediens ex utrisque expediatur. Et ostendit inconveniens si non ita fiat, ibi, Contingit enim, si quis ita praparaverit, sicut inter agricolas, quas vocant quidam vinearum systadas. Systadæ sunt vinearum umbracula, in quibus consistunt vinearum custodes, qui de facili subjiciuntur.

g Et addit : Et totam quidem civitatem non facere facile penetrabilem : quia si tota facile penetrabilis est, tunc impotens est absque murorum ambitu, et subjicitur sicut systadæ vinearum. Et ostendit qualiter debet fieri, ibi, Secundum partes (alia translatio habet « secundum portas ») et loca, specialia scilicet, ubi debent esse introitus, civitatem faciat penetrabilem. Et tangit hoc quod dicit Vitruvius in libro de Architectura, quod scilicet antiquæ civitates signabantur per aratrum quantum ad ambitum civitatis, et ubi debebat relinqui introitus in

<--- Page Split --->

civitatem, ibi elevabatur aratrum et portabatur, ne vomere scinderetur terra, sed via plana remaneret. Ab hac ergo aratri portatione porta dicebatur. Et ponit rationem quare sic faciendum est, ibi, Sic enim et ad securitatem et ad ornatum bene habebit. Ornatus enim et securitas civitatis maxime in portis est.

h Secundo, cum dicit, De muris autem dicentes, etc. tangit opinionem quamdam quorumdam qui dixerunt quod non oportet civitatem munire muris, et dicit quod haec existimatio valde antiqua est, et redarguit civitates factas, et munitas muris et decoratas. Dicit tamen, quod satis rationabile est, quod civitates consimiles, multitudine civium ad se invicem non differentes, contra se invicem non se muniant : quia sine muris bene resistunt sibi, cum sint viribus aequales. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : De muris autem, munientibus scilicet civitatem, dicentes non oportere habere virtuti contra factas civitates, valde antique existimant, quia valde sic Antiqui fecerunt, et hoc videntes opere redargutas eas quae illo modo decorantur, id est, videntes opera Antiquorum, putant ipso opere redargutas esse civitates, quae illo modo, scilicet portis et muris decorantur.

1 Deinde laudat opinionem in quo laudanda est, ibi, Est autem ad consimiles quidem, supple, civitates, et non multum differentes multitudine, scilicet civium, non bonum tentare salvari per murorum munitionem. Et ratio est, quia per aequalitatem virium et pugnatorum bene salvantur ad se invicem sine muris.

k Deinde cum dicit, Quoniam autem et accidit, etc. inducit rationes per quas probat muros esse necessarios et circa civitatem et circa aedificia particularia. Et ponit quatuor rationes.

Prima est, quia non semper aequales sunt civitates in viribus, sed contingit

majorem esse excessum insurgentium quam sit virtus humana resistendi in paucis : et ideo si illos salvari oportet, utiles sint muri ad bellicosas operationes.

Secunda est, quia modo inventa sunt multa quae antiquitus non fuerunt in machinis et sagittis, quibus hostes faciunt insultus, contra quae utiles sunt muri. Tertia ducit ad inconveniens : quia dicere quod muri non sint necessarii, hoc est dicere quod utile est quod sit penetrabilis, quod est valde inconveniens : et hoc etiam est dicere, quod oportet montana circumtollere et munire, ut oppilentur via strictae, ne hostis valeat ingredi, quod iterum inconveniens est. Aliud inconveniens iterum est : quia dicere quod non oportet muros circumponi habitationibus, est opinari quod extraneus et hostis numquam sit habiturus vires, quod valde improbabile est.

Quarta ratio est, quod civitas habens muros, dupliciter potest se habere : potest enim se habere ut non habens apertionem scilicet portarum ad receptionem, et potest se habere ut habens exclusionem hostium. Civitas autem non habens muros, caret altera istarum utilitatum : et ideo melius est habere quam non habere.

Ex omnibus his concludit, quod curam oportet habere murorum, ut sit et ad ornatum civitatis et ad bellicas opportunitates, et ad alia quae a posteris inventa sunt in machinis et sagittis et aliis invasionibus hostium : quia sicut insurgentes modos inveniunt quibus aggrediantur et supergrediantur eos quos invadunt, per arma scilicet impugnationis, sic eos qui invaduntur, est quaerere modos, et phisolophari qualiter se defendant per arma defensionis : quia hostis etiam in principio non conatur invadere eum quem videt bene paratum ad defensionem. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : Quoniam autem accidit et contingit majorem excessum fieri insurgentium, in viribus scilicet, quam sit virtus humana et ea quae in

<--- Page Split --->

pauci, civibus scilicet, si oportet salvari, supple, a talibus insurgentibus, et non pati male, supple, ab illis, neque injurias sustinere, supple oportet, firmissimam munitionem murorum existinandum, supple, est, esse bellicosissimam : quia munitione muri debilis resistit forti, et pauci multis. Hæc est ratio prima.

Secundam rationem ponit, ibi, Aliter et nunc inventis iis quae circa sagittas et machinas ad certitudinem insultus, supple, oportet muros esse utiles, quibus repellantur ictus machinae et sagittariorum. Et hæc est secunda ratio.

l Tertiam rationem ponit, ibi, Simile enim velle, etc. quae ducit ad tria inconvenientia.

Primum est hoc : Simile enim velle muros non circumponere civitatibus, et regionem facile ingressibilem quaerere, scilicet civitatem et regionem, quod est valde inconveniens.

Secundum inconveniens ponit, ibi, Et circumtollere montana loca, id est, velle muris non occupare montana loca, et circumtollere muris et turribus, quod etiam inconveniens, quia per hoc oppilantur viae arte, ne hostis valeat ingredi.

Tertium inconveniens ponit, ibi, Similiter autem et propriis habitationibus non circumponere muros, supple, velle, tamquam non virilibus futuris, supple, habituris, habitatoribus, quia valde probabile est quod futuri habitores semper habeant vires ad impugnandum, contra quos muri sunt necessarii.

m Quartam rationem ab utilitate sumptam ponit, ibi, At vero neque hoc oportet latere, quia circumponentibus quidem muros circa civitatem, licet utroque modo uti civitatibus. Et exponit, ibi, Et tamquam habentibus, supple, muros, et tamquam non habentibus, quia scilicet portas aperiunt extraneis, et suscipiunt eos, et quando claudunt et excludunt hostes : iis autem, supple, civitatibus, quae non habent, supple, muros, non licet, et sic carent altera utilitate.

n Deinde cum dicit, Si itaque hoc habet modo, etc. supponit conclusionem ex omnibus his dicens : Si itaque hoc habet modo, non quia muri solum circumponendi, supple, sunt civitatibus, sed et de iis, id est, muris, curandum, quatenus et ad ornatum habeant civitati decenter, et ad bellicas opportunitates, et ad alias, scilicet opportunitates, sicut ad arictes et ad machinas, et ad nunc inventus, id est, quas posterius invenerunt ad impugnationem. Et ponit rationem, ibi, Sicut enim invadentibus cura est per quos modos supergrediantur, invadendo scilicet, si haec quidem inventa sunt, muri scilicet ad resistendum : haec autem quae ad hoc non sunt inventa, quaerere oportet et philosophari custodientes, scilicet quibus armis se defendant et custodiant. Et ponit rationem, ibi, A principio enim, impugnationis scilicet, non conantur invadere bene praeparatos, supple, ad resistendum.

<--- Page Split --->