CAPUT VII.

Utrum omnibus omnia civitatis nunia communicari possint ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Determinatis autem iis, reliquum considerare, utrum omnibus communicanda omnia haec (contingit enim eosdem omnes esse et agricolas, et artifices, et consiliarios, et judicantes), aut secundum unumquodque opus dictorum alios supponendum, aut haec quidem propria, haec autem communia horum ex necessitate sunt.

His determinatis, reliquum est considerare, utrum omnes communicare debeant, horum omnium (fieri enim non potest ut iidem ipsi sint et agricolae, et artifices, et consultores, et judicantes), an in unoquoque opere supra dictorum alios ponendum est, an quaedam esse propria, quaedam vero communia necessarium est.

b Non in omni autem politia haec. Sicut enim diximus, contingit et omnes communicare omnibus, et non omnes omnibus, sed quosdam quibusdam : haec enim et faciunt politias alteras. In democratiis enim participant omnes omnibus, in oligarchiis autem e contrario.

Sed non in omni Republica hoc, ut diximus, contingit. Nam fieri potest, ut omnes participent omnium, et non omnes omnium, sed quidam quorumdam : haec enim faciunt Rerumpublicarum varietatem. Nam in populari quidem participant omnes omnium, in paucorum autem potentia contrarium est.

c Quoniam autem existimus considerantes de optima politia, haec autem secundum quam civitas utique erit maxime felix, felicitatem autem, quod sine virtute impossibile est existere, dictum est prius, manifestum quod in optima politizante civitate, et habente justos viros

Cum autem consideratio nostra sit de optima Republica, ea vero est per quam civitas esset maxime felix, felicitatem autem quod sine virtute impossibile est existere, primo diximus, manifestum est ex his quod in civitate quae optime gubernetur, et quae justos habeat cives sim-

<--- Page Split --->

simpliciter, sed non ad suppositionem, neque banausam vitam, neque forensem oportet quaerere cives : vilis enim talis vita, et ad virtutem subcontraria. Neque oportet agricolas esse : opus est enim vacatione et ad virtutis generationem, et ad actiones politicas.

pliciter, ac non ad suppositionem, neque artifices, neque mercatores cives esse oportet : vilis est enim hujusmodi vita, et virtuti adversa. Nec certe agricolas esse oportet eos qui futuri sint cives : opus est enim quiete et otio ad virtutem comparandam, et ad Rempublicam gerendam.

d Quoniam autem quod bellicum, et quod consiliativum de conferentibus, et judicans de justis inexistit, et videntur maxime esse partes civitatis, utrum altera et hoc ponendum, aut eisdem dandum ambo?

Cum vero hi supersint qui bello intendunt, et hi qui consultant de utilibus, et judicant de justis et non justis, qui quidem maxime videntur partes civitatis, utrum et hos esse alios ponendum sit, an eisdem hominibus ambas partes tribuendum?

e Manifestum utique et hoc, quia modo quidem aliquo eisdem, modo autem aliquo et alteris. Qua quidem enim alterius aetatis utrumque operum, et hoc quidem indiget prudentia, hoc autem potentia, alteris : qua autem impossibilium est, potentes violenter agere et prohibere, hos sufferre subjectos, semper hac eosdem. Qui enim armorum domini, et manendi et non manendi politiam sunt domini. Relinquitur igitur eisdem quidem utrisque dare politiam hanc, non autem simul, sed sicut aptum natum est, potentia quidem in junioribus, prudentia autem in senioribus. Igitur sic ambobus distribui expedit, et justum esse videtur : habet enim haec divisio quod secundum dignitatem.

Clarum est quod quodammodo eisdem, et quodammodo aliis. Qua enim alterius vigoris utrum opus, et alterum prudentia, alterum viribus indiget, aliis : qua vero impossibilium est eos qui afferre vim et prohibere hos possunt subjectionem pati, semper eisdem. Qui enim armorum domini sunt, iidem etiam sunt domini status, vel mutationis Reipublicae. Restat igitur, ut eisdem quidem ambobus Rebuspublicis tradatur, non simul quidem, sed ut natura fert, vires quidem in junioribus sunt, prudentia vero in senibus. Sic inter eos distribui commodum est et justum esse videtur : habebit enim haec distributio id quod est secundum dignitatem.

f At vero et possessiones oportet esse circa hos : necessarium enim abundantiam existere civibus, cives autem isti. Quod enim banausum non participat civitate, neque alia nulla pars, quae non virtutis conditiva est : hoc autem palam ex suppositione. Felicitari quidem enim necessarium existere cum virtute : felicem autem civitatem non ad partem aliquam ipsius respicientes oportet dicere, sed ad omnes cives. Manifestum autem et quod oportet possessiones esse horum : si quidem necessarium agricolas

Atqui possessiones quoque circa hos esse oportet : necesse est enim facultates adesse civibus, hi autem sunt cives. Nam turba quidem urbana vilium ministrorum, nulla pars est civitatis, nec aliud genus quodcumque, quod non sit virtutis effector : patet hoc ex eo quod praemisimus. Felicitas enim necesse est, ut per virtutem fiat : felicem vero dicere civitatem debemus, non ad partem aliquam ejus respicientes, sed ad omnes cives. Manifestum igitur, quod horum esse possessiones oportet : si quidem necesse est

<--- Page Split --->

esse, servos, aut barbaros, aut vernaculos.

agricolas esse, servos, vel barbaros, vel ministros.

g Reliquum autem ex dinumeratis, quod sacerdotum genus, manifestum autem et horum ordo. Neque enim agricolam, neque banausum sacerdotem constituendum : a civibus enim decet honorari Deos. Quoniam autem divisum est id quod civile in duas partes, hoc est, in id quod armorum, et quod in consiliativum, decet autem cultum exhibere diis, et requiem habere circa ipsos, eos qui propter tempus abdicati sunt, hos assignandum utique erit sanctificationibus.

Reliquum est ex his qui supra memorati sunt, genus esse sacerdotum, quorum institutio manifesta est. Neque enim agricola, neque artifex, neque vilium exercitiorum quisquam sacerdos est deputandus : honos enim diis est a civibus impendendus. Sed cum distincti sint cives in partes duas, hoc est, in eos qui arma tenent, et in eos qui consultant, et decens sit diis cultum exhibere, et requiem suscipere eos qui pro tempore in his laboraverunt, ac defessi sunt, his utique esset sacrorum cura demandanda.

h Sine quibus quidem igitur civitas non consistit, et quot partes civitatis, dictum est. Agricolas enim et artifices, et omne quod mercenarium, necessarium existere civitatibus, partes autem civitatis id quod armorum, et consiliativum, et separatum est utique unumquodque horum, hoc quidem semper, hoc autem secundum partem.

Quæ sint igitur, sine quibus civitas stare non potest, et quot sint civitatis partes, dictum sit. Agricolas enim et artifices, et omne ministerium civitatibus existere necessarium est : sed partes civitatis sunt, qui arma tenent, et qui consultant, et separatum est unumquodque istorum, hoc quidem semper, hoc vero secundum partem.

i Videtur autem non nunc neque recenter hoc esse notum iis qui de politia philosophizant, quod oportet divisam esse seorsum secundum genera civitatum, et quod bellicum alterum esse, et quod terrae cultivum. In Ægypto enim habet hoc modo, adhuc autem et nunc quæ circa Cretam : quod quidem igitur circa Ægyptum, Sesostris, ut aiunt, ita lege statuit, Minos autem quæ circa Cretam. Antiqua autem videtur esse et conviviorum institutio, quæ quidem circa Cretam facta circa regimen Minois.

Videtur autem non nunc, neque paulo ante, hoc notum fuisse his qui de Republica philosophantur, quod per genera sit civitas distinguenda. Et pugnatorum genus aliud esse, aliud agricolarum. Nam in Ægypto usque ad hoc tempus in hunc modum se habet, et in Creta. In Ægypto quidem Sesostri legem ferente, et in Creta vero Mineo. Antiqua videtur esse etiam comessationum institutio, quod in Creta factum est Mineo regnante.

k Quæ autem circa Italiam multo antiquiora iis. Aiunt enim historiae inhabitantium ibi Italum quemdam fuisse regem CEnotriæ, a quo nomen transumentes Italos, pro CEnotriis, vocatos esse, et oram hanc Europæ Italie nomen accepisse, quæcumque existit intra sinum Scylleticum et Lameticum, distant au-

Sed multo prius hoc in Italia, quam in Creta constitutum fuit. Tradunt enim periti homines illorum fuisse Italum quemdam CEnotriæ regem, a quo mutato nomine, pro CEnotriis Itali sunt vocitati, oramque illam maritimam Europæ, quæ est inter Scylleticum et Lameticum sinum, distant vero hæc loca inter se me-

<--- Page Split --->

tem hæc ab invicem itinere mediae diei. Hunc itaque Italum dicunt Ĉenotrios pastores existentes fecisse agricolas, et leges ipsis alias posuisse, et convivia constituisse primo, propter quod et nunc ibidem observant convivia, et leges quasdam ordinatas ab illo. Apud Tyrrheniam autem habitabant prius Opici dicti, et nunc vocati cognominatione Ausones. Quod autem ad Iapygiam, et Ionium, Chaones vocatam Syrtim, erant autem et Chaones Ĉenotrii genere.

ridiei iter, Italis nomen primo capisse. Hunc ergo Italum tradunt agriculturae Ĉenotrios docuisse, cum prius essent pastores vagi, ac palantes, illisque leges posuisse, et comessationes instituisse primum. Quapropter etiam nunc quidam illorum populorum comessationibus ultutur, et legibus quibusdam ab illo positis. Incolebant autem eam Italis partem, qua ad Tyrrheniam versa est, Opici, qui nunc Ausonii nominantur. Alteram vero partem, qua ad Iapygiam et Ionium pertinet, incolebant Chaones, Syrtim appellatam, et ipsi quoque ab Ĉenotriis orti.

I Conviviorum quidem igitur institututio, hinc facta fuit prius, separatio autem qua secundum genus civilis multitudinis, ex Ægypto. Multis enim excedit temporibus regimen Minois Sesostris.

Inventio igitur comessationum hinc primum exstitit. Divisio autem civitatis per genera apud Ægyptum incepit. Sesostris enim multis temporibus ante fuit quam Minos in Creta regnaret.

m Fere quidem igitur et alia oportet putare inventa fuisse saepe in multo tempore, magis autem infinities (necessaria quidem enim opportunitatem ipsam verisimile est docere) qua? autem ab bonam aptitudinem, et circumstantiam existentibus jam iis, rationabile accipere incrementum. Quare et circa politias oportet putare eodem modo habere.

Et alia fere credendum est eodem modo inventa fuisse multoties in longo tempore, imo vero infinities (nam et quanecessaria sunt ad usum vitae, indigentiam ipsam docuisse rationabile est), et illis repertis additamenta postmodumfacta fuisse ad expolitiorem vivendi formam. Quod eodem modo in constitutione Rerumpublicarum accidisse credendum est.

n Quod autem omnia antiqua, signum qua? circa Ægyptum sunt, isti enim antiquissimi quidem videntur esse, leges autem sortiti fuerunt et ordines politicos. Propter quod oportet dictis quidem sufficienter uti, prætermissa autem tentare quaerere.

Esse vero cuncta vetusta, signum est, quod Ægyptii, quorum antiquitas maxima putatur, leges habuerunt et civilem institutionem. Quapropter utendum est his qua? sufficienter tradita sunt, et qua? deficiunt, reperire conandum.

o Quod quidem igitur oportet regionem esse arma possidentium, et participantium politia, dictum est prius, et quod agricolas oportet esse alteros ab ipsis, et quantam et qualem oportet esse regionem.

Quod igitur agri et possessiones eorum esse debent, qui arma tenent, quippe partes sunt civitatis, dictum est, et qua de causa cultores illarum alios esse oportet, et quanta et qualis debet esse regio.

<--- Page Split --->

tas politias etiam in una civitate secundum diversas communicationes in sex illis, qua in anteriori capitulo inducta sunt. Et licet in democratiis omnes omnibus principatibus communicent, tamen in oligarchiis e contrario est, ubi majoribus principatibus non communicant nisi insignes. Deinde solvit hanc quaestionem secundum determinationem politiae qua hic consideranda est, et dicit quod quia consideratur politia ad felicitatem, et felicitas est operatio perfecta secundum virtutem, quod impossibile est quod felicitas sit sine virtute : quia civitas optime politizans est, qua habet simpliciter justos viros et bonos secundum virtutem, et non ad suppositionem, id est, aliquid suppositum, sicut dicimus aliquem bonum fabrum, qui non simpliciter bonus est, sed ad hoc suppositum. Et ex hoc concludit solutionem, dicens quod ad optimam politiam qua secundum felicitatem est et virtutem, non oportet quaerere banausam vitam, id est, mercenariorum de vilibus mercibus, neque forensem, emptioni scilicet et venditioni occupatam : quia sicut dicitur Eccles. (xxvi, 28) : Difficile exuitur negotians a negligentia. Et ideo est decretum etiam Chrysostomi de Vita et honestate Clericorum : « Qui negotiator est, ab Ecclesia expellatur : quia scriptum est in Psalm. : Quoniam non cognovi negotiationem. » Et est alia littera. 'De his igitur in communi dicit, quod ad optimam politiam ad virtutem et felicitatem non oportet quaerere cives in talibus communicantes. Et dat rationem unam in communi valde sufficientem, scilicet quia vilis est talis vita et ad virtutem subcontraria, id est, in hoc contraria, eo quod studentes in talibus banausis et forensibus, impediuntur a studio bonae politiae et virtutis et felicitatis. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur. Addit tamen in

<--- Page Split --->

fine, quod etiam agricolæ non sunt assumendi ad talem politiam, non propter vitæ utilitatem, sed quia propter occupationem agriculturae, vacare non possunt ad virtutis generationem et ad actiones politicas. Dicit ergo primo : Determinatis autem his, scilicet dictis operibus in quibus communicant cives, religuum, supple, est, considerare utrum omnibus, civibus scilicet, communicanda, supple, sint, omnia haec, æqualiter scilicet. Et ponit rationem, quod sic, ibi, Contingit enim eosdem cives omnes esse agricolas, et artifices, et consiliarios, et judicantes (et hoc convenit in civitate ubi agri ita vicini sunt, quod cives excolunt eos propriis laboribus), aut secundum unumquodque opus dictorum alios, supple, cives, supponendum. Deinde per disjunctionem vadit in oppositum, ibi, Aut haec quidem propria, opera scilicet quibusdam civibus attributa, haec autem, scilicet opera, communia horum, id est, de numero horum operum, ex necessitate sunt, sicut judicium et consiliativum, quæ respiciunt civitatem et nullum civem proprie.

mittit quod necessarium est ad solutionem, dicens : Quoniam autem existimus considerantes de optima politia. Et determinat quæ sit illa, ibi, Hæc autem, supple, est, secundum quam civitas utique erit maxime felix : felicitatem autem quod sine virtute impossibile est existere, dictum est prius, manifestum, supple, est, quod in optime 1 politizante civitate et habente justos viros simpliciter, sed non ad suppositionem, id est, ad hoc vel ad illud suppositum, neque banausam vitam, neque forensem, id est, negotiatorum oportet quærere cives, supple, sed oportet quærere vitam quæ secundum virtutum est. Et ponit rationem, ibi, Vilis enim talis vita, supple, est, et ad virtutem subcontraria, id est, impedimentum habens. Neque oportet agricolas esse, supple, cives tales. Et dat rationem, ibi, Opus est enim vacatione et ad virtutis generationem, et ad politicas actiones, ad quæ non potest vacare agricola. Unde Averroes super II Metaphysicorum dicit, quod « rusticus neque bonus neque malus est, quia civilitate ad virtutem non est dispositus. »

b Et dat instantiam ad rationem primam, ibi, Non in omni autem politia haec. Sicut enim diximus (in quarto scilicet, ubi dixtinximus politias), contingit et omnes communicare omnibus, et non omnes omnibus, sed quosdam quibusdam : haec enim, diversa scilicet communicatio diversorum, et, id est, etiam faciunt politias alteras, specie scilicet. Et dat exemplum, ibi, In democratiis enim participant omnes, scilicet cives, omnibus, scilicet principatibus communicantium, in oligarchiis autem e contrario, in illis enim principatibus non participant nisi insignes.

c Deinde cum dicit, Quoniam autem existimus, etc. solvit quaestionem et prae-

d Deinde cum dicit, Quoniam autem quod bellicum, etc. revocat quaestionem prius inductam et solutam de duobus maxime operibus, quæ simillima sunt ad virtutem, hoc est, de bellico et consiliativo : bellicum enim similitudinem habet ad fortitudinem, consiliativum autem ad prudentiam. Et quærit utrum hæc duo sint eisdem committenda, vel non. Et solvit, quod aliquo modo eisdem et aliquo modo diversis committendum est : eisdem, quia non nisi civibus : diversis, quia aetate differentibus. Bellicum enim fortitudinem requirit, quæ est in juvenibus, propter quod dicit Plato in Timæo, quod electa juventus Athenis ad militiam deputabatur : Critias autem Ægyptius, sicut ibidem dicitur, improperabat Solo-

<--- Page Split --->

ni, eo quod judices et consiliarios haberet juvenes, sic dicens: « Creci pueri estis, et non est in vobis ulla cana sapientia. » Sic ergo eisdem et diversis sunt illa committenda, eisdem, civibus scilicet, diversis, aetate scilicet differentibus. Et de hoc dat rationem : Quia de numero impossibilium est, quod potentes cives aliquid violenter agant, cum eorum sit prohibere subjectos ne aliqua violentia fiat eis : et ideo arma committenda sunt, non aliis, sed civibus fortibus, cum tamen junioribus et alienis committere arma esset periculum : quia qui domini sunt armorum, per consequens sunt domini manendi vel non manendi politiam. Ex his concludit quod aliquo modo committenda sunt ista eisdem, et aliquo modo diversis, secundum aetatem scilicet differentibus. Et probat solutionem, quod sic distribuenda sunt ista duo : quia ista divisio habet id quod est secundum dignitatem, ut scilicet arma fortibus, et judicium sapientibus committantur. Addit etiam, quod oportet abundantiam existere civibus ad hoc ut ista fieri possint : et cum civis non sit nisi qui participat virtute et politia, quae est virtutis conditiva, patet quod banausi et alii participantes operibus, quae non sunt virtutis conditiva, non sunt pars civitatis. Haec est sententia.

quidem enim alterius aetatis utrumque operum, supple, istorum est. Et ostendit quomodo, ibi, Et hoc quidem indiget prudentia, consiliativum scilicet et judicativum, hoc autem potentia, id est, fortitudine et robore, arma scilicet ferens et militare, alteris, supple, committenda secundum aetatem. Et ponit rationem, quod haec non sunt committenda 'nisi civibus, ibi, Qua autem impossibilium est, potentes, scilicet cives, violenter agere, et prohibere, hos, scilicet cives, sufferre subjectos, violentiam scilicet : armis enim utentium proprium est ut prohibeant ne cives violentiam ab aliquo sustineant : semper hac, scilicet potentia armata, eosdem, scilicet cives oportet uti, et eis est committenda et non aliis. Et dat rationem, ibi, Qui enim armorum domini sunt, et manendi et non manendi politiam domini sunt. Hujus exemplum est in Italia, qui omnem militiam armatam cogunt habere domicilia in civitate, ne subvertant politiam.

Et ex his concludit: Relinquitur igitur eisdem quidem utrisque dare potentiam 1 hanc, civibus scilicet, non autem simul, sed sicut aptum natum est ; potentia quidem in junioribus, ex robore scilicet, prudentia autem in senioribus est, ex canitie scilicet mentis et longi temporis experientia.

Littera sic ordinatur: Quoniam autem quod bellicum, et quod consiliativum, supple, est, de conferentibus, et judicans de justis inexistit, et videntur maxime esse partes civitatis, haec duo scilicet. Et revocat quaestionem de illis, Utrum altera et hoc ponendum, aut eisdem dandum ambo ?

e Et statim solvit, ibi, Manifestum utique et hoc, quia modo quidem aliquo eisdem, supple, danda sunt ista, quia non nisi civi, modo autem aliquo et alteris. Et quomodo eisdem, ibi, Qua

Ex hoc concludit propositum, ibi, Igitur sic ambobus distribui expedit et justum est. Et dat rationem, ibi, Habet enim haec divisio quod secundum dignitatem, ut scilicet judicia sapientibus, et arma fortibus committantur.

/ Et subinfert de abundantia possessionis, quae servit ad virtutem organice, ibi, At vero et possessiones oportet esse circa hos, scilicet veros cives. Et dat rationem, ibi, Necessarium enim, supple, est, abundantiam existere civibus. Cives autem isti, supple, sunt. Et ratio est : quia

<--- Page Split --->

cives non sunt nisi liberi, corrupti autem servilibus, liberi non sunt. Unde Aristoteles in primo Metaphysicorum, ubi assignat rationem liberalium studiorum, dicit quod « circa Ægyptum primo liberalia studia consisterunt : ibi enim omnibus ad necessitatem et voluptatem existentibus, sacerdotem gens scholam intrare concessa est. » Et hoc est quod etiam dicit hic: Quod enim banausum non participat civitate, quia non participant libertate, neque alia nulla pars (altera negatio superfluit) quae non virtutis conditiva est. Et ratio est, quia sola studia utriusque virtutis, intellectivae scilicet et politicae, libera sunt secundum diffinitionem quam dat Aristoteles in primo Metaphysicorum, quod « liber est, qui sui causa est. » Unde quod volumus propter aliud, hoc quidem utile est, sed non liberum : non enim est honestatis, ut dicit Tullius.

Hoc autem quod dictum est, probat, ibi, Hoc autem palam, supple, est, ex suppositione, id est, ex prius probatis quibus utimur tamquam suppositionibus. Et inducit rationem, ibi, Felicitari quidem enim necessarium, supple, est, existere cum virtute : felicem autem civitatem, supple, dicimus, non ad partem aliquam ipsius respicientes oportet dicere, sed ad omnes cives. Et propter hoc, supple, qui nulli operi virtutis intendunt, cives non sunt, tamen necessarii sunt ad opera civitatis. Et hoc est quod sequitur : Manifestum autem, et quod oportet possessiones esse horum, scilicet civium : si quidem necessarium agricolas esse, servos, in bello scilicet, et subjectos, aut barbaros, incultos scilicet liberalibus artibus et legibus, aut vernaculos, qui tamen nulla pars sunt civitatis : quia nec libertate civium gaudent, nec vacant ad operationem virtutis conditivam, nec ad politicas actiones quae sunt felicis civitatis, ut dictum est pauco ante.

g Deinde cum dicit, Reliquum autem ex dinumeratis, etc. ostendit quos opor-

tet, et quos non oportet applicare ad sacerdotium. Et habet duas partes. In prima determinat totum ordinem sacerdotii. In secunda ordinem determinatum probat ex antiquitate gentium, ibi (litt. i), Videtur autem non nunc, etc.

Sententia primae partis est, quia dicit quod reliquum, id est, relictum ex dinumeratis officiis est sacerdotium, de cujus ordine adhuc nihil dictum est : consiliativum autem, et militare quod utitur armis, jam ordinata sunt : et dictum est quod cui committendum est in civitate, quia consiliativum sapientibus, militare autem fortibus et juvenibus : relinquitur ergo nunc ex dinumeratis ordinare sacerdotium.

Dicit ergo quod hic ordo statim manifestus est. Agricola autem et banausus non sunt constituendi sacerdotes. Et assignat rationem : quia decet a civibus honorari Deos, et ad cultum divinum non debent applicari personae nisi honorabilibus studiis intendentes, quia non id quod est civile simile virtuti, ideo divisum est paulo ante, scilicet in consiliativum, quod assimilatur prudentiae, et in militare quod est armativum, quod similitudinem habet ad fortitudinem.

Dicit igitur quod decet cultum divinum existere iis et eis commendandum, et requiem habere a laboribus circa ipsos qui propter tempus abdicati sunt, id est, emeritos, hos est assignandum sanctificationibus. Et dicit repetendo, quod officia sine quibus civitas non consistit, sicut jam dictum est, sunt agricolae et artifices et mercenarii, quorum tamen nullus est aliqua pars civitatis, eo quod propter occupationem operum aequali libertate non potiuntur, nec vacare possunt ad virtutis generationem. Relinquitur ergo quod partes civitatis sunt, militare quod armis deputatur, et separatum ad cultum divinum : quamvis unumquodque istorum iterum dividatur in duo : eo quod officia ista in quibusdam civitatibus semper sunt apud eosdem et principantur ad vitam, apud quosdam

<--- Page Split --->

autem sunt secundum partem temporis, ad annum scilicet, vel ad quinque annos et plus et minus secundum quod determinatum est. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Reliquum autem, id est, relictum ex dinumeratis, officiis scilicet in civitate, supple, est, quod sacerdotum genus : hoc enim dominativum officium est et ordinativum aliorum. Et subinfert : Manifestus 1 autem et horum ordo, supple, est. Et ratio est, quia ex ipsa dignitate officii patet quod indignis personis non est commendandum. Et hoc est : Neque enim agricolam, neque banausum sacerdotem constituendum, supple, est. Et ponit rationem, ibi, A civibus enim decet honorari Deos, et non esset honestum quod agricola callosis manibus contrectaret sacra, nec banausus fuliginosus esset circa sacra. Et hoc concordat legi divinæ, in qua constitutum est quod pulchris et ornatis vestibus induti sacerdotes debent ingredi ad sacra.

Et ut ostendat quibus commendanda sunt hæc, subdit : Quoniam autem divisum est id quod civile in duas partes, hoc est, in id quod armorum, quod commendandum est juvenibus et robustis, et in consiliativum, quod commendandum est senibus et sapientibus : decet autem cultum divinum exhibere Diis, senes scilicet et consiliativos, et, supple, decet requiem habere circa ipsos, ut in aliis scilicet non occupantur, qui cultui divino mancipati sunt.

Ex his concludit quibus commendandum est sacerdotium, ibi, Eos qui proppter tempus, aetatis scilicet, abdicati sunt, id est, emeriti, qui secundum legem domini sunt a sexaginta annis et supra, hos assignandum utique erit sanctificationibus, ut scilicet ministrent in sacris et ordinent ea.

h Et quia jam omnia officia ordinata

sunt in civitate, quasi epilogando subdit : Sine quibus quidem igitur civitas non consistit, officiis scilicet, et quot partes civitatis, supple, sunt, dictum est. Et subinfert quæ sunt partes civitatis, sine quibus civitas non consistit, ibi, Agricolas quidem enim et artifices, et omne quod mercenarium, id est, pro mercede laborans, necessarium, supple, est, existere civitatibus, partes autem civitatis id quod armorum, id est, militare et consiliativum. Et dicit hæc divisa esse sicut dictum est. Et hoc est : Et separatum est utique unumquodque horum. Et dicit modum separationis, ibi, Hoc quidem semper, ad totam vitam scilicet principantur, hoc autem secundum partem, id est, secundum tempus aliquod, et hoc determinatum est supra, præcipue in libro secundo.

i Deinde cum dicit, Videtur autem non nunc, etc. probat per antiquitates tales esse distinctiones officiorum : et hoc primo probat circa Ægyptios : secundo circa Italiam : tertio circa Iapygiam et Ionium : quarto circa distinctionem civilis multitudinis probat ex Ægypto, ubi fuit regnum Memnonis. Addit in fine et hoc in multo tempore, vel sæpius, vel forte infinities sic inventa et instituta fuisse, et quæ ad bonam aptitudinem sic ordinata sunt, rationabile accipere incrementum continue.

Ex omnibus his concludit in fine, quod omnes tales institutiones antiquæ sunt, et oportet uti eis : et si qua prætermissa sunt ab Antiquis utilia ad gubernationem civitatis, illa oportet quærere. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Videtur autem non nunc neque recenter hoc esse notum his qui de politia philosophizant, id est, philosophantur. Et dicit quid, ibi, Quod oportet divisam esse seorsim secundum genera civitatem, ut scilicet diversis di-

<--- Page Split --->

versa officia commendentur, et quod bellicum alterum esse, supple, oportet, et quod terrae cultivum.

Et primo probat circa Ægyptios, ibi, In Ægypto enim habet hoc modo : quia, sicut dicitur in Timæo Platonis, Critias loquens ad Solonem, dixit ibi constitisse civitatem ante novem millia annorum optimis legibus gubernata m, quod tamen esse non potuit, quia mundus usque hodie tantum non stetit. Adhuc autem quæ circa Cretam, universam scilicet, supple, habet hoc modo, quod scilicet bellicum distinctum est a terrae cultivo.

Et inducit legislatores qui hoc statuerunt, ibi, Quod quidem igitur circa Ægyptum, Sesostris, ut aiunt, ita lege statuit : Minos autem (nomen est legislatoris) quæ circa Cretam, supple, lege statuit. Creta insula est circa Græciam, de quibus dicit Apostolus ad Tit. (1, 12) : Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri.

Et inducit ulterius statuta Antiquorum de conviviis, ibi, Antiqua autem videtur esse et conviviorum instituio, circa Cretam scilicet. Et de hac subdit : Quæ quidem circa Cretam facta, supple, est, circa regnum Memnonis 1, supple, facta est, cui postea Plato scripsit librum Memnonis.

k Secundo probat de his quæ circa Italiam, ibi, Quæ autem circa Italiam multo antiquiora his, supple, sunt. Et hoc probat subdens : Aiunt eum historiæ inhabitantium ibi Italum quemdam fuisse regem OEnotriæ. OEnotria enim primo vocabatur Italia, a quo scilicet Italo, nomen transumentes, Italos pro OEnotriis vocatos esse, et oram hanc Europæ Italiae nomen accepisse, quæcumque, supple, pars existit inter sinum Scylleticum et Lameticum. Σκόλλα 2 canis est in

Græco, et in periculis maris sunt lapides quidam eminentes super aquam sicut capita canina, in quibus naves impingunt et franguntur. Lameticum autem est etiam sinus maris, et interpretatur percussus secundum unam interpretationem, et est periculum quod dicitur Charybdis, quæ usque hodie sunt duo pericula prope Siciliam in mari Adriatico, de quibus dixit Poeta :

Incidit in Scyllam cupiens vitare Charydini.

Et hoc est quod hic subdit : Distant autem hæc loca, scilicet maritima, ab invicem itinere mediæ diei.

Quomodo ille Italus statuerit ista, subdit : Hunc itaque Italum dicunt OEnotrios pastores existentes fecisse agricolas, et leges ipsis alias posuisse, quia aliis legibus utuntur pastores, aliis agricolæ, et convivia instituisse primo : propter quod 3 nunc vocati, supple, sunt, cognominatione Ausones , a quodam Ausone qui primo eis leges posuit.

Tertio probat distinctionem officiorum factam in aliis terris, sicut circa Iapigiam (provincia quædam est) et Ionium, id est, Græcum mare (Iones enim Græci sunt), Chaones (gens est sic vocata) vocatam Syrtim. Sinus est maris. Syrtes enim sunt pericula maris, quando multa loca arenosa de fundo eminent, in quæ naves impingunt et franguntur. Originem autem harum gentium subdit, ibi, Erant autem et Chaones, in Syrtibus scilicet habitantes, OEnotrii genere : Chaones enim ab OEnotriis nati, ad loca illa maritima transmigrati sunt.

1 Post omnia hæc universaliter concludit, ibi, Conviviorum quidem igitur institutio hinc facta fuit primo. Et ratio

1 Vel melius ex ant. transl. circa regimen Minois. 2 Σκόλλα, rad. σκόλ, idée de déchirer. 3 Est aliquid prætermissum ex versione antiqua et ex Leonardi Aretini translatione, et

hoc est : Et nunc ibidem observant convivia, et leges quasdam ordinatas ab illo. Apud Tyrrheniam autem habitabant prius Opici dicti. Deinde, Nunc vocati, etc.

<--- Page Split --->

est sicut narrant Attalus et Caetina pontifices idolorum, in libro quem scribunt de Cultura Deorum, quod in festis Deorum quando multas hostias offerebant, ex quibus pars excedebat sacerdotibus, pars immolanti, habebant postaphoria circa templa, in quibus epulabantur: sicut et in lege Domini constitutum fuit, quod tribus vicibus in anno comparerent in conspectu Domini in epulis convivantes: sicut enim hostias potius voluit sibi offerri quam idolis, ita et talia convivia voluit sibi potius celebrari quam in honorem idolorum. Unde sicut dicit Petrus in Itinerario Clementis, et Glossa super illud Isa. (1, 11 et seq.) : « Sacrificium taurorum et hircorum nolui, » talia ex intentione et per se numquam voluit Deus: sed cum populus a talibus avertit non posset, elegit Deus ea sibi magis fieri quam idolis.

sed solus Aristoteles conatus est ad hoc, et defecit nihil probans, nisi quod primus motus per motum non incepit, sicut nos probavimus in Sumna super secundum Sententiarum, et in commento super octavum Physicorum. Et subdit rationem quare ab Antiquis haec facta sunt, ibi, Necessaria quidem enim opportunitatem ipsam, supple, ad vitae communicationem, verisimile est dicere 2 : quae autem ad bonam aptitudinem, supple, vitae pertinent, et circumstantiam, id est, modum vivendi existentibus jam his, per legis scilicet positionem, rationabile, supple, est, accipere incrementum, a posteris scilicet, propter novos casus emergentes.

Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Quare et circa politias oportet putare eodem modo, supple, se habere.

Quarto distinctionem civilis multitudinis probat ex Ægypto, ibi, Separatio autem quæ secundum genus civilis multitudinis, supple, est, ut scilicet quidam sint agricolæ, quidam arma ferentes, quidam consiliativi, ex Ægypto, supple, cepit originem. Et dicit rationem, ibi, Multis enim excedit temporibus regnum Memnonis 1 Sesostris, qui ante Memnonem regnavit in Ægypto, et leges posuit.

n Quod autem omnia antiqua, supple, sint ista, signum, supple, est, quæ circa Ægyptum sunt. Et inducit rationem, ibi, Isti enim antiquissimi videntur esse, leges autem sortiti fuerunt et ordinem politicum inter omnes alios melius, Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod oportet dictis quidem sufficienter, ab eis scilicet, uti, prætermissa autem ab eis tentare quaerere, posterius scilicet.

m Omnibus his dictis, dicit quod etiam alia ad nos derivata sunt ex Antiquis, ibi, Fere quidem igitur et alia oportet putare inventa fuisse saepe in tempore multo, supple, ab Antiquis, magis autem infinities, supple, si ab æterno et infinito tempore stetit mundus, sicut dixerunt et Epicurei et Stoici et Peripatetici, licet nullus eorum probaverit per demonstrationem :

o Et subdit epilogum de toto capitulo, ibi, Quod quidem igitur oportet regionem esse arma possidentium, et participantium politia, dictum est prius, et quod agricolas oportet esse alteros ab ipsis, et quantam quamdam et qualem oportet esse regionem, supple, dictum est a principio septimi usque huc.

<--- Page Split --->