CAPUT VI.
De veris civitatis partibus, et de iis quae necessaria sunt civitati.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, non hac sunt partes totius consistentiae, sine quibus totum non erit utique, palam quod neque civitatis partes ponendum quascumque civitatibus necessarium existere, neque alterius communionis ullius, ex qua unum aliquid genere.
Cum vero ut aliorum secundum naturam consistentium, non hac sunt partes totius consistentiae, sine quibus totum non esse potest, palam quod nec civitatis ponendum est esse partes, quaecumque civitatibus existere necessario oportet, nec alterius cujusquam communionis, ex qua fit unum aliquod genus.
b Unum enim aliquid et commune oportet esse, et hoc communicantibus, sive aequale, sive inaequate transmunt, veluti sive alimentum hoc est, sive regionis multitudo, sive aliquid aliud talium est. Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, hoc autem cujus gratia, nihil in iis commune, sed aut huic quidem face-
Unum enim quid et commune esse debet communicantibus, sive aequale, sive inaequate suscipiant, ceu si alimentum id sit, sive agri quantitas, sive aliud tale. Sed quando hoc gratia hujus, hoc autem non gratia, nihil in his commune, sed aut huic quidem facere, huic autem accipere. Dico autem, veluti organo omni ad id
<--- Page Split --->
re, huic autem accipere. Dico autem, puta organo omni ad id quod sit opus, et condentibus : domus enim ad ædificatorem nihil est quod sit commune, sed est domus gratia ædificatorum ars. Propter quod opus est possessione civitatibus. Possessio autem nulla pars est civitatis. Multa autem animata sunt partes possessionis. Civitas autem communitas quædam est similium, gratia autem vitæ contingentis optimæ.
opus quod sit, et opificibus : domui enim ad ædificatorum nihil est quod fiat commune, sed est domus gratia ædificatorum ars. Quapropter possessione quidem indiget civitas, nulla tamen pars civitatis est possessio. Multa vero animata sunt possessionis partes. Civitas autem communio quædam est similium, gratia vitæ, ut maxime fieri potest, optimæ.
c Quoniam autem est felicitas quod optimum, hæc autem virtutis operatio, et usus quidam perfectus, accidit autem sic, ut hos quidem contingat participare ipsa, hos autem modicum aut nihil, palam quod hæc causa, quare fiant civitatis species et differentiæ, et politiæ plures. Alio enim modo et per alia singuli hæc venantes, et vitas alteras faciunt, et politias.
Cum vero sit felicitas optimum, ipsa tamen virtutis operatio, et usus quidam perfectus, contingat autem ita, ut aliqui illius recipiant participationem, alii parum aut nihil, manifestum est quod hæc est causa, quare civitatis species et differentiae existunt, pluresque Rerumpublicarum formæ. Per alium enim modum et aliis viis singuli hoc appetentes, et alios vivendi modos fecerunt, et alias Republicæ disciplinas.
d Considerandum autem et quot sint hæc, sine quibus civitas non 8. it utique. Etenim quæ dicimus esse partes civitatis, in iis utique erunt, propterea quod necessarium existere.
Considerandum autem est quot sint illa, sine quibus civitas esse non potest. Nam quas dicimus esse civitatis partes, eas necessarium est in istis subesse.
e Sumendum igitur operum numerum. Ex iis enim erit palam. Primo quidem igitur oportet existere alimentum. Deinde artes : multis enim organis indiget id quod est vivere. Tertio autem arma : communitates enim necessarium et in ipsis habere arma ad principatum, et inobedientium gratia, et ad conantes injusta inferre extrinsecus. Adhuc pecuniarum aliquam abundantiam, quatenus habeant et ad opportunitates quæ secundum seipsos, et ad bellicas. Quinto autem et præcipue ea, quæ circa divinorum curam, quam vocant sacerdotium. Sextum autem numero, et omnium necessariissimum, judicium de conferentibus et justis ad invicem.
Capiendus est igitur operum numerus. Ex his enim illud apparebit. Primum igitur debent existere alimenta. Deinde artes : multis enim instrumentis indiget vita. Tertium, arma : nam qui simul in communione vivunt, necessarium est ipsis habere arma, quibus et magistratibus parere inobedientes compellantur, et quibus vis propulsetur externa. Præterea pecuniarum habendarum facultas quædam, quo illas habere possint et ad proprias indigentias, et ad bellum. Quintum ac primum, circa rem divinam cultus, quod vocant sacrificium. Sextum, quod est omnium summe necessarium, judicium pro utilitate et justitia contrahentium.
/ Opera quidem igitur hæc sunt, qui-
Hæc sunt igitur opera quibus indiget
<--- Page Split --->
bus indiget omnis civitas, ut est dicere. Civitas enim multitudo est non quæcumque, sed ad vitam per se sufficiens, ut diximus. Si autem aliquid horum contingat deficere, impossibile simpliciter per se sufficientem communionem hanc esse.
civitas omnis. Est enim civitas multitudo non quæcumque, sed illa, quæ ad vitam per se sufficiens sit, ut diximus. Si vero aliquid horum deficiat, impossibile est simpliciter per se esse sufficientem hujusmodi societatem.
g Necesse igitur secundum operationes has consistere civitatem. Oportet ergo agricolarum esse multitudinem, qui præparent alimenta, et artifices, et quod pugnax, et quod opulentum, et sacerdotes, et judices necessariorum et conferentium.
Necessarium est ergo his operibus civitatem constare. Esse igitur oportet multitudinem agricolarum, qui victum conferant, et artifices, et pugnatores, et locupletes, et sacerdotes, et judices necessariorum atque utilium.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
In isto capitulo determinat Aristoteles quae partes in civitate sunt necessariae, si feliciter debeat vivere civitas. Et habet duas partes, in quarum prima determinat hoc et probat per similitudinem omnium natura constantium. In secunda ostendit per communicationes quas necesse est esse in civitatibus, ibi (litt. c), Quoniam autem est felicitas quod optimum, etc.
Circa primum duo facit: primo enim ostendit quod dictum est, scilicet quod sicut omnium natura constantium sunt partes quaedam determinatae, sine quibus non est totum, ita et in politia. Secundo ostendit quod non omnia quae sunt necessaria in civitate, sunt pa-tes civitatis, ibi (litt. b, circa initium), Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, etc.
a Sententia prime et secunda partis, quod sicut omnium natura constantium partes organicae sunt, per quas impletur opus ejus proprium, et sine quibus perfici non potest, eo quod totius operatio est in communicatione partium propriarum : ita etiam in civitate sunt partes quaedam, si-
ne quibus non perficitur communicatio ad per se sufficientiam, sive communicet civitas secundum aequale, sicut in democratiis, et commutationibus quae fiunt secundum aequale medietatis arithmeticae, sive secundum inaequale, sicut in oligarchiis, et in distribuendis quae fiunt secundum aequale geometricum, quod secundum rem inaequale est. Et dat exemplum in iis in quibus communicant, sive sit regionis multitudo, sive distributio in possessionibus, sive sit aliud aliquid talium : et hoc dicit quod oportet esse in omnibus, in quibus hoc fit gratia hujus, hoc autem alterius : quia in illis oportet esse multas partes, in quibus est aliquid commune continens omnes partes illas. Et hujus exemplum ponit in domo. Domus enim si referatur ad aedificatorem, plura non habet, nec commune ad plura, sed est aedificatoris gratia ars et opus aedificantis simpliciter : si autem referatur ad economicam communicationem, de necessitate plura continet, sine quibus non perficitur communicatio domus, sicut dixit in primo, sicut despotica potentia qua dominus principatur servo, et nuptialis potentia qua vir principatur ad uxorem, et paterna qua pater principatur ad filios, et chrismatistica sive pecuniativa, ita etiam est in civitate, ut dicit. Civitas enim indiget
<--- Page Split --->
possessione sicut domus indiget pecunia, cum tamen possessio nulla pars civitatis sit, sicut nec pecunia domus, et sicut dictum est in praehabitis primi libri, multa animata partes sunt possessionis, sicut asinus et bos. Civitas enim communitas est quaedam similium, gratia vitae optimae communicans. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur. Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, non hæ sunt partes totius consistentiae, id est, ex quibus constat totum, sine quibus totum non erit utique, palam, supple, est, quod neque civitatis partes, essentiales scilicet, ponendum quascumque civitatibus necessarium existere, quia scilicet possessio necessaria est civitati, et tamen nulla pars civitatis est : civitatis enim pars est, quae in actu civilitatis communicat, sicut civis, neque alterius communicationis nullius 1 (altera negatio superfluit more Graecorum) ex qua, scilicet communione, unum aliquid genere, supple, fit.
b Et dat rationem, ibi, Unum enim aliquid et commune oportet esse, scilicet civitatem, et hoc communicantibus, sive aequale, supple, communicent, sicut in democratiis et in communicationibus secundum arithmeticam proportionem, sive inaequate, supple, communicent, sicut in oligarchiis, et in distribuendis, transumant, vel transmutent, in quibus transmutatio fit et distributio secundum aequale geometricum. Et dat exemplum : Veluti sive alimentum hoc est, sive regionis multitudo, quod scilicet civibus distributur, sive aliud aliquid talium est, in quo scilicet cives communicant.
Et subdit in quibus hoc non est, ibi, Quando autem fuerit hoc quidem hujus gratia, scilicet sicut causæ efficientis, hoc autem cujus gratia, alterius scilicet ab alio effectu, nihil in his commune, supple, est sicut totum commune est ad partes,
sed aut huic quidem est facere, sicut causae efficienti, huic autem accipere, supple, ab efficiente. Et exponit se, subdens : Dico autem, puta organo omni ad id quod sit opus, id est, sicut se habet organum sive instrumentum ad id opus quod fit per instrumentum : ibi enim organum accipit motum ab efficiente, quia non movetur a se, et ideo nulla pars est operis. Et adaptat, ibi, Et contendibus, id est, domum aedificantibus : domus enim, supple, nulla pars est, ad aedificatorem, et nihil est quod sit commune, ad ipsum scilicet, sed est domus gratia aedificatorum ars, id est, artificialum, et sic, supple, non est communicatio economicae communicantium. Et adaptat hoc ad civitatem, ibi, Propter quod opus est possessione civitatibus, sicut instrumento scilicet : quia sicut dicit in primo Ethicorum, « divitiae organice deserviunt ad felicitatem. » Et hoc est quod hic addit : Possessio autem nulla pars est civitatis. Multa autem animata, partes sunt possessionis, sicut bos et asinus. Et dat rationem, ibi, Civitas enim communitas quaedam est similium, gratia autem vitae contingentis optimae, secundum felicitatem scilicet : et ideo supra in libro quarto de cive dixit, quod « civis qui vere pars civitatis est, est ille qui potest ex libertate et dignitate participare principatu consiliativo et judicativo secundum aützpkeiav. »
c Deinde cum dicit, Quoniam autem est felicitas quod optimum, etc. ostendit quod necessariae sunt partes in civitate, per communicationes quas necesse est ibidem esse. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit, quod cum multa genera communicantium sint in civitate, quod non aequaliter participant felicitate, sed secundum plus et minus : et ideo faciunt diversas specie communicationes in civitate.
Secundo reducit omnes istas diversita-
<--- Page Split --->
tes in sex, ibi (litt e), Sumendum igitur operum numerum, etc. Et enumerat illas. Prima est eorum qui sollicitantur de alimer•o civitatis, sicut agricolae. Secunda est multitudo et diversitas artificii, eo quod multis indiget ut organis l••mana vita, si feliciter debeat vivere. Tertia est arma ferentium : his enim indiget civitas, et ut intra se possit principari rebellibus, et extra se possit repellere hostes insurgentes. Quarta est divitiarum et pecuniae acquisitiva : quia his indiget civitas et ad opportunitates proprias, et aliquando ad bellicas, quando scilicet stipendia sunt danda militibus. Quinta est eorum qui occupantur circa curam divinorum, sicut Sacerdotes : quia sine cultu divinorum non potest esse felix vita. Sexta et quae necessariissima est inter omnes, communicatio judicum, qui judicant de conferentibus et justis in casibus qui tota die emergunt inter cives. Et addit, quod haec sunt opera civitatis : et si aliquod deficiat, non est perfecta civitas. In fine per modum epilogi repetit omnia quae dicta sunt in hoc capitulo. Haec est sententia.
Littera sic ordinanda est : Quoniam autem est felicitas quod optimum, bonum scilicet, haec autem, scilicet felicitas, est virtutis operatio, et usus quidam perfecctus : et hoc ideo dicit, quia in habitu non est perfectio, cum, sicut dicit in libro de Anima, « habitus sit perfectio sicut somnus, actus autem sicut vigilia, felicitas vero est summa perfectio, et ideo est operatio : » ut dicit in primo Ethicorum, quod « felicitas est operatio secundum propriam et connaturalem virtutem hominis, perfecta et non impedita : » et ideo, ut ibi dicit, « necesse est ut habeat organice subservientia, et omnia eam condecorantia, ut in nullo impediatur. » Et hoc est quod hic subdit : Accidit autem sic, ut hos quidem contingat participare ipsa, scilicet felicitate, hos autem modicum, alios sci-
licet, aut nihil, propter defectum ad virtutis operationem.
Et concludit ex his, ibi, Palam quod haec causa, supple, est, quare fiant civitatis species et differentiae, et politiae plures : quia secundum species communicantium differunt species politiarum, sicut in ante habitis saepissime determinatum est. Et in communi ponit rationem unam ad omnia, ibi, Alio enim modo et per alia singuli haec venantes, vitas alteras faciunt, et politias, supple, alteras, quibus scilicet quilibet quaerit ad votum vivere.
d Et ex hoc subdit, quod si considerentur ista, sciuntur partes civitatis. Et hoc est: Considerandum autem et quot sint haec, sine quibus civitas non erit utique. Et dat rationem, ibi, Etenim quae dicimus esse partes civitatis, supple, essentiales, in his utique erunt, propterea quod necessarium existere illas scilicet partes in civitate.
e Secundo, ibi, Sumendum igitur, etc. reducit omnes istas diversitates in sex, et dicit: Sumendum igitur operum numerum, ut scilicet ex numero operum sumantur partes civitatis. Et hoc est: Ex his enim erit palam, scilicet de numero partium. Et enumerat per ordinem, ibi, Primo quidem igitur oportet existere alimentum. Deinde artes multas. Et datrationem, ibi, Multis enim organis indiget id quod est vivere, feliciter scilicet. Tertio autem arma. Et dat rationem, ibi, Communicantes1 enim, communi scilicet communicatione, necessarium, supple, est, et in ipsis, id est, inter ipsos, habere arma ad principatum, supple, confortandum, et inobedientium gratia, id est, ut possint regere inobedientes ad legum obedientiam. Et subdit aliam utilitatem: Et ad conantes, id est, contra conantes, injusta
<--- Page Split --->
inferre extrinsecus, ut scilicet tales repelli possint. Quarto, supple, adhuc pecuniarum aliquam abundantiam. Et subdit causam : Quatenus habeant et ad opportunitates, quae secundum seipsos, supple, sunt, id est, privatas, et ad bellicas, quando scilicet stipendiandi sunt milites in bello publico. Quinto autem et præcipue ea quae circa divinorum curam. Cives enim præcipue in cultu Dei curam decet habere : quam, curam scilicet, vocant sacerdotium, quod illo tempore fuit in multitudine deorum : eo quod nondum erat propalatus cultus unius Dei, qui per Moysen in figuris, tandem vero per Jesum Christum in veritate propalatus est. Sextum autem numero, et omnium necessariissimum, ad civilem scilicet communicationem, judicium de conferentibus et justis ad invicem, in casibus qui scilicet tota die emergunt inter cives.
f Omnibus his positis, universaliter sub-
jungit, ibi, Opera quidem igitur haec sunt, quibus indiget omnis civilis, ut est dicere, in communi scilicet. Et ponit rationem, ibi, Civitas enim, multitudo est non quae cumque, sed ad vitam per se sufficiens, ut diximus, quod scilicet ad vitam felicem nihil deficiat. Et hoc est quod subdit : Si autem aliquid horum contiugat deficere, impossibile, supple, est, si mpliciter per se sufficientem communionem hanc esse : quia non est sufficiens per se, quod in aliquo deficit necessariorum.
g Postea infert de omnibus quasi per modum epilogi concludendo, ibi, Necesse igitur secundum operationes has, quae, supple, dictae sunt immediate consistere civitatem, si scilicet debeat feliciter vivere. Oportet ergo agricolarum esse multitudinem qui præparent alimentum, et artifices, et quod pugnae; et quod opulentum, et sacerdotes, et judices necessariorum et conferentium.
<--- Page Split --->