CAPUT IV.

Optimæ regionis et situs urbis conditiones : et utrum utile necne vicinam mari esse civitatem ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Consimiliter autem et quae de regione habent. De eo quidem enim, quod est qualem quamdam, palam quia per se sufficientissimam omnis quicumque laudabit utique. Talem autem necessarium esse omnia ferentem : omnia enim existere, et nullo indigere, aùtàpxnç.

De regione autem eadem fere dici possunt. Nam qualis esse debeat, clarum est, quod sufficientiam omnes laudabunt. Hanc autem necesse est feracem esse omnium. Nam omnia in seipsa habere, et nullius indigere, sufficientis est.

b Multitudine autem et magnitudine tantam, ut possint habitantes vivere vacantes libere simul et temperate. Hunc autem terminum, si bene vel non bene dicimus, considerandum posterius diligentius, quando totaliter de possessione, et de ea quae circa substantiam abundantia, accidet facere mentionem, qualiter oportet habere, et quomodo ipsam ad usum. Multae enim circa considerationem hanc sunt dubitationes, propter trahentes ad utrumque excessum vitae, hos quidem ad tenacitatem, hos autem ad delicias.

Multitudine vero, ac magnitudine tantam, ut queat habitatores otiosos nutrire liberaliter simul temperate viventes. Hoc autem, utrum bene vel non bene dicatur, postea diligentius erit considerandum, ubi de possessionibus, et facultatibus mentionem fieri continget, qualiter et quemadmodum se habere erga usum ipsum oportet. Permulta enim circa considerationem istam dubitationes 'cadunt, propter trahentes in utramque partem vitae excessum, alios ad tenuitatem, alios ad largitatem.

c Speciem autem regionis non difficile dicere. Oportet autem quaedam suaderi et ab iis qui circa ducatum exercitus sunt ex-

Formam vero regionis non est difficile præscribere. Credendumque est in quibusdam rei militaris peritis, asserentibus ta-

<--- Page Split --->

perti, quia oportet quidem adversariis esse difficile adibilem, ipsis autem facile exibilem. Adhuc autem sicut multitudinem hominum diximus oportere facile conspicabilem esse, ita et regionem : quod autem facile conspicabile, est regionem esse facile auxiliabilem.

lem esse oportere, ut ab hostibus quidem non facile invadi possit, civibus autem facilis sit in aliena egressio. Praeterea ut hominum multitudinem facile inter se cognosci posse diximus oportere, sic etiam regio sit subjecta conspectui, id est, ut cognosci et succurri faciliter possit.

d Civitatis autem positionem, si oportet facere ad votum, ad mare convenit poni bene, et ad regionem. Unus quidem qui dictus terminus : oportet enim adesse auxilia locorum omnium. Reliquus autem ad delationes fructuum, qui nascuntur. Adhuc autem ejus quæ circa ligna materiæ, et utique si quam aliam operationem talem regio existat possidens facile deportabilem.

Urbis autem situs, si formanda nobis illa est secundum votum, opportune et ad terram et ad mare debet jacere. Una jam determinatio praemissa est, oportere ad auxilia ferenda communem esse locorum omnium undequaque aptitudinem. Altera ad importationem fructuum. Præterea ad lignorum materiem, et si quid aliud simile opificum, regio in se habeat facilem advectionem.

e De communicatione autem ad mare, utrum proficua sit bene legibus rectis civitatibus, aut nociva, multa existunt dubitantes.

Communio autem maris, utrum utilis sit civitatibus vel damnosa, permulte sunt disceptationes.

f Advenire enim aliquos in aliis nutritos legibus inconferens aiunt esse ad bonam legislationem, et hominum multitudinem fieri quidem enim ex usu maris, emittentes et suscipientes negotiatorum multitudinem, contrariam autem esse ad politizare bene.

Nam et frequentare advenas quosdam alienis educatos legibus, inutile putant ad rectam civitatis disciplinam, et turbam popularem multiplicari ex usu maris transmittentibus et recipientibus negotiatorum multitudinem, contrarium esse dicunt rectæ civium institutioni.

g Quod quidem igitur, si hoc non accidit, melius et ad securitatem, et ad abundantiam necessariorum, civitatem et regionem participare mari, non immanifestum.

Quod igitur, si ista non contingant, melius sit et ad securitatem, et ad copiam rerum necessariarum, communionem maris habere urbem et regionem, non est obscurum.

h Etenim ad facilius ferre adversarios, facile auxiliabiles oportet esse secundum ambo salvandos, et per terram et per mare, et ad lædendum invadentes. Si non secundum ambo possibile, tamen secundum alteram existet magis, participantibus ambobus. Quæcumque autem non exstiterunt apud ipsos entia, suscipere hæc, et superflua nascentium emittere, sunt necessariorum.

Nam ad facilius ferendum hostes, peropportuna facultas succurrendi auxiliandique suis terra et mari esse debet, et ad nocendum invadentibus. Si non utrinque possibile, at altera ex parte magis existit ambarum participantibus. Et quæ apud eos non existunt, importari, et quæ superabundant, deportari, ex necessariis est.

<--- Page Split --->

i Sibi autem negotiativam 1, sed non aliis oportet esse civitatem. Qui autem exhibent seipsos omnibus forum, acquisitionis gratia hoc agunt. Quam autem civitatem non oportet tali participare super acquisitione, neque negotiatorium oportet habere tale.

Sibi enim ipsi mercabilem, non aliis civitatem esse oportet. Qui autem omnibus mercatum apud se praebent, hi faciunt quaestus cupiditate. Quod si non expedit civitati hanc cupiditatem habere, neque mercatum certe hujusmodi debet recipere.

kQuoniam autem et nunc videmus multis existens et regionibus et civitatibus suburbia et portus bene jacentia ad civitatem, ut neque occupetur ipsum municipium, neque sit longe valde, sed optime muris circumdari et aliis talibus firmaculis, manifestum, quod si quidem bonum aliquod accidit fieri propter communicationem ipsorum, existet civitati hoc bonum : si autem aliquid nocivum, caveri legibus facile, differentes et determinantes quos non oportet, et quos oportet, misceri invicem.

Nam et nunc quidem videmus multis regionibus et civitatibus stationes ac portus opportune jacere, ut neque intra urbem sint, neque valde distantes, murisque circumdari, et aliis hujuscemodi munitionibus : clarum est enim, quod si quid boni proveniet ex tali communione, civitas id bonum suscipiet : sin aliquid mali, caveri ab eo facile erit per leges jubentes, ac determinantes, quos oportet, et quos non oportet, invicem admisceri.

I De nautica autem potentia, quod quidem opportunum existere usque ad aliquam multitudinem, non immanifestum. Non enim solum sibi ipsis, sed et vicinorum aliquibus oportet et terribiles esse, et posse auxiliari, sicut per terram et mare.

De navali autem potentia, quod melius sit eam habere usque ad aliquam quantitatem, manifestum est. Non solum enim sibiipsis, sed finitimis quibusdam oportet et auxiliari posse, et esse terrori, quemadmodum terra, sic etiam mari.

m De multitudine autem jam, et magnitudine potentiae hujus aspiciendum ad vitam civitatis. Si quidem enim ducali et politica vivat vita, necessarium et hanc potentiam existere ad actiones commensuratam.

Magnitudo autem, ac multitudo hujus potentiae ad mores civitatis erit accommodanda. Nam si ea fuerit civitas quae magnam praestantiam auctoritatemque habere consuevit, necessarium erit hanc potentiam rebus esse conformem.

n Multitudinem autem hominum, quae sit circa nauticam turbam, non necessarium existere civitatibus. Neque enim ipsos oportet esse partem civitatis. Quod quidem enim supergressivum liberum et pedestrium est, quod dominans est et obtinet navigium.

Turbam vero nauticam, et hujusmodi hominum multitudinem, non necessarium est civitatibus existere. Nulla enim civitatis pars hujusmodi homines esse debent. Nam pugnatores qui naves conscendunt, ingenui sunt homines, terra quoque militare consueti, hi praesunt navali turbae, et imperant.

<--- Page Split --->

o Multitudine autem existente vernaculorum et regionis agricolarum, copiam necessarium est esse et nautarum. Videmus autem hoc et nunc existens quibusdam, puta civitati Heracleotarum : multas enim replent triremes, ædificata civitate, magnitudine aliis contractiore.

Existente vero multitudine tenuis fortunae hominum, qui circa nos habitant, et agricolarum qui in regione rem rusticam exercent, necessarium est abundantiam esse nautarum. Videmus etiam nunc istud fieri in quibusdam civitatibus, ceu Heracleotæ multas implent triremes, urbem possidentes magis exiguam quam cæteri.

p De regione quidem igitur et portubus, et civitatibus, et mari, et de nautica potentia, sit determinatum hoc modo. De civili autem multitudine, quem quidem terminum oportet existere, prius diximus.

De regione igitur, et portubus, et urbibus, et mari, et navali potentia, in hunc modum determinatum sit : de multitudine quoque civitatis, quam determinationem habere decet, prius diximus.

COMMENTARIUS IN CAP. IV.

Postquam determinavit Aristoteles de quantitate civitatis, determinat de qualitate regionis et quantitate ad civitatem pertinentis : et dividitur in quatuor partes. In prima parte determinat qualitatem regionis, ex his scilicet quae pertinent ad abundantiam et facilem exitum civibus, et difficilem aditum inimicis. In secunda parte determinat utilitatem civitatis ex situ super mare, ibi (litt. d), Civitatis autem positionem si oportet, etc. In tertia determinat qualitatem civitatis ex munitione, quam habet ex mari, ibi (litt. k), Quoniam autem et nunc videmus, etc. In quarta parte determinat qualitatem civitatis ex liberis et pedestribus et navigantibus et vernaculis et agricolis et omnibus hujusmodi ad civitatem pertinentibus, ibi (litt. n, circa finem), Quod quidem enim supergressivum, etc.

regione pertinente ad civitatem, ut scilicet sufficientissima sit : sic enim omnis qui laudat civitatem, laudat illam. Talem autem regionem oportet esse ferentem omnia, id est, omnes fructus, sicut dicitur de Troja,

... Potum vineta, cibum dedit area lata.

Et hujus dat rationem : quia omnia existere civitati et in nullo deficere est aùtàpknç, id est, per sesufficiens. Et addit quod multitudine et magnitudine tanta sit regio ut viventes in civitate possint vacare studio et civilibus libere simul et temperate vivere. Addit etiam, quod sit alis terminus regionis quantum ad habitantes recte positus est, posterius erit considerandum, quando de distributionum possessione agetur in hoc eodem libro (cap. 8, a), De distributione autem et de agricolis, etc. eo quod hæc consideratio multas habet dubitationes, propter eos qui trahunt ad utrumque excessum vitæ, tenacitatis scilicet, et deliciarum : utrique enim horum excedunt temperantiam. Addit etiam, quod speciem regionis qualis esse debeat, non est difficile dicere, et quod oportet suaderi in his a ducibus exercituum expertis, ita sci-

<--- Page Split --->

licet quod regio difficile sit adibilis adversariis, civibus autem contra adversarios facit sit exibilis. Adhuc sicut dictum est de civitate, quod sit multitudo civitati competens, ita et conspicabilis sit regio : ut scilicet tantam multitudinem habeat, qualis sufficit ad opera regionis, ut facile auxiliabilis sit civitati. Hæc est sententia.

Littera sic ordinanda est : Consimiliter autem, civitati scilicet, et, id est, etiam quae de regione, habent. Et dat rationem, ibi, De eo quidem enim, quod est qualem quamdam, supple, esse regionem, palam, quia per se sufficientissimam, supple, regionem, omnis quicumque laudabit utique. Et quae sit illa, subdit, ibi, Talem autem necessariam 1 esse, supple, est, omnia ferentem, id est, quod ferax sit omnium, maxime frumenti, vini, et olei, et pascuorum propter animalia. Et dat rationem, ibi, Omnia enim existere, et nullo indigere, a'rtapxrj, supple, est regio, id est, per se sufficiens.

b Et subdit qualis debeat esse secundum multitudinem inhabitantium, ibi, Multitudine autem, supple, habitantium et magnitudine tantam, supple, oportet esse, ut possint habitantes in ea vivere vacantes libere simul et temperate : occupati enim laboribus, liberalibus studiis intendere non possunt. Et subjungit, quod de hoc termino posterius considerandum est, ibi, Hunc autem terminum, si bene vel non bene dicimus, considerandum posterius diligentius, quando totaliter, id est, universaliter de possessione, et de ea quae circa substantiam abundantia, accidet facere mentionem infra, scilicet in capitulo superius assignato 2, qualiter scilicet oportet abundantiam habere, et quomodo ipsam ad usum, supple, hoc totum ibi determinabitur. Et quare differt illud, subdit, ibi, Multa enim circa considerationem hanc sunt dubitationes. Et tangit dubitationum cau-

sas, ibi, Propter trahentes ad utrumque excessum vitæ, hos quidem ad tenacitatem, hos autem ad delicias : utrique enim horum recedunt a medio temperantia.

c Speciem autem regionis, qualis scilicet debeat esse, non difficile, supple, est, dicere. Et subdit, quod quia etiam species regionis est etiam ad bellica consideranda, oportet in his suaderi a ducibus exercitus expertis. Et hoc est : Oportet autem quaedam suaderi et ab his qui circa ducatum exercitus sunt experti. Et ostendit in quo, ibi, Quia oportet quidem adversariis esse difficile adibilem, supple, regionem. Et hujus ratio est, ut facile non possint vastari ab hostibus : ipsis autem civibus facile exibilem, quando scilicet vadunt cum exercitu contra hostes.

Et addit de multitudine habitantium in regione, ibi, Adhuc autem sicut multitudinem hominum diximus oportere facile conspicabilem esse, ad opera scilicet civitatis determinatam, ita et regionem, supple, dicimus esse debere conspicabilem, quando scilicet determinatam habet multitudinem ad opera regionis, et non ultra, nec citra. Et ostendit, quod hoc est utile, ibi, Quod autem facile conspicabile, est regionem esse talem, ut dictum est scilicet, facile auxiliabilem, supple, et ad temperantem et felicem vitam.

d Deinde eum dicit, Civitatis autem positionem, etc. determinat de utilitate civitatis ex situ super mare : et habet duas partes, in quarum prima tangit tres utilitates, si bene ponatur ad regionem. In secunda ponit quinque utilitates, si bene ponatur ad mare, ibi (litt. e), De communicatione autem ad mare, etc.

Agit igitur de positione civitatis : et est sententia, quod si civitas ad votum debeat poni, oportet quod bene ponatur ad mare, et bene ad regionem. Et sic bene posita est ad esse locorum omnium,

<--- Page Split --->

qui unus terminus est bonæ positionis. Secundus autem est, quod bene ponatur ad delationes fructuum qui nascuntur in terra, frumenti scilicet, vini, et olei. Ter- tius est, quod bene ponatur ad materiam lignorum quæ necessaria sunt propter ignem, et propter ædificationem, ut facile habeantur. Quartus est, ut bene ponatur ad operationem et usum aliorum, sicut sunt pascua quæ profert regio ad usum animalium. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Civitatis autem positionem, si oportet facere ad votum, ad mare convenit poni bene, et ad regionem, ut scilicet votive perfruatur civitas bonis quæ possunt advehi et per navigationem maris, et regionis.

Post hoc subjungit, quod iste est primus terminus bonæ locationis, ibi, Unus quidem qui dictus, supple, est terminus. Et dat illum, ibi, Oportet enim, supple, locatae civitati adesse auxilia locorum omnium. Secundum terminum ponit, ibi, Reliquus autem, supple, terminus, ad delationes frutuum qui nascuntur, supple, oportet esse locatam civitatem, maxime scilicet frumenti, vini, et olei, ut facile habeantur : quia sine his non potest subsistere civitas. Tertium terminum ponit, ibi, Adhuc autem ejus; scilicet tertius terminus locationis est, quæ circa ligna materiae, id est, materia scilicet lignorum, ad cremabilia scilicet et ædificabilia, ut facile possint haberi. Quartum terminum ponit, ibi, Et utique si quam aliam operationem talem regio existat possidens, in pascuis scilicet in feno, facile deportabilem, id est, quod facile deportetur ad civitatem.

e De communicatione autem ad mare, etc. Ponit utilitates quinque ex eo quod sita sit civitas super mare : et hujus sententia est, quod licet quidam dubitent utrum nociva sit talis positio, vel proficua, eo quod multi nutriti in aliis legibus possent advenire civitati, quod dicunt esse non conferens civitati ad bonam legislationem, et quod ex hoc ho-

minum multitudo fiat in civitate, quia scilicet ex usu maris emittunt et suscipiunt negotiatorum multitudinem, qui sape contrarii sunt ad bene politizare : tamen sunt quinque utilitates manifestae, quae eveniunt civitati, eo quod sita est super mare. Prima est quae dicta est, quia scilicet negotiatio de civitate ad civitatem facile potest fieri. Secunda est ad securitatem civitatis : quia scilicet nec equestri nec pedestri exercitu potest adiri. Tertia est, quia ad abundantiam necessariorum, nec immanifestum est bonum esse regionem participare mari quia per mare undique advehuntur necessaria. Quarta est, quia facilius ferunt adversarios : eo quod per mare facilius possunt sibi auxiliari, navali scilicet bello. Quinta est, quia ea quae non abundant apud se, facile possunt suscipere, per navigationes scilicet, et ea quae superfluunt apud eos de fructibus terræ, possunt emittere ad alios, et sic lucrari. Et dat rationem horum : quia omnem civitatem oportet negotiativam esse sibi, si non aliis : et qui exhibent seipsos omnibus forum, acquisitionis gratia faciunt hoc. Si autem aliqua civitas est quam non oportet tali participare acquisitione, illam non oportet negotiatorium tale habere. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : De communicatione autem ad mare, utrum proficua sit bene legibus rectis civitatibus (rectis participium est a passivo verbo formatum), aut nociva, multa existunt dubitantes. Et hæc proferunt :

f Et primo objicit quod sit nociva, ibi, Advenire enim aliquos, supple, ad civitatem, in aliis nutritos legibus, inconferens aiunt esse ad bonam legislationem. Et ponit rationem, ibi, Et hominum multitudinem fieri quidem enim, supple, in civitate, ex usu maris, navigando scilicet, emittentes et suscipientes negotiatorum multitudinem, supple, ex quibus quidem fit multitudo in civitate : contrariam autem esse, supple, dicunt

<--- Page Split --->

hanc multitudinem ad politizare bene. Sic ergo objiciunt ad probandum quod positio civitatis super mare sit nociva.

g Et vadit in contrarium, ibi, Quod quidem igitur, si hæc non accidunt 1, melius, supple, sit, et ad securitatem et ad abundantiam necessariorum, civitatem et regionem participare mari, non immanifestum, supple, est.

h Et dat rationem, ibi, Etenim ad facilius ferre adversarios, facile auxiliabiles, id est, quod facile possunt se juvare contra eos. Et dat rationem, ibi, Oportet esse secundum ambo salvandos, et per terram et per mare, et ad ledendum invadentes. Si autem non secundum ambo, possunt scilicet lædere, possibile est tamen lædere, supple, ex una parte adversarios. Et hoc est: Tamen secundum alteram existet magis, ut scilicet lædantur, participantibus ambobus, scilicet terræ et mari.

Et ponit aliam utilitatem, et est tertia, ibi, Quæcumque etiam non exstiterint 1 apud ipsos entia, suscipere hæc, supple, per navigationem maris facile possunt, et superflua nascentium, scilicet apud se, emittere, supple, possunt per navigationem, ut vendant scilicet aliis, et sic lucentur. Et subdit rationem, Sunt, supple, autem, necessariorum, id est, de numero necessariorum.

i Et dat rationem, ibi, Sibi autem negotiativam, id est, lucrativam, sed non aliis oportet esse civitatem. Et dat rationem, ibi, Qui autem exhibent seipsos omnium 2 forum, scilicet emptionibus et venditionibus, acquisitionis gratia hoc agunt : et ideo, supple, student ut undequaque lucrentur, emendo scilicet et vendendo. Et subdit, quod si aliqua civitas est, quæ his non indiget, illam non opor-

tet tale negotiatorium habere. Et hoc est : Quam autem civitatem non oportet tali participare super acquisitione, scilicet venditionis, neque negotiatorium oportet habere tale, scilicet emittendo sua et suscipiendo aliena.

k Deinde cum dicit, Quoniam autem et videmus nunc, etc. agit de utilitate civitatis ex portu et mari et nautica potentia : et in universo dicit tria. Primum est, quod si forte aliquis diceret, quod nocumentum potest fieri ex portu, ita scilicet quod inimici navali bello possint adire portum et occupare municipium, dicit quod hoc potest caveri, sicut in multis civitatibus cautum est, quod scilicet portus apte jaceat ad civitatem, ut ex eo non occupetur municipium, neque sit longe valde a civitate, et claudatur muris et aliis firmaculis, ito quod nullus præter voluntatem possit intrare : et sic bonum quod est ex nautica potentia, accidet civitati, et nullum damnum. Et si timor est de aliquibus, quod non debent misceri per communicationem civitati, caveatur legibus determinando eos quos oportet misceri civitati, et quos non. Hæc est sententia.

Dicit ergo primo : Quoniam autem et nunc videmus multis existens et regionibus et civitatibus suburbia et portus, universaliter scilicet, bene apte jacentia ad civitatem. Et describit modum, ibi, Ut neque occupetur, id est, ut neque possit occupari, ad hostibus scilicet, ipsum municipium (municipium dicitur civitatis, quia munit eos quos continet), neque sit longe valde, ita scilicet quod utilitas quæ est ex portu, facile a civitate possit haberi. Et dicit qualiter munitur, ne hostes intrent portum ibi, Sed optime muris, et clausura murorum, et talibus aliis firmaculis circumdari, sicut scilicet turribus et portis et

<--- Page Split --->

seris. Et ex hoc infert, ibi, Manifestum, supple, est, quod si quidem bonum aliquod accidit fieri, ex portu scilicet, propter communicationem ipsorum civium ad alios, existet civitati hoc bonum: sicut enim infra dicet in hoc eodem capitulo, sua possunt navigando emittere, et alia quae sunt aliorum, ad se facile deportare.

Sed quia superius subjectum est, quod multi extranei possunt sic misceri in civitate, de quibus timendum est quod subvertant politiam, respondet quod hoc legibus caveatur. Et hoc est : Si autem aliquod nocivum, supple, contingat per hoc intrare civitatem, caveri legibus facile, supple, contingit. Et dicit modum, ibi, Differentes et determinantes, id est, differenter determinantes, per leges scilicet, quos non oportet, et quos oportet misceri ad invicem, communicando se civitati.

I Secundum ponit, ibi, De nautica autem potentia, etc. ostendit quam utilis sit nautica potentia : et dicit quod non est immanifestum, quod nautica potentia optima existit civitatibus, dummodo sit usque ad aliquam multitudinem determinata. Et dat rationem : Quia non solum sibiipsis cives debent esse auxiliabiles, sed etiam multis vicinorum, et inimicis debent esse terribiles, tam per mare quam per terram. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : De nautica autem potentia, quod quidem opportunum, supple, sit existere usque ad aliquam multitudinem, determinatam scilicet, non immanifestum, supple, est. Et dat rationem, ibi, Non enim solum sibiipsis, supple, debent esse cives auxiliabiles, sed et vicinorum aliquibus oportet et terribiles esse, supple, si sunt inimici, et posse auxiliari, supple, si sunt amici, sicut per terram, supple, ita et per mare.

m Tertium ponit, ibi, De multitudine autem jam, etc. determinat mensu-

ram et terminum nauticae potentiae secundum quod expedit civitati. Et est sententia, quod terminus multitudinis nautarum et piratarum et generaliter pugnantium in navibus determinari debet ad vitam civitatis et communicationem. Si enim civitas est ita potens, quae utitur ducali potentia et exercitu, et politica vitat vivat, necesse etiam, quod habeat nauticam potentiam ad actiones civitatis commensuratam. Sed multitudinem hominum ad nauticam potentiam pertinentium non est necessarium existere civitati : eo quod tales cum sint peregrini et advenae, nulla pars civitatis sunt. Nam quod in civitatibus supergressivum est et vincens, sunt ci res liberi maxime et insignes et nobiles et pedestrium, id est, populi : et hoc est dominans in civitatibus, et obtinet navigium et omnes alios principatus civitatis : et quando multitudo est vernaculorum necessaria et agricolarum regionis, ita etiam est necessaria multitudo nautarum. Et probat hoc per exemplum : Quia videmus civitatem Heracleotarum (et est civitas quae vocatur Heraclea) quae licet aedificata sit contractior aliis civitatibus, tamen per mare potentia nautica defert Cereres, id est, fruges suas (Ceres enim est Dea frugum, et ab illa Cereres fruges dicuntur), et replet multas triremes. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : De multitudine autem jam et magnitudine potentiae hujus, nauticae scilicet, aspiciendum ad vitam civitatis. Si quidem enim, civitas scilicet, ducali et politica vivat vita, necessarium, et, id est, etiam hanc potentiam existere, nauticam scilicet, ad actiones, supple, civitatis commensuratam, ut scilicet actiones civitati necessarias non excedat.

n Multitudinem autem hominum qua sit circa nauticam turbam, non necessarium existere civitatibus : et ideo, supple, ex eis non oportet timere subversionem politiae : neque enim ipsos oportet

<--- Page Split --->

esse partem civitatis. Et hoc ostendit ulterius, ibi, Quod quidem enim supergressivum, supple, est in civitate, supple, est liberum, id est, liberi cives, insignes scilicet, et nobiles, et pedestrium est, id est, populi, quod dominans est, supple, in civitate, et obtinet navigium, hoc est, principatus navigii et omnes alios principatus.

o Et subdit quomodo necessaria est ista communicatio sicut et aliorum, ibi, Multitudine autem existente vernaculorum (vernaculus est servus in domo domini et genitus et nutritus, qui necessarii sunt ad communicationem civitatis) et regionis agricolarum, copiam, supple, existentem ad communicationem civitatis, et, id est, etiam necessarium est esse et nautarum, supple, multitudinem. Et dat exemplum, ibi, Videmus autem hoc et nunc existens quibusdam, scilicet civitatibus, puta civitati Heracleotarum :

et dicit modum : Multas enim replent triremes aedificata civitate, supple, sic super mare, magnitudine aliis contractiore, id est, cum aliis minor sit civitatibus multis, prodest per navigium communicando fruges. Exemplum convenientius est quod dicit Titus Livius in historia Romana, quod Romani super mare portum aedificabant et civitatem, quam Messanam vocabant : eo quod messes Ægypti ibi deponebantur ad civivitatem Romanam per ostia Tiberina deferendæ ad horrea publica Romanorum, ex quibus stipendia militibus præbebantur.

p His dictis adjungit epilogum totius capituli, sic : De regione quidem igitur et portubus et civitatibus et mari et de nautica potentia, sit determinatum hoc modo. De civili autem multitudine, quem quidem terminum oportet existere, prius diximus, in praecedenti scilicet capitulo.

<--- Page Split --->

Quales debeant esse natura cives, de quo laudantur Græci, et quales urbis custodes ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quales autem quosdam natura oportet esse, nunc dicamus. Fere itaque deprehendet utique quis hoc respiciens ad civitates approbatas Græcorum, et ad totum orbem terræ, ut occupatus est gentibus.

Nunc autem quales natura cives esse oportet, a nobis dicetur. Forsan vero id deprehendet quis, si inspiciat ad civitates Græcorum, quæ bene gubernari dicuntur, et ad totum terrarum orbem, ut a gentibus variis incolitur.

b Quæ quidem enim in frigidis locis gentes, et quæ circa Europam, sunt quidefn plenæ animositate, intellectu autem et arte magis deficientes, propter quod libere quidem perseverant magis, non politizare autem, et vicinis principari non potentes. Quæ autem circa Asiam intellectivæ quidem et artificiosæ secundum animam, sine animositate autem : propter quod subjectæ quidem et servientes perseverant.

Nam quæ frigidas regiones incolunt gentes, et quæ per Europam, animo quidem abundant, ingenii vero et artificii parum habent. Quapropter in libertate magis perseverant, disciplinam vero Reipublicæ difficulter recipiunt, ac finitimis dominari non possunt. Quæ vero Asiam incolunt, ingenio et arte abundant, sed animositatem non habent : propter quod et parere dominantibus et servire perseverant.

c Genus autem Græcoram, sicut mediat secundum loca, ita ambobus participat. Etenim animosum et intellectivum est. Propter quod quidem liberum perseverat, et maxime politizans, et potens principari omnibus una sortiens politia. Eamdem autem differentiam et Græcorum

At Græcorum genus, ut mediam regionem locorum sortitum est, sic etiam amborum est particeps. Nam et animosum et ingeniosum est. Ex quo fit ut in libertate degat, et disciplinam Reipublicæ optime recipiat, et unius Reipublicæ constitutionem sortitum, imperare omnibus possit.

<--- Page Split --->

gentes ad invicem : hæ quidem enim habent naturam monocolam, hæ autem bene mixtæ sunt ad utrasque potentias has.

Eamdem quoque differentiam habent Græcorum gentes inter se : quædam enim habent naturam ad unum illorum, quædam vero permixtæ ac temperatæ sunt ad utramque illarum potentiarum.

d Manifestum igitur, quod oportet intellectivos esse et animosos natura eos, qui debent esse ævagogi legislatori ad virtutem.

Patet igitur, quod oportet et intelligentiam et vigorem animi natura existere illis, qui futuri sint idonei, quos legum positor ad virtutem instituat.

e Quod quidem enim aiunt quidam oportere existere custodibus, scilicet amativos quidem esse notorum, ad ignotos autem silvestres. Animus est, qui facit quod amativum : hæc enim est animæ potentia, qua diligimus : signum autem, ad consuetos enim et amicos animus attollitur magis quam ad ignotos parvipendi putans. Propter quod et Archilocus convenienter amicis querelans disputat ad animum. Non enim ab amicis a lanceis perforationes. Et quod principans autem, et quod liberum, a potentia hac existit omnibus : principativum enim et invincibile animus.

Nam quod de custodibus aiunt quidam oportere, ut benevoli sint erga notos : erga ignotos vero infesti. Vigor animi est, qui benevolentiam facit : illa est enim potentia animæ, per quam amamus, ac benevoli sumus. Cujus rei signum est, quod magis irritatur animus contra familiares et amicos, quam contra ignotos, si contemptum se putet. Quapropter Archilocus recte cum amicos incusaret, ad amicum loquitur, inquiens : « Non tu quidem ab amicis lanceis transfixus es ? » Quod dominatur, et quod libertatem servat, ab hac potentia animi existit : dominus enim et invictus est animus.

f Non bene autem habet dicere, graves esse ad ignotos : ad nullum enim oportet esse talem : neque sunt qui magnanimi, natura agrestes, nisi ad injusta agentes : hoc autem magis adhuc ad consuetos patiuntur, quod quidem dictum est prius, si injuste pati putent. Et hoc accidit secundum rationem : apud quos enim deberi beneficentiam putant cum nocumento, et hac privari putant : unde dictum est, « Severi enim inimici fratrum, et ii quidem ultra diligentes, ii autem et ultra odiunt. »

Nec bene se habet dicere quod adversus ignotos debent esse infesti : nam adversus neminem esse tales oportet : neque sunt magnanimi homines natura infesti, nisi contra injuriantes : hoc autem magis contra notos familiaresque patiuntur; si injuriatos sibi existimant. Et hoc non sine ratione contingit. A quibus enim deberi sibi beneficium exspectant, ab eisdem non solum privari beneficio, sed insuper se laedi putant. Unde proverbio dicitur, « Fratrum contentiones et irae sunt acerbissimae, et qui se nimium amant, hi se nimium oderunt. »

g De politizantibus quidem igitur quot oportet existere et quales quosdam natura : adhuc autem regionem quantam quamdam, et qualem quamdam, determinatum est fere : non enim eamdem certitudinem oportet quaerere per rationes, et eorum quae fiunt per sensum.

De hominibus quidem igitur qui in Republica futuri sint, et quot esse oportet et quales natura, et de regione quantum, et qualem fere, determinatum est : non enim eadem certitudo quaedam est in his quae per rationes, et in his quae fiunt per sensum.

<--- Page Split --->

non sunt subtiles, licet pleni sint animositate. Et ex hoc concludit, quod habitantes in istis regionibus liberi quidem perseverant et invincibiles propter animositatem, sed politizare et principari vicinis nesciunt propter defectum intellectus.

In isto capitulo describit Aristoteles mores habitantium in diversis civitatibus ex longitudine et latitudine civitatis ad viam solis. Et habet tres partes, in quarum prima describit quales ex longitudine et latitudine civitatis apti sunt bene politizare, et quales non. In secunda parte ostendit, quod ex ipsa natura habitationis quidam sunt bene apti politizare, et quidam non, ibi (litt. d), Manifestum igitur, quod oportet intellectivos esse, etc. In tertia redarguit dictum Archiloci, in hoc quod dixit politicum debere esse gravem ad ignotos, ibi, (litt. f), Non bene autem habet dicere, etc.

a Sententia primae partis haec est, quod quales oportet esse secundum naturam complexionis qui bene politizent, oportet considerare ex situ civitatum Graecorum et Gentium in toto orbe. Et oportet hic revocare ad memoriam ea quae in libro de Natura locorum et locatorum dicta sunt a nobis. Qui enim habitant in frigidis regionibus, sicut circa Europam, propter circumstans frigidum, intus aestuant, sicut et ventres calidiores sunt in hyeme quam in aestate : et ideo tales gentes sunt plena animositate, et de intellectu parum habent. Cujus ratio est, quia circumstans frigidum, quod ad interiora reprimit calorem, nimis fortificat calidum, et ignit et inspissat spiritum animalem, et facit calorem circa cor, et accendit sanguinem, et facit evaporationem fellis, quae sunt causae animositatis et audacia omnibus : et eumdem spiritum qui defert formas ad intellectum ad mediam cellulam capitis, quae logistica dicitur, inspissat, obscurat, et ex calido commiscet operationes ejus : propter quod in intellectu et arte deficiunt, et

Gentes autem quae circa Asiam habitant, quae infrigidissima est, id est, calidissima, eo quod latitudo parum a via distat solis. Arcus enim meridionalis ab æquinotciali usque ad zenith capitis habitantium vocatur latitudo civitatis in astronomia : arcus autem coluri, qui est ab Oriente usque ad zenith capitis habitantium, vocatur longitudo civitatis. Qui ergo habitant civitates ultra Asiam, propter hoc quod parum distant a via solis, et sol bis in anno transit super capita eorum, propter multum calorem climatis sui corpora habent evanida, spiritu naturali destituta, habent tamen spiritus intellectivos lucidos, tenues formas intellectivas optime repræsentantes : propter quod sunt intellectivi et artificiosi, timidi et dolosi : et ideo quia timidi sunt, subjiciuntur aliis et perseverant servientes et no.1 possunt politizare.

Genus autem Graecorum, quod medium est inter ista, ut dicit, sicut mediat loco, ita mediat natura, et ambobus participat, sicut medium extremis : et est animosum et intellectivum, et ideo liberum perseverat, et maxime politizans, et optime potens principari omnibus, unica et optima sortiens politia. Et addit quod eamdem differentiam habent Graecorum civitates ad invicem : sitæ enim in frigidis locis, habent proprietatem frigidorum : sitæ autem in locis calidis, habent proprietates calidorum. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur, Quales autem quosdam, cives scilicet, natura, id est, complexione naturali et moribus, oportet esse, nunc dicamus. Et dat regulam per quam hoc potest comprehendi in universali, ibi, Fere itaque deprehendet utique quis respiciens ad civitates approbatas Graecorum, id est, ad climata civitatum, et ad totum orbem terræ. Tota

<--- Page Split --->

enim quarta nostra habilitatis (ut dicit Ptolemæus in Almagesto) quæ est ab æquinoctiali usque ad polum arcticum, per septem climata distribuitur, quæ propter diversam qualitatem aeris diversas faciunt complexiones habitantium et mores.

scilicet vel tantum sunt animosæ, vel tantum intellectivæ sive astutæ : hæ autem bene mixtæ sunt ad utrasque potentias has, scilicet animositatem et intellectualitatem. Illæ enim duæ potentiae quasi duo oculi sunt, quibus efficitur homo politizans.

b Et hoc est quod subdit, ibi, Quæ qælem enim in frigidis locis gentes, supple, habitant. Et dat exemplum, ibi, Et quæ circa Europam, sunt quidem plenæ animositate, intellectu autem et arte deficientes magis, supple, sunt. Et ex hoc concludit qualem politiam possunt habere, ibi, Propter quod libere quidem perseverant magis, propter animositatem scilicet, eo quod nulli serviunt, non politizare autem, et vicinis principari non potentes, propter defectum scilicet intellectus, quia nesciunt. Quæ autem circa Asiam, calidissimam scilicet ad Meridiem, intellectivæ quidem, gentes scilicet, et artificiosæ secundum animam, sine animositate autem. Horum causa sufficienter dicta est in sententia. Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod subjectæ quidem et servientes perseverant : quia timidi in nullo se defendunt.

d Deinde cum dicit, Manifestum igitur, quod oportet intellectivos esse, etc. concludit ex præhabitis, quod hæc duo fiunt secundum animum, et ideo oportet ævagogos, id est, duces ævorum, secundum diversas ætates et complexiones, institui a legislatoribus, qui ævagogi sunt ad virtutem, id est, ad virtutem ducunt homines. Et confirmat hoc per commune dictum. Quia commune dictum est, quod custodes politiarum oportet amativos esse notorum, ad ignotos autem silvestres. Est autem animus qui utrumque istorum facit. Et hoc probat per rationem duplicem. Prima est, quod animus est qui facit quod amativum, animæ enim potentia est qua diligimus. Secunda ratio est a signo sumpta, quia scilicet animus ad notos et amicos attollitur magis quam ad ignotos : aut restringitur et deprimitur, parvipendi putans ab ipsis. Hæc est sententia.

c Et subdit de mediis, ibi, Gewus autem Græcorum, inter Europam scilicet et Asiam habitans, sicut mediat secundum loca, ita ambobus participat. Etenim animosum et intellectivum est. Et ex his concludit, ibi, Propter quod quidem liberum perseverat, quia scilicet animosum : et maxime politizans, supple, est, quia scilicet intellectivum, et potens principari omnibus, una sortiens politia, monarchia scilicet. Et tangit regnum Alexandri Macedonis, quod omnibus imperabat. Et licet ita in communi sit de civitatibus Græcorum, tamen in speciali habent differentiam. Et hoc est : Eamdem autem habent differentiam et Græcorum gentes ad invicem : hæ quidem enim, supple, gentes, habent naturam monocolam, quia

Littera sic ordinatur : Manifestum igitur, supple, est, quod oportet intellectivos esse et animosos natura eos qui debent esse ævagogi legislatorum ad virtutem, id est, qui per ordinem politiæ debent esse duces diversarum ætatum, qualiter scilicet quælibet ætas communicet ad virtutem.

e Et probat per dictum commune, ibi, Quod quidem enim aiunt quidam oportere existere custodibus, politiarum scilicet. Et subdit quid est illud : Amativos quidem esse notorum, ad ignotos autem esse silvestres. Et hoc probat, ibi, Animus est, qui facit quod amativum. Et dat rationem, ibi, Hæc enim animæ est potentia qua diligimus. Et hoc ulterius probat per signum, ibi, Signum autem,

<--- Page Split --->

supple, est, ad consuetos enim et amicos animus attollitur magis, id est, dilatatur magis, quam ad ignotos, parvipendi putans, supple, ab ignotis. Propter quod Archilocus (Philosophi nomen est) convenienter amicis querelans disputat ad animum : quia ex animo totum est. Unde in hoc laudat Archilocum, quod hoc ponit in animo. Quid autem dixit, qualem scilicet oportet esse animum ad amicum, subdit, ibi, Non enim ab amicis, supple, sunt, a lanceis perforationes, id est, amicos non oportet invicem malefacere, vel aliquod nocumentum inferre, sed in jucunditate cordis se invicem recipere. Quia sicut dicit in secundo Topicorum, « ejusdem moris est amicis benefacere et inimicis male. » Et ideo Plato in libro Mennonis hoc ipsum ponit in diffinitione hominis. Dicit enim, quod « homo est animal disciplinabile et praeceptibile, amicis benefactivum, et inimicis male. » Et addit adhuc unum dicens : Et quod principans autem, in civitatibus scilicet, et quod liberum, supple, est in homine, a potentia hac, id est, ab animo existit omnibus. Et ponit rationem, ibi, Principativum enim et invincibile animus, supple, est.

f Deinde cum dicit, Non bene habet dicere, etc. redarguit dictum Archiloci, in hoc quod dixit quod politicus debet esse gravis ad ignotos : quia ad nullum oportet esse talem politicum, quinimo etiam ad eos qui natura sunt agrestes, oportet politicum esse benevolum, ut scilicet trahantur ad bonam communicationem : sed ad solos illos qui injusta agunt, oportet hoc pati, scilicet quod, duri et agrestes sint. Et ponit rationem, dicens quod hoc accidit secundum rationem : quia apud quos sperant beneficentiam, inveniunt nocumentum, ac beneficentia putant privari, quod est reddere malum pro bono : et hoc est factum inimici.

Unde dictum commune est, « Sevit qui ab antiquo amicus fuit, et postea incepit malefacere. » Et ideo in talibus quidam sunt ultra amici plus quam oportet, et quidam sunt ultra odientes plus quam oportet. Haec est sententia istius partis.

Littera sic ordinatur : Non bene autem habet dicere, graves esse, supple, debere ad ignotos. Et ponit rationem, ibi, Ad nullum enim oportet esse talem, scilicet gravem, ut omnes scilicet benevolentia provocentur ad bonum. Et ponit rationem, ibi, Neque sunt, supple, aliqui, qui magnanimi, supple, sunt, natura agrestes: quia aliter non esset verum quod hominis proprium est esse animal mansuetum natura, quod tamen secundum omnes Philosophos est proprium hominis. Et subdit ad quos oportet esse agrestes, ibi, Nisi ad injusta agentes. Et nisi ponitur hic exceptive. Et dicit quando rationabiliter hoc accidit. Et hoc est quod subdit : Hoc autem magis ad consuetos patiuntur, si scilicet injusta agunt : unde in Psal. (tav, 13 et 14) : Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Tu vero homo unanimis; dux meus, et notus meus. Unde consuetis in beneficia si male agant, debent esse graviores. Et hoc est quod sequitur, ibi, Quod quidem dictum est prius si injuste pati putant 1, supple, a consuetis et concivibus. Et hoc accidit secundum rationem. Et ponit illam, ibi, Apud quos enim deberi beneficentiam putant, id est, sperant cum nocumento supple, aliquo, et, id est, etiam hac, sca licet beneficentia illa, privari putant. Et confirmat per antiquum dictum. Unde dictum est : Severi enim inimici fratrum : quia durum est quod scilicet ab amico malum pro bono reddatur. Et subjungit, quod utrumque est mali moris, ibi, Hi quidem ultra diligentes, supple, sunt, si diligunt notos in malefactis, ii autem, et id est, etiam ultra odiunt, qui odiunt extraneos etiam in benefactis.

<--- Page Split --->

g Deinde subjungit epilogum de omnibus dictis in hoc capitulo et praecedentibus a principio septimi libri, ibi, De politzantibus quidem igitur quot oportet existere, quod scilicet in primo capitulo determinatum est, et quales quosdam natura, quod dictum est in isto capitulo: adhuc autem regionem quantam quamdam, et qualem quamdam, quod dictum est in secundo capitulo, determinatum

est fere. Fere dicit propter hoc quod non determinatur in particularibus, in quibus plura consideranda sunt propter novos casus emergentes tota die. Et hoc est quod sequitur : Non enim eamdem certitudinem oportet quaerere per rationes, in universalibus scilicet, et eorum quae fiunt per sensum, scilicet in particularibus : sicut enim dixit in ante habitis, in particularibus sensus dignior est ratione.