CAPUT II.

Utrum eadem unius et totius civilatis sit felicitas ? utrum vita activa an contemplativa praeferenda sit, et in qua consistit felicitas ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Utrum autem felicitatem eamdem esse dicendum uniuscujusque hominum, et civitatis, vel non eamdem, reliquum est dicere.

Utrum autem eadem sit dicenda felicitas singulorum hominum, et civitatis, vel non eadem, reliquum est videre.

b Manifestum autem et hoc. Omnes enim utique confitebuntur esse eamdem. Quicumque enim in divitiis vivere bene ponunt in uno, isti et civitatem totam, si fuerit dives, beatificant. Et quicumque tyrannicam vitam maxime appetiantur, isti et civitatem plurimis principantem felicissimam esse dicent utique. Si etiam aliquis unum propter virtutem recipit, et civitatem feliciorem dicet eam quae studiosorum.

Manifestum vero et hoc. Omnes enim faterentur esse eamdem. Nam quicumque in divitiis beatam vitam posuerunt, hi civitatem quoque totam, si opulenta sit, beatam fatebuntur. Et quicumque tyrannicam vitam aliis praferunt, hi civitatem late dominantem beatissimam esse dicent. Quisque id unum per virtutem recipit, is et civitatem beatiorem dicet, si sit studiosior.

c Sed jam duo haec sunt, quae consideratione egent. Unum quidem, utrum eligibilior vita, quae per simul politizare, et communicare civitate, vel magis quae peregrina, et a politica communione absoluta ? Adhuc autem quam politiam ponendum, et qualem dispositionem civi-

Sed haec jam duo sunt, quae indigent consideratione. Unum, numquid vita illa praeferenda sit, quae versatur in Republica, et in communi societate, an potius vita peregrina et a civili societate remota ? Praeterea quam speciem Reipublicae, et quam dispositionem civitatis

<--- Page Split --->

tatis optimam, sive omnibus existente eligibili communicare civitate, sive et quibusdam quidem non, plurimis autem?

optimam putare debeamus, sive ab omnibus expetenda sit communio civitatis, sive a quibusdam non, sed tamen a pluribus ?

d Quoniam autem et politici intellectus et theoriae hoc est opus, sed non circa unumquodque eligibile : nos autem nunc hanc eligimus speculationem : id quidem accessorium utique erit, hoc autem opus methodi hujus.

Cum vero civilis intelligentiæ et speculationis hoc sit opus, non autem circa unumquodque expetendum, praeferamus et nos hanc considerationem : nam illud quidem extra propositum esset, hoc autem secundum propositum hujus investigationis.

e Quod quidem igitur necessarium esse politiam optimam hanc, secundum quem ordinem et quicumque utique optime aget et vivet beate, manifestum est.

Quod igitur necessarium sit illam esse optimam Rempublicam, per cujus instititionem unusquisque optime agat, et beate vivat, manifestum est.

f Dubitatur autem ab ipsis qui confitentur vitam cum virtute esse eligibilissimam, utrum politica et activa vita eligibilis, vel magis absoluta ab omnibus exterioribus, velut contemplativa quaedam, quam solam quidam aiunt esse philosophicam. Fere enim has duas vitas hominum honoratissimi ad virtutem videntur praelegientes, et priorum, et eorum qui nunc : dico autem duas, politicam et philosophicam. Differt autem non modicum, utro modo se habeat veritas. Necesse enim bene prudentem ad meliorem coordinare intentionem et hominum unicuique et communi politiae.

Sed dubitatur etiam ab his, qui vitam cum virtute maxime eligendam putant, utrum vita civilis et activa sit praeferenda, an potius illa vita, quae sit ab omnibus externis soluta, cum contemplativa, quam solam putant quidam esse sapientis. Fere enim has duas vitas praestantissimi ad virtutem homines anteponere videntur, et antiqui et recentes : dico autem duas, civilem, et philosophicam. Sed refert non parum, utrum hoc vel illo modo veritas se habet. Necesse est enim illum qui recte sapit, ad melius propositum se disponere, et privatim unumquemque hominem et publice civitatem.

g Putant autem ii quidem proximis principari, despotice quidem factum, cum injustitia esse maxima : politice autem, quod quidem injustum non habere, impedimentum autem habere qui circa seipsum jucunditati.

Putant quidam in gubernando alios, si cum dominatu fiat, injuriam esse summam : si civiliter, cessare quidem injuriam, sed impediri vitae tranquillitatem.

h Iis autem ex contrario alii existunt opinantes : viri enim solam vitam activam esse et politicam : in unaquaque enim virtute non esse actiones magis solitariiis, quam iis qui communia agunt et politizantibus.

Alii vero contra haec omnino putant civilem et activam vitam solam esse viri : in singulis enim virtutibus nulli esse majorem operandi facultatem, quam his qui in Reipublicae gubernatione versantur.

i Ii quidem igitur sic existimant, ii au-

Sunt etiam qui aliis dominari, et tyran-

<--- Page Split --->

tem despoticum et tyrannicum modum politiae aiunt solum esse felicem. Apud quosdam autem iste et legum et politica terminus, quatenus despotizent vicinis. Propter quod et plurimorum legalium dispersim, ut est dicere, positorum apud plurimos, tamen si alicubi aliquid ad unum leges respiciunt, ut imperent, conjecturant omnes, sicut in Lacedæmonia et Creta ad adversarios coordinata sunt fere disciplina et legum multitudo.

nicum Reipublicæ modum putant solum esse beatum. Et in quibusdam civitatibus hic est finis legum, ut finitimis dominentur. Itaque cum pleraque constituta passim, ut ita dixerim, jaceant apud plurimos, tamen si quid unum leges respiciunt, id conjectant omnes ut civitas dominetur, sicut in Lacedæmone et Creta bellum fere ordinata est disciplina juventutis et legum multitudo.

k Adhuc autem in gentibus omnibus, potentibus supergredi, talis potentia honorata est, velut inter Scythas et Celtas.

Præterea apud gentes omnes, quæ possunt prævalere, hujusmodi honoratur potentia, ceu apud Scythas, et Persas, et Thraces, et Gallos.

I In aliquibus enim et leges quædam sunt provocantes ad virtutem hanc, sicut in Carchedone aiunt ornatum ex liliis accipere quotcumque militiiis militaverunt. Erat autem aliquando et circa Macedoniam lex, eum qui nullum occidisset inimicorum virum, circumcigni capistro. Inter Scythas autem non licebat bibere in festo quodam scyphum circumportatum ei, qui nullum inimicum occidisset. Inter Iberos autem, qui sunt gens bellicosa, tot numero obeliscos commissant circa sepulcrum, quot utique peremerint inimicorum. Et alia multa utique apud alios sunt talia, hæc quidem legibus comprehensa, hæc autem consuetudinibus.

Quibusdam enim leges sunt ad hujusmodi provocationes virtutum, ut apud Carthaginienses ornatum ferunt annulorum accipere pro numero expeditionum, in quibus militaverint. Fuit etiam quandoque in Macedonia lex, eum qui nullum hostem interfe cisset, capistro cingi. Apud Scythas vero non licebat solemnibus epulis pateram circumlatam accipere ei, qui nullum occidisset hostem. Apud Iberos quoque pugnacem gentem tot obeliscos erigere circa sepulcrum mos est, quot homines ex numero hostium necaverit. Et alia apud alios sunt hujusmodi complura, legibus, aut moribus constituta.

m Quamvis videbitur utique valde inconveniens esse forte volentibus considerare, si hoc est opus politici, posse speculari qualiter principetur et despozet vicinis et volentibus et non volentibus. Qualiter enim utique erit hoc politicum aut lege feribile, quod neque legale est? Non legale autem, non juste solum, sed et injuste principari : imperare autem est et non juste. Neque enim medici, neque gubernatoris opus est suasisse, aut sanasse, hujus quidem eos qui curantur, hujus autem nautas. Sed videntur multi despoticam putare esse politicam, et quod quidem singuli sibi non aiunt

Atqui videretur forsan nimis absurdum esse si quis considerare velit, an hoc propositum esse debeat ejus qui legibus instituit civitatem, providere scilicet ut illa dominetur finitimis et volentibus et invitis. Quomodo enim id civile, aut lege sanciendum, quod ne legitimum quidem est ? Neque enim legitimum non solum juste, verum etiam injuste dominari : subdere vero est et non juste. Atqui nec in aliis scientiis ita videmus. Nec enim medici, neque gubernatoris est id persuadere ægrotis et nautis, vel vim afferre. Sed plerique videntur existimare civilem disciplinam esse dominari, et quod in

<--- Page Split --->

esse justum neque expediens, hoc non verecundantur ad alios studentes. Ipsi quidem enim apud se juste principari quaerunt, ad alios autem nihil curant justorum.

scipsos fieri nollent, hoc in alios facere non erubescunt. Ipsi pro se justitiam quaerunt, pro aliis vero nulla eis justitiæ cura est.

n Inconveniens autem, si non natura hic quidem despotizans est, hic autem non despotizans. Quare si quidem habet hoc modo, non oportet omnibus tentare despotizare, sed despotibus : sicut neque venari ad salsiciam vel hostiam homines, sed ad id quod est ad hoc venabile: est autem venabile quodcumque silvestre fuerit esibile animal.

Hoc autem absurdum, nisi tales sint natura, ut alter dominari debeat, alter non. Quod si est ita, non est conandum omnibus dominari, sed illis dumtaxat, qui dominabiles sunt, sicut nec venari homines ad mensam, vel sacrificium, sed illud quod venabile est : est autem venabile omne animal, quod sit natura ferum, et esui aptum.

o At vero erit utique et secundum seipsam una civitas felix quae politizat, videlicet bene. Si quidem contingit civitatem habitari alicubi secundum seipsam legibus utentem studiosis, cujus coordinatio politiae non ad bellum, neque ad imperandum erit adversariis : nihil enim existit tale.

Enimvero fieri potest, ut sit civitas una seorsum per seipsam beata, videlicet si gubernctur recte. Nam potest esse sita in loco penitus separato, et legibus uti laudabilibus : cujus Reipublicae constitutio non ad bellum, neque ad superandum hostes sit.

p Palam ergo, quia omnes quae ad bellum curas, bonas quidem ponendum, non autem tamquam finem omnium summum, sed illius gratia has. Studiosi autem legislatoris est considerare civitatem, et genus hominum, et omnem aliam communicationem, vita bona qualiter participabunt et contingente sibi felicitate. Different tamen statutorum quaedam legalium, et hoc legislativae est videre, si aliqui exstiterint vicini, quali ad quales studendum, aut qualiter devenientibus ad quoscumque utendum. Sed hoc quidem posterius utique sortietur congrua consideratione ad quem finem oportet optimam politiam tendere.

Patet igitur, quod omnia rei bellicae studia bona sunt existimanda, sed non ut finis supremus, sed gratia illius. Studiosi autem legum positoris est considerare urbem, ac naturam hominum, et omnem aliam communionem vitae laudabilis quo participent quantum fieri potest felicitatem. Differentia tamen erit in quibusdam legum institutis constituendis, et hoc pertinet ad eam disciplinam, quae est de legibus ponendis, videre, si qui sunt finitimi populi, qualia ad quales exercenda sint, et quemadmodum cum singulis conversandum. Verum de hoc postea suo loco considerationem faciemus, ad quem finem debeat optima Reipublicae constitutio tendere.

q Ad eos autem qui confitentur quidem vitam, quae cum virtute, esse eligibilissimam, differentes autem de usu ipsius, dicendum nobis ad utrosque ipsos. Ii quidem enim reprobant politicos principatus, putantes vitam liberialteram quam-

Ad confitentes autem vitam cum virtute esse maxime recipiendam, sed contendentes de illius usu, dicendum est nobis. Sunt enim qui despiciunt magistratus civitatis, putantes ingenui hominis esse aliam vitam quam civilis, et omni-

<--- Page Split --->

dam esse a politica, et omnium eligibilissimam, ii autem hanc optimam. Impossibile enim nihil agentem agere bene. Bonam autem actionem et felicitatem esse idem.

bus præferendam. Alii vero hanc optimam putant. Impossibile enim nihil agentem bene agere. Bene autem agere ac felicem esse idem est.

r Quia hæc quidem utrique dicunt recte, hæc autem non recte. Ii quidem enim quod liberi vita melior quam despotica : hoc enim verum. Neque enim servo in quantum servus, uti venerabile. Jussio enim quæ de necessariis, nullo participat honestorum.

Utrique eorum quædam dicunt recte, et quædam non recte. Nam liberi quidem hominis vitam meliorem esse quam in dominando occupati, verum est. Nihil enim egregium est servo uti in quantum servus. Jussus enim domini in rebus necessaris, nihil habet decorum.

s Putare vero omnium principatum esse despotiam, non rectum. Non enim minus distat liberorum principatus ab eo qui servorum, quam rursum quod natura liberum a natura servo : determinatum est autem de ipsis sufficienter in primis sermonibus.

At putare omnem gubernationem esse dominationem, nequaquam est verum. Non enim minus distat liberorum gubernatio a dominatione servorum, quam differat natura liber a natura servo, de quo sufficienter in superioribus libris determinatum fuit.

t Magis autem laudare sine actione esse quam agere, non verum. Felicitas enim actio est. Adhuc autem multorum et pulchrorum finem habent quae justorum et temperatorum actiones.

Sed laudare magis nihil agere quam agere, non est rectum, nam felicitas actio est. Præterea mŭltorum et præclarorum finem habent justorum, temperatorumque actiones.

u Et quidem forte utique existimabit aliquis, iis ita determinatis, quod dominans esse omnium optimum. Sic enim utique plurimarum et pulcherrimarum dominus erit actionum. Quare non oportet potentem principari, parcere proximo, sed magis auferre, et neque patrem pueros, neque pueros patrem, neque totaliter amicum, amicum nullum reputare, neque ad hoc curare. Quod enim optimum, eligibilissimum, bene autem agere optimum.

Quinimo respondebit fortasse aliquis, quod potestatem habere optimum esset: sic enim plurimas ac pulcherrimas res agere posset. Itaque is qui dominus agendi esse potest, hanc facultatem dimittere aliis non debet, sed sibi arripere, neque filium patris, neque parentem filii, neque amicum amici rationem habere. Nam quod optimum sit, in nobis ipsis asciscere debemus, optimum autem est bene agere.

x Hoc quidem igitur vere dicunt forte, si quidem existit privantibus, et vim inferentibus, quod entium eligilissimum. Sed forte non est possibile existere, sed supponunt hoc. Non enim adhuc bonas actiones contingit esse ei qui non differt tantum, quantum vir a muliere, aut pater a natis, aut ßeßnßn; a servis. Quare

Hoc illi forsan recte dicerent, si modo existeret auferentibus ac violentibus illud, quod esset omnium maxime optandum. Sed fortassis id fieri non potest, falsoque hoc supponunt. Non enim amplius bonas actiones illas esse contingit, nisi tau'um ipse præstet, quantum vir mulieri, et pater filiis, et dominus servo.

<--- Page Split --->

qui transgreditur, nihil utique tantum diriget posterius, quantum jam transgressus est virtutem. Similibus enim bonum et justum in parte. Hoc enim æquale et simile. Non æquale autem æqualibus, et non simile similibus, præter naturam. Nullum autem eorum quæ præter naturam, bonum.

Quare is qui violaret, nihil tantum proliceret postea, quantum jam a virtute ipsa recessit. Paribus enim honestum et justum in parte. Hoc enim justum non par, non par autem paribus, et non simile similibus, præter naturam est. Nihil autem bonum quod sit præter naturam.

y Propter quod et si aliquis alius fuerit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam optimus, huic bonum assequi, et huic obedire, justum. Oportet autem non solum virtutem, sed etiam potentiam existere, secundum quam erit activus.

Quapropter et si alius quidem sit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam in rebus optimus, hunc sequi honestum est, et huic parere justum. Sed oportet illi non virtutem solum, verum etiam potentiam existere, per quam sit activus.

z Sed si hæc dicimus bene, et felicitatem bonam operationem ponendum, et communiter omnis civitatis utique erit, et secundum unumquemque optima vita, quæ activa. Sed activam non necessarium esse ad alteros, sicut putant quidam, neque meditationes solas has esse activas, quæ evenientium gratia fiunt ex agere, sed multo magis eas quæ per se perfectæ, et eas quæ ipsarum gratia theorias et meditationes. Bona enim actio finis : quare actio aliqua. Maxime autem agere dicimus et dominos extrinsecarum actionum architectorias intelligentibus.

Quod si hæc vera sunt, et felicitas in bene agendo est reponenda, et publice totius civitatis, et privatim singulorum vita illa erit optima, quæ sit activa. Verumtamen activam non est necessarium esse ad alios, quemadmodum quidam putant. Neque eas meditationes solum esse activas, quæ gratia eorum fiunt quæ ex agendo proveniunt, sed multo magis, quæ in seipsis finem habent, et suiipsius gratia fiunt contemplationes et meditationes. Bene agere enim finis est : quare et actio quædam. Maxime autem proprie dicimus agere etiam externis actionibus, eos qui intelligentia et cogitatione operibus præsunt, architecti.

aa At vero neque sine actione esse necessarium civitates secundum se locatas, et ita vivere eligentes. Contingit enim secundum partes et hoc accidere. Multæ enim communicationes ad invicem partibus civitatis sunt. Similiter autem hoc existit et circa unumquemque hominum. Vacationem enim utique Deus habibit bene, et totus mundus, quibus non sunt extrinsecæ actiones præter proprias quæ ipsorum.

Quinimo neque sine actione esse necessarium eas civitates quæ posita sint in solitudine, et est ita vivere eligentes. Fieri enim potest, ut partibus inter se agere contingat. Multæ enim communicationes ad invicem sunt partibus civitatis. Similiter autem hoc existit unicuique homini. Vix enim Deus bene se haberet, et mundus totus, quibus non sunt actiones externæ præter proprias ipsorum.

bb Quod quidem igitur eamdem vitam necessarium sit esse optimam uni-

Quod igitur necessarium sit eamdem esse vitam optimam privatim unicuique

<--- Page Split --->

cuique hominum et communiter civitatibus et hominibus, manifestum est.

hominum, et publice civitatibus et homi nibus, manifestum est.

COMMENTARIUS IN CAP. II.

Secundum capitulum, in quo agit de optima politia in comparatione ad felicitatem, habet duas partes. In prima enim disputat hanc quaestionem, scilicet utrum sit eadem felicitas unius hominis et civitatis, vel non eadem : et hoc secundum opinionem eorum qui in exterioribus bonis ponebant felicitatem. In secunda docet solvere secundum veritatem, ibi (litt. p, versus medium), Studiosi autem legislatoris est, etc.

Prima adhuc dividitur in partes duas, in quarum prima ponit opiniones diversorum circa felicitatem. In secunda disputat quamdam quaestionem secundum diversos. Et est quaestio haec, utrum scilicet absoluta vita a communicatione exteriori, sicut est contemplativa, quam vocant philosophicam, vel vita civilis et politica, quae est in ordine communicationum, sit melior et felicior? et incipit, ibi (litt. f), Dubitatur autem ab ipsis, etc.

a Sententia est haec, quod ponit quaestionem, utrum felicitas eadem sit uniuscujusque hominis et civitatis, vel non eadem ? hoc enim post omnia dicta relinquitur dicendum. Et statim determinat quaestionem secundum quosdam, et dicit quod omnes qui de felicitate loquuntur, confitentur quod una et eadem est : quod etiam probat inducendo. Quia quicumque in divitiis ponunt felicitatem et bene vivere in uno homine, isti etiam civitatem totam, quando dives fuerit, beatificant : similiter qui potentiam dicunt summum bonum et imperium super alios

sive victoriam, quae vocatur tyrannica vita, isti etiam dicunt quod civitas pluribus principans, felicissima est, sicut et homo. In dominatu enim summam ponunt fortunam, quam dicunt esse felicitatem. Si etiam aliquis recipit unum hominem, et dicit eum esse felicem propter virtutem, ille etiam civitatem studiosorum dicit esse felicem. De his vero qui dicebant summum bonum voluptatem, non inducit : quia, sicut dicit in Ethicis, haec vita pecudum est, nec est digna ut inter vitas humanas computetur. Quia ergo omnium confessio est, quod eadem est felicitas hominis et civitatis, quaecumque illa sit, relinquitur quod de duobus sit inquirendum. Unum est, utrum eligibilior sit vita, quae est per simul politizare et communicare in civitate, vel magis eligibilis sit vita quae peregrina est ab hoc et absoluta ? Secundum est, quam politiam sit ponendum optimam, et qualem dispositionem civitatis sit ponendum optimam ? Haec est sententia.

Littera sic ordinatur: Utrum autem felicitatem eamdem esse dicendum uniuscujusque hominum, supple, singulariter, et civitatis, supple, in communi, vel non eamdem, reliquum est dicere, id est, restat post omnia haec dicendum.

b Et statim determinat quaestionem, ibi, Manifestum autem et hoc, per ante dicta scilicet. Et ostendit quomodo, ibi, Omnes enim utique confitebuntur esse eamdem, uniuscujusque scilicet et civitatis. Et hoc probat inducendo, ibi, Quicumque enim in divitiis vivere bene ponunt in uno, homine scilicet singulari, isti et civitatem totam, si fuerit dives, beatificant, id est, felicem dicunt. Quicumque autem tyrannicam vitam, id est, dominalem cum potentia, maxime ap-

<--- Page Split --->

pretiantur, tamquam scilicet summum bonum, isti et, id est, etiam civitatem pluribus principantem felicissimam esse dicent utique. Si etiam aliquis unum, civem scilicet vel virum, propter virtutem recipit, supple, esse felicitandum, et, id est, etiam civitatem feliciorum dicet eam quae studiosorum est, id est, virtuosorum, civium scilicet. Sic ergo quaestio determinata est, quod eadem felicitas est uniuscujusque hominis et civitatis.

c Et subdit, quod duo remanent inquirenda quae dicta sunt in sententia, ibi, Sed jam duo hæc sunt consideranda. Unum quidem, utrum eligibilior vita, supple, sit, quæ per simul politizare et communicare civitate, supple, est, vel magis quæ peregrina, supple, vita est, et a politica communione absoluta? Adhuc autem, secundum scilicet quod est inquirendum, quam politiam ponendum, supple, esse optimam, et qualem dispositionem civitatis optimam, supple, esse ponendum. Et subdividit, ibi, Sive omnibus existente eligibili communicare civitate, sive non omnibus, sed quibusdam quidem non, plurimis autem ?

d Et explanat quaestionem ulterius, ibi, Quoniam autem et politici intellectus et theorie hoc est opus, scilicet communicare pluribus, sed non quod circa unumquodque eligibile: quia quod unicuique est eligibile, vitæ monastice convenit, quæ est uniuscujusque secundum seipsum : nos autem nunc, in hac scientia scilicet, hanc eligimus speculationem, quid scilicet sit eligibile civitati et communicationi plurium : id quidem accessorium utique erit, scilicet quid sit eligibile unicuique, hoc autem, quid sit scilicet eligibile civitati, opus methodi hujus, supple, est : hoc enim intendit hæc methodus.

e Ex omnibus his ponit conclusionem quaestionis hujus, ibi, Quod quidem igitur necessarium, supple, est, politiam

esse optimam hanc, secundum quem, id est, secundum aliquem ordinem, et quicumque, supple, civium, utique optime aget et vivet beate, manifestum est: secundum enim omnem sufficientiam non vivet beate, nisi in civitate, ut in ante habitis probatum est.

f Deinde cum dicit, Dubitalur autem ab ipsis, etc. ponit disputationem ad duo quae dixit restare inquirenda, scilicet utrum activa vita quae communicativa est multis in civitate, vel contemplativa, quae philosophica est, magis eligibilis sit. Et rationem tangit quare de his disputat dicens, quod honorabilissimi viri ad virtutem, semper has vitas duas præelegerunt : et non modicum differt utro modo se habeat veritas. Et statim ponit rationes utriusque partis, et necesse est, ut dicit, quod prudens homo ad meliorem vitam totam intentionem coordinet. Et statim ponit rationes eorum qui contemplativam vitam præeligunt, et ponit tres rationes per ordinem. Prima est, quod dicunt, quod aliis principari primo factum est despoticum, id est, servile et injustum : quia injustum est, quos natura æquales genuit, quod alter alteri dominetur, ut dicit Gregorius. Secunda est, quod esse-in communicatione magnum dat impedimentum jucunditati quam homo debet habere circa seipsum. In contrarium autem alii objiciunt : dicunt enim, quod sola vita activa est vita hominis : vita autem hominis ad seipsum non est perfecta nisi politizet secundum virtutem ad alios in communicatione. Postea ponit epilogum, quod illi qui dicunt de activa vita secundum virtutem et contemplativa, talibus rationibus sic dicunt. Et inducit rationem eorum qui dicunt præeligendam esse vitam tyrannicam. Hæc est sententia.

Littera vero planissima est, et sic ordinanda : Dubitalur autem ab ipsis qui confitentur vitam cum virtute esse eligibilissimam, utrum politica et activa vita eligibilis, supple, sit, vel magis absoluta

<--- Page Split --->

ab omnibus exterioribus, velut contemplativa quaedam, quam solam, scilicet vitam, quidam aiunt esse philosophicam. Et ratio est : quia Philosophi est intendere rationem veritatis circa singula. Et ponit rationem quare quaerendum est de his, ibi, Fere enim has duas vitas hominum honorabilissimi ad virtutem videntur praeeligentes, supple, esse, et priorum, id est, antiquorum, et eorum qui nunc. Et explanat, ibi, Dico autem duas, scilicet politicam, et philosophicam. Et ratio est, quia politici contendunt ad perfectionem virtutis moralis et felicitatem civilem : Philosophi autem contendunt ad perfectionem virtutis intellectualis et felicitatem contemplativam sive intellectualem. Deinde subdit de difficultate quaestionis, ibi, Differt autem non modicum, utro modo se habeat veritas. Et ponit rationem, ibi, Necesse enim, supple, est, bene prudentem ad meliorem, scilicet vitam, coordinare intentionem, et hominum unicuique, supple, est hoc necesse, et communi politiae, supple, est hoc necesse.

g Deinde ponit rationem eorum qui laudant virtutem, et non civilem vitam, ibi, Putant autem ii quidem, qui scilicet laudant virtutem, proximis principari, despotice quidem factum, supple, esse, id est, servili communicatione, sicut in primo hujus scientiae libro ostensum, et cum injustitia esse maxima : politicae autem vitae esse, quod quidem injustum non habere, id est, quod quidem nihil habet injustitiae : et ideo dicunt vitam principantem aliis esse injustam, et ideo neque politica, neque secundum virtutem. Et inducunt aliam rationem, ibi, Impedimentum autem habere ei quae circa seipsum jucunditati. Et est ratio : quia quidem dum intendit aliis principando, non potest circa seipsum felicitati contemplativae intendere, quae sola habet jucunditatem et delectationem, cui nihil est

contrarium, ut probatur in tertio Ethicorum.

h Iis autem e contrario alii existunt opinantes. Et ponit rationem, ibi, Viri enim, supple, uniuscujusque, solam vitam activam esse dicunt et politicam. Et ex hoc arguunt, ibi, In unaquaque autem virtute, cardinali scilicet, supple, dicunt non esse actiones magis solitariis, quam his qui communia agunt, hoc est, quod illae sunt maxime actiones secundum virtutem, quae circa communia sunt, et politi zantibus, supple, conveniunt. Et fundant se super hoc quod dicitur in principio Ethicorum, quod « divinum est hoc, scilicet quod est hominis : divinius quod est civitatis, divinissimum autem quod est gentis. »

i Deinde ponit epilogum, et concludit hanc partem, ibi, Hi quidem igitur sic existimant, hi autem despoticum et tyrannicum modum politiae aiunt solum esse felicem, et illi sunt qui gloriam et potentiam summum bonum ponunt, ut tyrannice politizent.

Et inducit, quod hic est apud multos legum et politiae terminus. Unde legaliter et dispersim apud diversas nationes posita sunt, sicut in Lacedaemonia et Creta, verbi gratia, disciplina contra adversarios ordinata est et legum multitudo, ut scilicet honoretur, qui adversarium superat, tamquam felix et beatus. Ulterius addit, quod in gentibus omnibus potentia supergrediendi inimicos, semper honorata est, tanquam beatitudo sit in illa : velut inter Scythas et Celtas, et leges quaedam sunt posita provocantes ad virtutem hanc, scilicet subjiciendi inimicos, sicut in Carchedone aiunt, legislatores scilicet, ornatum, id est, coronam ex liliis accipere quotcumque ex militibus in militii optime militaverunt. Aliud exemplum inducit, scilicet quod aliquan-

<--- Page Split --->

do in Macedonia lex erat, qui nullum inimicorum occidisset virum, circumcigni capistro, tanquam vilem et abjectum. Ulterius inducit aliud exemplum, quod inter Scythas, qui sunt gens barbara Sclavorum, in festo quodam, scilicet Dei sui, qui Bacchus erat, scyphum circumportatum singulis, tironibus scilicet, non licebat bibere ei qui nullum occiderat inimicum, eo quod reputabant talem infelicem. Ulterius inducit aliud exemplum, quod inter Iberos, qui sunt gentes quædam in Hispania positæ, et sunt gentes bellicosæ, quando aliquis de tironibus patriæ vel fortioribus moritur, tot numero obeliscos commissant circa sepulcrum, quot peremit inimicorum, in demonstrationem felicitatis ejus. Et post hoc universaliter subjungit, quod alia multa talia legibus sunt comprehensa apud diversas nationes, et apud alios consuetudinibus, et quod hoc non fecissent, nisi tyrannidem et subjectionem inimicorum et potentiam summum bonum reputassent. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur: Ii autem despoticum et tyrannicum modum politiæ aiunt solum esse felicem. Et inducunt rationem, ibi, Quia apud quosdam, supple, est, iste et legum et politiæ terminus, id est, finis, quatenus despotizent vicinis, id est, subjiciant serviliter vicinos. Et videtur concordare cum legibus quæ captos in bello et reservatos ad vitam dicunt esse servos. Et hoc est quod subdit, ibi, Propter quod plurimorum legalium dispersim, ut est dicere, positorum apud plurimos, id est, apud diversas nationes, tamen in hoc concordant, si alicubi aliquid ad unum leges respiciunt ut imperent, conjecturant omnes. Omnes enim volunt imperare etiam ut non sibi imperetur. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Lacedæmonia et Creta ad, id est, contra adversarios coordinata sunt fere disciplina, id est, consuetudo, et legum multitudo, hoc est, quia omnes ordinaverunt ad hoc consuetudines et leges, ut adversarii tyrannice subjiciantur.

& Et inducit adhuc alia exempla, barbarorum scilicet, ibi, Adhuc autem in gentibus omnibus potentibus supergredi, scilicet inimicos, talis potentia honorata est, supple, tamquam summa felicitas et beatitudo, velut inter Scythas et Persas et Thraces et Celtas. Scythæ sunt gens Sclavorum : Celta est quædam insula maris.

I In aliquibus enim, supple, gentibus, et, id est, etiam leges quædam sunt provocantes ad virtutem hanc, scilicet subjiciendi inimicos sibi. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Carchedone aiunt accipere ornatum, id est, coronam ex liliis quotcumque militiiis militaverunt, supple, ad subjectionem inimicorum.

Et inducit aliud exemplum, ibi, Erat autem et aliquando circa Macedoniam lex, ubi regnavit Alexander Macedo, eum qui nullum occidisset inimicorum virum, circumcingu capistro, in vituperium scilicet, tamquam esset exprobrabilis et infelix.

Et inducit adhuc aliud exemplum, ibi, Inter Scythas autem, Sclavos scilicet,non licebat bibere in festo quodam, scilicet Bacchi, scyphum circumportatum, quem Anglici Vuisheile vocant, nos autem garsel, et est bibere ad æquales potus, ei qui nullum occidisset inimicum.

Inter Iberos autem, id est, Hispanos qui sunt gens bellicosa, tot numero obeliscos commissant circa sepulcrum, imagines eorum scilicet ponentes, quot utique peremerint inimicorum.

Et universaliter subdit, ibi, Et alia multa utique apud alios sunt talia, hæc quidem legibus comprehensa, hæc autem consuetudinibus. Et vult, quod ex his omnibus inferatur, quod nisi nationes illa reputarent victoriam super inimicos summum bonum et felicitatem, ista non facerent.

m Deinde cum dicit, Quamvis videbitur valde, etc. arguit contra inductam opinionem, quæ dicit, quod despotizare

<--- Page Split --->

et tyrannice principari super alios, sit felicitas.

Et ponit sex rationes.

Prima ratio est, quod non potest esse politicum et legale sive lege feribile, quod est illegale et injustum : sed principari volentibus et nolentibus despotice, id est, serviliter, est illegale sive injustum : ergo non potest esse politicum.

Secunda ratio sumitur a simili. Quia sicut medici opus non semper est sanare, et sicut gubernatoris non semper est portum attingere, et sicut rhetoris non semper est persuasisse, sed sicut dicitur in Topicis, si de contingentibus nihil omiserint, sufficienter dicemus eos habere finem in se ad minus, etsi non in alio : ita politici non semper est principari, sed si disponendo cives optime ad virtutem, doceat qualiter principandum est in civitate, sufficienter habet finem : ergo non debuit diffiniri optima politia ad principandum secundum actum et nolentibus et volentibus, sicut ad eligibilissimum bonum.

Tertia ratio sumpta a regula justitie, quae est, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris : nullus autem vult quod sibi alius despotice principetur, quinimo debet verecundari quod aliquis faciat quod sibi nec justum nec expediens esse videtur.

Quarta ratio, quod inconveniens est, si despotizare non est secundum naturam, quod unus sit despotizans, et alius non despotizans : ergo optima politia non debuit poni in despotizando, quia non est secundum naturam. Et dat simile : Quia sicut non omne animal venabile est ad hostiam Diis immolandam, sed silvestre animal ad hoc venabile est solum : ita non omnis homo est ad hoc quod sibi aliquis despotice principetur, sed solum servus, liber autem non. Et qui sint tales, dictum est in primis sermonibus, id est, in primo hujus scientiae libro. Cum ergo politia in civitate optima sit ordo communicationis liberorum, optima politia non potest despotice imperare.

Quinta ratio est, quod ea quae sunt ad finem, non debent poni finis : usus autem armorum et bellicorum est ad optimam politiam instituendam vel defendendam : ergo non debet poni optima politia.

Sexta ratio est sumpta ab actu optimi legislatoris, quod est quod consideret cives secundum diversitatem generis civium, et secundum alias quascumque communicationes secundum quas convivunt, et consideret qualiter in illis communicationibus participabunt vita bona, et contingente sibi felicitate secundum communicationem qua convivunt. Quia alia est communicatio carnificum, alia est piscatorum, et sic de aliis : et hoc opus legislatoris est ad eligibilissimam vitam : ergo eligibilissima vita non est in despotico principatu. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur: Quamvis videbitur utique valde inconveniens esse forte volentibus considerare, supple, secundum rationem. Et dicit quid, Si hoc est opus politici, posse speculari qualiter principeitur et despotizet, supple, aliquis, vicinis et volentibus et non volentibus. Et tangit medium prime rationis, ibi, Qualiter enim utique erit hoc politicum aut lege feribile, quod neque legale est? Et assumit : Non legale autem, supple, est, non juste solum, sed etiam injuste principari : imperare autem est, id est, contingit, et, id est, etiam non juste : et debet suppleri : ergo non est legale : et si non est legale, ergo non potest esse eligibilissimum opus, quod est felicitas. Et assumit medium secundae rationis ad hoc idem probandum. Neque enim medici est suasisse et sanasse, neque gubernatoris portum attigisse. Et repetit : Hujus quidem, scilicet medici, eos qui curantur, supple, ex infirmitate ; hujus autem, scilicet rhetoris, eos quibus persuadetur : illius autem nautas, supple, duxisse ad portum. Et vult quod subintelligatur quod dixit in Topicis, quod si unusquisque eorum nihil de contingentibus omiserit, quin om-

<--- Page Split --->

nia disponat in suo ordine ad finem eligibilissimum, tunc optime agit opus suum. Et adversatur quod illi non ita faciunt, ibi, Sed videntur multi despoticam putare esse politicam, et quod quidem singuli sibi non aiunt esse justum neque expediens, hoc non verecundantur ad alios studentes : quod maxima injustitia est, Unde Act. (xv, 10) dixit Petrus : « Ut quid tentatis aliis imponere onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus'? » Et ostendit, quod in proposito casu directe simile fit, ibi, Ipsi quidem enim apud se juste principari quaerunt, ad alios autem nihil curant justorum.

n Et procedit ulterius ostendens hoc esse injustum, ibi, Inconveniens autem, supple, est, si non natura hic quidem despotizans est, id est, serviliter dominans, hic autem non despotizans : et hoc est in omnibus quos natura aequales genuit. Ex his arguit subdens : Quare si quidem habet hoc modo, non oportet omnibus tentare despotizare, sed despotibus, id est, servis. Et dat simile, ibi, Sicut neque venari, supple, oportet ad salcitiam (salcitiae autem dicuntur salse assutare qua condiuntur, et salse sunt, ut delecatbilius comendantur), vel hostiam, diis scilicet offerendam, homines, supple, venentur, sed ad id quod est ad hoc venabile. Et dicit quodnam est illud : Est autem venabile quodcumque silvestre fuerit esibile animal Et vult quod inferatur, quod similiter despotico principatu non subjiciatur quilibet homo, sed servus.

o Et supponit aliam rationem, ibi, At vero erit utique et secundum seipsam una

civitas felix, quae politizat videlicet bene, et supple, cum nulli subjicitur, et nullum subjicit despotico principatu. Et hoc probat subdens : Si quidem contingit civitatem habitari alicubi secundum seipsam, distinctam scilicet ab aliis, legibus utentem studiosis, cujus coordinatio politiae non ad bellum, supple, est, neque ad imperandum erit adversariis : quia per se habitat, et tamen felicitatem attingit. Et hoc probat, ibi, Nihil enim existit tale, quod sit scilicet civitati contrarium et contra quod pugnet.

p Ex omnibus his concludit, ibi, Palam ergo, quia omnes quae ad bellum curas, bonas quidem ponendum, supple, esse, non autem tamquam finem omnium summum, sed illius gratia has, curas scilicet bellorum. Propter quod etiam grammatice loquendo bellum dicitur quasi minimum bonum : quia ipso pax quaeritur, quae magnum bonum est : et in quantum est ad h.o. ordinatum, habet rationem boni, ut dicit Augustinus. Quaeritur enim pax bello, ut in pace quilibet suo eligibilissimo bono perfruatur, sicut dicit Assuerus (Esther xm, 2) : « Placuit nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed in mansuetudine gubernare subjectos ut majori cunctis mortalibus pace fruerentur 2. »

Deinde cum dicit, Sudiosi autem legislatoris, etc. ponit opus studiosi legislatoris, ut ex illo ostendat falsitatem istius opinionis, et solvat quaestionem : et dicit : Studiosi autem legislatoris est, considerare civitatem, et genus hominum, nobilium et ignobilium scilicet, et omnem aliam communicationem, supple, qua communicant in civitate cives. Et quid consi-

<--- Page Split --->

derandum sit, subdit, ibi, Vita bona qualiter participabunt, et contingente sibi felicitate, quilibet scilicet secundum suam communicationem. Ad hoc tamen, exigitur diversitas statutorum legalium, et hoc legislativæ est videre (legislativa dicitur scientia sive potentia legalis, quæ considerat quibus, quales, et qualiter leges ponantur), si aliqui exstiterint vicini, quali ad quales studendum, est aliqua legis scilicet positivæ arte, aut qualiter devenientibus secundum leges ad quoscumque utendum, id est, ad quamcumque rem, qua debet uti civitas in se, vel ad vicinos communicantes civitati. Et hæc scientia docetur non ab Aristotele, sed in Codice et in Digesto veteri et novo et in Instituta et Infortiato cum tribus partibus. Hoc enim magis fundatur institutione imperiali, quam persuasione rationis. Et ideo subdit, ibi, Sed hoc quidem posterius utique sortietur congrua consideratione ad quem finem oportet optimam politiam tendere.

supple, virtutis, dicendum nobis ad utrosque ipsos, id est, respondendum. Et ostendit qualiter differunt in usu, ibi, Hi quidem enim reprobant politicos principatus. Et dicit rationem, ibi, Putantes, id est, quia putant vitam liberi alteram quamdam esse a politica, et omnium esse eligibilissimam, id est, quia putant quod vita hominis liberi sit omnium eligibilissima : et liberi vita est, quæ nulli subjacet, sed sui causa est. Hi autem, id est, alii, hanc, scilicet politicam, optimam esse dicunt. Et ponit utramque rationem unam, ibi, Impossibile enim, supple, est, nihil agentem agere bene : bonam autem actionem et felicitatem esse idem, supple, dicunt utrique : felicitas enim, ut probatur in primo Ethicorum, « civilis est operatio secundum propriam et connaturalem virtutem hominis, non impeditam et perfectam : » et hoc dicunt utrique, et qui liberam, et qui politicam vitam dicunt esse optimam. Et hoc est quod sequitur.

q Deinde cum dicit, Ad eos autem qui confitentur, etc. incipit solvere omnes inductas dubitationes, et ostendere in quo quis verum vel falsum dicit : et habet tres partes. In prima respondet ad eos qui dicunt politicam vitam esse liberi, non subjecti politicæ ordinationi. In secunda respondet ad eos qui despoticam ordinationem dixerunt esse felicitatem. In tertia respondet ad eos qui dixerunt politicam rationem esse ejus qui omnino liber est et nullius alterius. Unde filii non dicunt esse politicam actionem, neque servi, neque uxoris. Hæc est sententia in generali, in particulari auten patebit in expositione litteræ.

Dicit ergo : Ad eos autem qui confitentur quidem vitam quæ cum virtute, supple, est, esse eligibilissimam, differentes autem, supple, sunt, de usu ipsius

r Quia hæc quidem utrique dicunt recte, hoc 1 autem, sicilicet aliæ opiniones de despotica vita quod optima sit, non recte, supple, dicunt. Sed quia isti etiam dividuntur, ideo distinguit eos, ut respondeat singulis, ibi, IHi quidem enim, supple, dicunt, quod liberi vita melior, supple, sit, quam despotica : hoc enim verum, supple, est. Et dat rationem, ibi, Neque enim servo in quantum servus, supple,est, uti venerabile. Et hoc probat, ibi, Jussio enim quæ de necessariis, supple, est, nullo participat honestorum. In hoc ergo recte dicunt.

s Et ostendit in quo non recte, ibi, Putare autem omnium principatum esse despoticum, non rectum. Et ostendit per rationem, ibi, Non enim minus distat liberorum principatus ab eo qui servorum,

<--- Page Split --->

quam rursum quod natura liberum a natura servo. Et quia haec sufficientissime dicta sunt in primo hujus scientiae libro, mittit ad illum subdens, ibi, Determinatum autem est sufficienter de ipsis in primis sermonibus, et ibi etiam dictum est, quod despotica scientia nihil habet venerabile.

t Quia autem adhuc remanet respondere de contemplativa et activa vita, ideo subdit, ibi, Magis autem laudare sine actione esse, quam agere, non verum. Et dat rationem, ibi, Felicitas enim actio est, civilis scilicet. Et adhuc inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem multorum et pulchrorum finem habent quae justorum et temperatorum actiones.

u Et quidem forte utique existimabit aliquis,supple, talibus actionibus felicem, et sic activa melior et utilior est, quam contemplativa, licet pulchrior sit contemplativa. Ex his concludit, ibi, His itaque determinatis, supple, fit quod dominans esse omnium optimum, et ideo in VIII Ethicorum dicit,quod « regnum et monarchia optimae sunt politiae.» Et hujus addit rationem, ibi, Sic enim utique plurimarum et pulcherrimarum dominus erit actionum : quia rex omnium erit, qui optimarum erit actionum dominus, ut dicitur in VIII Ethicorum.

Et ex hoc concludit, quod nihil est despoticum in talibus, id est, servile, ibi, Quare non oportet potentem principari, sic scilicet, parcere proximo : quia in nullo lædit eum, sed magis auferre, supple, lædentem, et neque patrem pueros, supple, oportet putare, neque pueros patrem, neque totaliter amicum nullum amicum reputare, neque ad hoc curare, id est aliquam curam habere. Et ponit rationem, ibi, Quod enim optimum, eligibilissimum, supple, est : bene autem agere optimum : dominans autem in optimis actionibus est pro patre et domino et amico.

z De omnibus his concludit, ibi, Hoc quidem igitur vere dicunt, illi scilicet qui dicunt dominans in optimis actionibus esse eligibilissimum et optimum et melius quam dominans in contemplatione vel contemplativa vita. Et addit, forte, ratione incertitudinis.

Deinde eum dicit, Si quidem eristit privantibus, et vim inferentibus, quod entium eligilissimum,etc. ponit rationem in contrarium : et dividitur haec pars in duas partes. Primo enim ponit rationes tres contra illud. Secundo redit, et solvit dubitationem superius inductam, hanc scilicet cum felicitas sit actio, quod videtur, quod contemplativa vita nullam habet felicitatem, eo quod nullam habeat actionem, ibi (litt. z), Sed si haec dicimus bene, etc.

Ratio primæ partis est hæc, bona actio non est nisi viri et non emolliti sicut est mulier, neque est stulti sicut sunt pueri, sed perfecti sicut est pater, neque est ejus qui non habet liberam voluntatem sicut est servus, sed ejus qui dæmptæ est sicut est dominus. Sicut enim ante dictum est in primo hujus scientiæ libro, despotica scientia est uti servis, quando scilicet dominus bene scit servis uti : nihil horum habet tyrannus : tyrannis enim transgressio est, et non politia. Si ergo transgreditur tyrannus in tyrannide, numquam tantum posterius diriget dominando hominibus tyrannice, quantum jam virtutem transgressus est in ipsa tyrannide, despotice scilicet imperando : quia scilicet utitur civibus ut servis.

Secunda ratio est, quod bonum et justum civilia sunt similia et æqualia secundum geometricam proportionem, ut scilicet libero fiat quod æquatur libero, et servo quod æquatur servo secundum proportionem : sed quod non æquale nec simile fiat similibus et æqualibus, est præter naturam : est autem nullum quod præter naturam, bonum : ergo hoc non est bonum quod libero fiat ut servo, vel servo ut libero.

Ex hoc ulterius concludit, et potest

<--- Page Split --->

esse tertia ratio, quod si quis in tota multitudine civium secundum virtutem melior est, et secundum potentiam activam optimis, civibus scilicet, huic bonum est obsequi, et huic justum est obedire. Et ponit causam, quia optimum cui obediendum est, non solum oportet esse optimum secundum virtutem, sed etiam secundum potentiam activam, ut possit agere optime. Et vult quod ex omnibus his concludatur, quod cum nihil horum sit in despotico sive in tyrannico principatu, quod felicitas esse non potest in tali principatu. Hæc est sententia.

Littera autem sic est ordinanda : Si quidem existit privantibus, id est, spoliantibus, et vim inferentibus : si enim hoc quod est privans inferens sicut tyrannus, potest habere optimas actiones, eo quod illi dicunt quod dominari multis et providere, optima actio sit, propter hoc quod divinissimum opus est, id quod est gentis, ut paulo ante dictum est : sed tamen non est verum quod tyranni bona actio sit in dominatu : unde sequitur, quod entium eligibilissimum, supple, tunc dicunt vero qui in despotico principatu ponunt felicitatem et in tyrannico.

Sed quia hoc non est verum, objicit in contrarium, ibi, Sed forte non est possibile existere, supple, hoc. Et non dicit forte, eo quod dubium sit, sed quia secundum opinionem est : non enim est verum nisi secundum eos, qui in potentia et in gloria ponebant felicitatem, sicut dicitur de Nabuchodonosor (Judith,1,4), quod in hoc beatum s2 putabat, si omnem terram subjiceret sibi, et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum. Et ponit adhuc rationem, ibi, Non enim adhuc bonas actiones contingit esse ei qui non differt tantum, quantum vir a muliere, et ideo emollitus et fractus mollitie non habet bonas actiones : aut pater a

natis, et ideo stultus et puerulus bonas actiones habere non potest, quia sicut dicitur in I Ethicorum, non differt aetate vel moribus puerulus, non enim ab aetate defectio est,sed a passione : aut δεςποντίς a servis : et ratio est, quia qui liberum non habet consensum, actiones bonas habere non potest. Ex omnibus his vult quod inferatur, quod civibus in despotico principatu existentibus et subjectis, quibus utitur princeps ut servis, non potest esse operatio secundum verum actum felicitatis : et cum eadem sit felicitas hominis et civitatis, civitas talis non potest feliciter politizare.

Et hoc intendit per hanc conclusionem quam infert,ibi, Quare qui transgreditur, sicut tyrannus vel despotice imperans, nihil utique tantum diriget posterius, secundum virtutem scilicet et felicitatem, quantum jam transgressus est virtutem. Et hoc probat subdens : Similibus enim bonum et justum in parte, id est, bonum et justum civilis in parte proportionali existunt similibus secundum proportionem geometricam. Et dat rationem, ibi, Hoc enim aequale et simile est. Et vadit in oppositum, ut per oppositum concludat propositum,ibi, Non aequale autem aequalibus, et non simile similibus, supple, distribuere,civili scilicet distributione, præter naturam, supple, est : et ideo despotico principatu imperare liberis civibus, est attribuere liberis quod servis qui inæquales sunt : et ideo præter naturam est.

Et arguit ulterius, ibi, Nullum autem eorum quae præter naturam, supple, sunt, bonum, supple, est. Et intendit quod concludatur ex hoc : principatus igitur despoticus non est bonum.

y Et ex hoc ulterius concludit : Propter quod et si aliquis alius principatus fuerit melior secundum virtutem, et secundum potentiam activam optimis 1, id est, in optimis, huic, scilicet principatui,

<--- Page Split --->

bonum est assequi, civitatem scilicet, et huic obedire, justum, supple, est. Et subdit, ostendens quod talis principatus consistit in duobus, in virtute scilicet, et in potentia activa, ibi, Oportet autem non solum virtutem, sed potentiam existere, secundum quam erit activus optimorum, id est, quod tunc civitatem felicem agit, quando et virtute est dispositus ad optimas operationes in tota multitudine civium, et tante potentiae, quod potest repellere contrarium.

z Deinde cum dicit, Sed si hæc dicimus bene, etc. determinat ea quæ dicta sunt superius de activa et contemplativa vita, et solvit dubitationem, et circa hoc duo facit. Primo improbat quod dicunt de felicitate, quod sit actio secundum activam vitam. Secundo improbat quod dicunt, quod meditationes sive providentiae sint activæ quæ sunt gratiae evenientium ex agere, ibi (inferius in eadem litt. z), Sed activam non necessarium, etc.

Sententia hæc est : Duo enim dicunt illi, scilicet quod felicitas est actio secundum activam vitam : sed hoc est falsum, quia supponunt quod actiones secundum virtutem non sunt, nisi quæ sunt ad alterum : et aliud etiam est falsum quod ponunt, scilicet quod meditationes sive providentiae solæ sint activæ, quæ sunt gratia evenientium ex agere, quinimo multo magis actiones quæ sunt per se perfectæ, sicut theoriae et meditationes, quæ sunt gratia suiipsius, quia in se sunt perfectæ et bonæ, et si non sint ad alterum, sunt perfectæ theoriae et meditationes : actio enim finis est, actio scilicet virtutis, et hoc verum est. Dicit enim, quod maxime illos dicimus agere, qui sunt domini extrinsecarum actionum : quia actiones eorum sunt manifestæ, et meditationes et theoriae eorum qui ordinant extrinseca, sicut principes et consiliarii, dicuntur architectoritæ, id est, principales, eo quod ordinationes sunt aliorum. Et falsificat dictum eorum, qui dixerunt quod civitates secundum se po-

sita, et non aliis imperantes, essent sine actione : hoc enim est falsum : quia secundum partes quæ sunt in civitate, sunt multæ actiones, in quibus contingit optime agere secundum virtutem et felicitatem. Adhuc non est homo qui non habeat proprias actiones præter communes, et quilibet hominum habet vocationem cogitandi et meditandi de illis : ex quo patet quod contemplativa non est omnino absoluta ab actione : et sic potest esse felicitas secundum contemplativam sicut secundum activam. Hæc est sententia.

Littera sic ordinatur : Sed si hæc dicimus bene, supple, quæ dicta sunt de actionibus secundum virtutem, et felicitatem bonam operationem ponendum, supple, est secundum prædicta, et communiter omnis civitatis utique erit, et secundum unumquodque, supple, civium, optima vita, supple, erit, quæ activa.

Secundo, ibi, Sed activam non necessarium, etc. hoc posito obviat falso quod supponebat, ex quo sequebatur inconveniens, et dicit: Sed activam non, supple, est, necessarium esse ad alteros, sicut putant quidam, supple, et non recte, quia secundum quamlibet virtutem contingit hominem in se habere optimam operationem : neque meditationes solas has esse activas, quæ evenientium gratia fiunt ex agere, id est, ex ordine actionum. Et intendit dicere, quod probavit in X Ethicorum, quod « non sunt solæ theoriae de agibilibus, sed contemplationes theorematum sunt actiones intellectus, quibus nihil est contrarium : » sicut dicit ibidem, quod « delectatio est vera secundum propriam et connaturalem virtutem non impeditam.

Et hoc est quod dicit, ibi, Sed multo magis, supple, dicendum est, actiones eas quæ per se perfectæ, et eas quæ ipsarum gratia, id est, talium actionum, theorias, supple, est dicendum, et meditationes. Et dat rationem, ibi, Bona enim actio finis, supple, est. Unde sicut dicit in X Ethicorum : « Cum solus intelle-

<--- Page Split --->

ctus sit homo, actio intellectus finis hominis est : contemplatio autem theorematum actio intellectus est : et in tali actione finis hominis est et felicitas secundum naturam. » Et hoc est quod concludit, ibi, Quare actio aliqua etiam in contemplativa vita finis est. Et respondet ad id quod vulgariter dicuntur actiones esse eorum qui exteriora agunt, ibi, Maxime autem agere dicimus et dominos extrinsecarum actionum : quia scilicet illae, sicut ante dictum est, magis manifestae sunt, et sunt circa bonum commune, quod divinius est quam proprium, et architheorias 1, supple, dicimus, intelligentibus, id est, inter intellectuales meditationes, quae sunt de communibus bonis, propter eamdem causam : quia semper est melius bonum commune quam privatum.

tes secundum se locatas, et ita vivere eligentes. Et dat rationem, ibi, Contingit enim secundum partes, civitatis scilicet, et, id est, etiam hoc accidere, activas scilicet esse. Et dat rationem, ibi, Multæ enim communicationes ad invicem partibus civitatis sunt, secundum quod communicant et societates multis actionibus, ut in praehabitis dictum est saepe. Similiter autem hoc existit et circa unumquemque hominum, scilicet quod multas habet actiones bonas. Et ponit rationem, ibi, Vacationem enim, supple, qua quilibet sibi vacat, utique Deus habebit bene (Deum vocat eum qui principatur in politeumate) et totus mundus, supple, habebit bene vacationem, quibus non sunt extrinsecæ actiones præter proprias quæ ipsorum, scriptoriae : quilibet enim potest intendere propriis, et bene.

aa Et respondet ad id quod dixerunt de civitatibus seorsum positis, quia aliis non imperant, ideo sine actionibus esse. Et dicit hoc falsum esse, ibi, At vero neque sine actione esse necessarium civita-

bb Postea ponit epilogum de toto capitulo, subdens : Quod quidem igitur eamdem vitam necessarium sit esse optimam unicuique homini et communiter civitatibus et hominibus, manifestum est.

1 Ant. transl. architectonas, et idem sensus

<--- Page Split --->

Quanta debet esse multitudo ad convenientem civitatis magnitudinem ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem proemialiter dicta sunt, quae nunc dicta sunt de ipsis, et circa alias politias nobis consideratum est prius : principium reliquorum dicere, primo quales quasdam suppositiones oportet esse de futura consistere ad votum civitate.

Cum vero ista nunc praemissa sint, ac de aliis Rebuspublicis fuerit prius a nobis consideratum : de reliquis dicendi initium faciamus, quales aliquas suppositiones esse oportet pro ea civitate, quae maxime secundum votum sit constitutionem susceptura.

b Non enim possibile est politiam fore optimam sine moderata abundantia : propter quod oportet multa praesupponi, quemadmodum optantes esse, tamen nihil horum impossibile : dico autem, puta de multitudine civium, et regionis.

Neque enim fieri potest, ut optima sit Respublica, nisi opportune adsint facultate : ex quo necesse est multa praesupponere, quasi optantes esse, tamen nullum eorum impossibile : dico autem ceu de multitudine civium ac de regione.

c Sicut enim et aliis conditoribus, puta textori, et navifico, oportet materiam existere idoneam existentem ad operationem (quanto enim haec exstiterit praeparata melius, necesse et quod sit ab arte, esse melius), ita et politico et legislatori oportet convenientem materiam existere ; donee se habentem.

Ut enim caeteris artificibus, puta textori, et naviculario, materiam subesse oportet aptam ad opificium (nam quanto melior haec existit, tanto id quod fit ex arte, erit praeclarius), sic gubernatori Reipublicae et legum positori, oportet propriam subesse materiam apte se habentem.

d Est autem politici successus, primum multitudo hominum, quos, quot, et qua-

Est autem civilis facultatis primo videre de multitudine hominum, quam

<--- Page Split --->

les quosdam existere oportet natura : et secundum regionem similiter quantam esse, et qualem quamdam hanc.

multos et quales natura esse oportet : de regione quoque eodem modo, et quanta, et qualis esse debet.

e Putant quidem igitur plurimi congruere magnam esse felicem civitatem. Si autem hoc verum, ignorant qualis magna, et qualis parva civitas. Secundum numerum enim multitudinem inhabitantium judicant magnam.

Putant plerique magnam esse debere beatam civitatem. Id et si verum est, ignorare tamen videntur qualis parva dicenda sit civitas. Existimant enim magnam ex numero habitantium.

f Oportet autem magis non ad multitudinem, sed ad potentiam aspicere. Est enim quoddam et civitatis opus. Quare potentem maxime hoc efficere, hanc esse maximam, velut Hippocratem non hominem, sed medicum dicet utique aliquis esse majorem differentia secundum magnitudinem corporis.

Sed oportet non tantum ad numerum, sed magis ad potentiam respicere. Est enim civitatis opus quoddam : quare quae maxime id efficere potest, hanc existimandum est esse maximam civitatem, ceu Hippocratem non hominem, sed medicum quis diceret esse majorem quam alium, qui magnitudine corporis eum excedat.

g Non solum, sed et si oportet judicare respicientes ad multitudinem, non secundum contingentem multitudinem hoc putandum. Necessarium enim forte in civitatibus existere et multorum servorum numerum, et advenarum, et extraneorum. Sed quicumque sunt pars civitatis, et ex quibus constat civitas propriis partibus. Horum enim excessus multitudinis, magna civitatis signum. Ex qua autem banausi quidem multi numero egrediuntur, armorum autem viri pauci, hanc impossibile est esse magnam : non enim idem magna civitas et multorum hominum.

Quinimo si ex multitudine judicandum sit, non ex quavis multitudine id est existimandum. Necesse est enim forsan in civitatibus esse servorum, et inquilinorum, et hospitum, grandem numerum. Sed ex his, qui sunt pars civitatis, et ex quibus civitas constat. Horum enim praecellens multitudo signum est magna civitatis. Ex qua vero civitate operarii quidem permulti exeunt, bellatores autem pauci, hanc impossibile est esse magnam. Non enim idem est magna civitas et populosa.

h Non solum, sed et hoc ex operibus manifestum, quia difficile, forte autem impossibile bene legibus regi eam, quae valde multorum hominum. Earum enim quae videntur politizare bene, nullam videmus existentem remissam ad multitudinem. Hoc autem palam est ex persuasione rationum. Lex enim ordo quidam est, et bonam legislationem necessarium bonam ordinationem esse. Valde autem excedens numerus non potest participare

Quinetiam re et effectu patet, quia difficile est, et forsan impossibile. ut qua nimium populosa sit civitas, optime gubernari. Earum certe qua bene gubernari dicuntur, nullam videmus in populosam multitudinem esse diffusam. Patet etiam ex rationum fide. Nam lex ordinatio quaedam est, et bonam legis positionem necessarium est esse bonam ordinationem. At multitudo nimium magna non potest recipere ordinationem. Divi-

<--- Page Split --->

ordine. Divinæ enim utique potentiæ opus hoc, quæ et hoc omne continet.

næ enim potentiæ id opus esset, quæ et hoc totum continet.

i Quoniam quod bonum in multitudine et magnitudine consuevit fieri. Propter quod et civitatem, cujus cum magnitudine dictus terminus existit, hanc esse optimam, necessarium.

Cum et bonum quidem in multitudine ac magnitudine consuevit fieri. Quapropter et civitatem illam, cujus cum magnitudine dictus terminus existit, optimam esse, necesse est.

k Sed est magnititudinis civitatis quædam mensura, sicut et aliorum omnium animalium, plantarum, organorum. Etenim horum unumquodque, neque valde parvum, neque secundum magnitudinem excedens, habebit suam potentiam : sed aliquando quidem totaliter erit privatum natura, aliquando autem prave habens : puta navis palmi quidem non erit navis omnino, neque duorum stadiorum : ad aliquam autem magnitudinem veniens, quandoque quidem propter parvitatem pravam faciet navigationem, quandoque autem propter excessum.

Sed est quædam mensura magnitudinis civitati, quemadmodum et aliorum omnium animalium, plantarum, instrumentorum. Nam horum singula neque parva nimium, neque magnitudine excessiva, suam potentiam retinebunt : sed aut destituta erunt omnino a natura, vel male se habebunt : ceu navis unius palmi, non erit penitus navis, neque duorum stadiorum : sed si processerit ad aliquam magnitudinem, quandoque propter parvitatem male faciet navigationem, quandoque propter excessum.

I Similiter autem et civitas quæ quidem ex paucis valde, non per se sufficiens (civitas autem per se sufficiens) : quæ autem ex multis valde, in necessariis quidem per se sufficiens sicut gens, sed non ut civitas : politiam enim non facile existere. Quis enim dux exercitus erit valde excedentis multitudinis, aut quis præco non magnæ vocis ?

Ita et civitas si ex^nimium paucis sit, non est per se sufficiens : sin ex nimium multis, sufficiens quidem in necessariis erit, ut gens, sed non ut civitas : Rempublicam enim non facile est in illis constitui. Nam quis dux esset tam excessivæ multitudinis, aut quis præco non stentorius ?

m Propter quod primam quidem civitatem necessarium esse eam, quæ ex tanta multitudine, quæ prima multitudo causa per se sufficiens est ad vivendum bene, secundum politiæ communionem.

Quocirca necesse est primam esse civitatem illam, quæ ex ea multitudine constat, quæ multitudo prima per seipsam sufficiens sit ad bene vivendum in civili societate.

n Contingit autem et eam quæ excedit secundum multitudinem, esse majorem civitatem. Sed hoc non est, sicut diximus infinitum. Quis autem sit excessus terminus, ex operibus videre facile est.

Recipitur vero, ut ea quæ multitudinem hanc excedit, sit major civitas. Sed hoc non est, ut diximus, infinitum. Quæ vero sit hujus excessus determinatio, ex operibus intelligi faciliter potest.

o Sunt enim actiones civitatis, horum

Sunt enim actus civitatis imperantium

<--- Page Split --->

quidem principantium, horum autem subditorum : principantis autem opus est jussio, et judicium. Ad judicandum autem de justis et ad distribuendum principatus secundum dignitatem, necessarium cognoscere invicem cives quales quidem sint : tamquam ubi hoc non accidit fieri, prave necesse fieri quæ circa principatus et judicia. Circa utraque enim non justum proprio impetu agere : quod quidem in ea quæ valde multorum hominum, existit manifeste.

atque parentium. Imperantis quidem opus est jubere ac judicare. Ad judicandum vero secundum justitiam, et ad magistratus determinandos secundum dignitatem necessarium est, ut se invicem cognoscant cives quales sint : quare ubi hoc non fieri contingit, necesse est ut male res procedant circa magistratus demandandos, et circa judicia. In utroque certe horum nequaquam est temere procedendum : quod in nimia multitudine manifeste contingit.

p Adhuc autem extraneis st advenis facile transumere politiam : non enim difficile latere propter excessum multitudinis.

Insuper hospitibus et inquilinis facile est ad Rempublicam aspirare, cum non difficile sit in tanta hominum multitudine latere.

q Palam igitur, quod iste est civitatis terminus optimus multitudinis maximus excessus ad aùtàpixèlav vitæ facile conspicabilis. De magnitudine quidem igitur civitatis determinatum sit hoc modo.

Patet igitur quod hæc est optima determinatio civitatis, ut sit maximus multitudinis excessus, quæ sit per se sufficiens ad vivendum, et facile inter se cognosci possit. De magnitudine ergo civitatis determinatum sit in hunc modum.

COMMENTARIUS IN CAP. III.

tione autem et de agricolis, etc. In tertia ostendit quid oportet præsupponi ex parte munitionis civitatis, ibi (cap. 9, litt. e), De locis autem munitis, etc.

Ultima pars est septimi libri, in qua agit de his quæ oportet præsupponi ad bonam politiam ex parte civitatis : et dividitur in duas partes, in quarum prima ostendit quid oportet præsupponi ex parte loci in quo fundatur civitas. In secunda ostendit quid oportet præsupponi in ipsa politia, ibi (cap. 11, litt. a), De ipsa autem politia de quibus et qualibus, etc.

Prima pars habet tres partes, in quarum prima describit loca convenientia civitatibus. In secunda determinat quæ sunt partes in civitate necessariæ, si feliciter debeat vivere civitas, ibi (cap. 6, litt. a), Quoniam autem sicut aliorum secundum naturam constantium, etc. In tertia parte determinat, quæ, quibus, committenda sunt in civitate, ibi (cap. 7, litt. a), Determinatis autem his, etc.

Adhuc prima pars dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit quid oportet præsupponi in loco in quo fundata est civitas. In secunda ostendit quid oportet præsupponi de distributione regionis, ibi (cap. 8, litt. a), De distribu-

In prima parte sunt tria capitula, in quorum primo describit quantitatem civitatis. In secundo dispositionem regionis, ibi (cap. 4, litt. a), Consimiliter autem et quæ de regione, etc. In tertio describit mores habitantium in diversi

<--- Page Split --->

civitatibus ex longitudine et latitudine civitatis ad viam solis, ibi (cap. 3, litt. a), Quales autem quosdam natura, etc.

Primum capitulum, scilicet de quantitate civitatis, dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit, quod in quadam quantitate determinata oportet esse civitatem, si debeat politizare. In secunda ostendit, quod haec quantitas non est accipienda ad numerum hominum, et quod falsa sit opinio eorum qui dicunt, quod ad numerum hominum accipienda est, ibi (litt. f), Oportet autem magis non ad multitudinem, etc. In tertia ostendit, quod quantitatis civitatis non est excessus in infinitum, et ostendit ad quem terminum oportet excrescere civitatem, ibi (litt. n), Contingit autem et eam quae excedit, etc.

dam existere oportet natura : et secundum regionem similiter quantam esse et qualem quamdem hanc. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : Quoniam autem proemialiter dicta sunt, quae nunc dicta sunt, de virtute scilicet et felicitate, et activa et contemplativa vita, et, id est, etiam circa alias politias nobis considerandum est quae sit optima et eligibilissima. Et tangit modum, ibi, Prius principium reliquorum dicere est, id est, convenit, primo quales quasdam suppositiones oportet esse de futura consistere ad votum civitate, id est, quod quaedam suppositiones sunt necessariae ad hoc quod sit civitas, in qua cives politizent ad votum.

Circa primum duo facit. Primo ostendit quae sunt necessaria ad bonam consistentiam civitatis. Secundo reprobat opinionem eorum qui dixerunt, quod magnitudo civitatis felicis esset in numero civium in ea habitantium, ibi (litt. e), Putant quidem igitur plurimi, etc.

a Dicit ergo primo, quod ex quo haec quae dicta sunt, scilicet de virtute et felicitate , et activa et contemplativa vita, proemialiter praemissa sunt, quod oportet quae circa politias consideranda sunt, prius determinare, et aliquod principium sumere ab iis : et hoc primum est, quod quia sine abundantia moderata non potest esse optima politia, oportet optantes instituere optimam politiam, multa praesupponere ex parte quantitatis civitatis et regionis. Et dat rationem ad hoc : eo quod sicut in artibus, textori et navifico oportet materiam existere idoneam, antequam faciat opus, et quanto melius illa parata et disposita fuerit, tanto melius erit opus suum : ita politico et legislatori oportet praexistere convenientem materiam idonee se habentem ad opus politici et legislatoris. Et determinat quae sit illa, dicens, quod politici successus est primum considerare multitudinem hominum, scilicet quos, quot, et quales quos-

b Et dat rationem, ibi, Non enim possibile est politiam fore optimam, sine moderata abundantia. Ex quo concludit, ibi, Propter quod multa oportet praesupponi quemadmodum optantes esse, optimam scilicet politiam, tamen nihil horum impossibile est : quia si impossibile supponeretur, hoc haberi non posset, et sic inaniter supponeretur. Et dat exemplum, ibi, Dico autem, supponendo scilicet, puta de multitudine civium, et regionis.

e Et dat rationem quae paulo ante inducta est in sententia, ibi, Sicut enim et aliis conditoribus, id est, artificibus, puta textori, et navifico, oportet materiam existere idoneam ad operationem, id est, quae sit idonea ad opus suum. Et dat rationem, ibi, Quanto enim utique exstiterit haec praeparata melius, necesse et, id, etiam quod fit ab arte, esse melius, id est, opus artis, ut telam et navim : quanto enim melius est parata lana, tanto melior tela : et quanto melius sunt parata ligna, tanto melior navis. Et adaptat simile, ibi, Ita et politico et legislatori oportet convenientem materiam existere idonee se habentem.

<--- Page Split --->

d Et determinat quae sit illa, ibi, Est autem politici successus, supple, materia, primum multitudo hominum quos, quot, et quales quosdam existere oportet natura : et secundum regionem similiter quantam esse, et qualem quamdam hanc, scilicet multitudinem oportet esse.

e Secundo cum dicit, Putant quidem igitur plurimi, etc. reprobat opinionem eorum qui dixerunt, quod magnitudo civitatis felicis esset in numero civium habitantium in ea. Et ponit rationes per ordinem, quod hoc non sit verum.

Prima ratio est, quod oportet uniuscujusque magnitudinem respicere in comparatione ad actum et potentiam naturalem qua possit perficere opus suum ad quod est. Et dat exemplum : Sicut Hippocratem medicum non oportet dicere magnum a magnitudine corporis, sed magnus dicitur si potentia artis potest perficere quamlibet operationem medicinae : ergo a simili civitas non dicitur magna a multitudine inhabitantium in ea, sed quando potest perficere omnia quae sunt civitatis felicis.

Secunda ratio est, quod si magna diceretur civitas a multitudine inhabitantium, cum multi servi extranei, advenae necessarii sint in civitate, qui tamen nulla pars civitatis sunt, dicere quod civitas magna est et non partibus suis, inconveniens est.

Tertia ratio est a signo : quia si civitas diceretur magna a multitudine inhabitantium, tunc civitas ex qua egrediuntur multi banausi, id est, viles mercenarii, et pauci armati, esset magna, quod valde inconveniens est : potius enim dicitur magna civitas magnitudine virtutis, quam multitudine inhabitantium, eo quod civitas potius dicat totum potestativum, quam totum integrale.

Quarta ratio est, quod ex opere civi-

tatis manifestum est, quod difficile vel forte impossibile est bene legibus regi eam quae valde multorum hominum est civitatem. Cum ergo magna sit civitas quae optimis legibus bene regitur (ideo quia magna est virtute et dignitate), non a magnitudine inhabitantium dicitur magna, sed a magnitudine virtutis et dignitatis.

Quinta ratio est, quod persuasione legis probatur hoc idem. Lex enim ordo quidam est politiae, etiam bonam legislationem necesse est esse bonam ordinationem : valde autem excedens numerus non potest participare ordine, eo quod ordo potentiae opus : et divina potentia hoc etiam continet quod omne quod est in multitudine et magnitudine, habeat tantum determinatum sibi : non ergo ab immensa multitudine dicitur magnitudo civitatis, sed a quantitate determinata sibi.

Sexta ratio est, quae fundatur super hoc quod dicit in libro de Anima1, quod omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et augmenti, sicut patet in omnibus animalibus et plantis : et cum ars imitetur naturam, necesse est quod ita sit in operibus artis. Unde quod non attingit quantitatem perfectam diminutione, vel excedit magnitudine, necesse est esse pravum et corruptum ad opus : sicut navis unius palmi perficere non potest navigationem propter diminuttionem, et navis duorum stadiorum etiam propter enormem magnitudinem perficere non potest navigationem. Stadium enim, ut dicitur in libro Lucii Julii Moderati de Geometricis mensuris, habet pedes sexcentos et viginti quinque, passus centum viginti quinque. Ideo Lucae (xxiv, 13) in Glossa super illud, « Ibant ipsa die et post, quod erat in spatio stadiorum sexaginta 2 », habetur, « Stadium octava pars milliarii est : nam sexaginta stadia

<--- Page Split --->

septem millia passuum et ducentos significant. » Et propter hoc dicit Lucius Julius Moderatus in libro de Geometricis mensuris, quod milliarium habet passus mille, pedes quinque, stadia octo. Tantae enim quantitatis navis a nullo nauta gubernari potest ad opus navigationis. Ex omnibus his infert, quod civitas quae a paucis valde inhabitatur, non est sufficiens ad opus civitatis : et similiter civitas quae ex multis valde est non necessariis, non perficit opus civitatis. Et dat duo similia. Nullus dux est exercitus, qui sit valde excedentis multitudinis, et nullus praeco est, qui sit non satis magnae vocis : quia convocare non posset. Et infert ex hoc quod etiam in civitate, necesse est eam civitatem esse primam et praecipuam, quae est ex tanta multitudine quae per se sufficiens est ad vivendum bene secundum politicam communicationem. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : Putant quidem igitur plurimi, supple, falso, opinantes, congruere, id est, quod congruum sit, magnam esse felicem civitatem. Si autem hoc verum, supple, sit, ignorant qualis magna, id est, qua magnitudine magna, et qualis parva, id est, qua parvitate parva civitas, supple, sit. Et dat rationem deceptionis, ibi, Secun&um numeri1 enim multitudinem inhabitantium judicant magnam, supple, dici civitatem : et hoc falsum est.

dum magnitudinem corporis, id est, quod non dicet eum esse magnitudine corporis, sed magnitudine artis, quae differt a magnitudine corporis.

g Secundam rationem ponit, ibi, Non solum, sed et si oportet judicare respicientes ad multitudinem, de quantitate scilicet civitatis, non secundum contingentem multitudinem, quorumcumque scilicet, hoc putandum, supple, est. Et dat rationem, ibi, Necessarium enim, supple, forte est, in civitatibus existere et multorum servorum numerum et advenarum et extraneorum, ex quorum tamen numero, supple, non consistit quantitas civitatis.Sed quicumque sunt pars civitatis, et ex quibus constat civitas propriis partibus : et illi sunt cives liberi nati, sicut in ante habitis dixit, ex utroque parente civibus.

Tertiam rationem ponit, ibi, Horum enim excessus multitudinis, civium scilicet, magnae civitatis signum, supple, est. Ex qua autem banausi quidem multi numero egrediuntur, armorum autem viri pauci, hanc impossibile est esse magnam, supple, civitatem. Et probat per simile, ibi, Non enim idem magna civitas et multorum hominum : homo enim non dicitur habere multa membra, nisi sint membra habentia virtutem membrorum : aliter si plura habeat, monstrum est, non homo.

f Et vadit in contrarium, ibi, Oportet autem magis non ad multitudinem, sed ad potentiam aspicere, ut scilicet magna dicatur. Et dat rationem, ibi, Est enim quoddam et civitatis opus. Quare, id est, ergo potentem maxime, supple, dicendum est civitatem, hoc efficere, hanc esse maximam. Et dat simile, ibi, Velut Hippocratem, supple, magnum, non hominem dicet esse, sed medium dicet utique aliquis esse majorem differentia secun-

h Quartam rationem ponit, ibi, Non solum, sed et hoc, etc. et est sumpta ab opere civitatis : et dicit : Non solum, supple, hoc patet ex dictis rationibus, sed et, id est, etiam hoc ex operibus, supple, civitatum, manifestum est. Et dat rationem, ibi, Quia difficile, aut forte impossibile, supple, est, bene legibus regi eam, scilicet civitatem, quae valde, id est, enormiter multorum hominum, supple, est. Earum enim, id est, de numero

<--- Page Split --->

earum, quæ videntur politizare bene, supple, civitatum : et dat signum, ibi, Nullam videmus talium existentem, scilicet civitatum, remissam ad multitudinem, quæ exigitur ad opus civitatis et virtutem, ut bene politizet.

Quintam rationem ponit, ibi, Hoc autem palam est ex persuasione rationum ex lege sumptarum. Et hoc est : Lex enim est ordo quidam, scilicet politiæ, et bonam legislationem necessarium bonam ordinationem esse. Valde autem excedens numerus non potest participare ordine. Et hoc probat per divinam potentiam ordinantem mundum, ibi, Divinæ enim utique potentiæ opus hoc, supple, est, quæ, scilicet potentia, et, id est, etiam hoc omne, id est, mundum continet.

i Et dat rationem omnium, ibi, Quoniam quod bonum, supple, in universo est, in multitudine et magnitudine consuevit fieri. Unde Sapient. (xi, 21), Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. Et ex hoc infert, ibi, Propter quod civitatem, cujus cum magnitudine dictus terminus existit, hanc esse optimam, necessarium, supple, est, quæ scilicet tantum habet debitæ quantitatis in multitudine et magnitudine.

k Sextam rationem ponit, ibi, Sed est magnitudinis civitatis quædam mensura, sicut et aliorum omnium animalium, plantarum, organorum, artificialium scilicet. Et dat rationem, ibi, Etenim horum unumquodque neque valde parvum, neque secundum magnitudinem excedens, supple, debitam, habebit suam potentiam : sed aliquando quidem totaliter erit privatum natura, id est, naturali potentia, aliquando autem prave habens. Et dat exemplum, ibi, Puta navis palmi quidem non erit navis omnino, scilicet propter parvitatem, sed neque duorum stadiorum, supple, erit navis propter enormem magnitudinem : ad aliquam autem magnitudinem veniens, supple, determinatam, ad opus erit navis. Et dat

rationem, ibi, Quandoque quidem propter parvitatem pravam faciet navigationem, quandoque autem propter excessum.

I Et adaptat simile, ibi, Similiter autem et civitas quæ quidem ex paucis valde, non per se sufficiens, supple, est, et ideo non civitas. Civitas vero per se sufficiens est, sicut in primo libro dictum est. Quæ autem ex multis valde, in necessariis quidem per se sufficiens, supple, est, sicut gens, sed non ut civitas. Et dat rationem, ibi, Politiam enim non facile existere, in immoderata scilicet multitudine. Et hoc probat, ibi, Quis enim dux exercitus erit valde excedentis multitudinis? Quasi dicat, nullus. Aut quis præco, convocans scilicet talem multitudinem, non magnæ vocis? Quasi dicat, nullus : quia nullus nisi qui tam magnam vocem habeat, ad congregandam tantam multitudinem.

m Ex omnibus his concludit intentam conclusionem, ibi, Propter quod primam quidem civitatem, id est, principalem, necessarium esse quæ ex tanta multitudine, supple, est, quæ prima multitudo causa per se sufficiens est ad vivendum bene, secundum politicam communicationem.

n Deinde cum dicit, Contingit autem et eam, etc. ostendit quod quantitas civitatis non est excessus in infinitum, et dicit quod contingit eam civitatem quæ excedit secundum multitudinem, majorem dici. Sed hoc non est ut excedat in infinitum secundum numerum, sed ad actiones civitatis, ut scilicet terminus civitatis sit quando et principantes et subjecti tot sunt, quot requiruntur ut optime perficiant opera civitatis. Et determinat quid sint actus principantium et subditorum, et dicit quod opus principantis est jussio et judicium de justis, principatus distribuere secundum dignitates civium, et quod cives cognoscant se invicem qua-

<--- Page Split --->

les sint secundum dignitatem uniuscujusque, et quod in judiciis proprio impetu nihil agat, sed ad justitiam et legem. In subditis autem attendendum est in termino civitatis quod nihil committatur extraneis et advenis : quia talibus est facile transumere et pervertere politiam. Ex omnibus his concludit, quod terminus civitatis optimus est multitudinis tantum excessus, qui ad a>t>a>p>k>l>av, id est, per se sufficientiam, facile sit conspicabilis. Hoc dicto subjungit epilogum totius capituli, quod de magnitudine civitatis tanta dicta sunt, et hoc modo determinata. Haec est sententia.

Littera sic ordinatur : Contingit autem et eam quae excedit secundum multitudinem civium, esse majorem civitatem : sed hoc, ut diximus, non est infinitum, multitudine scilicet. Quis autem sit excessus, multitudinis scilicet, terminus, ex operibus, scilicet civitatis, videre facile est. Et ratio est, quia ad opera civitatis necessaria est multiplicatio civium.

o Et ut hoc sciatur, dat opera civitatis, ibi, Sunt enim actiones civitatis, horum quidem principantium, horum autem, scilicet aliorum, subditorum et obedientium. Et enumerat opera principantium propria, ibi, Principantis autem opus est jussio, id est, praeceptum quid fiat, et judicium. Ad judicandum autem de justis, judicium debet esse et juste. Deut. (xvi, 20), Juste, quod justum est, persequeris. Et subdit: Et ad distribuendum principatus secundum dignitatem, scilicet quod quælibet dignitas attribuatur digno ad ipsam : quia tunc bene administrabitur. Et concordat legi divinæ, Isa, (xxxii, 1 et seq.). Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt... Non vocabitur ultra is, qui insipiens est princeps : neque fraudulentus appellabitur major... Fraudulenti enim vasa pessima sunt. Et ponit opus subditorum, ibi, Necessarium cognoscere invicem cives quales quidem sint, id est, quod unusquisque recognoscat alteri quod ei debetur secundum propriam

dignitatem : quia justitia est (ut dicit Plato) virtus reddens unicuique quod suum est, propria dignitate servata. Et rationem horum operum subjungit a contrario arguens, ibi, Tamquam ubi hoc non accidit fieri, prave necesse fieri quae circa principatus et judicia. Et dat rationem, ibi, Circa utraque enim, principatus scilicet et judicia, non justum impetu proprio agere, aliquid scilicet, sed, supple, secundum justitiam et legem. Et subdit in qua multitudine hoc contingit, ibi, Quod quidem, scilicet quod proprio impetu agant, in ea, scilicet civitate, quae valde multorum hominum, supple, est, existit manifeste. Et ratio est, quia nulla major pars superata a minori, et principatus et judicia disponit ad impetum propriæ voluntatis, et sic prave disponuntur ea quæ sunt in civitate.

p Et ostendit aliud damnum quod ex hoc provcnit, ibi, Adhuc autem extraneis et advenis, qui scilicet excessum faciunt multitudinis in civitate, facile, supple, est, transumere politiam, quod maximum damnum est, et maxime cavendum. Tales enim assueti sunt aliis politiis, et ad assueta semper nituntur redire. Et hoc est quod subdit: Non enim difficile, supple, est, latere tales propter excessum multitudinis, supple, in qua latent sub specie civium, et latentes occulte transmutant politiam.

q Ex omnibus his concludit propositum totius capituli, ibi, Palam igitur, quod iste est civitatis terminus optimus, multitudinis maximus excessus, supple, non ad numerum civium, sed ad a>t>ap>k>l>av vitæ, id est, per se sufficientiam vitæ, facile conspicabilis, ut scilicet tot et tales sint cives, qui conspicabiles unicuique, quod in ipsis quilibet possit vivere secundum a>t>ap>k>l>av, id est, per se sufficientiam.

Et de omnibus Iis ponit epilogalem conclusionem, ibi, De magnitudine quidem igitur civitatis determinatum sit hoc modo.

<--- Page Split --->