CAPUT V.
Quonam modo instituenda sit oligarchia ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Fere autem et circa oligarchias, quomodo oportet, manifestum ex iis. Ex contrariis enim unamquamque oligarchiam oportet colligere ad contrariam democratiam.
De paucorum quoque gubernationibus quomodo agendum sit, patet fere ex eisdem. Nam per contrarium agendum est in omni paucorum gubernatione ad oppositam sibi popularis gubernationis speciem.
b Reputantem bene temperatam quidem maxime oligarchiarum et primam. Hæc autem est, quæ propinqua vocatæ politiæ, qua oportet honorabilitates dividere, has quidem minores, has autem majores facientes. Minores quidem, a quibus participabunt necessariis principatibus. Majores autem, a quibus principalioribus habentibus honorabilitatem licere participare politia, tantam populi multitudinem introducentes per honorabilitatem, cum qua valentiores erunt iis qui non participant. Semper autem oportet assumere ex meliori populo communicantes.
Reputando meram illam ac summam caeterarum gubernationem paucorum et primam. Hæc autem est propinqua illi, quæ Respublica nuncupatur, in qua oportet census dividere, et alios minores, et alios majores facere. Minores quidem, a quibus necessarii magistratus capiantur. Majores vero, a quibus capiantur hi magistratus qui sunt principaliores, et qui tantum adepti fuerint censum, et habiles sint ad Rempublicam gerendam, afferente populo tantam multitudinem per ipsum censum, ut cum illa potentiores sint qui gubernant Rempublicam quam illi qui non gubernant. Semper enim ex meliori populo capiendi sunt illi qui ad societatem Reipublicæ capiuntur.
c Similiter autem et consequentem olivum
Similiter autem in ea gubernatione
<--- Page Split --->
garchiam intendentes, oportet parum instituere.
paucorum, quæ sequitur intendentes, parumper est instituendum.
d Oppositæ autem ultimæ democratiæ ei quæ maxime potestativa et maxime tyrannica oligarchiarum, quanto quidem pessima, tanto ampliori cautela opus est.
In ea vero quæ opposita est extremæ popularitati, quæ est paucorum potentia, tyrannidi persimilis, quanto deterrima est, tanto majori opus est custodia.
e Sicut enim corpora quæ bene disponuntur ad sanitatem, et naves quæ bene se habent nautis ad navigationem, sustinent plura peccata ut non corrumpantur propter ipsa, quæ autem ægrotantia se habent corporum, et navium resolutæ, et nautas pravos sortitæ, neque parva possunt ferre peccata : ita et politiarum pessimæ plurima indigent cautela.
Ut enim corpora bene disposita ad sanitatem, et navigia bene instructa ad navigandum, multos ferunt errores, nec ob eos succumbunt, valetudinaria autem corpora, et navigia parum firma, nautisque instructa pravis, ne parvos quidem ferunt errores : ita Rerumpublicarum ha que deterrimæ sunt, plurima indigent custodia.
/ Democratias quidem igitur totaliter multitudo hominum salvat : hoc enim opponitur ad justum id quod secundum dignitatem, oligarchiam autem palam, quod e contrario a bona ordinatione oportet sortiri salvationem.
Populares igitur gubernationes per multitudinem hominum omnino servantur. Hoc enim opponitur ad illud justum quod est secundum dignitatem. Paucorum vero potentium contra, videlicet per rectam ordinationem oportet assequi firmitatem.
g Quoniam autem quatuor quidem sunt maxime partes multitudinis, agricultiva, banausa, forensis, mercenaria : quatuor autem, quae opportuna ad bellum, equestre, armativum, nudum, nauticum : ubi quidem accidit regionem equitabilem esse, hic quidem bene apte habet instituere oligarchiam fortem. Salus enim habitantibus per hanc potentiam est : nutrituræ autem equorum magnas substantias possidentium sunt. Ubi autem armativam, consequentem oligarchiam : quod enim armativum, est divitum magis quam egenorum.
Cum vero sint multitudinis potissimum partes quatuor, agricolæ, artifices negotiatores, mercenarii : quatuor etiam utiles ad bellum, equites, pedites, gravis armaturæ, expediti levis, et turba navalis : ubi contingit regionem esse ad equitatum aptam, ibi locum habet aptissimum paucorum potentia illa summa. Nam conservatio habitatorum ab equitibus provenit : equos vero nutrire, eorum est qui magnas habeant facultates. Ubi autem regio ad peditatum est apta, alteram speciem affectat paucorum potentia. Nam gravis armatura divitum est magis quam pauperum.
k Nuda autem potentia, et nautica popularis omnino haec quidem. Nunc quidem igitur ubi est talis magna multitudo, cum dissenserint, agonizant deterius. Oportet autem ad hoc remedium accipere a ducibus exercitus bellici, qui combinent ad equestrem potentiam et ar-
Expediti autem levis armaturæ et nautica turba a plebe est omnis. Nunc autem ubi talis turba multa est, quando seditio fit, deterius certant. Sed oportet hujus medicinam capere a belli ducibus, qui ad equitum ac peditum robur, expeditos levis armatura solent conjungere,
<--- Page Split --->
mativam, eam quae congruit nudorum : his autem prevalent in dissentionibus divitibus populares. Nudi enim existentes, et ad equestrem et armatam agonizant facile. Ex iis quidem igitur constituere hanc potentiam, sibiipsis est constituere.
et cum his superant populi in seditionibus opulentos.Nam leves et expediti contra equites, et contra gravis armaturæ pedites, facile pugnant. Instituere igitur ex his potentiam istam, contra seipsos est instituere.
i Oportet autem divisa aetate, et iis quidem existentibus senioribus, iis autem juvenibus,adhuc existentes juvenes, ipsorum filios doceri leves et nudas operationes, sequestratos autem ex pueris, athletas esse ipsos operum.
Sed oportet divisis aetatibus, cum alii seniores, alii juniores existant, in juvenili adhuc aetate constitutos filios suos erudire ad leves et expeditas operationes, delectos quidem ex pueris, athletas esse ipsos operationum.
k Appositionem autem fieri multitudini politeumatis : vel quemadmodum dictum est prius, iis qui honorabilitatem habent : vel sicut Thebanis abstinentibus per tempus aliquod a banausis operibus : vel sicut in Massilia discretionem facientes dignorum qui in politeumate, et eorum qui extra civitatem.
Concessio autem Reipublicæ populo facienda est : vel cum ad censum pervenerint, ut dictum est prius : vel ut faciunt Thebani, cum certum tempus a mercatura, et hujusmodi exercitiis destiterint : vel ut apud Massiliam judicio facto, qui digni sint, ad Rempublicam recipi, et qui excludi.
I Adhuc autem et principatibus præcipuis, quos oportet eos, qui in politia, ob tinere, opus est apponere oblationes, ut volontarius populus non participet, et compassionem habeat ad principes tamquam participantes, multum pretium dantes principatus.
Præterea dignitatibus his quæ sunt principalissimæ, quas suscipere oportet eos qui in Reipublicæ gubernatione versantur, adjungenda sunt onera publica ut populus sponte sua eas nolit, et veniam habeat illis qui hujusmodi magistratus suscipiunt, utpote mercedem permagnam pro ea dignitate solventibus.
m Congruit autem sacrificia immitten tes, facere magnifica, et præparare aliquid communium, ut iis quæ circa convivationes participans populus, et civitatem videns ornatam, hæc quidem sursum suspensis, hæc autem ædificiis gaudens videat manentem politiam. Accidet autem et insignibus esse memorabilia expensarum.
Congruit autem cum hujusmodi magistratus ineunt, et sacra magnificentissime facere, et publica quaedam adiicia ad usum populi constituere, ut multitudo cernens urbem ornari, tum muneribus erga Deos, tum ædibus ad usum publicum, libenter aspiciat præsentem statum civitatis. Continget etiam præstantibus viris hæc esse monumenta suæ largitatis.
n Sed hoc nunc, qui circa oligarchias, non faciunt, sed contrarium. Acceptiones enim quærunt non minus quam honorem. Propter quod quidem bene habet dicere has esse democratias parvas. Quomodo quidem igitur oportet firmare
Sed hoc non fit nunc per eos homines qui magni sunt in paucorum potentia, sed contrarium. Lucrum enim quærunt non minus quam honorem. Itaque dici potest recte, hos esse populares status parvos. Quomodo igitur instituendæ sint,
<--- Page Split --->
democratias et oligarchias, determinatum sit hoc modo.
et paucorum gubernationes, et multitudinis, in hunc modum determinatum sit.
COMMENTARIUS IN CAP. V.
In hoc capitulo Aristoteles tradit doctrinam qualiter emendetur oligarchia, ita quod sit tolerabilis et permaneat. Et habet duas partes. In prima parte dicit quaedam communia de emendatione oligarchiae. In secunda parte ostendit ex quibus artibus et exercitiis conservetur, ibi (litt. i), Oportet autem divisa aetate, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim dat generale documentum. Secundo ostendit ex quo genere hominum assumptio ad insignes melius conservatur, ibi (litt.g), Quoniam autem quatuor quidem sunt maxime, etc. Tertio ostendit, quod ex militaribus et armativis exercitiis maxime perficitur oligarchia, ibi (litt. g, circa initium), Quatuor autem quae opportuna, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit ex quo, et qualiter confortatur oligarchia. Secundo ostendit, quod hoc magis est necessarium in hac politia quam in alia : eo quod magis corrupta est omnibus aliis et magis difficiliter toleratur, ibi (litt. e), Similiter autem et consequentem, etc.
a Sententia prime partis haec est. Quia oligarchia principatus paucorum insignum honorabilium et divitum est, inter politias propinquior illi est quae simpliciter politia dicitur, et sic dictum est in quinto quod mixta est ex democratia et oligarchia, generale documentum est ad conservationem ejus, quod principatus dividatur in multos, aut multi fiant insignes, ita quod principatus minores qui necessarii sunt in civitate, sicut principatus
Ephororum, et legatorum, et consulum, et prælationes artificum, et fraternitatum distribuantur inter medias personas, inter pauperes et divites : principatus autem majores, sicut ducum exercitus, et prætoriales, et proconsulum, dentur honorabilibus personis, ut sic per distributionem principatuum introducantur in tota multitudine insignes, ex quibus valentiores erunt populo communi, qui non participat principatum. Et assignat rationem : quia istam oligarchiam opposito modo oportet firmare ad democratiam : populus enim communis firmat democratiam, quia est principatus populi : oligarchia autem firmatur ex assumptis melioribus de populo : eo quod oligarchia rst principatus paucorum et insignium. Et haec omnia determinata sunt in VIII Ethicorum, tam in textu quam in commento. Et quia oligarchia non est politia, sed corruptio et potestativa et tyrannica, et est corruptio optimæ politiæ quæ est aristocratia, ideo indiget maxima cautela ut observetur : sicut enim ægra et corrupta maxime indigent medicina si conservari debeant, et naves factæ et corruptæ optimis indigent nautis, si ad navigationem valere debeant, corpora autem sana per se resistunt nocumentis et expellunt a se nocumenta, et naves integræ et non corruptæ multa pericula sustinent, et tamen salvantur : ita optimæ politiæ, sicut est aristocratia et verum regnum, facile salvantur : politiæ autem corruptæ, sicut tyrannis et oligarchia, multa cautela indigent, si salvari debeant. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Fere autem et circa oligarchias quomodo oportet, manifestum, supple, est ex his : quia contrariorum eadem est disciplina. Et hoc est quod subdit : Ex contrariis enim unam-
<--- Page Split --->
quaque oligarchiam oportet colligere ad contrariam democratiam. Et ratio est, quia, sicut dictum est in quarto hujus scientiae libro, multa sunt oligarchiae, et multa democratiae. Sed hoc generale est, quod semper cum democratia sit principatus populi, ex confortatione populi quaelibet democratia confortatur : et cum oligarchia sit principatus insignium et paucorum, ex qualibet confortatione insignium confortatur quaelibet oligarchia per contrarium modum.
b Et tangit quomodo oportet colligere : Reputantem bene quidem temperatam maxime oligarchiarum, et primam. Et subdit qua sit illa, Hæc autem est quæ propinqua, supple, per similitudinem est vocatae politiæ, id est, illi quæ simpliciter politia vocatur, de qua in quarto dictum est, quod commixta ex democratia et oligarchia, qua, scilicet, politia, oportet honorabilitates dividere. Et tangit modum, ibi, Has quidem minores, scilicet honorabilitates, has autem majores facientes. Et tangit quo fine, ibi, Minores quidem, a quibus participabunt necessariis principatibus, minores scilicet, sive inter honorabiles. Majores autem, a quibus, scilicet honorabilioribus et principalioribus, habentibus honorabilitatem, supple, magnam, licere participare politia, id est, principatu politiæ, tantam populi multitudinem introducentes, ad consortium scilicet insignium, per honorabilitatem, eo quod in oligarchiis ad electionem non consideratur nisi honorabilitas personæ, cum qua, scilicet multitudine, valentiores erunt ii 1, qui non participant, supple, honorabilitate et principatu, id est, communi populo. De tali autem assumptione subdit : Semper autem oportet assumere ex meliori populo communicantes, id est, qui communicent honorabilitate insignibus : quia ex similibus unumquodque magis confortatur. Hæc est
igitur confortatio primae et principalis oligarchiae.
c Secundo, ibi, Similiter autem et ronsequentem, etc. agit de confortatione consequentis, quæ secunda est inter oligarchias : et dicit : Similiter autem et consequentem oligarchiam intendentes, supple, confortare, utique oportet parum instituere, id est, per pauca adjuvare : eo quod infirmior sit.
d Et tangit modum in communi, ibi, Oppositæ autem ultimæ democratiæ, id est, opposito modo se habet. Et quæ sit illa dicit : Scilicet ei quæ maxime potestativa et maxime tyrannica oligarchiarum. Et ratio est, quia sicut illa confortatur assumpto populo super insignes, ita etiam ista multiplicatis insignibus super populum. Et assignat quam necessarium hoc sit per similitudines quæ dictæ sunt, et hoc ibi, Quanto quidem pessima sit ista oligarchia, tanto ampliori cautela opus est, ut scilicet confortetur.
e Et dat simile, ibi, Sicut enim corpora quæ bene disponuntur ad sanitatem, et naves quæ bene se habent nautis ad navigationem, sustinent plura peccata, id est, pericula et infirmitates, ut non corrumpantur propter ipsa. Et ratio est, quia vi propriæ sanitatis et firmitatis resistunt contrariis : quæ autem ægrotantia se habent corporum, id est, de numero corporum, et navium resolutæ, id est, corruptæ, et nautas pravos sortitæ, neque parva possunt ferre peccata, id est, pericula : ita et politiarum pessimæ, sicut est tyrannis et oligarchia tyrannica, plurima indigent cautela, supple, si debeant salvari.
f Ex omnibus concludit generalem conclusionem, ibi, Democratias quidem igitur totaliter, id est, universaliter, mul-
<--- Page Split --->
titudo hominum salvat. Et ponit rationem, ibi, Hoc enim opponitur ad justum id quod secundum dignitatem. Et tangit hoc quod dicit in quinto Ethicorum, quod dupliciter est aequale justum, scilicet secundum arithmeticam proportionem, quod est aequale re et numero, et hoc dixit in quinto hujus scientiae libro aequale esse et justum democratiae : illi enim judicant esse justum, quod plures approbant secundum numerum : et est aequale justum, secundum geometricam proportionem, quod, sicut dicit Eustatrius, est in qualitate, et non in quantitate, nec in numero : et ideo hoc idem dixit esse justum aristocratiae et oligarchiae : illi enim judicant esse justum quod approbant insigniores et honorabiliores, et ideo etiam differenter confortatur oligarchia et democratia : et sicut multitudo hominum salvat democratiam, ita bo na ordinatio insignium oligarchiam salvat. Et hoc dicit, ibi, Oligarchiam autem palam, quod e contrario, supple, democratiae a bona ordinatione, supple, insignium, oportet sortiri salvationem : et sic apparet modus salvationis oligarchiae.
g Deinde cum dicit, Quoniam autem quatuor quidem sunt, etc. docet ex qua multitudine hominum maxime confortatur oligarchia. Et est sententia talis, quod quatuor sunt partes multitudinis civitatis, scilicet agricultura, nautica, forensis, circa forum scilicet occupati, mercenaria, quam banausam alibi nuncupavit, eo quod pro mercede laborant, aliquando etiam in operibus maculantibus corpus. Inter ista autem quatuor sunt democratiae hominum, quae ordinantur ad bellum, quae sunt istae, equestre, armativum, nudum, nauticum. Et ponit nudum, quia antiquitus agonistae nudi et uneti pugnabant : nudi, ut per vestes capi non possent : uncti, ne teneri possent. Dicit etiam
quod equestre scilicet et armativum divitum est magis quam egenorum : nuda autem et nautica multitudo omnino popularis : et ideo ubi equestris est multitudo et armativa, ibi bene et apte instituitur oligarchia : quia habitantibus in istis locis, salus est per potentiam oligarchiae : ubi autem multitudo talis est, quae nuda sive inermis, vel etiam nautica, cum dissenserint, agonizant, id est, certant : et ibi deterius est instituere oligarchiam. Et tunc dicit, quod oportet accipere remedium a ducibus exercitus bellici, ut scilicet ad equestrem et armativam politiam combinent hanc multitudinem nudorum quae congruit eis : quia multitudo nudorum in dissensionibus propter hoc quod popularis est et in multitudine magna, facile prævalet ad equestrem et armativam : eo quod magna est. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Quoniam autem quatuor quidem sunt maxime partes multitudinis, agricultura, quae scilicet colit agros, nautica 1 quae navium est gubernatrix, forensis circa forum occupata, mercenaria quae banausa in ante habitis dicta est, quae laborat pro mercede : quatuor autem (et est quatuor hic accusativus pluralis) quae optima 2 ad bellum, equestre, quod in exercitiis quatuor est, armativum, quod arma parat et armis utitur : nudum, quod agonisticum dicitur propter ea quae dicta sunt, sicut adhuc pugnare solent Sclavi : nauticum, navali scilicet bello pugnativum.
Et subdit, ubi oligarchia optima fiet, ibi, Ubi quidem accidit regionem equitabi'em esse, id est, equestrem, hic quidem bene apte habet instituere oligarchiam forlem. Et ponit causam, ibi, Salus enim habitantibus, supple, in tali regione, per hanc politiam est. Et ratio est, quia per militiam insignium defenduntur ab hostibus. Et dicit, quod hoc est divitum et insignium. Et hoc est : Nutriturae autem
<--- Page Split --->
equorum magnas substantias possidentium sunt : quia pauperes non possunt pascere multos equos. Ubi autem armativam, supple, contingit esse multitudinem, ibi, supple, bene et apte habet instituere consequentem oligarchiam. Et ponit causam, ibi, Quod enim armativum, est divitum magis quam egenorum : supple, et ideo principatus divitum ibi debet institui, qui est oligarchia.
h Nuda autem potentia, agonistarum scilicet, et nautica popularis omnino, supple, est : et ideo non ita apte instituitur ibi oligarchia. Sed quia aliquis posset dicere, quomodo equestris et armata multitudo pugnat contra nudam multitudinem, subdit : Nunc quidem igitur ubi est talis magna multitudo, nudorum scilicet, cum dissenserint, agonizant deterius. Et occurrit, quid tunc faciendum est, ibi, Oportet autem ad hoc remedium accipere a ducibus exercitus bellici, id est, qui sciunt naturam belli, qui combinent ad equestrem potentiam et armativam eam, scilicet multitudinem, quae congruit, insignibus scilicet, nudorum, id est, de numero nudorum. His enim praevalent in dissentionibus populares divitibus. Et tangit causam quomodo populares per nudos praevalent divitibus, ibi, Nudi enim existentes, supple, et leves, et ad equestrem et armatam agonizant facile. Et haec est pugna Frisonum usque in hodierum diem : leves enim existentes et nudi in palustribus omnem equestrem multitudinem superant etiam armatam.
Ex omnibus his concludit epilogalem conclusionem, ibi, Ex his quidem igitur, scilicet nudis et levibus, consistere 1 hanc potentiam sibiipsis est, id est, contingit constituere ad adjutorium, ut praevalant tante multitudini adjutorio nudorum, cui equestres et armati praevalere non possent.
i Deinde cum dicit, Oportet autem divisa aetate, etc. determinat ex quibus exercitiis et ex quibus operibus magnificis solvatur oligarchia magis. Et circa hoc tria facit. Primo scilicet in quibus oportet exercere filios oligarchicorum. Secundo quales oportet esse principes in exhibitione munerum, ibi (litt. 1), Adhuc autem et principatibus praecipuis, etc. Tertio quales oportet esse oligarchicos principes in demonstrationibus sacrificiorum et conviviorum, in ornatu aedificiorum, tam in civitate quam in terminis principatus, ibi (litt. m), Congruit autem et sacrificia, etc.
Et omnium horum dicit unam causam, quod scilicet populus videns magnificentiam in his omnibus et splendorem, est suspensus per admirationem, ita ut cupiat regnare tales principes. In fine adjungit, quod oligarchici qui nunc sunt, non ita faciunt : quia plus est eis cura lucrum quam honor : et ideo etiam vere oligarchico principatu non principantur, sed potius parva democratia, quae, sicut in ante habitis in quinto libro dictum est, ut depravatur, corrumpitur in oligarchiam. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Oportet autem, supple, ad oligarchiam confortandam, divisa aetate, id est, hominibus secundum aetatem, iis quidem existentibus senioribus, qui virtute scilicet deficiunt et emeriti dicuntur, iis autem juvenibus, adhuc existentes juvenes, qui a Platone in prima parte Timaei dicuntur electa juventus, ipsorum filios, emeritorum scilicet et senum doceri leves et nudas operationes, sicut cursitationes equorum, artem sagittariam, palestram, torneamenta, et hujusmodi, in quibus se nudi vel levibus armis armati levius habent, quia agiliores sunt ad jactus lancearum et jactum instrumentorum, quae gabiloctes vocant et fundibularios : sequestratos autem, juvenes scilicet qui fortiores sunt et fortiora
<--- Page Split --->
membra habent et ossa, et nervos duriores habent, ex pueris, id est, de numero puerorum et filiorum suorum, athletas esse ipsos, id est, exercitari in athleticis pugnis : talibus enim competit exercitium : quia, sicut dicit Aristoteles in secundo Topicorum, « fortitudo in ossibus et nervis est. »
k Si autem aliqua opera artificialia et mercenaria necessaria sunt in civitate talis politiae, illorum operum appositionem oportet fieri multitudini politeumatis, quae est communis populus. Sed quia posset aliquis dicere, quod multi in populo inveniuntur apti ad militares operationes, dicit quod oportet committere oligarchica eximiis personis, quae honorabilitatem habent, vel oportet uti exemplo Thebano, ex quibus primo processit legio Thebea, eo quod militares valde sunt. Illi enim tempus faciebant : nullum enim scribebant ad militiam, nisi per longum tempus abstinuisset a banausis operibus. Vel oportet uti exemplo Massiliorum : illi enim discretionem fecerunt inter dignos, qui erant in politeumate, et eos qui extra civitatem intendebant agriculturae. Et hoc est quod dicit : Vel quemadmodum dictum est prius iis qui honorabilitatem habent, supple, oportet committere oligarchicas vel oligarchicos principatus : vel sicut Thebanis, supple, est consuetum, abstinentibus pro tempore aliquo 1, vel secundum aliam litteram « per tempus aliquod, » a banausis operibus. Quia turpe reputabant quod aliquis hodie ungeret corrigiam, et cras esset princeps in oligarchico principatu, sicut dux exercitus, vel aliquis talis : Vel sicut in Massilia, quae est civitas Graeciae in Asia provincia. Et dicit quid faciunt illi, ibi, Discretionem facientes dignorum, id est, excellentium personarum in nobilitate et divitiis, qui in politeumate, sup-
ple, locantur et ordinantur, et eorum qui extra civitatem, supple, intendunt rusticanis : illi enim ad politeuma oligarchicum non valent.
I Secundo, ibi, Adhuc autem principatibus, etc. ostendit quam munifici et magnifici muneribus debent esse principes oligarchiae. Et dicit : Adhuc autem et principatibus præcipuis, quos oportet eos, supple, esse, qui in politia, supple, tali obtinere volunt principatum, opus est apponere oblationes, id est, dona facere, et voluntarios 2, id est, liberales, supple, esse. Et dicit propter quid, ibi, Populus non participet, id est, ut a subjectis non accipiat, sicut faciunt illi quos κλήποται potius quam principes vocat Aristoteles in VIII Ethicorum. Et compassionem habeat, supple, populus ad principes tamquam pretium multum dantes principatus : tunc enim multitudo subjecta tali politeumati compatiatur eis tamquam magnificis et magnifica dantibus subjectis dignis, et maxime principibus sibi subjectis : histrionibus enim non expedit nec est honestum, sed potius, sicut dicit Aristoteles in IV Ethicorum, hoc est banausiae et epirotaliae. Et ex talibus nemo firmatur in politeumate, sed ex magnificentia quae est ad dignos. Unde de Alexandro versificatus est quidam sic :
Histrio dona petit, Rex inquit, nil tibi dabo : Te non magna decent, nescio parva dare.
Omnes autem auctores testificantur quod Alexandrum nihil firmavit in politeumate, nisi magnificentia et liberalitas.
m Tertio ibi, Congruit autem, etc. agit de magnificentia sacrificiorum divinorum et aliarum demonstrationum, ostendens quales oportet esse oligarchicos principes circa talia : et dicit ; Congruit autem sacrificia
<--- Page Split --->
immittentes, id est, quando sacrificia immittunt in gazophylacium, facere magnifica, supple, sacrificia : ex hoc enim firmatur in principatu, et præparare aliquid communium, congruit, supple, ut firmentur in principatu. Et dat exemplum ibi, Ut iis, id est, in his quæ circa convivationes, ut scilicet tunc faciant magnifica et splendida, sicut legitur in Esther (1, 3 et seq.) de Asuero, quod in vestibulo horti fecit convivium omnibus principibus et tribunis regni sui, et bibebant omnes in poculis aureis juxta magnificentiam principalem. Et quare hoc fit, subdit : Ut populus participans, ex multitudine scilicet, et civitatem videns ornatam, talibus scilicet magnificentiis, hæc quidem sursum suspensis, aspiciat admirans, Hæc autem, alia scilicet, ædificiis gaudens, scilicet pulchritudine ædificiorum (quia, sicut dicitur in IV Ethicorum, decet magnificum pulchram habere ædificationem) videat manentem politiam, in tali scilicet magnificentia. Et addit, quod
etiam insignibus expedit habere memorabilia,sicut arcus triumphales, et hujusmodi. Ex hoc enim populus trahitur in admirationem, et cupit eis principatum : et sic firmantur. Et hoc est quod dicit, ibi, Accidet autem et insignibus esse memorabilia expensarum in fornicibus et hujusmodi.
n Sed quia hæc olim fuerunt et modo non sunt, addit : Sed hoc nunc qui circa oligarchias non faciunt, sed contrarium. Et ponit causam, ibi, Acceptiones enim quærunt, id est, lucra, non minus, id est, multo magis quam honorem. Et ex hoc concludit ulterius, ibi, Propter quod quidem bene habet dicere has esse democratias parvas, supple, non oligarchias veras.
Post hæc subdit epilogum de toto capitulo isto, et præcedenti, ibi. Quomodo quidem igitur oportet firmare democratias et oligarchias, determinatum sit hoc modo.
<--- Page Split --->