CAPUT IV.
Quomodo instituendi duo posteriores modi status popularis ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quomodo quidem igitur oportet instituere optimam et primam democratiam, dictum est. Manifestum autem et quomodo alias, consequenter enim oportet transgredi, et deteriorem semper multitudinem separare.
Quomodo ergo constituenda sit optima illa ac prima popularis gubernatio, dictum est.Patet etiam quomodo aliae, subsequenter enim est descendendum, et deterior semper multitudo separanda.
b Ultimam autem, propterea quod omnes communicant, neque ferre est omnis civitatis, neque facile permanere, non bene compositam legibus et consuetudinibus. Quae autem accidit corrumpere et hanc et alias politias, dicta sunt prius plurima fere.
Postremam vero speciem, quia omnis multitudo ad illam recipitur, neque cujuscumque civitatis est eam perferre, neque facile permanere eam, nisi legibus et moribus bene stabilitam. A quibus vero labefactari contingat et hanc et alias Respublicas, fere dictum est prius in plurimis.
c Ad firmandum autem hanc democratiam, et faciendum populum impotentem, consueverunt praesides assumere quam plurimos, et facere cives non solum legitimos, sed spurios, et eos qui ex utrocumque cive. Dico autem, puta ex patre, vel matre : omne enim conveniens magistali populo.
Sed ad constituendam hanc popularem gubernationem, et ad populum roborandum, consueverunt praesidentes recipere complures, ac cives efficere, non solum legitimos, verum etiam spurios ex quovis cive, id est, sive ex patre, sive ex matre : omne enim hoc huic populo magis conveniens est.
d Consueverunt quidem igitur dema-
Consueverunt igitur hi qui populos du-
<--- Page Split --->
gogi instituere sic, oportet tamen assumere donec utique excedat multitudo insigniorum, et mediorum, et non ultra hoc procedere. Excedentes etenim inordinatiorem faciunt politiam, et insignes exacerbant magis ad graviter sufferre democratiam. Quod quidem evenit fieri causam seditionis circa Cyrenem. Paucum quidem enim malum negligitur, multum autem factum magis in oculis est.
cunt, ita constituere : oportet tamen id facere quoad exsuperet nobilium mediorumque multitudo, neque ultra progredi : nam si transcendunt, turbatiorem efficiunt Rempublicam, ac nobilitatem exasperando magis irritant : quae causa seditionis fuit apud Cyrenem. Parvum enim inconveniens convivendo transitur, magnum vero in oculis haeret.
e Adhuc autem et talia instituta sunt opportuna ad democratiam talem, velut Clisthenes Athenis usus fuit, volens augere democratiam : et circa Cyrenem, qui 8r¡,loy instituebant. Tribus enim aliae faciendae plures, et fraternitates, et in propriis sacris colligendum in pauca, et communia, et omnia sophisticandum, ut utique quam maxime permisceantur omnes invicem. Consuetudines autem conjungantur, quae priores.
Insuper talia constituta utilia sunt ad popularem statum hujusmodi, et ad populi corroborationem, qualia Clisthenes Athenis factitavit, quo populi gubernationem augeret, et apud Cyrenem, qui populum constituerunt. Tribus enim aliae constituendae sunt plures, et sodalitates privatorum sacrorum redigendae sunt ad pauca, et publica : et cuncta diligenter excogitanda, quo quam maxime omnes simul admisceantur familiaritates, conversionesque prime disjungantur.
f Adhuc autem et tyrannica instituta demotica videntur omnia, dico autem, puta anarchia servorum (hæc autem utique erit usque ad aliquid expediens), et mulierum, et puerorum.
Præterea tyrannica machinamenta omnia videntur esse popularia, ceu licentia servorum ' et mulierum, et puerorum.
g Et vivere ut quis vult, dissimulare. Multum enim erit politiae tali auxilians : delectabilius enim multis vivere inordinate, quam temperate.
Ut sine ullo metu vivant, ut velint : permulti enim hujusmodi statum civitatis amabunt, cum plerisque dulcius sit dissolute vivere quam modeste.
h Est autem opus legislatoris, et volentium consistere talem quamdam politiam, non instituere maximum opus, neque solum unum, sed ut salvetur magis. Uno enim, aut duobus, aut tribus diebus non difficile manere polizantes qualitercumque. Propter quod oportet, de quibus consideratum est prius, quae salvationes et correctiones politiarum, ex iis tentare facere firmitatem, verentes qui-
Est autem 1 opus legis positoris, et eorum qui volunt statum aliquem talem consistere. Nam ut constituatur talis status, non magnum negotium est, neque solum, sed magis ut servetur. Uno enim, vel duobus, vel tribus diebus permanere, quomodocumque gubernantibus haud difficile est. Quapropter opus ex his, quas supra retulimus, conservationibus et corruptelis Rerumpublicarum, cautelam as-
<--- Page Split --->
dem corrumpentia, ponentes autem tales leges, et non scriptas, et scriptas, quae comprehendant maxime salvantia politias. Et non putare hoc esse demoticum, neque oligarchicum, quod faciet civitatem quam maxime democratizari, et oligarchizari, sed quod plurimo tempore.
sumere, cavendo illa quæ corruptiva sunt, ac leges tales ponendo, et sine scripto, et scriptas, quæ conservatiomc status maxime comprehendant, neque putare id esse populare, neque pauconum potentiae, quod efficiat civitatem, maxime a multis, vel a paucis gubernari, sed quod quam plurimo tempore.
i Qui autem demagogi gratiosi populis, multa democratizant per prætoria. Propter quod oportet ad hæc contra agere eos qui cordi habent politiam, lege statuentes nihil esse publicum, et eorum quæ condemnantur, et feruntur ad commune, sed sacrum. Qui quidem enim injusta agunt, nihil minus verentes erunt : damnificabunt enim similiter : turba autem minus corrumpet sententias de iis qui judicantur, cum nihil debeat accipere.
At nunc hi qui sunt potentes in populis, gratificantes multitudini, multa populariter agunt per publicationes bonorum in judiciis factas. Quare oportet eos qui curam salutis habent Reipublicæ, contra moliri, leges ponendo, ut damnatorum bona sacra sint, et non in publicum, sed in sacrum referantur. Hæc enim lex nihilominus injurias compescet : nam pæna eadem erit : populus autem minus cupide damnabit, cum nihil sit utilitatis ex damnatione suscepturus.
k Adhuc autem eas quæ fiunt publicas vindictas, quam paucissimas semper facere, magnis damnis prohibentes eos qui vane scribunt : non enim populares, sed insignes consueverunt indicere. Oportet autem politiæ omnes cives maxime quidem benevolos esse : si autem non, numquam ut adversarios putari dominos.
Insuper publicas accusationes quam rarissimas facere, magna pœna constituta adversus eos qui falsa accusarint : non enim populares in judicium vocare consueverunt, sed nobiles. Oportet autem erga statum Reipublicæ, quantum fieri potest, omnes reddere benevolos : quod si id fieri nequeat, saltem conari ne hostes existiment eos qui gubernant.
I Quoniam autem ultimæ democratiæ multorum hominum sunt, et difficile congregari sine mercede : hoc autem ubi reditus non existunt entes, adversarium insignibus : ab illatione enim et depopulatione necessarium fieri, et prætoria malorum, quæ multas jam democratias everterunt. Ubi quidem igitur reditus non existunt entes, oportet facere congregationes paucas, et prætoria multorum quidem, paucis autem diebus. Hoc enim facit et ad non timere divites expensas, si divites quidem et non accipiant prætoriale, pauperes autem. Facit autem et ad judicare sententias multo melius. Divites enim multis quidem diebus non volunt
Cum vero postremæ illæ species gubernationum popularium in multitudine consistant, ac difficile sit ut concionibus vacare possint sine alicujus mercedis susceptione ; hoc autem nisi reditus habeat civitas, maxime inimicum est præstantibus viris : nam ex tributo,et publicatione bonorum, et ex judiciorum improbitate, necesse est provenire, quod multas jam popularium Respublicas subvertit. Ubi ergo publici reditus non sunt, facere oportet conciones raras, et judicia magna quidem, sed paucis diebus duratura. Hoc autem confert ad illud, quod non formidabunt impensas opulenti, si divites non capient mercedem judicii, sed
<--- Page Split --->
a propriis abesse : brevi autem tempore volunt.
pauperes. Confert etiam ad recte judicandum multo magis. Nam qui magna patrimonia habent, multis diebus abesse nolunt a rebus suis : modicum vero abesse tempus, non moleste ferunt.
m Ubi autem sunt reditus, non facere quod nunc demagogi faciunt : obvenientia enim distribuunt, accipiunt autem simul, et rursum indigent eisdem : perforata enim lagena est tale auxilium pauperibus.
Ubi vero sunt reditus publici, non id facere quod nunc magni quidam in populo faciunt : superflua enim dividunt, ac simul capiunt, moxque rursus indigent eisdem : est enim pauperibus, ceu vas perforatum, hujusmodi emolumentum.
n Sed oportet vere demoticum providere, qualiter multitudo non valde egens sit : hæc enim causa est, ejus quod pravam esse democratiam.
Sed oportet eum qui vere popularis sit, videre ne multitudo pauperie nimia prematur : nam egestas pravam reddit populi gubernationem.
o Artificiandum igitur, qualiter abundantia fiat diuturna. Quoniam autem expedit hoc etiam divitibus. Quæ quidem a reditibus fiunt congregantes, simul tota oportet distribuere pauperibus.
Conandum est igitur ingeniosc, ut abundantia adsit diuturna. Nam id prodest etiam divitibus. Congregantes vero illa quæ ex reditibus proveniunt, simul omnia egenis tribuere oportet.
p Maxime autem si quis potest tantum congregans, quantum ad fundiculi acquisitionem, vel ad occasionem negotiationis, et agriculturae.
Præsertim si quis possit tantum congregare, quantum sat est ad agelli comparationem, vel saltem ad facultatem negotiandi, et agrum colendi.
q Et si non omnibus possibile, saltem secundum tribus, vel secundum partem aliquam alteram in parte distribuere. In hoc autem ad necessarias synodos divites inferre mercedem, respuentes vanas oblationes.
Et si non omnibus possibile, at secundum tribus, aut partem aliquam id facere. In hoc autem ad necessarios conventus mercedem divites conferre cupidos inanium numerum.
r Tali autem quodam modo Carchedonii politizantes, amicum acquisierunt populum. Semper enim aliquos de populo emittentes ad negotia domus, faciunt divites. Gratiosorum autem, et intellectum habentium insignium est, et assumentes pauperes, occasiones quidem dantes provocare ad operationes.
Per talem aliquem modum Carthaginienses gubernantes, amicum retinent populum. Semper enim quosdam a populo mittentes in aliquas gubernationes eos divites faciunt. Gratiosorum vero ac mentem habentium nobilium est suscipere egenos, et occasionem præbentes convertere ad res aegendas.
s Bene habet autem imitari et Tarentinum principatum. Illi enim communia facientes possessa pauperibus ad usum,
Recte quoque se habet Tarentinorum exemplum imitari. Illi enim jumenta facientes communia ad pauperum usum,
<--- Page Split --->
benevolam instituunt multitudinem. Adhuc autem principatus omnes duplices fecerunt, hos quidem eligibiles, hos autem sortiales : sortiales quidem, ut populus ipsis participaret, eligibiles autem, ut politzarent melius. Est autem hoc facere et de eodem principatu partientes, hos quidem sortiales, hos autem eligibiles. Quomodo quidem igitur oportet democratias instituere, dictum est.
benevolam per hunc modum sibi plebem constituunt. Magistratus insuper omnes duplices faciunt, ut sint alii per electionem, alii per sortem. Quo enim populus capiat, per sortem. Quo autem melius guberentur, per electionem. Est autem hoc facere etiam in uno eodemque magistratu, ut alii sorte, alii electione ad eum gerendum assumantur. Quemadmodum ergo oporteat gubernationes multitudinis instituere, dictum est.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
rum prima generali documento ostendit qualiter aliae democratiae salvantur. In secunda dat speciales cautelas, ibi (litt. e), Adhuc autem et talia instituta, etc.
In isto capitulo, sicut dictum est in ante habitis, considerat Philosophus quæ sit optima politia. Dividitur autem in duas partes, in quarum prima agit Aristoteles de optima politia quæ consistit in concordia populi et insignium. In secunda tracat de pertinentibus ad optimam politiam secundum ordinem ad virtutem et felicitatem in septimo libro, ibi (lib. VII, cap. 1, litt. a), De politia optima facturus convenientem inquisitionem, etc.
Prima pars dividitur in tres, secundum tria capitula. In primo capitulo determinat qualiter optime salvantur democratiae aliae a prima et secunda, de quibus jam dictum est in quarto et quinto. In secundo ostendit qualiter optime salvantur oligarchiae, ibi (cap. 3, litt. a), Fere autem et circa oligarchias, etc. In tertio ostendit qualiter dividendi sunt principatus in singulis, ibi (cap. 6, a), Consequens autem dictis est dividere, etc.
In prima parte duo dicuntur. Primo scilicet qualiter optime salvantur aliae democratiae in genere. Secundo qualiter salvantur democratiae ultimae, et tyrannica et oligarchica, ibi (litt. I), Quoniam autem ultimae democratiae, etc.
Adhuc prima habet duas partes, in qua-
a Sententia primae partis haec est, quod primo utitur transitu in quo continuat dicenda dictis. Secundo ponit generale documentum salvandi democratiam : dicit enim, quod jam dictum est, qualiter salvetur optima et prima democratia : ad salvandum autem alias democratias, quae in quarto enumeratae sunt, generale documentum est, quod oportet transgredi et deteriorem multitudinem, communicantium scilicet in foro secundum emptiones et venditiones, et generaliter transmutationes illas oportet separare, et separatim de unaquaque dicere, quod convenit. Ultimam autem democratiam, quae est quando totus populus principatur ut unus et non ut singuli, et oppressive principatur tyrannice et oligarchice, propterea quod omnes communicant in ea, neque fere est omnis civitatis, sed aliquarum et paucarum, nec facile est quod permaneat ista : eo quod non bene est composita ex legibus et consuetudinibus bonis, et jam dictum est in ante habitis in quinto quaest contrumentia et salvantia politias, quae oportet hic attendere et ad memoriam revocare. Et dicit, quod ad hoc quod hanc politiam temperent, ut tolerabilis fiat, consueverunt praesides omnia po-
<--- Page Split --->
nere et statuere quae faciunt populum impotentem super insignes. Et ponit exemplum, sicut quod faciunt multos cives, non solum legitimos, sed etiam spurios, et tot assumere donec excedat multitudo insignium et mediorum, ut illis scilicet reprimant saevitiam populi : sed tamen quod non immoderate excedere oportet in multiplicatione talium : quia multiplicati per excessum inordinatam esse faciunt politiam, et insignes exacerbant magis ad graviter sufferre democratiam, et sic excontentione insignium cum populo, solvitur aliquando democratia. Et quia exemplain hac scientia efficacissima probatio sunt, dicit exemplariter, quod causa haec fuit causa contentionis circa Cyrenem, ubi ex hac causa solum fuit democratia soluta. Et dat generale proverbium de hoc dicens, quod « paucum malum dissimulando negligitur frequenter, sed quando magnum efficitur malum, in oculis habetur et non toleratur. » Et per hoc intendit, quod moderata multiplicatio mediorum civium addita insignibus, toleratur : si autem enormiter multiplicentur, tunc considerantes esse malum non amplius tolerant. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Quomodo quidem igitur oportet instituere optimam et primam democratiam, dictum est. Manifestum autem, supple, est, et quomodo alias, supple, oportet instituere, quae quatuor sunt numero, ut dictum est. Cognoscitur enim ex eodem : « Rectum enim est judex sui et obliqui, » ut dicitur in primo de Anima. Et tangit modum, ibi, Consequenter enim oportet transgredi (omnes enim aliae politiae transgressiones sunt), et deteriorem semper multitudinem, communicantium scilicet in hac vel illa democratia, separate, id est, separatim considerare, quibus scilicet legibus et quibus statutis communicet, et sic de unaquaque determinare, qualiter scilicet melius et utilius in ea communicatio fiat.
ves communicant, in illa scilicet, neque ferre est omnis civitatis, sed paucarum (et hujus ratio est, quia oppressiva et tyrannica est, ut dictum est), neque facile permanere, supple, est eam. Et ponit rationem, ibi, Non bene compositam legibus et consuetudinibus. Quod enim non est bene compositum, facile corrumpitur : et ideo quia totum non congruens est partibus, non permanet in illis. Sed quia multa dicta sunt in quinto de salute et correctione politiarum, ideo addit, ibi, Qua autem accidit corrumpere et hanc et alias politias, dicta sunt prius plurima fere, in quinto scilicet, ubi dictum est de correctionibus politiarum singularum. Et dicit fere, quod in particularibus nemo ad plenum potest dicere.
c Sed quia agit hic de optima politia quae est in concordia populi et insignium, ideo addit documentum qualiter hoc fiat, ibi, Ad firmandum autem hanc democratiam, et faciendum populum impotentem, scilicet contra insignes, consueverunt praesides, id est, insignes, assumere quam plurimos et facere cuves non solum legitimos, sed spurios, et eos, supple, consueverunt assumere, qui ex utrocumque cive. Et explanat quid sit hoc, ibi, Dico autem, puta ex patre, scilicet cive, vel matre, cive scilicet : hos enim assumunt ad officia civilia, ut illis scilicet se firment contra saevitiam populi. Et ponit rationem, ibi, Omne enim conveniens magis tali populo. Hoc est dicere, quod hoc omne est conveniens populo : quia isti qui ex civibus nati sunt, majoris reputationis sunt in populo, quam si non essent : tunc enim minus reputarent et citius insurgerent : nunc autem, quia ex ipsis sumuntur, qui adduntur insignibus, facilius quiescunt et reprimuntur a saevitia propter tales qui ex ipsis sumpti sunt, maxime in hac democratia ultima, in qua totus populus tyrannice dominatur contra insignes.
b Ultimam autem, supple, democratiam, propterea quod omnes, supple, ci-
d Ex his concludit quasi epilogando, ibi, Consueverunt quidem igitur demago-
<--- Page Split --->
gi instituere sic : sed quia timor est, ne talibus nimis multiplicatis tandem populus contra insignes insurgat, et fiat novissimus error pejor priore, ideo addit temperamentum, ibi, Oportet tamen assumere, supple, de talibus, donec utique excedat multitudo insigniorum et mediorum, supple, in tantum quod possit reprimere saevitiam populi, et non ultra hoc procedere. Et ponit causam, ibi, Excedentes enim inordinationem faciunt politiam, et insignes exacerbant magis, dum adduntur populo contra insignes, ad graviter sufferre democratiam. Et quia exemplaris probatio maxima est in hac scientia, probat hoc per exemplum, ibi, Quod quidem evenit fieri causam seditionis circa Cyrenem, quae est provincia circa Alexandriam. Et hoc confirmat per proverbium antique dictum, ibi, Paucum quidem enim malum negligitur, id est, dissimulatur, multum autem factum, malum scilicet, magis in oculis est : et ideo non dissimulatur.
e Deinde cum dicit, Adhuc autem et talia instituta, etc. ponit quinque cautelas quibus augetur et firmatur democratia : et secundum hoc dividitur in quinque partes. Prima cautela est qua usi sunt, qui circa Cyrenem democratiam instituebant, et illa est, quod illi instituebant multas tribus in civitate, ut etiam essent multi principes tribuum qui adharerent insignibus : et similiter faciebant multas fraternitates diversorum artificum et officiorum, propter eamdem causam, ut scilicet multi principes fraternitatis additi insignibus, reprimerent saevitiam populi, qui in illa ultima (sicut dictum est) tyrannice dominabatur. Propter quod oportuit insignes semper studere qualiter reprimerent saevitiam populi, ne insurgeret contra insignes. Et propter hoc etiam omnia quae communia erant omnium, oportuit redigere in pauca et sophisticare, id est, apparenter studere qualiter omnia permiscerentur, et omnes invicem permiscerentur et unirentur per connu-
bia et alias confederationes, ut omnes essent unum, et sic schisma non surgeret contra insignes et populum. Et ad hoc dicit valere etiam quod consuetudines antiquae serventur et non mutentur : quia novae mutationes saepe inducunt schisma. Et addit, quod etiam tyrannica instituta antiqua servanda sunt propter hoc. Et dicit exemplum de anarchia servorum. Et est anarchia circularis principatus, dicta ab zva quod est circum, et zzy n quod est principatus, in quo scilicet modo principatur unus servus super alios, postea alius, donec in circulum transierit.
Eadem ratione dicit, quod permittendus est principatus mulierum, et principatus puerorum. Et ratio potest esse, quia quilibet qui constituitur in principatu utriusque sexus, efficitur insignis et additur insignibus ad saevitiam populi reprimendam, qui, sicut dictum est, in ultima demoratia tyrannice dominatur.
Ulterius dicit, quod cautela in illa politia servanda est, quod cuilibet permittatur vivere ut vult a legislatore : eo quod multis est delectabilius vivere inordinate, quam temperate : et quando impediuntur a voluptatibus suis, concitant populum saevientem et tyrannicum, ut insurgant contra legislatorem et insignes : et ex hoc dissolvitur politia frequenter.
Addit autem aliam cautelam, quod legislator caveat in hac politia, quod magnum opus non instituat, quod grave sit communi populo, ne quidem unum solum : et quod semper studeat ut salvetur politia, magis quam ad aliud aliquid : eo quod uno die facile est salvare politiam qualiscumque sit, vel duobus, vel tribus. Propter quod oportet legislatorem studere in omnibus his quae dicta sunt in quinto de salvatione, ut in illa instituat et ponat et caveat ab omnibus his de quibus ibidem dictum est, quae sunt corrumpentia politiam. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Adhuc autem et talia instituta sunt opportuna ad demoratiam talem, scilicet salvandam, velut Clisthenes, legislator scilicet, Athenis
<--- Page Split --->
usus fuit, volens augere democratiam,et, id est, etiam circa Cyrenem, qui 6Tμov, id est, democratiam instituebant, ibi scilicet, quibus etiam usus fuit legislator volens augere democratiam. Et tangit instituta, ibi, Tribus enim aliae faciendae plures. Et causa jam dicta est, ut scilicet multiplicatis tribubus, multiplicentur principes tribuum, et sic confortetur pars insignium contra saevitiam populi. Et addit : Et fraternitates, supple, faciendae sunt propter eamdem causam. Et quae sint fraternitates, jam dictum est in sententia. Et addit : Et in propriis sacris colligendum in pauca, et vocat sacra, confirmationes per pacta et confederationes, quae dicit esse colligenda in pauca, et communia, ut etiam illi qui talibus pactis seu confederationibus præsunt, addantur insignibus contra saevitiam populi. Et generaliter subdit, quod omnia sophisticandum, id est, apparente sapientia ordinandum, ut utique omnes quam maxime permisceantur invicem, per connubia scilicet et confederationes. Et ratio est, quia tunc minus insurgunt contra invicem, et magis salvatur politica. Et adjungit : Consuetudines autem conjungantur, autem et quae priores, id est antiquae. Et ratio est, quia populus difficile recedit a consuetis et antiquis, et saepe dissentiones fiunt quando nova introducuntur.
f Et hoc est quod subdit, ibi, Adhuc autem et tyrannica instituta,emotica,id est, democratica,videntur omnia,quando scilicet ab antiquo sunt observata. Et hujus exemplum est (I Mach. iii, 29 et seq.), ubi Antiochus venit in maxime turbationem, propter hoc quod legitima terræ abstulit, et voluit omnes transferre ad ritum proprium. Et ponit exempla, ibi, Dico autem, puta anarchia servorum, id est, circularis dominatio, qua servi sibi invicem dominantur et
principantur, sicut dictum est. Hæc autem utique anarchia, servorum scilicet, erit usque ad aliquid expediens, id est, limitata ad aliquem numerum, ut immoderate non excrescat. Et ratio est, quia si excresceret immoderate, timendum esset ut adderetur populo, et sit creceret saevitia populi contra insignes. Et mulierum, supple, anarchia permittatur et limitetur utraque, et puerorum, supple, etiam anarchia.
g Et addit aliam cautelam, ibi, Et vivere ut quis vult, dissimulare. Et ponit aliam rationem, ibi, Multum enim est politæ tali auxilians. Et subdit causam, ibi, Delectabilius enim multis est vivere inordinate quam temperate, et quando prohibentur a voluptatibus suis, insurgunt et faciunt seditionem populi.
Et ponit aliam, ibi, Est autem opus legislatoris et volentium consistere talem quamdam politiam, non instituere maximum opus, neque solum unum, id est neque saltem unicum opus grave instituat. Grave opus dicitur, quod est difficile ferre communitati populi : quia populus statim insurgit, et non sustinet. Exemplum hujus saepe visum in Romanis, ubi saepe insurrexit populus ex talibus causis contra insignes et nobiles. Et addit hoc, Sed ut salvetur magis,supple,studendum est legislatori politiae talis. Et subdit rationem, ibi, Uno enim aut duobus aut tribus diebus non difficile manere politizantes qualitercumque, supple, sed ut maneat continue politia talis quae quasi tyrannica est, supple, est difficile. Propter quod oportet de quibus consideratum est prius, supple, in quinto, considerare quae salvationes et corruptiones 1, supple, sint politiarum, et ex his, salvantibus scilicet et corrumpentibus, tentare facere firmitatem, politiae scilicet. Et dicit modum, ibi, Verentes quidem corrumpentia, ponentes autem, id est, statuentes tales leges, et
<--- Page Split --->
non scriptas et scriptas, quae comprehendant maxime salvantia politias. Quales autem illae leges sint, in septimo de salvantibus politias requiratur. Et non putare hoc esse democraticum, neque oligarchicum, quod faciet civitatem quam maxime democratizari et oligarchizari, sed quod plurimo tempore, scilicet ad hoc studeat quod plurimo te n pore potest salvare politiam, id est, non studeat ad hoc quod in hac vel illa politia ponat cives, sed quod pluino tempore conservet eos in politia qua politizant.
i Deinde cum dicit, Qui autem nunc demagogi, etc. ostendit quod quidam demagogi, non sicut dictum est facientes, sed quaerentes esse gratiosi populo, multa democratizant, id est, ad favorem populi instituunt, per praetoria, id est, in causis et judiciis, et his, supple, non conservatur politia, licet acquiratur favor populi : et ex hoc populus confortatur contra insignes, quod saepe causa est eversionis politiae : et ideo subdit : Propter quod oportet adhuc 1 contra agere eos, qui cordi habent politiam, supple, talem. Et dicit quomodo, ibi, Lege statuentes nihil esse publicum, id est, commune, et, id est, etiam eorum quae condemnantur, id est, damna ad quae condemnantur delinquentes, non sunt communia, nec in communi distribuenda, nec sunt conferenda ad commune, sed sint sacrum, scilicet quod ex talibus provenit. Et ostendit quod ex hoc nullum nocumentum justitiae provenit, ibi, Qui quidem enim injusta agunt, nihil minus verentes, id est, timentes erunt injusta facere : damnificabuntur 2 enim similiter, quia ex hoc non minus damnificantur quod obventiones ex talibus in sacris reponuntur, et non dividuntur in turbam. Et ostendit utilitatem ex hoc provenientem, ibi, Turba autem minus corrumpet sententias de iis qui judicantur, ad pec u-
niae scilicet condemnationem. Et ponit rationem, ibi, Cum nihil debeat accipere, supple, sed totum sit in sacris reponendum.
k Ulterius ponit, quod ad politiae conservationem multum valet, quod publicae vindictae paucissimae liant ad condemnationem pecuniae, ibi, Adhuc autem eas quae fiunt, publicas vindictas quam paucissimas semper facere. Propter quod Aristoteles in libro de Regimine dominorum dicit, quod Rex Persarum, qui prae caeteris optime rexit, non nisi semel in anno in publicum procedens, vindictas publicas exercuit in malefactores. Et causa est, quia ex talibus vindictis efficitur horror populo. Et addit : Magnis damnis prohibentes eos qui vane scribunt, id est, qui vanas leges scribunt ad magnas vindictas esse faciendas. Et ponit rationem, ibi, Non enim populares, quorum scilicet est democraticus principatus, sed iusignes, quorum scilicet est principatus oligarchicus, consueverunt inducere, supple, tales scripturas, et propter hoc, supple, tales scripturae non valent ad conservationem democraticae politiae.
Postea addit ultimum documentum, ibi, Oportet autem politiae, talis scilicet, omnes cives maxime quidem benevolos esse. Et ratio hujus est, quia politia illa in se corrupta est, et magis est transgressio quam politia : unde conservari non potest nisi benevolentia civium. Et addit: Si autem non, supple, sint aliqui benevoli, maxime inter insignes, numquam ut adversarios oportet putari dominos, id est, insignes. Et ideo oportet studere ut sint benevoli omnes.
I Deinde cum dicit, Quoniam autem ultimae democratiae, etc. ostendit qualiter optime salvetur ultima democratia, quae est quando totus populus principatur ut unus, et non singuli principantur
<--- Page Split --->
oppressive et tyrannice. Dividitur autem hæc pars in duas partes. In prima enim docet cavere omnia quæ possunt populum incitare contra insignes. In secunda ostendit hoc per exempla, ibi (litt. r), Tali autem quodam modo Carchedonii, etc.
propriis, et negligere propria, licet brevi tempore propter communem utilitatem absint : et sic compendiose causas, et non protrahunt eas, quod multum valet ad conservationem politiæ, et ut populus non concitetur contra judices et insignes. Hæc est sententia.
Prima pars tres particulas habet juxta tria documenta quæ dat. Primum est, quod non sæpe fiant congregationes multitudinum et insignium : quia in congregationibus synodorum et prætoriorum in discussione causarum sæpe fiunt seditiones vel dissentiones. Et hujus sententiam dicit sic : Quod quia ultima democratia multorum hominum est, est enim totius populi principantis, ut vir unus, non ut singuli : et quia difficile est congregari populum et insignes sine mercede, ubi nihil sperant accipere, quia ibi non sunt communes existentes reditus, adversarium est insignibus ad talia congregari et negligere propria, eo quod in talibus locis ubi non sunt reditus communes, ab illatione, id est, communi contributione et depraedatione, id est, præda et spoliis, necessarium est fieri prætoria malorum, id est, congregationes in prætoriiis, ubi dijudicantur causæ. Et talis congregatio jam multas evertit democratias. Ideo debet studere legislator paucas facere congregationes : et si prætoria facienda, oportet ea multorum facere, id est, in quibus multi conveniant, et quod faciat illa paucis diebus. Et assignat duas utilitates ex hoc provenientes. Una est, quod divites tunc minus timent expensas : etsi non accipiant prætoriale quod in communi distribuitur, pauperes autem accipiant : et sic non fit dissentio inter pauperes et insignes. Secunda utilitas est, quod ex hoc multo melius judicantur sententiae quam in prætoriis : quia quando divites et pauperes conveniunt, tunc discutiuntur merita singulorum. Et assignat rationem, quare bonum est quod paucis diebus durent tales, scilicet congregationes : quia divites sive insignes non volunt multo tempore abesse a
Littera sic ordinatur : Quoniam autem ultimæ democratiæ multorum hominum sunt, sunt enim totius populi principantis ut vir unus, et difficile congregari sine mercede, populum scilicet et insignes : quia in congregationibus talibus negligunt homines propria, et hoc est eis difficile, nisi aliquid mercedis accipiant : hoc autem ubi reditus non existunt entes, supple, communes, adversarium insignibus, supple, est. Et ponit causam, ibi, Ab illatione enim, id est, contributione, et depopulatione, id est, spoliis et præda, necessarium fieri, supple, est : quia illam contributionem et depopulationem et spoliationem pauperes, qui sunt communis populus, et tyrannice principantur in tali democratia, semper convertunt in insignes et divites. Et hujus exemplum frequenter apparet in civitatibus Lombardie. Insignibus autem contrarium est hujusmodi damna sustinere, et prætoria malorum, supple, sunt : quia ibi mali conveniunt, quæ scilicet congregationes, et prætoria multas jam democratias everterunt, id est, destruxerunt : quia ibi insignes damna recipiunt ex hoc quod populus servit contra insignes, et destruunt democratiam. Et docet medicamenta ad hoc, ibi, Ubi quidem igitur reditus non existunt entes, communes scilicet, oportet facere congregationes paucas, et prætoria multorum quidem : quia, sicut dictum est, sine multis non bene discutiuntur causæ, paucis autem diebus, supple, durantia talia prætoria.
Et assignat duas utilitates ex hoc provenientes. Prima est hæc : Hoc enim facit et ad non timere divites expensas, id est, quod divites non timeant facere expensas, si divites quidem, et, id est, etiam
<--- Page Split --->
non accipiant prætoriale, pretium scilicet, pauperes autem accipiant. Et ratio est, quia divites non curant de tantillo quod pauperibus confert : et sic concordant pauperes et divites. Et ponit secundam utilitatem, ibi, Facit autem et ad judicare sententias multo melius. Et assignat rationem, ibi, Divites enim multis quidem diebus non volunt a propriis abesse, sive negligere propria, propter communia : brevi autem tempore volunt, supple, abesse propter communem utilitatem, et sic compendiose terminant causas, et non sinunt eas protrahi per appellationes et interlocutoria.
m Secundo, ibi, Ubi autem sunt reditus, etc. dat secundum documentum, et dicit quod non oportet facere quod nunc faciunt demagogi. Qui sint autem demagogi, in praehabitis saepe dictum est : 5r^moc enim in Graeco populus est, a^w autem duco : unde duces et prolocutores diversarum congregationum populi, demagogi dicuntur. Et dicit quid faciunt, scilicet quod illi obvenientia de rebus communibus distribuunt inter se : et ideo semper accipiunt, et rursus indigent propter avaritiam, et auxilium semper accipere, et semper indigere, est pauperibus, sicut perforata lagena, in quam quidquid immittitur, non retinetur, sed per exstillationem sitibunda efficitur sicut prius. Et docet huic malo occurrere, quod vere demoticum, id est, qui democratiam diligit, oportet providere qualiter multitudo non valde egens sit. Et ratio est, quia egestas multitudinis communis populi saepe compellit populum saevire et insurgere contra insignes, et sic dissolvitur politia. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Ubi autem sunt reditus, non facere quod nunc demagogi faciunt. Et ostendit quid est hoc, ibi, Obvenientia enim, de communibus scilicet, distribuunt, supple, inter se, accipiunt autem, supple, obvenientia simul, et rursum indigent eisdem : quia avaritia non quiescit. Et dat simile, ibi, Perfo-
rata enim lagenu est tule unicilium pauperibus. Et ratio est, quia talis lagena semper sitibunda desiderat impleri.
n Et dat medicinam, ibi, Sed oportet vere demoticum, id est, democratiam diligentem, providere qualiter multitudo non valde egens sit : quia, sicut dictum est, egestas saepe compellit multitudidem insurgere contra insignes. Et hoc est quod dicit : Haec enim causa est, quod valde scilicet eget multitudo, ejus quod pravam esse democratiam.
o Ex hoc infert medicamentum, ibi, Artificiandum igitur qualiter abundantia fiat diuturna, egenis scilicet. Et ostendit modum, ibi, Quoniam autem expedit hoc eciam divitibus. Et ratio est, quia divites ex hoc quiescunt et fruuntur suis in pace. Et dat modum qualiter hoc fiat, ibi, Quae quidem a reditibus fiunt congregantes, id est, quod congregent obventiones redituum communium, simul tota oportet distribuere pauperibus, ut sic cesset saevitia eorum contra insignes.
p Et docet qualiter hoc fit quadrupliciter. Unus modus est, quod ex hoc ement fundiculi acquisitionem, id est, sortem aliquam vel possessionem, ut dent pauperibus unde vivant. Et hoc dicit, ibi, Maxime autem si quis potest tantum congregans, quantum ad fundiculi acquisitionem. Et subdit secundum modum, ibi, Si autem non potest ad fundiculi acquisitionem, vel saltem ad occasionem negotiationis et agriculturae, id est, quod tantum dent eis de communibus obventionibus, quod possint lucrari per negotiationes et agriculturam, ne nimia egestate compulsi insurgant contra insignes.
q Et si hoc non possit fieri omnibus et singulis, quod saltem fiat, secundum tribus, vel secundum partem aliquam alteram, scilicet officiorum vel artificum : et sic secundum partem distribuunt inter pauperes, ita scilicet quod ad necessarias
<--- Page Split --->
synodos divites inferant mercedem pauperibus, respuentes vanas oblationes, supple, sed pauperibus distribuant.
r Deinde cum dicit, Tali autem quodam modo, etc. probat quod dictum est per exempla. Et circa hoc duo facit. Primo probat per exemplum Carchedoniorum, secundo per exemplum Tarentinorum, ibi, (litt. s), Bene autem habet imitari, etc.
De Carchedoniis dicit, quod tali modo Carchedonii politizantes, amicum acquisieverunt populum, et propter hoc populus non insurrexit contra insignes, et stabat democratia : quia semper aliquos de populo emittebant ad negotia : et sic populum, et domos sive familias populorum, divites faciebant, eo quod lucris propriis poterant intendere. Et assignat causam : Quia generosorum et intellectum habentium insignium proprium est quod assumant pauperes de populo, ut dent eis occasionem lucrandi, et provocent ad operationes lucrativas. Haec est sententia.
Littera sic ordinatur : Tali autem quodam modo, scilicet quo dabant occasionem lucrandi pauperibus, Carchedonii politizantes, amicum acquisierunt populum. Et tangit modum, ibi, Semper enim de populo emittentes aliquos, supple, a negotiis publicis et omnibus absolventes, ad negotia, supple, propria agenda, δῆμος, id est, populos faciunt divites. Et ponit rationem, Generosorum 2 enim et intellectum habentium insignium est, supple, proprium, et assumentes pauperes, id est, quod sint assumentes, pauperes, occasiones quidem dantes, per mutuationes scilicet pecuniae et alia adjutoria, provocare ad operationes, scilicet propriae utilitatis, ut sic scilicet satis ha-
bentes et sufficienter in propriis, non insurgant.
s Secundo,ibi, Bene autem habet imitari, etc. probat per exemplum Tarentinorum, et dicit: Bene autem habet imitari, et primo etiam Tarentinorum principatum. Tarentina autem quaedam est civitas Graeciae. Et dicit in quo, ibi, Illi enim communia, id est, communes obventiones, facientes possessa pauperibus : quidquid enim erat de communibus obventionibus per legem statutam dabant pauperibus, ad usum, id est, ad utilitatem propriam convertenda : et sic, benevolam instituunt multitudinem, ut scilicet non insurgant contra eos. Et adhuc dicit aliud quod fecerunt Tarentini ad benevolentiam populi, ibi, Adhuc autem principatus omnes duplices fecerunt, Tarentini scilicet. Et tangit modum, ibi, Hos quidem eligibiles, qui scilicet per electionem principarentur, hos autem sortiales, qui sorte succederent. Et tangit causam, ibi, Sortiales quidem, ut populus, supple, communis, ipsis participaret, quando scilicet omnes communiter possent sorte succedere in principatum. Eligibiles autem ut politiarent melius : quia in electione, si discretus est eligens, attenditur virtus et prudentia in electo, quibus melius politizat electus ad principatum. Et quia posset aliquis dicere, quod in eodem principatu non possent esse sortiales et eligibiles, occurrit respondens, ibi, Est autem hoc facere et de eodem principatu partientes, id est, dividentes, hos quidem sortiales, supple, esse principes, hos autem eligibiles.
Deinde subjungit epilogum de omnibus dictis in hoc capitulo, ibi, Quomodo quidem igitur oportet democratias instituere, dictum est.
<--- Page Split --->