CAPUT VI.
De necessariis in civitate magistratibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Consequens autem dictis est dividere bene quae circa principatus, quot, et qui, et quorum, sicut dictum est et prius.
Consequens est circa magistratus videre diligenter, quot hi sint, et quales, et quibus de rebus, ut supra dictum est.
b Sine necessariis quidem enim principatibus impossibile est esse civitatem. Sine iis autem qui ad bonum ordinem et ornatum, impossibile habitari bene.
Sunt enim quidam magistratus, sine quibus civitas esse non potest. Sunt etiam quidam ad cultum ornatumque pertinentes, sine quibus bene habitari civitas non valet.
c Adhuc autem necessarium in parvis quidem pauciores esse principatus, in magnis autem plures, sicut exstitit prius dictum. Quales igitur congruit simul ducere, et quales separare, oportet non latere.
Præterea necessarium est, et in parvis quidem civitatibus pauciores esse magistratus, in magnis autem plures, ut prius ostendimus. Quales ergo congruat simul conjungere, et quales separare, non debet esse clam.
d Primo quidem igitur cura necessariorum quae circa forum : cui oportet quemdam principatum præesse aspicientem circa contractus, et bonum ornatum. Fere enim necessarium omnibus civitatibus, hunc quidem emere, hunc autem vendere ad eam quae ad invicem necessariam utilitatem, et hoc est accommodatissimum ad aßtaßxelav, propter quam
Primum ergo cura rerum necessariarum, ut in foro adsint venumdenturque. Super qua quidem cura magistratus quidem est constituendus, cujus officium sit circa contractus, et circa honestatem. Nam cunctis fere civitatibus necessarium est emptiones venditionesque fieri invicem, pro usu rerum necessariarum : et hæc facultas maxima et expeditissima
<--- Page Split --->
videntur in unam politiam convenisse.
e Altera autem cura huic habita et propinqua, quæ eorum, quæ circa municipium publicorum et propriorum, qualiter bonus ornatus sit, et cadentium ædificiorum et viarum salvatio et directio, et confinium ad invicem, qualiter sine querela se habeant, et curæ alia quæcumque iis similis modi. Vocant autem plurimi àzïvovàzïv talem principatum. Habet autem partes plures numero, quarum ad alias alios instituunt in civitatibus magis populosis, velut murorum factores, et fontium curatores, et portus custodes.
est ad eamdem sufficientiam consequendam, cujus gratia in unam videntur convenisse Reipublicæ societatem.
Altera vero cura huic conjuncta, ac propinqua est, circa urbem de publicis privatisque rebus, de ædificatione decenti, de viarum conservatione ac directione, de finibus regendis, ut sine querela sint, et de similibus. Vocant autem plurimi hujusmodi magistratum ædilitatem. Partes ejus vero sunt plures, ut in magnis civitatibus aliae super alias incidunt, ceu mœnibus reficiendis præfecti, et fontium curatores, et pontium ac portuum conservatores.
f Alia autem necessaria et consimilis huic : de eisdem quidem enim, sed circa regionem est, et de eo quod extra oppidum. Vocant autem principes hos, ii quidem agronomos, ii autem ß.ò.çòòòòòòòòòòòòòòòòòòòò. IIæ quidem igitur curae horum sunt tres.
Alia vero est cura, et quidem necessaria, atque huic propinqua : nam de eisdem rebus caeterum non in urbe, sed extra urbem in agro versatur. Vocant autem hujusmodi magistratum, alii diffinitores, alii custodes agrorum. Hæ igitur procurationes sunt tres.
g Alius autem principatus, ad quem reditus communium referuntur, a quibus custodientibus partiuntur ad unamquamque dispensationem. Vocant autem receptores hos et camerarios.
Est et alius magistratus, ad quem reditus publici referuntur, qui apud eos conservati, mox distribuuntur ad singulas opportunitates. Vocant vero istos receptores et quaestores.
h Alius autem principatus, ad quem rescribi oportet proprios contractus, et judicia ex praetoriis, apud eosdem autem istos et scripturas sententiarum fieri oportet, et inductiones. Alicubi quidem igitur partiuntur et hunc in plures : est autem unus principalis horum omnium, vocantur autem tàpoìvììòòòòòòòòòòòòòòòòòòòò èt præsides, et aliis iis nominibus propinquis.
Alter vero magistratus est apud quem præscribi oportet privatos contractus et sententias judicum, apud quos etiam postulationes, vacationesque in jus præscribi debent. Quibusdam in locis hujusmodi magistratum dividunt in partes plures : sed est una eademque auctoritas istorum omnium, appellantque eos qui hunc magistratum gerunt, tum præfectos, tum memoriales, vel similibus nuncupationibus.
i Post hunc autem consequens quidem, necessariissimus autem fere et maxime difficilis principatuum est, qui circa
Qui vero post hunc sequitur, summe necessarius est, ac difficillimus omnium magistratuum. Versatur autem circa
<--- Page Split --->
actions condemnatorum et proscriptorum secundum scriptiones, et circa custodias corporum.
exsecutiones eorum qui damnati sunt, et circa eorum pœenas atque custodias.
k Gravis quidem igitur est propter multam habere inimicitiam : ita ut ubi non est magna lucrari, neque principari sustinent ipso : neque qui sustinent, volunt agere secundum leges.
Est autem gravis hujusmodi administratio, propter multas quae inde proveniunt, inimicitias. Itaque nisi magna emolumenta ex eo capiantur, gerere illum omnes recusant : et si gerant, secundum leges facere non tolerant.
l Necessarius autem est : quia nullus profectus est fieri quidem sententias de justis, has autem non accipere finem. Quare si non factis communicare invicem impossibile, et exsecutionibus non factis.
Sed est necessaria res : nam nihil prodessent judicia, aut sententiae, nisi forent qui eas exsecutioni mandarent. Quare si haec desint, communio inter se civium permanere non potest.
m Propter quod melius non unum esse hunc principatum, sed alios ex aliis praetoriis. Et circa praepositiones eorum quae rescripta sunt, eodem modo tentare dividere. Adhuc autem quaedam agere et ipsos principatus, aliosque et novorum magis novos : et eos qui instantium, cum alter condemnaverit, alterum esse exsequentem : velut àstuvomòùc eos qui àyopavòm, eos autem qui ab iis, alios.
Præterea melius est non unum hunc esse magistratum, sed partiri in plures, ut alii de aliis judicia exsequantur. Et circa actiones eadem modo conandum est distinguere. Adhuc etiam magistratus alios aliis exsequendis, et novorum magis novos. Et præsidentium alio condemnante, alii sint qui exigant, ceu prætores urbani, ædilium condemnationes, ac rursus istorum alii.
n Quanto enim utique minor inimicitia infuerit exsequentibus, tanto magis accipient finem exsecutiones. Eosdem quidem igitur esse condemnantes et exsequentes, inimicitiam habet duplicem : de omnibus autem eosdem adversarios omnibus.
Quanto enim minus inimicitiarum sit illis qui exsecutioni demandant, tanto magis res finem suscipient. Si sint ergo lidem qui condemnant, et qui condemnationes exigunt, duplex contrahiturodium : in omnibus autem eosdem cunctis inimicum est.
o In multis autem locis divisi sunt, qui custodit, ad eum qui exsequitur, velut Athenis vocatorum undecim. Propter quod melius et hunc separare, et sophisma quaerere etiam circa hunc : necessarius quidem enim non minus dicto.
Multis etiam locis separatur ille qui custodit reos, ab illo qui animadvertit in eos, ut Athenis illi qui undecim viri nuncupantur. Quapropter melius est hunc quoque dividere magistratum, et quasi adumbrare, et mitigare : est enim necessarius non minus quam superior.
p Accidit autem òtìèxèç quìdem fugere maxime hunc principatum : pravos autem non securum facere dominos, ipsi
Contingitque in eo, ut viri boni maxime vitent hoc cfficium : pravos autem nequaquam tutum sit ei præficere, cum
<--- Page Split --->
enim indigent custodia aliorum, magis quam possint alios custodire.
ipsi potius indigeant custodia et carcere, quam alios debeant custodire.
q Propter quod oportet non unum repositum principatum esse apud ipsos, neque continue eodem, sed juvenum, ubi aliquis epheborum vel custodiarum est ordo, et principatuum oportet secundum partes facere curam alios. Hos quidem igitur principatus tamquam necessariissimos ponendum esse primos.
Itaque oportet hoc non unum esse officium, neque continuo ab eisdem fieri, sed ubi est aliquis juniorum ordo, aut custodum, aut magistratuum, deputandi sunt pro tempore alii, atque alii, qui horum officiorum suscipiant curam. Hos ergo magistratus tamquam summe necessarios ponendum est esse primo.
r Post hos autem necessarios quidem, nihilominus, in majori autem schemate ordinati : etenim experientia et fide indigent multa : tales autem erunt utique qui circa custodiam civitatis, et quicumque ordinantur ad bellicas opportunitates. Oportet autem et in pace et in bello, portarum et murorum custodiae, similiter curatores esse exquisitionis et coordinationis civium.
Post hos autem alii sunt magistratus, nec sane minus necessarii, et majoris quidem dignitatis, nam plurima indigent experientia et fide : tales vero sunt circa custodiam urbis, et circa illa omnia quae ordinantur ad bellicas expeditiones. Opus est enim et in pace et in bello permultis : nam et meenia civitatis curanda tuendanque sunt, et disquisitiones, descriptionesque civium agendae.
s Hic quidem igitur in omnibus iis principatus plures sunt, hic autem pauciores : velut in parvis civitatibus unus in omnibus. Vocant autem duces exercitus et principes belli tales. Adhuc autem et si sint equites, aut nudi, aut sagittarii, aut nautici : et super horum unumquemque aliquando constituuntur principatus vocati navarchiae, et equiarchiae, et ordinum archiae : et particulariter autem qui sub iis trierarchiae, et insidiarum dispositiones et philarchiae, et quaecumque partes horum. Quod autem omne, una quaedam horum est species curae bellicorum. Circa hunc quidem igitur principatum habet hoc modo.
Alicubi ergo super his plures sunt magistratus, alicubi pauciores : veluti in parvis quidem urbibus, unus super omnibus. Appellant vero hos praetores, vel consules. Insuper si sint equites, aut pedites, aut sagittarii, aut turba navalis, super unoquoque eorum praefecti quidem statuuntur, appellanturque praefecti equitum, praefecti legionum, praefecti navales, et seorsum sub his praefectus triremis, praefectus cohortis, tribunus militum, et alia hujusmodi particularia. Totum vero, unum aliquid est, procuratio scilicet rerum bellicarum. Et erga hujusmodi magistratum hoc modo se habet.
t Quoniam autem principatuum quidam, etsi non omnes tractant multa communium, necessarium aliquem esse sumentem rationem, et emendantem, ipsum nihil aliud tractantem : vocant hos ii quidem correctores, ii autem ratiocinatores, ii autem exquisitores, ii vero suvtyropou.
Cum ergo quidam magistratuum, etsi non omnes pertractent multa negotiorum publicorum, necesse est esse alium magistratum, qui rationes repetat atque corrigat, ipse vero nihil tractet. Vocant vero hos alii correctores, alii rationales, alii scrutatores, alii procuratores.
<--- Page Split --->
u Præter omnes autem hos principatus, qui maxime dominans est omnium. Idem enim sæpe habet finem, et ephoriam quæ præsidet multitudini, ubi dominans est populus. Oportet enim esse congregans, quod dominans politiæ : vocantur autem hic quidem præconsules propter præconsiliari, ubi autem multitudo est, consilium magis. Politici quidem igitur principatuum tot quidem sunt.
Præter hos vero omnes magistratus, unus est maxime principalissimus omnium : idem enim plerumque habet finem et introductionem, qui præsidet multitudini, ubi populus dominatur. Oportet autem id quod cogit, summam habere in Republica auctoritatem. Appellantur vero quibusdam in locis præconsultores, ex eo quia ante deliberant : ubi vero multitudo est, consilium magis. Civitatum igitur magistratus fere tot aliqui sunt.
x Alia autem species curae, quae circa Deos, velut Sacerdotes et curatores eorum quae circa sacra, ut serventur existentia, et erigantur decedentia ædificiorum, et aliorum quaecumque ordinata sunt ad Deos.
Alia species curationis est circa rem divinam, ceu Sacerdotes, et æditui circa templa, ut conserventur quæ sunt, et erigantur ruinosa ædificia, et cætera omnia, quæ pertinent ad divinum cultum.
y Accidit autem curam hanc alicubi quidem esse unam, velut in parvis civitatibus : alicubi autem multas et separatas sanctitatis, puta sacrorum factores, et templorum custodes, et camerarios sacrarum pecuniarum. Habitus autem huic, qui determinatus ad immolationes communes omnes quascumque non assignat lex sacerdotibus, sed a communi mensa habent honorem. Vocant autem ii quidem principes hos, ii autem reges, ii autem prytanes.
Evenit autem alicubi curam hanc esse unam, ut in parvis civitatibus, alibi vero plures separatas a sacerdotio, ut sacrificuli, ac æditui, et custodes sacrarum pecuniarum. Huic consequens est illa, quæ circa sacrificia publica, quotcumque sacerdotibus lex non committit, sed ex publico fiunt. Vocant autem eos qui istis præsunt, alii reges sacrorum, alii Pontificcs maximos.
z Necessariæ quidem igitur curæ sint de iis, ut est dicere summatim, circa dæmonia et bellica, et circa reditus, et ea quæ expenduntur, et circa forum, et circa municipium, et portus, et regionem. Adhuc quæ circa prætoria, et commutationes, scripturas et exsecutiones, et custodias, et circa ratiocinationes, et exquisitiones, et correctiones principatuum, et finaliter quæ circa consilians sunt communium, proprii autem civitatibus, quæ magis vacant et magis gaudent.
Necessaria ergo officia sunt circa hæc, ut illa repetamus circa rem divinam, circa rem bellicam, circa reditus publicos, et impensas circa forum, circa urbem, et portus, et regionem. Insuper circa judicia et contractus, postulationes et exsecutiones et custodias, et super rationibus et disquisitionibus, et super correctionibus eorum quæ quis gesserit in magistratu, et finaliter circa consilia hæc communia, propria autem earum civitatum, quæ magis pacatæ atque tranquillæ sunt.
aa Adhuc autem solliciti de bono ornatu, de gynæconomia, de custodia legum, de lege puerorum, de principatu
Curam facere de mulierum disciplina, de legibus servandis, de disciplina juventutis, de gymnasiumu gubernatione.
<--- Page Split --->
exercitiorum. Adhuc autem cura circa agones gymnasticos, et dionysiales, et utique si quas tales alteras accidit fieri theorias.
Praeterea de ludis gynnicis, ac musicis, et si qua alia hujuscemodi spectacula continget fieri.
bb Horum autem manifeste quidam sunt non demotici principatuum, puta gynaconomia et πταδονυμία. Egenis enim necesse uti mulieribus et pueris, tamquam consequentibus propter inservilitatem.
Horum vero quaedam manifeste sunt non popularia, veluti disciplina mulierum et puerorum. Nam pauperibus necesse est uti mulieribus, et pueris, tamquam ministris, quoniam servos non habent.
cc Tribus autem existentibus principatibus, secundum quos eligunt quidam principatus principales, scilicet custodibus legum, praeconsultibus, consilia : qui quidem legum custodes, aristocraticum : oligarchicum autem, qui praeconsules, consilium vero demoticum. De principatibus quidem igitur in typo fere dictum est de omnibus.
Cumque tres sint magistratus, per quos assumunt quidam summas potestates, conservatores legum, et praeconsultores, et consilium : conservatores legum, optimatum magistratus est : praeconsultores vero, paucorum potentiae : consilium autem, populare. De magistratibus ergo ut in figura fere dictum est omnibus.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Ultima pars sexti libri et est etiam sextum capitulum, in quo agit de divisione principatuum, ita quod principatus dicantur omnia officia publica, in quibus præsunt aliqui ad ordinationem et exsecutionem illorum officiorum. Et in littera dividit eos principatus in tres : quidam enim pertinent ad tranquillam vitam in bonis et possessionibus civitatis, et de illis agit primo. Secundo de iis quæ pertinent ad bellicas opportunitates,ibi, (litt. r) Post hos autem necessarios quidem nihil minus, etc. Tertio ponit eos qui pertinent ad sacra, et ad nobiles, et ad correctiones, et ad hujusmodi, ibi (litt. x), Alia autem species cura quae circa Deos, etc.
a In prima parte septem ponit per or-
dinem publica officia, sine quibus non potest esse civitas nec communicatio bona civitatis. Primus scilicet principatus est de iis quæ circa forum. Secundus de his quæ circa municipium publicorum et communium bonorum, sicut, verbi gratia, circa cadentia ædificia, qualiter reparentur, qualiter viae dirigantur, qualiter confinia salventur. Tertius est qualiter in civitatibus populosis instituantur murorum factores, fontium curatores, et portuum custodes in civitatibus ubi est navigium. Quartus est eorum quæ sunt extra oppidum vel civitatem in regione ubi constituuntur agrorum mensuratores et terminorum. Quintus est principatus, ad quem referuntur communes reditus sicut ad camerarios, et a quibus exiguntur quando debentur, et quando etiam ad communes dispensationes expendunt. Sextus est principatus, qui pertinet ad scriptores, tabelliones scilicet et scriniarios et notarios, et eos qui memores de-
<--- Page Split --->
bent esse pactorum et contractuum qui fiunt inter homines. Septimus qui necessarissimus est, licet difficilis sit, qui est circa actiones condemnatorum et scriptiones, et circa custodias corporum, et hujusmodi ad condemnatos pertinentium, sicut quod quidam sint condemnantes, et quidam exsequentes. Et hunc dicit esse dividendum in plures. Et addit quod ad talem etiam pertinet custodia meretricum et epheborum, et hujusmodi quæ pertinebant ad gentium immunditias : qui modus usque hodie servatur in civitatibus Orientalium, qui semper immundi fuerunt et Sodomite pessimi et hæretici contra naturam. Propter quod dicit Albumasar de Mahumeto cujus cultores sunt illæ nationes : « Signum, inquit, prophetiæ Mahumeti, scilicet Scorpio est, quod signum est mendacii secundum astronomos : quia Mahumetus nusquam nisi mendacium et turpitudinem docuit. »
Hanc sententiam littera plane dicit, quæ sic ordinanda est : Consequens autem dictis est dividere bene quæ circa principatus : quia nisi principatus distinguantur, confusio est officiorum in civitate. Qualiter vero dividantur, subdit, ibi, Quot et qui et quorum, supple, debeant esse, sicut dictum est prius, in quinto scilicet, ubi tractatum est de divisione politiarum et ephororum.
b Et ponit rationem, ibi, Sine necessaris quidem enim principatibus impossibile est esse civitatem. Et addit ulterius de ratione. Sine his autem qui spectant ad bonum ordinem et ornatum, impossibile habitari bene, supple, in civitate.
c Et subdit quomodo hæc differenter sunt in parvis et magnis civitatibus, ibi, Adhuc autem necessarium in parvis quidem, supple, civitatibus, pauciores esse
principatus, in magnis autem plures, sicut exstitit prius dictum, in quarto scilicet et in quinto hujus scientiæ. Ex his concludit, ibi, Quales igitur principatus congruit simul ducere, eosdem scilicet principes, et quales separare, oportet non latere.
d Primum principatum ponit, ibi, Primo quidem igitur cura necessariorum quæ circa forum, id est, circa ea quæ sunt de numero necessariorum. Et dicit officium illius, ibi, Cui oportet quemdam principatum præesse aspicientem circa contractus et bonum ornatum, justitiæ scilicet, quod nulli fiat injuria. Et ponit rationem, ibi, Fere enim necessarium omnibus civitatibus, hoc 1 quidem vendere, hoc 2 autem emere, ad eam quæ ad invicem necessariam opportunitatem 3, id est, communicationem : et hoc est accommodatissimum, id est, utilissimum ad aùtàpxelav, id est, secundum se sufficientiam, propter quam videntur in unam politiam, id est, in unum ordinem communicationis, convenisse. Politia autem nihil aliud est quam ordo communicantium, sicut sæpe in ante habitis dictum est.
e Secundum principatum ponit, ibi, Altera autem, scilicet circa ordinationem principatus, supple, oportet esse, cura huic habita, id est, huic consequens et propinqua. Et dicit quæ est hæc ordinatio, ibi, Quæ, supple, est eorum (et exponit) quæ circa municipium (municipium dicitur civitas, quia munit eos quos capit) publicorum, id est, communium, et propriorum, ad singulos scilicet cives pertinentium. Et dicit modum, ibi, Qualiter bonus ornatus sit, in civitate scilicet, et, supple, qualiter sit, cadentium ædificiorum et viarum salvatio et directio, et confinium ad invicem, id est, qua-
<--- Page Split --->
liter salventur confinia arearum, ut unus non occupet aream alterius. Et ponit modum: Qualiter sine querela se habeant, scilicet cives unusquisque in suis terminis, ibi, Et curae, supple, salvandi talia et alia quaecumque iis similis modi, supple, sunt. Et dat nomen isti principatui, ibi, Vocant autem plurimi aetuvoviatav talem principatum, id est, principatum astutorum sive sapientium. Et componitur ab aetuv quod est astutia 1, et v6voc quod est regula, quasi astutia regulata: quia principes tales oportet esse regulatos et sapientes in consideratione propriorum et communium. Dicuntur autem nunc tales principes castellani, qui potestatem habent talia considerandi et cavendi. Et subdividit hunc principatum, ibi, Habet autem partes plures numero, quarum ad alias, supple, partes, alios, supple, principes, instituunt in civitatibus magis populosis, (et exemplificat) velut murorum factores et fontium curatores, et portus custodes, scilicet in civitatibus ubi est navigium.
f Alia autem necessaria. Tertium principatum ponit : et consimilis huic. Et dat rationem quare consimilis, ibi, De eisdem quidem enim, supple, est, scilicet communibus. Et subdit qualiter distinguatur ab ista, ibi, Sed circa regionem est, et de eo quod est extra oppidum, sicut, verbi gratia, circa mensuras agrorum. Et dat nomen isti principatu, ibi, Vocant autem principes hos, ii quidem agronomos, id est, agrorum mensuratores, ii autem 0.0povc, id est, fundorum sive praediorum distinctores: quia per funiculos et decem petras et perticas et alias duodecim mensuras geometricas describunt sive distribuunt et distinguunt areas uniuscujusque, sicut expresse traditur in libro quem transtulit Boetius de Graeco in Latinum, et est Euclidis de Mensuris agrorum et arcarum.
Et subjungit quasi epilogando, ibi, Hae quidem igitur curae horum sunt tres.
g Quartum principatum ponit, ibi, Alius autem principatus, supple, est in civitate, ad quem reditus communium referuntur, ut scilicet accipiat, a quibus custodiendibus tales, scilicet reditus communes partiuntur ad unamquamque dispensionem, quando scilicet indigent expensis de communi. Et dat istis nomina, ibi, Vocant autem receptores hos et camerarios.
h Quintum principatum ponit, ibi, Alius autem principatus, ad quem rescribi oportet proprios contractus et judicia ex praetoriis, apud eosdem autem istos et scripturas sententiarum fieri oportet, et inductiones, supple, testium. Alicubi quidem igitur partiuntur et hunc, scilicet principatum, in plures, propter plures actus et officia, et sicut dictum est, quidam dicuntur notarii, quidam tabelliones, quidam scriniiarii, quidam officiales: est autem unus, scilicet principatus, principalis horum omnium. Vocant autem illum i<po^wv^ovc, quod apud Latinos sonat sacrum: quia omnes tales scripturae sacre sunt et authenticae: et praesides, quia in judiciis praesident. Vel memores vocant, quia per manum publicam scribentes, praeterita facta revocant ad memoriam judicibus. Propter quod Aristoteles in primo Rhetorices dicit, quod « charlis fit fides judici. »
i Sextum principatum p<aiit, ibi, Post hunc autem consequens quidem, necessariissimus autem fere et maxime difficilis principatuum est, qui circa actiones condemnatorum et proscriptorum, et secundum inscriptiones, in quibus scilicet contintentur male facta eorum, propter quacondemnantur, et circa custodias corpo-
1 'Aetv, latine urbs : nam, ut patet ex pluribus etymologiis quas dat Albertus noster, lin-
<--- Page Split --->
rum, postquam interfecti sunt, ne sepeliantur communi sepultura, et etiam circa carcerales custodias captorum.
k Et ostendit difficultatem hujus, ibi, Gravis quidem igitur est, supple, iste modus, propter multam habere inimicitiam: quia quamvis pœenas digne patiantur, tamen inimicantur eis qui inferunt illas. Et ostendit signum gravitatis illius modi, ibi, Ita, supple, gravis est, ut ubi non est magna lucrari, neque principari sustinent ipso, neque qui sustinent, viles scilicet personae, sicut carnifices, volunt agere secundum leges: illegales enim sunt tales personae.
l Et subdit, quod tamen necessarius est, ibi, Necessarius autem est. Et ponit causam, ibi, Quia nullus profectus est, fieri quidem sententias de justis, scilicet condemnationibus, has autem non accipere finem, scilicet per exsecutionem. Ex omnibus his concludit, ibi, Quare sine 1 factis, communicare invicem impossibile, supple, est, et exsecutionibus non factis, supple, impossibile est communicare. Unde nisi sententiae mandentur exsecutioni, perfecta communicatio esse non potest inter cives.
tium, supple, sunt ultores vel correctores, cum alter condemnaverit, supple, ut judex, alterum esse exsequentem, supple, sententiam datam. Melius est enim quod alter exsequatur quam qui sententiam dedit. Et dat nomina, ibi, Velut ktuvovovoc, supple, dicere eos principes qui ex sensu et sapientia sententias dictant, eos autem qui kqovavovov, id est, qui per actum exsequitur sententias datas, eos autem qui ab iis, sicut ministri, alios, supple, oportet dicere.
n Et ponit causam omnium horum, ibi, Quanto enim utique minor inimicitia infuerit exsequentibus, supple, tales sententias, tanto magis accipiunt finem exsecutiones : et hoc est utile Reipublicae.
Et subdit conclusionem ex omnibus his, ibi, Eosdem quidem igitur esse condemnatos et exsequentes, inimicitiam habet duplicem : de omnibus autem eosdem adversarios, facit esse omnibus, scilicet et pro dictatione sententiae, et pro exsecutione. Et hoc expedit, unde melius est hos principatus dividere: quia tunc et judex excusabit se quod jure cogente dictavit sententiam, et exsequens excusatus erit, scilicet quod judice compellente oportuit eum exsequi.
m Ex his elicit concludendo modum istum, ibi, Propter quod melius non unum esse hunc principatum, sed alios ex aliis praetoriis. Et circa praepositiones eorum quae rescripta sunt, eodem modo tentare dividere, ut scilicet, sicut dictum est, ibi alii sint notarii, alii tabelliones, alii scriniiarii. Adhuc autem quaedam agere et ipsos principatus, id est, quod ipsi principes agant quaedam, aliosque et novorum, supple, emergentium talium magis novos, supple, esse actores, et sic principatus in multa dividantur, quia melius fiunt per plures quam per paucos. Et eos qui instantium, id est, praesen-
o Et quod dixit, probat per exemplum, ibi, In multis autem locis divisi sunt, qui custodit, sicut carcerarius et judex, ad eum qui exsequitur: alius enim est qui exsequitur pœenas et sententias dictatas. Velut Athenis vocatorum undecim (undecim enim erant positi Athenis, qui sententias judicum exsequerentur infligendo pœenas debitas). Propter quod melius, supple, est, et hunc separare, scilicet principatum, et sophisma quaerere, id est, apparentem sapientiam coram populo, etiam circa hunc, supple, dividendo. Et subdit, quod iste modus est valde ne-
<--- Page Split --->
cessarius, licet difficilis, ibi, Necessarius enim est non minus dicto, modo scilicet.
p Accidit autem iptixxix, id est, superjustos quidem fugere maxime hunc principatum. Et hujus ratio est, quia intendere talibus videtur esse crudele et inhumanum et causativum inimicitiarum : pravos autem non securum facere dominos, scilicet in talibus. Et ponit rationem, ibi, Ipsi enim indigent custodia aliorum, pravi scilicet, magis quam possint alios custodire.
q Propter quod oportet non unum, id est, nullum repositum principatum esse apud illos, pravos scilicet, neque continue eodem, supple, oportet uti principatu, sed juvenum, supple, oportet uti principatu, ubi aliquis ephemerum, scilicet lupanarium, ubi pueri ponuntur prostibulo, vel custodiarum est ordo, sicut incarceratorum, vel meretricum, ut in sententia dictum est, et principatuum, oportet secundum partes facere curam alios, scilicet et alios.
Post haec omnium dicit quasi epilogum, ibi, Hos quidem igitur principatus qui dicti sunt, scilicet septem, tamquam necessariissimos ponendum esse primos. Et nemo credat hic Aristotelem commendare lupanar epheborum : quinimo detestatur : sed recitat hic gentilem ritum pessimorum, sicut in secundo Mach. (iv, 9 et seq) legitur de Simone pessimo, quod prava instituta sanciebat. Et enim ausus est sub ipsa arce gymnasmum constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere. Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus.
r Deinde cum dicit, Post hos autem necessarios, etc. agit de principatibus bellicis et ad communes opportunitates
civitatis pertinentibus. Et habet quatuor partes. In prima ponit quae pertinent ad custodiam civitatis et ad bellica. In secunda ponit ea quae pertinent ad communnes rationes et emendationes civitatis, ibi, (litt. t), Quoniam autem quidam principatuum, etc. In tertia ponit ea quae pertinent ad Deos et ad sacra, ibi (litt. x), Alia autem species curae, etc. In quarta agit de fortunis bellicis et reditibus, quae quotidie expenduntur circa forum et circa municipium, ibi (litt. z, circa initium), Circa demonia et bellica, etc.
Sententia prime partis est haec, quod post hos principatus qui dicti sunt, non minus necessarii, scilicet alii, in majori autem schemate, id est, in 'majori forma principatus et honorabiliori, ordinati : quia experientia indigent et fide, id est, experta fide : et sunt illa quae sunt circa custodiam civitatis, sicut in portarum et murorum custodia, quibus civitas indiget, et in bello, et in pace : et quibus indiget in bellicis opportunitatibus, et in exquisitionibus, et ordinationibus civium, quando scilicet ad bella debent procedere. Et haec omnia sunt plura in majoribus civitatibus, et pauciora in minoribus civitatibus : ita quod in parva civitate unus est super omnes principatus. Et dicit quod tales vocant duces exercitus et principes belli, et in ipso exercitu quosdam vocant equites, qui equestres sunt, in equis pugnantes : quosdam autem nudos, inermes scilicet, quosdam sagittarios, et quosdam nauticos qui in navali bello pugnant : inter quos sunt multae diversitates : unde super unamquamque divisionem constituuntur principatus qui vocantur navarchiae et equiarchiae, et generaliter ordinum archiae, id est, cujuslibet legionis principatus, et sub istis particulariter signantur trierarchiae, id est, qui ordinant eos qui in trieribus pugnant, et insidiarum dispositiones, id est, qui ordinant eos qui insidiantur, et philarchiae, id est, ordinatores eorum, scilicet qualiter de-
<--- Page Split --->
clinandum est aliquando ad hostibus, et eorum qui secundum particulares ordines sunt etiam in talibus. Omnia enim conveniunt in hoc quod sunt circa curam bellicorum. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur: Post hos autem necessarios quidem, supple, principatus, nihilominus, supple, sunt alii principatus, in majori autem schemate, id est, forma ordinati. Et ponit rationem, ibi, Etenim experientia et fide indigent, id est, experti in fide, et probati multa. Et tangit quæ sunt illa, ibi, Tales autem erunt utique illi qui circa custodiam civitatis, supple, ordinantur, et quicumque ordinantur ad bellicas opportunitates. Et dat rationem, ibi, Oportet autem et in pace et in bello, supple, quod sint, portarum et murorum custodie. Et ideo præceptum Romuli fuit ut nullus ascenderet super murum, ne ex hoc læderetur civitas: et Remum fratrem suum præcepit interfici, qui contra hoc præceptum ascendit super murum. Similiter, supple, oportet esse curatores exquisitionis, et coordinationis civium, id est, qui curam habent ut exquirant cives in tempore belli, et ordinent eos.
principes in bellicis, ibi, Adhuc autem etsi sint equites aut nudi, id est, inermes, aut sagittarii, aut nautici, et super horum unumquemque, scilicet ordinem, aliquando constituuntur principatus vocati navarchiae, id est, principatus navium, et equiarhiae, id est, principatus equitum, et ordinis archiae, qui vocantur principatus ordinantes alios principatus. Et particulariter autem qui sub his trierarchiae, qui ordinant eos qui in triremibus pugnant: et insidiarum dispositiones, qui ordinant scilicet insidiantes, qualiter in occulto ponant insidias, et philarchiae (φίλαρχος in Græco interpretatur declinans principatum, ut dicit Remigius 2), et dicuntur philarchiae, qui ordinant qualiter declinandum est ab hostibus. Et generaliter subdit: Et quæcumque partes horum, supple, principatuum: unusquisque enim horum principatuum quod habet ordines, tot habet partes. Et ponit totum universale ad omnes hos principatus, ibi, Quod autem omne, id est, universale, una quædam horum est species curæ bellicorum, supple, vocata.
Ex omnibus his epilogalem ponit conclusionem, ibi, Circa hunc quidem igitur principatum habet hoc modo.
s Et subdit, quod aliter est de his in magnis, et aliter de his in civitatibus parvis. Et hoc est: Hic quidem igitur, id est, in magnis civitatibus in omnibus his, scilicet principatibus, principatus plures sunt, principes scilicet principantes, hic autem pauciores, velut in parvis civitatibus unus, supple, est, de 1 omnibus: quia sicut in ante habitis dictum est, in parvis civitatibus oportet multos principatus committere uni: eo quod idonei ad principatus singulos non habentur.
Et istis principatibus dat nomina, ibi, Vocant autem duces exercitus, et principes belli tales. Et nominat particulares
t Deinde cum dicit, Quoniam autem quidam principatuum, etc. tangit officia sive principatus communium ad civita- . tem pertinentium, sicut, verbi gratia, ratiocinatores communium, emendatores sive correctores, exquisitores communium redituum, Ephoros, proconsules, politicos.
Dicit ergo : Quoniam autem quidam principatuum etsi non omnes tractant multa communium, eo quod ad alia ordinantur, sicut dictum est : et ideo dicit Seneca, quod « superbia multos conturbans est intromittere se de officio alieno : » supple, tamen, necessarium est
<--- Page Split --->
aliquem esse, supple, in civitate, sumentem rationem, de communibus scilicet, et emendantem, si aliquis male computat, ipsum scilicet nihil aliud tractantem. Et dat nomina istis, ibi, Vocant autem hos, ii quidem correctores, ii autem ratiocinatores, ii autem exquisitores, quia scilicet exquirunt reditus communes, ii vero συνήγορος, quod tantum valet quantum communium exquisitores vel congregatores.
u Præter omnes autem hos principatus, supple, adhuc est principatus, qui maxime dominans est omuium. Et illum subdividit sicut habitum est in præcedentibus : quia talis principatus aliquando non multum durat, sed aliquando est diurnus, aliquando mensurnus, aliquando annuus. Et hoc est quod dicit, ibi, Idem enim 'sæpe habet finem. Et alium principatum nominat, ibi, Et Ephoriam, supple, necesse est esse, quæ præsidet multitudini, ubi dominans est populus. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim omnino esse congregans, populum scilicet, quod dominans politiæ, supple, est : et ideo oportet habere ministros per quos congreget et contineat multitudinem. Et illis etiam dat nomina, ibi, Vocantur autem hic quidem præconsules, propter præconsiliari : quia scilicet præ aliis consulunt quod expedit civitati et multitudini : ubi autem multitudo est, supple, tota, consilium magis vocatur quam proconsules.
Deinde ponit epilogalem conclusionem istius partis, ibi, Politici quidem igitur principatuum tot quidam 1, id est, particulares sunt.
x Deinde cum dicit, Alia autem species curae, etc. ponit principatus ad sacra pertinentes. Et est sententia, quod cura illa est circa sacerdotes et curatores sacrorum, ut salventur existentia, et eri-
gantur decedentia æditiciorum, et circa alia quæ ad Deos sunt ordinata : et haec etiam contingit esse in parvis civitatibus pauca, et in magnis multa, verbi gratia, qui sacra faciunt, qui custodes sunt tenuplorum, qui camerarii sunt sacrarum pecuniarum, quæ determinatæ sunt ad immolationes communes omnes quascumque non assignat lex sacerdotibus, sed habent honorem, quod pertinent ad communem mensam. Et subdit quod illi consueverunt vocari tripliciter : quidam enim vocant eos principes sacerdotum, quidam vero reges, eo quod etiam apud illos fuit regale sacerdotium, quidam autem vocant eos prytanes, quos nos præcentores vel primitios vel præpositos vocamus. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Alia autem species curae, quae circa Deos, supple, est. Et dividit eam, ibi, Velut sacerdottes, qui scilicet circa laudes deorum occupantur, et curatores eorum quae circa loca sacra, ut scilicet salvuntur 1 existentia et erigantur decedentia ædificiorum, et aliorum quæcumque ordinata sunt ad Deos, sicut sunt imagines et aræ.
y Et ostendit qualiter hæc in parvis civitatibus sunt pauca, et in magnis multa. Et hoc est : Accidit autem curam hanc alicubi quidem esse unam, velut in parvis civitatibus, in quibus necesse est multa committere uni, propter defectum personarum : alicubi autem multas et separatas sanctitatis, supple, curas, in magnis civitatibus, ubi sunt multæ personæ sacerdotum. Et dat exemplum, ibi, Puta sacrorum factores, et templorum custodes, et camerarios sacrarum pecuniarum : habitus autem huic, scilicet curæ sacrarum pecuniarum, supple, est, qui determinatus ad immolationes communes omnes, supple, est, quascumque non assignat lex sacerdotibus, ad usus
<--- Page Split --->
scilicet præbendales distinctos, sed a communi mensa habent honorem, sicut et in primitiva Ecclesia clerici vivebant de communi mensa. Et dat eis nomina, ibi, Vocant autem ii quidem principes hos, scilicet sacerdotum, ii autem reges, propter quod regale fuit sacerdotium, ii autem prytanes, quod nos primicerios, vel præpositos, vel præcentores dicimus.
z His dictis, ponit epilogum, ibi, Necessariæ quidem igitur curæ sunt 1, supple, istæ de iis, ut est dicere summatim, supple, dictum.
Deinde cum dicit, Circa dæmonia et bellica, etc. tangit officia et principatus quæ sunt circa fortuita et communia civitatis, et qualiter hæc ordinanda sunt in civitate ad decorom et utilitatem civitatis. Et dicit quod circa decem sunt, quæ enumerat, scilicet circa fortunas quibus sæpe subjacent cives, circa bellica, circa communes reditus, circa ea quæ expenduntur, in communi scilicet in conviviis et demonstrationibus, circa forum, circa municipium, circa portus, circa regionem, ad civitatem scilicet pertinentem, circa prætoria, circa scripturas communicationum, circa exsecutiones, circa custodias et ratiocinationes et expuisiones et correctiones principatuum, et finaliter circa consilians communium. Et hæc sunt quæ ad commune pertinent civitatis. Et præter hos omnes sunt principatus proprii eorum qui magis vacant, et magis gaudent in civitatibus. Hæc est sententia.
Littera sic ordinatur : Circa dæmonia, id est, fortuita quibus sæpe subjacentes sunt cives, et bellica, quia sæpe ex fortuna bella inferuntur civibus, et circa reditus, communes scilicet, et ea quæ ex-
penduntur, communi scilicet distributione, et circa forum, id est, circa ordinem fori in emptionibus et venditionibus, et circa municipium in custodiiis et in vigilibus, et portus, id est, circa portus, ubi scilicet sunt navigia in civitate : et regionem, supple, circumjacentem, quæ pertinet ad civitatem. Adhuc quæ circa prætoria, ad quæ scilicet revocantur causæ per appellationem, et commutationum scripturas 1, quæ scilicet fiunt ut firmentur contractus per manum publicam, et exsecutiones, sententiarum scilicet quæ datæ sunt a prætoribus, et custodias, carcerum scilicet et portarum, et circa ratiocinationes, communium scilicet redituum, et exquisitiones, rerum scilicet bene vel male factarum, et correctiones principatuum, utrum scilicet bene vel male gubernaverint Rempublicam, et finaliter quæ circa consilians sunt communium, sicut circa Ephoros et proconsules, supple, qualiter scilicet consuluerunt civitati. Circa omnia hæc sunt principatus, de quibus oportet intendere eum qui ordinat Rempublicam. Adhuc præter omnes hos, proprii, supple, principatus, civitatibus, supple, sunt, quæ magis vacant et magis gaudent, supple, libertate civitatis.
aa Et determinat in quo, ibi, Adhuc autem solliciti, supple, sunt, de bono ornatu civitatis, qualiter scilicet singulæ familiæ in ornatu antiquo conserventur et dignitate. Et determinat de quo, ibi, De geneconomica 3, id est, nobilitate, id est, qualiter quælibet domus in civitate conservet nobilitatem suam, de custodia legum, ad communem scilicet utilitatem editarum, de lege puerorum 4, ad quæ scilicet artificia et exercitia adhibeantur. Dicit enim Plato quod notanda sunt opera puerorum : statim enim præten-
<--- Page Split --->
dunt in operibus ad quae magis habiles sunt secundam naturam, et si adhibentur ad illa, magis proficiunt. Item de principatu exercitiorum, supple, sicut de agonisticis et militaribus et sagittariis et hujusmodi. Adhuc autem cura, supple, adhibenda est, circa agones gymnasticos (gymnastici agones a Græco, γυμνός enim idem est quod labor 1, et sunt labores in quibus aliquis laborat aptitudine naturae, sicut melancholici circa insaniam, et cholerici circa phrenesim, et sic de aliis) et dionysiales, id est, dijudicativos, διονύσιος enim in Græco interpretatur dijudicans 2. Et subdit universaliter de omnibus, ibi, Et utique si quas tales alteras accidit fieri theorias, id est, contemplationes vel considerationes : et dicitur a verbo Græco δειωπόω, quod est video, vides, vel considero, consideras.
bb Horum autem manifeste quidam sunt non demotici, id est, democratici principatuam, id est, populares, puta geneconomia 3, quae est regula generis, ut scilicet unusquisque secundum genus suum vivat, et παιδονομή, id est, pedestrium et humilium personarum ordo et regula. Et dat rationem, ibi, Egenis enim necesse, supple, est, uti mulieribus et
pueris tamquam consequuntibus propter inservilitatem, id est, tamquam ancillis et servis propter indigentiam.
cc Omnibus his positis, elcctiones principium reducit ad tria, ibi, Tribus autem existentibus principatibus secundum quos eligunt quidum principatus principales, supple, in civitatibus, scilicet custodibus legum, qui dicuntur domini politeumatis, praeconsultibus, qui ex nomine vocantur ad consilium quando de communibus tractandum est, consiliu, quando scilicet tota civitas convocanda est. Et reducit ista ad tres politias, quas Plato posuit, ibi, Qui quidem legum custodes, propter hoc scilicet quod secundum virtutem eliguntur, aristocraticum, supple, est : oligarchicum autem, qui praeconsules, eo scilicet quod secundum dignitatem eliguuntur : consilium vero, quia de communi populo fit, demoticum, id est, democraticum.
Postea subjungit epilogum de omnibus dictis in isto capitulo, ibi, De principatibus quidem igitur in typo, id est, per signa, fere dictum est de omnibus. Et dicit fere, quia de particularibus nemo potest sufficienter dicere. Et in hoc terminatur sententia sexti libri.
1 Vel melius nudus, quia nudi in gymnasiis exercebantur. 2 Διονύσιος vel διονύσιακος, festa in honorem
Bacchi. 3 Ant. transl. gynæconomia, et Leon. Aretini, disciplina mulierium.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split --->