CAPUT III.

De optima status popularis forma.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Democratiis autem existentibus quatuor, optima quidem quae prima ordine, quemadmodum dictum est in sermonibus qui ante hos. Est autem, et antiquissima omnium haec. Dico autem primam, sicut si quis distinguat populos: optimus enim populus, qui terrae cultivus est.

Cum vero quatuor sint gubernationes populares, optima est illa quam primo gradu posuimus, ut superioribus libris dictum est. Eadem quoque antiquissima omnium. Dico autem primam secundum distinctionem populorum. Nam optimus populus est ille qui ex agricolis constat.

b Quare et facere contingit democratiam, ubi vivit multitudo ab agricultura, vel pascuis.

Itaque et popularis status effici datur, ubi multitudo vivit ab agricultura, vel pascuo.

c Propter quidem enim quod non multam substantiam habet, neque vacans, ut non saepe congregationes faciat. Propterea autem quod non habent necessaria, circa opera immorantur, et aliena concupiscunt, sed delectabilius est ipsis laborare quam politizare, et principari, ubicumque non fuerint acceptationes magna a principantibus. Qui multi enim magis appetunt lucrum quam honorem. Signum autem, etenim antiquas tyrannides sustinuerunt, et oligarchicas sustinent, si quis ipsos operari non prohibeat, neque aufe-

Negotiosa quidem, quia nondum multum habet, ex quo fit ut raro concionem agant. Cum enim laborandum sit illis circa necessaria ad victum, operibus distinentur suis, et aliena non appetunt, dulciusque illis est opus facere quam in Republica versari, nisi magna in gubernando sint emolumenta suscepturi. Plerique enim magis lucrum appetunt quam honorem. Signum hujus est, quod tyrannides antiquitus pertulerunt, et nunc paucorum potentiam perferunt, modo suam rem agere illis permittatur, neque diri-

<--- Page Split --->

rat aliquid. Celeriter enim ii quidem ditantur ipsorum, ii autem non egent.

piantur quæ habent. Cito namque alii eorum divites efficiuntur, alii egere desistunt.

d Adhuc autem quod domini sunt eligendi et corrigendi, supplet indigentiam, si quid ambitionis habent. Quoniam apud quosdam 8?μo?ς, quamvis non participent electione principatuum, sed quidem eligibiles secundum partem ex omnibus, sicut et in Mantinea : ejus autem quod est consiliari, quod domini sint, sufficienter hoc multis : et oportet putare etiam hoc schema esse quoddam democratiae, sicut in Mantinea aliquando erat.

Præterea, si qua cupido honorum eis inest, facile adimpletur per potestatem quam in concionibus habent creandi magistratus et corrigendi delicta. Nam in quibusdam civitatibus, et si non eligit populus magistratus, sed quidam per partes deputati ex omnibus, ut apud Mantineam, tamen satis esse putant, quod consulendi deliberandique habent potestatem : ac putandum est hanc esse tamquam formam aliquam popularis gubernationis, ut fuit quandoque apud Mantineam.

e Propter quod utique et expediens est prius dictæ democratiæ, et existere consuevit eligere quidem principatus, et corrigere et judicare omnes : principari autem maximis electos, et ab honorabilitatibus majoribus : a majoribus autem ab honorabilitatibus quidem nullum, sed eos qui possunt.

Quapropter utile est prius dictæ populari gubernationi, et ita consuetudo fuit eligere quidem magistratus, et corrigere, et judicare omnes : magistratus autem maximos geri per eos qui electi sint, et a censibus majoribus majores, vel a censibus nullum, sed per eos qui possunt.

f Necesse autem politizantes sic politizare bene : principatus enim semper meliores erunt populo consulente, et ἐπείκειται non invidente : et ἐπείκειται et insignibus sufficere hunc ordinem : subjicientur enim non sub aliis deterioribus, et principabuntur juste, propter quod correctionum sint alii domini. Suspendere enim, et non omnem licere facere quodcumque videatur expediens. Potestas enim agendi quodcumque voluerit aliquis, non potest servare quod in unoquoque hominum tribuale.

Necesse est autem cum ita gubernatur Respublica, eam bene gubernari : nam magistratus semper ab optimis gerentur, populo ita volente, neque præstantioribus invidente, nobilibus autem ipsis et præstantibus hic gradus sufficiet : non enim suberunt aliis deterioribus. Ipsi vero magistratus gerent juste : quia pœnam formidabunt, quoniam corrigere ad alios pertinet, compesci enim, ac non licere facere quidquid quis velit, utile est. Nam licentia agendi quod quisque velit, custodire non potest ingenitam unicuique hominum pravitatem.

g Quare necessarium accidere quod quidem est maximi profectus in politiis, principari ἐπείκεισι impeccabiles existentes, nihil minorata multitudine.

Itaque necesse est illud evenire, quod optimum est in Rebuspublicis ut magistratus a præstantioribus gerantur, sine ulla populi diminutione.

h Quod quidem igitur hæc democratiarum sit optima, manifestum, et propter

Quod igitur hæc popularium gubernationum est optima patet, et qua de cau-

<--- Page Split --->

quam causam, quia propter qualem quemdam esse populum.

sa, quia ob talem aliquem esse populum.

i Ad instituendum autem populum agricolam, aliquæ legum apud Antiquos positarum antiquitus utiles, omnes aut totaliter non licere possidere ampliorem terram mensura quadam, aut ab aliquo loco ad municipium et civitatem.

Ad constituendum autem populum agricolam, tum leges quaedam antiquitus apud multos late utilissimae sunt, tum illud universaliter, ne liceat cuiquam habere plus agri quam mensuram certam, vel ab aliquo loco ad oppidum et civitatem.

k Erat autem antiquitus in multis civitatibus lege statutum, neque licere vendere primas sortes.

Erat antiquitus in multis civitatibus lege cautum, non licere venditionem facere bonorum primae haereditatis.

l Est autem et quam dicunt Oxyli legem esse, tale aliquid potens, non mutuare ad aliquam partem terrae existentis unicuique.

Est etiam lex, quam dicunt Oxyli fuisse, nec liceat cuiquam fcenerari super aliqua fundi parte, quam quis haberet.

m Nunc autem oportet dirigere et lege Aphytalorum : ad id enim quod dicimus est utilis. Illi enim quidem existentes multi, possidentes autem terram paucam, tamen omnes terram colunt : appetiantur enim non totas possessiones, sed secundum tantas partes dividentes, ut habeant excedere pretiis etiam pauperes.

Dirigere etiam id oportet Aphytalorum lege : est enim utilis ad id quod dicimus. Illi enim quamquam sint permulti, possideant autem exiguam regionem, tamen omnes agricolae sunt : quoniam pretia constituunt, non totarum possessionum, sed per tales partes dividentes, ut etiam pauperes facilitereas pretiis superare possint.

n Post agricolam autem multitudinem optimus populus est, ubi pastores sunt, et vivunt ex pecoribus. Multa enim habet consimiliter agriculturae, et actionibus ad bellica maxime isti exercitati sunt secundum corpora, et potentes venari.

Post agricolarum multitudinem optimus est populus, ubi pastores sunt et vivunt ex animalibus. In multis vero haec cum agricultura convenientiam habet : utrique enim corporibus exercitati ad bellicas expeditiones utilissimi sunt, ac potentes sub dio consistere.

o Aliae autem omnes multitudines fere ex quibus reliquae democratiae consistunt, multo deteriores iis. Vita enim prava, et nullum opus cum virtute eorum quae tractat multitudo,et quae banausorum,et quae forensium hominum, et quae mercenaria.

Caeterae vero multitudines quasi omnes ex quibus alii status populares constant, multo quam hi deteriores sunt. Nam opificum quidem ac forensium, ac mercenariorum, vilis est vita, nullumque virtutis opus eorum quae tractat multitudo.

p Adhuc autem propterea quod circa forum et circa municipium conversantur omne tale genus, ut est dicere, facile congregationes facit. Qui autem terrae cultores, propterea quod dispersi sunt per re-

Et insuper quia hujusmodi genus hominum circa forum urbemque, ut ita dixerim, assidue haeret, faciliter conciones agitat. At agricolae quia sparsim habitant per agros, neque in unum coeunt faciliter,

<--- Page Split --->

gionem, neque concurrunt, neque similiter indigent synodo hac.

neque similiter indigent hujusmodi congregatione.

q Ubi autem et accidit regionem positiouem habere talem, ut regio multum a civitate semota sit, facile et democratiam facere bonam et politiam. Cogitur enim multitudo in agris facere habitacula.

Quibus vero contingit situm regionis talem esse, ut longe distent ab urbe, in his facile est popularem statum laudabilem constituere, ac Rempublicam. Vi enim ipsa compellitur multitudo quasi colonias per agros efficere.

r Quare oportet, et si haec turba forensis sit, non facere in democraticis congregationibus sine multitudine, quae per regionem.

Quare et si forensis turba sit, tamen conciones in populari statu non faciet absque multitudine illa quae per agros habitat.

COMMENTARIUS IN CAP. III.

Tertium capitulum, in quo comparat democratias ad invicem, et ostendit quae sit melior : et habet tres partes. In prima ostendit, quod agricolarum democratia sit melior inter quatuor quae determinatae sunt in quarto libro, scilicet agricolarum, mercenariorum, sive banausorum, et pastorum. In secunda parte ostendit rationem quare haec sit melior, ibi (litt. c, circa medium), Qui multi enim magis appetunt, etc. In tertia parte ostendit, quod post agricolas melior demoratia est ex pastoribus, ibi (litt. n), Post agricolam autem multitudinem, etc.

a Sententia prime partis est, quod cum democratiae sint quatuor, ut paulo ante dictum est, optima est agricolarum, sicut dictum est in sermonibus qui ante hos, id est, in tertio vel quarto libro, et illa est quae antiquissima omnium. Et determinat quae sit illa : Quia si quis distinguat populos, optimus populus est, qui terrae cultivus est : a principio enim habitationis humanae omnes homines

agricolae fuerunt vel pastores. Unde Gen. (ut, 23) dicitur de Adam : Emisit Dominus Deus eum, scilicet hominem, de paradiso, ut operaretur terram, de qua sumptus erat. Et primi filii Adae, Cain scilicet et Abel, Cain fuit agricola, et Abel pastor ovium ; unde primus populus fuit qui terrae cultivus et optimus populus. Ex hoc concludit, quod democratiam (quae est principatus populi) optimam est, id est, contingit, facere de terrae cultoribus vel de pastoribus. Et assignat rationem : quia propterea quod non habent multam substantiam, id est, facultates divitiarum, non est vacans talis multitudo, ut saepe faciat congregationes : in congregationibus enim fiunt conspirationes, in quibus dissolvitur civilitas sive politia. Et adjungit aliam : Quia enim tales non habent multam substantiam, et semper intendunt ut operentur circa acquirendum, circa opera immorantur, et propter hoc aliena non concupiscunt, et delectabilius est ipsis laborare ad necessariorum acquisitionem, quam politizare, vel etiam principari. Consueverunt enim laborare pro necessariis maxime ubicumque non fuerint acceptiones a principantibus : quia si essent acceptiones a principantibus, tunc forte desiderarent principari, et efficerentur conteu-

<--- Page Split --->

tiosi. Et ponit rationem : Quia qui multi sunt (plures enim semper sunt pauperes quam divites) magis appetunt lucrum quam honorent in principatibus, et hoc aliquando dissolvit politias. Et dat signum hujus : Quia ab antiquo tales agricolae sustinuerunt tyrannides et oligarchias, et adhuc sustinent, si quis eos non prohibeat operari et laborare, neque auferat eis aliquid per violentiam : et per laborem quidam ipsorum ditantur, et quidam ad minus inveniunt necessaria, ita quod non egent. Hæc est sententia.

Littera sic est ordinanda : Democratiis autem existentibus quatuor ; distinctio enim democratiæ supra habita est in quarto libro, capitulo de democratia. Et hujus facit mentionem hic : Dictum est enim, ibi, quod quatuor sunt species democratiæ, secundum quatuor distinctiones populi generales, scilicet agricolarum, pastorum, piscatorum, et eorum qui circa forum sunt mercimoniiis occupati. Et harum facit hic comparationem, subdens : Optima quidem quæ prima ordine, quemadmodum dictum est in sermonibus qui ante hos, id est, in quarto libro hujus scientiæ. Et subdit, quod etiam est antiquissima, in qua coeperunt homines communicare. Et hoc est : Est autem et antiquissima omnium hæc. Et explanat quare sit antiquissima, id est, optima, ibi, Dico autem primam, sicut si quis distinguat populos, secundum communicantes scilicet : optimus enim populus qui terræ cultivus est.

b Et ex hoc concludit : Quare et facere contingit democratiam, supple, optimam, ubi vivit multitudo ab agricultura vel pascuis. Democratia enim est principatus populi secundum ordinem communicationis : et ideo ubi optimus populus, ibi optima democratia.

c Et ponit causam, ibi, Propter quidem enim quod non multam substantiam habet, talis populus scilicet, supple, ideo non est vacans ab opere agriculturae : et

ex hoc sequitur, ut non saepe congregationes faciat, quia non vacat : in congregationibus enim fiunt conspirationes et dissentiones, ex quibus dissolvuntur politiæ. Et ponit causam, ibi, Propterea autem quod non habent necessaria, supple, superflua, circa opera immorantur, agriculturae scilicet, ut necessaria inveniant, et aliena non concupiscunt : quia concupiscentia alienorum causa est discordiæ et dissentionis: sed delectabilius est illis laborare quam politizare et principari, ubicunque non fuerint acceptiones magna a principatibus, vel ubicumque principatus non est ad lucrum vel ad acceptiones, ibi magis volunt laborare in agricultura quam principari vel politizare.

Deinde cum dicit, Qui multi enim magis appetunt, etc. ostendit per rationem quare sit melior democratia agricolarum quam aliæ, ubi principatus non est ad lucrum, et dicit : Qui multi enim magis appetunt lucrum quam honorem. Et hujus ratio sæpe dicta est : quia qui multi, pauperes et indigentes. Hoc probat etiam per signum, dicens quod ab antiquo inventum est quod tales agricolæ sustinuerint tyrannides et oligarchias, dummodo non prohiberentur ab opere, et non auferretur aliquid ab eis. Et ponit aliam rationem : Quia ii sunt qui cito ditantur quidem ex agricultura, et qui cito ditantur, non egeni, ut propter indigentiam seditionem faciant. Et hoc est : Signum autem, etenim antiquas tyrannides sustinuerunt, et oligarchicas sustinent, supple, oppressiones, si quis ipsos non prohibeat operari, in agricultura scilicet, neque auferat aliquid : tunc enim sustinent in pace tyrannides et oligarchicas oppressiones, ita quod seditionem non moveant. Et subdit : Celeriter enim ii quidem, id est, aliqui ipsorum sunt qui ditantur, ex agricultura scilicet, ii, id est, alii, autem non egent, id est, egere desistunt, et sic propter egestatem seditiones non movent.

<--- Page Split --->

d Sed quia posset aliquis objicere, quod propter ambitionem principatus seditiones aliquando moverent, occulte respondet ad hoc quod in democratiis domini eliguntur, id est, principes majores a populo, et etiam electi corriguntur a populo si quid delinquant : et sic potestas electionis et correctionis principum residet apud populum : et hoc supplet quidquid ambitionis est in eis, et sufficit eis, ita quod non curant eligi ad principatus. Adhuc licet non sint eligibiles ad principatus, tamen sunt eligibiles ad officia Reipublicae, sicut ad Ephoriam et Consiliarios : et hoc sufficit eis, ita quod non ambiunt principatum.

Et hoc est: Adhuc autem quod domini, id est, principes sunt eligendi et corrigendi, supple, a populo, supplet indigentiam, si quid ambitionis habent. Sufficit enim eis qui honorari appetunt, quod sint electores et correctores principum. Et ostendit hoc per exempla, ibi, Quoniam apud quosdam δῆμος, id est, democraticos principatus, quamvis non participent electioni 1 principatuum, agricole scilicet et communis populus, sed quidem eligibiles secundum partem, ad Ephoriam scilicet et alia officia publica, ex omnibus, ad illa enim officia communiter omnes eliguntur, sicut in Mantinea (provincia est in Oriente 2): ejus autem quod est consi iari, quod domini sint, sufficienter hoc multis. Et hujus ratio est qua dicta est in diffinitione civis supra in tertio libro, capitulo de cive, quod e civis est qui secundum ἀπαρχέλαν potest communicare principatu consiliativo et judicativo. » Et dicit subdens, quod hoc fuit schema sive forma in democratiis antiquis, sicut in Mantinea (provincia qua est in Oriente posita) aliquando erat.

e Ex hoc ulterius elicit quid expediens est democratiae prius dictae, id est, agri-

colarum, ibi, Propter quod utique et expediens est prius dictae democratiae, et existere consuevit, ab antiquis temporibus scilicet, eligere quidem principatus, et corrigere et judicare omnes, id est, quod omnes habeant potestatem eligendi, corrigendi et judicandi principatus: sic enim communis populus semper erit super principes potestate eligendi, corrigendi et judicandi. Et subdit ulterius quid expedit in electis sic, ibi, Principari autem maximis, scilicet principatibus, electos sic, et ab honorabilitatibus majoribus, id est, qui honorabiliores sunt inter cives: a majoribus autem, supple, electio ab honorabilitatibus nullum quidem, supple, eligere, ita scilicet quod in electione non respiciatur honorabilitas, sed eos qui possunt,eligant: quia necesse est quod tales bene politizent. Et hoc est:

f Necesse autem politizantes sic politizare bene. Et subjungit causam: quia sic politizando principatus majores, supple, per meliores erunt gubernati, scilicet et populo consulente, et ἐπιεικεῖσι, qui scilicet sunt principes, non invidente: et sic stabit stabilis concordia et amicitia inter principes et populum: et ἐπιεικεῖσι et insignibus, id est, principibus, sufficere hunc ordinem, supple, conveniens est. Et dicit causam: Per hunc enim ordinem, non subjicientur aliis deterioribus, et principabuntur juste, principes scilicet, propterea quod correctionum sint domini, alii quam principes scilicet. Populus enim potest corrigere principes. Suspendere enim, supple, ab officio potest populus principes: et, supple, sic, non omnem, supple, principem licere facere quodcumque videatur expediens, sibi scilicet. Et hoc probat per contrarium, ibi, Potestas enim agendi quodcumque volucrit aliquis, supple, tali ordinatione facta, non potest servare quod in unoquoque

<--- Page Split --->

hominum, tribunale 1. Si enim populus corrigat, principes non possunt servare et abuti potestate, quae secundum tribum et consanguinitatem et amicos videtur eis convenire: unde populus hoc non permitteret, scilicet abuti potestate consanguineorum et amicorum.

sidere de terra, et item mensurabatur ab aliquo loco ad municipium in civitate pertinente, sicut adhuc moris est, quod territoria ad civitates pertinentia, mensurata sunt : et etiam in Ecclesiasticis propter hoc positi sunt termini Episcopatuum et provinciarum ad metropolim pertinentium.

g Et ex hoc concludit, ibi, Quare necessarium accidere, supple, est, quod quidem est maximi profectus in politiis. Et determinat quid sit illud, ibi, Principari eptexkic, id est, justos, impeccabiles existentes (et dicuntur impeccabiles, quia non peccant in actu, non quia privantur potestate peccandi), nihil minorata multitudine : quia adhuc remanet multitudo, nulla dignitate privata. Adhuc enim possunt participare principatu consiliativo, et eligere principes, et eligi ad officia publica civitatis : et sic cessante invidia inter principes et populum, cessabit causa dissentionis et ambitionis, et in pace erit civitas.

k Et ostendit unam de antiquis legibus de hoc, ibi, Erat autem antiquitus in multis civitatibus lege statutum, neque licere vendere primas sortes, sic scilicet ne cives depauperarentur.

1 Et ostendit, quod adhuc tenent tales leges in quibusdam locis, ibi, Est autem et quam dicunt Oxyli legem esse, tale aliquid potens (Oxylus legislator fuit) non mutare 1 ad aliquam partem terra pecuniam, existentis unicuique, supple, civium : et fuit ratio Oxyli, ne scilicet translatis sortibus uniuscujusque civis ad alios haeredes et dominos, depauperarentur cives, et sic dissolveretur civitas.

h Ex omnibus his concludit, ibi, Quod quidem igitur haec democratiarum sit optima, manifestum, supple, est, et propter quam causam, sit scilicet optima, scilicet propter concordiam populi et principum. Et hoc est quod sequitur : Quia propter qualem quemdam esse populum : optima enim qualitate disponitur populus, quando concordat cum principibus.

i Et hoc confirmat per antiquas leges, ibi, Ad instituendum autem populum agricolam aliquae legum apud Antiquos positarum antiquitus observatae utiles, supple, sunt. Et dicit qua sunt ille, ibi, Omnes, scilicet tales leges, aut totaliter, id est, universaliter, supple, praecipiebant, non licere possidere ampliorem terram mensura quadam : mensurabant enim cuilibet civi quantum deberet pos-

m Et subdit qualiter nunc in tali democratia legibus oportet uti, ibi, Nunc autem oportet dirigere, et, id est, etiam lege Aphytalorum (nomen civitatis est). Et subdit rationem : Ad id enim quod dicimus, est utilis. Et ponit legem, ibi, Illi enim quidem, Aphytali scilicet, existentes multi, possidentes autem terram paucam, tamen omnes terram colunt. Et dicit quomodo : Appretiantur enim non totas possessiones, id est, sub pretio locant non totas possessiones uni, sed secundum tantas partes dividentes, ut habeant excedere pretiis etiam pauperes, id est, cuilibet locant unam portiunculam pro pretio determinato, quod potest etiam habere pauper, ut sic unus vivat in alio, unus scilicet locando fundum, alter adhibendo culturam : et sic de ea-

<--- Page Split --->

dem vivat et dominus fundi et cultor agri. Iste mos servatur apud nos in frumento censuali.

n Deinde cum dicit, Post agricolam autem multitudinem, etc. determinat de democratia pastorum, quae optima est post democratiam agricolarum. Et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quare democratia pastorum sit melior post agricolarum. Secundo ponit, quod aliae multitudines ex quibus reliquae multitudines consistunt, quae sunt circa forum, multo deteriores sunt, ibi (litt. o), Aliae autem omnes multitudines, etc. Tertio concludit, quod agricolae et pastores propter hoc quod habent habitacula dispersa per agros, et non habitant in civitatibus, non facile faciunt congregationes : et per consequens non faciunt conspirationem nec dissentiones ad dissolvendum politiam, ibi (litt. p, circa medium), Qui autem terrae cultores, etc.

Sententia prime partis haec est, quod post agricolam multitudinem optimus populus est, ubi pastores sunt et vivunt ex pecoribus. Et ad hoc ponit tres rationes. Prima est, quod multa similiter habet agriculturae, scilicet talis vita : quia scilicet vivunt in campis, et intendunt propriis negotiis, et non faciunt congregationes. Secunda ratio est, quod in actionibus bellicis isti maxime exercitati sunt, et corpora habent apta. Et potest esse ratio : quia pugnant contra lupos et ursos et leones rapientes animalia : sicut et David dicit (I Reg. xvn, 36) : Nam et leonem et ursum interfeciego : et propter hoc aptus judicabatur ad invadendum Goliath Philisthaeum. Corpora autem habent apta, quia ex discursu post animalia efficiuntur eis corpora agilia, ita ut apti sint hostes insequi et persequi. Tertia ratio est, quia tales apti sunt venari animalia silvestria, ex quibus consequuntur multam utilitatem, et in carnibus et in pellibus. Propter hoc etiam Augustinus in primo libro de Bono conjugali dicit, quod « pecunia ideo dicitur

pecunia, quia commutatione pecudum primo inventa est. » Ilae est sententia.

Littera sic ordinanda est : Post agricolam autem multitudinem optimus populus est, ubi pastores sunt et rivunt ex pecoribus. Et subdit rationem triplicem (sicut dictum est), ibi, Multa enim habet consimiliter agriculturae, scilicet quod in campis habitat diffuse, et congregationes non facit. Et subdit secundam rationem, ibi, Et actionibus ad bellica maxime isti exercitati sunt, secundum corpora. Et ratio est dicta, quia pugnando contra bestias nocivas exercitati sunt et efficiuntur utiles secundum corpora : quia, sicut dictum est, exagitando feras, agilia corpora accipiunt ad insequendos hostes. Et ponit tertiam rationem, ibi, Et potentes venari, supple, efficiuntur : et per hoc sciunt invadere caute, et cavere ab invasione hostium : et lucra multa accipiunt, sicut dictum est quod David se habuit ad Philistaeum quem percussit.

o Secundo, ibi, Aliae autem omnes multitudines, etc. dicit quod omnes aliae multitudines, quae communicant in demoratiis, multo sunt deteriores. Et ponit duplicem rationem. Una est, quia talium vita prava est, scilicet iners ad bellica, et cum fraudibus in negotiationibus, et nullum opus habet cum virtute, bellica scilicet, sicut est militaris, vel equestris, vel sagittaria : in tali enim nullo modo exercitantur illi qui sunt de multitudine banausorum et forensium et hominum mercenariorum : talis enim multitudo hominum non tractat nisi fraudes et deceptiones. Et adjungit aliam rationem, quod tales circa forum et circa municipium conversantur, et ideo omne tale genus hominum facile congregationes et conspirationes facere et dissentiones. Haec est sententia.

Littera sic ordinanda est : Aliae autem omnes multitudines fere ex quibus reliquae democratica consistunt, multo dete-

<--- Page Split --->

riores his, supple, sunt. Et dicit fere, propter medias personas inter divites et pauperes in civitate, ex quibus (sicut dictum est in quinto libro) fit securissima et optima politia. Et ponit rationem, quare aliae sunt deteriores, ibi, Vita enim prava, id est, iners et fraudibus admixta, et nullum opus cum virtute, bellica scilicet, eorum, scilicet operum quae tractat multitudo, supple, talis, et quae banausorum, scilicet operum quae maculant corpus, sicut est coquinaria, et hujusmodi, et forensium hominum, id est, circa forum occupatorum, et quae mercenaria. Nulla enim talis multitudo ad liberale tractat, sed semper fraudes et deceptiones et lucra.

p Et adjungit aliam rationem, ibi, Adhuc autem propterea quod circa forum et circa municipium conversantur omne tale genus, ut est dicere, facile congregationes facit, : et per consequens conspirationes et dissentiones, ex quibus conturbantur et dissolvuntur politiae.

Tertio, ibi, Qui autem terrae cultores, etc. concludit per oppositum democratiam agricolarum et pastorum esse optimam : quia scilicet talibus congregationibus et synodis non indigent : dispersi enim sunt per regionem, nec facile est eis concurrere, et per consequens ubi regio talem habet positionem, quod a civilitate semota sit, facile est facere democratiam. Et ratio est, quia fraudes malignantium in civitate, ibi non subvertunt

simplicitatem bonorum. Et hujus ponit signum, quod scilicet in: multitudine forensi non expedit facere democratiam exclusa multitudine agricolarum, quae per regionem diffusa est. Haec est sententia.

Littera sic est ordinanda : Qui autem terrae cultores, propterea quod dispersi sunt per regionem, neque concurrunt, neque similiter indigent synodo hac, id est, congregatione hac, ex eis, supple, fit optima democratia.

q Et hoc est quod sequitur, ubi, Ubi autem et, id est, etiam accidit regionem positionem habere talem, id est, ordinationem in loco, ut regio multum a civitate semota sit, facile, supple, est et, id est, etiam democratiam facere bonam et politiam. Et subdit rationem, ibi, Cogitur enim multitudo magis1, facere habitacula, divisa scilicet ab invicem, ut unusquisque resideat in praesidio suo, et sic congregationes non facere possit.

r Et ex hoc ulterius concludit correlativam conclusionem inferens, ibi, Quare oportet, et si turba forensis sit, non facere in democraticis congregationibus, supple, politiam, sine multitudine, quae per regionem, est diffusa, supple, agricolarum et pastorum. Et ratio hujus est, quia nisi fraudes forensium temperarentur simplicitate pastorum et agricolarum, ipsa politia forensium suis fraudibus dissolveretur.

<--- Page Split --->