CAPUT II.
De jure status popularis, et quo pacto observandum?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod autem post hoc dubitatur, quomodo habebunt quod æquale, utrum oportet honorabilitates dividere ipsis mille eas quæ quingentorum, et ipsos mille æquale posse quingentis ? aut non sic oportet poni in iis æqualitatem, sed dividere quidem sic : deinde ex quingentis æquales accipientem, et ex mille, hos dominos esse divisionum et prætoriorum. Utrum igitur hæc quæ secundum multitudinem honorabilitatum politia justissima secundum demoticum justum, aut magis quæ secundum multitudinem ?
Sed quæritur post hæc, quemadmodum habebunt æquum, utrum oportet partiri in mille eos census qui sunt quingentorum, et mille æqualiter posse quingentis, vel non sic ponere oportet istam paritatem, sed partiri quidem sic : deinde ex quingentis pares accipientem, et mille, hos potestatem habere partitionum et judiciorum. Utrum igitur Respublica ita justissima est secundum populare justum, vel magis illa quæ secundum multitudinem ?
b Aiunt enim demotici, hoc justum quodcumque videatur pluribus, et oligarchici quod ampliori substantiæ : secundum multitudinem enim substantiæ aiunt oportere judicari.
Aiunt enim populares, id esse justum, quod videtur utique pluribus : potentes vero, quod videtur his qui plus possident. Pro multitudine enim facultatum aiunt esse statuendum.
c Habent autem ambo inæqualitatem et injustitiam. Si quidem enim quodcumque qui pauci, tyrannis : etenim si unus habeat plura aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, principari solum justum.
Sed habent hæc utraque imparitatem et injustitiam. Si enim quod pauci possunt, tyrannis est : nam si unus habeat plura quam alii opulenti, secundum paucorum justum, is solus dignus est qui gubernet.
<--- Page Split --->
d Si autem quodcumque qui plures secundum numerum, injusta agent depopulantes quæ divitum et paucorum, sicut dictum est prius.
Si vero quod plures secundum numerum, injuriabuntur, publicantes bona opulentorum, ac paucorum, ut superius dictum est.
e Quæ igitur utique erit æqualitas quam confitentur utrique, considerandum ex quibus justis determinant. Dicunt enim, quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans. Sit itaque hæc, non causa tamen omnino : sed quoniam duæ partes existunt, ex quibus civitas, divites et pauperes, quodcumque utrisque videatur, vel pluribus, hoc sit quod dominans : si autem contraria videantur, quodcumque qui plures, et quorum honorabilitas amplior ; puta si ii quidem decem, ii autem viginti : videbatur autem divitum quidem ipsis sex, pauperiorum autem ipsis quindecim : adjungantur autem pauperibus quidem divitum quatuor, divitibus autem pauperum quinque : quorumcumque igitur honorabilitas excedit, simul numeratis utrisque, hoc dominans utrisque. Si autem æquales evenerint, communem hanc putandum esse dubitalionem, sicut nunc si divisa in duo congregatio fiat, vel prælorium : aut enim sorticndum, aut aliquid aliud tale faciendum.
Quæ igitur sit æqualitas quam ambo profitentur, considerandum est ex his quæ utrique diffiniunt justa. Inquiunt enim, quidquid videtur majori parti civium, id oportere esse ratum. Sit quidem hoc, attamen non penitus, sed cum duæ partes sint ex quibus civitas constat, divites scilicet, et pauperes, quod ambabus videatur, aut pluribus, id ratum sit. Quod si contraria videantur, quod pluribus et habentibus majorem censum : puta si alii decem, alii viginti : videatur autem divitum sex, pauperum vero quindecim, accedant vero pauperibus quatuor divitum, divitibus autem quinque pauperum, quorumcumque census exsuperat, connumeratis ambobus utrisque id ratum sit. Quod si forsan æquales esse contigerit, communem esse hanc ambiguitatem, putandum est, ut nunc accidit, si utrinque paria suffragia concionis sint, aut pares in judicio sententiæ : nam aut sorte dirimendum est, aut aliud quiddam hujusmodi agendum.
/ Sed de æquali quidem et justo, quamvis sit valde difficile invenire veritatem, de ipsis tamen facilius sortiri, quam permittere potentes supergredi : semper enim quærunt quod justum et quod æquale qui minores, præeminentes autem nihil curant.
Sed de æquo et justo, quamquam sit admodum difficile in illis reperire veritatem, tamen facilius est sortiri, quam persuadere his qui plus habere possunt. Semper enim qui imbecilliores sunt, æquum et justum quærunt : sed qui plus possunt, ista non curant.
<--- Page Split --->
oportere hoc judicari per sententiam diffinitivam. Et inducit rationem contra hoc, et dicit quod ambo ista habent inaequalitatem et injustitiam : si enim aliquis dicat quod justum est quod judicant pauci et honorabiliores, accidit inconveniens : quia tyrannis fiet, si unus habeat plura quae sunt honorabilitatis, aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, justum est illum principari : et sic tyrannis fiet, quae est corruptio urbanitatis quae est regnum. Si autem dicatur quod plures secundum numerum debent dominari in politia, iterum accidit inconveniens : quia pauperes sunt plures quam divites : et si sint domini politiae, depopulabuntur et depreadabuntur ea quae sunt divitum et paucorum, quod iterum injustum est, sicut dictum est prius in tertio et quarto hujus scientiae libris. Haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Quod autem post hoc dubitatur, supple, est, quomodo habebunt politiae quod aequale. Dictum est enim in praehabitis, quod omnis politia habet aliquod aequale quod justum est in ea. Et ponit dubitationem, ibi, Utrum oportet honorabilitates dividere ipsis mille eas quae quingentorum. Et ratio est, quia saepe contingit quod in quingentis tot sunt honorabiles personae, quot in mille aliis. Et hoc est quod sequitur : Et ipsos mille aequale posse quingentis, scilicet in honorabilitate. Et accipit aliam partem dubitationis, quae verior est : et hoc est : Aut non sic oportet poni in his aequalitatem, sed dividere quidem sic oportet, scilicet mille contra quingentos in honorabilitate, deinde ex quingentis aequales accipientem, supple, in honorabilitate, et ex mille, etiam accipientem aequales, hos dominos esse divisionum, id est, eorum quae per distributionem debent dividi inter cives : et praetoriorum, id est, causarum quae provocantur per appellationem ad praetoria, ut scilicet judicentur, si illis videtur, iterato. Deinde ponit dubitationem quae jam habita est, ibi, Utrum igitur haec
a Secundum capitulum, in quo determinat Aristoteles quomodo accipiatur quod aequale sive justum in politiis, maxime in democratiis, in quibus dicitur, quod justum est quod pluribus videtur. Et habet duas partes. In prima ponit dubitationes. In secunda inducit determinationem, ibi (litt. e), Quae igitur utique erit aequalitas, etc.
Sententia prime partis haec est. Dicit enim, quod post ea quae dicta sunt, dubium remanet, quomodo accipiant politiae aequale, quod justum est, in politiis, maxime in democratiis. Et ostendit unum modum, scilicet utrum oportet honorabilitates dividere : quia justum videtur semper esse, quod honorabilitates domini sint politica. Et tangit modum divisionis, scilicet quod honorabilitates quingentorum saepe tante sunt, quante honorabilitates mille aliorum, et sic ipsos mille posse aequari quingentis in honorabilitate : aut non sic dividendum est, nec sic oportet poni in his aequalitatem, sed oportet sic dividere secundum honorabilitatem, et postea de quingentis accipere honorabiliores, et hos dicere esse dominos divisionum, id est, eorum quae per distributionem debentur civibus, et praetoriorum, id est, causarum quae ad praetoria provocantur, scilicet per appellationem, ut hoc scilicet justum sit, quod illis videtur. Et quaerit utrum secundum multitudinem talem accipiendum sit quod est aequale et justum, et ponit rationem hujus quaestionis. Et hoc est : Quia democratici justum dicunt esse quodcumque videtur ampliori numero, et oligarchici quod ampliori substantiae : quia secundum multitudinem substantiae aiunt
<--- Page Split --->
quæ secundum multitudinem honorabilitatum politia justissima secundum demoticum justum, aut magis quæ secundum multitudinem, ut sic scilicet multitudo reducatur ad æqualitatem.
b Et ponit causam quæstionis, ibi, Aiunt enim demotici, id est, democratici, hoc justum, supple, esse, quodcumque videatur pluribus: oligarchici autem, supple, aiunt, quodcumque videatur ampliori substantiæ, non plurali numero, et aiunt oportere judicare hoc, quod scilicet videtur pluribus in prætorii sæcundum multitudinem substantiæ.
c Deinde ponit disputationem ad utramque partem, ibi, Habent autem ambo inæqualitatem et injustitiam, scilicet quod sententietur secundum pauciores, et quod sententietur secundum plures. Et ponit rationem primo ad pauciores, ibi, Si quidem enim quodcumque qui pauci sunt, sententiant, hoc scilicet ut justum habeatur, supple, injustum est et tyrannis, quæ corruptio est et non civilitas : etenim si unus habeat plura in potentia et honorabilitate, aliis divitibus, secundum oligarchicum justum, prineipari solum, supple, talem tyrannum, justum, supple, est : quod tamen simpliciter est injustum.
d Et opponit ad oppositum, ibi, Si autem quodcumque qui plures secundum numerum, id est, si debet videri justum quod videtur pluribus secundum numerum, injusta agent depopulantes quæ divitum et paucorum, sicut dictum est prius, in tertio et quarto hujus scientiæ libris.
e Deinde cum dicit, Quæ igitur utique erit æqualitas, etc. determinat quæstionem, et est sententia. Dicit enim primo, quod considerandum quid justum sit, ex justis, id est, ex ratione justorum, ex quibus justa sua determinant utrique,
scilicet et illi qui dicunt quod pauciores et honorabiliores, et illi qui dicunt quod plures. Et ponit dictum eorum. Dicunt enim quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportet esse dominans. Deinde dicit, quod etsi hoc concedatur, non tamen oportet adhuc considerare pluralitatem simpliciter, sed secundum partes civitatis : duæ enim sunt partes, pauperes scilicet et divites : et ideo oportet considerare utrum sint plures pauperes, aut plures divites : et si hoc sit, quodcumque videatur pauperibus et divitibus simul, hoc pro certo sit dominans et prævaleat : si autem contraria videantur eis inæqualiter divisis, quod tunc judicandum est secundum eos qui plures, vel secundum eos quorum honorabilitas est amplior. Et dat exemplum. Si forte pauperes sint viginti, et divites sint decem : et sex de divitibus videatur uno modo, et quindecim de pauperibus videatur alio modo, quod tunc pauperibus quatuor adjungantur de divitibus, et tunc videatur quid illis videtur : et etiam divitibus quinque adjungantur de pauperibus, et videatur iterum quid videtur eis : et sic hoc judicetur, ita quod semper consentiatur eis, quorum honorabilitas excedat simul numeratis utrisque. Si autem in æquales partes se diviserint, tunc redit eadem dubitatio quæ tunc, scilicet si congregatio tota populi divisa fuerit in æqualia, vel prætorium in æqualem numerum judicum, qui determinant causas, tunc oportet vel sorte accipere, quorum judicio stetur, vel aliquo alio modo uti, quorum sententia teneatur : quia tunc difficile est invenire veritatem de æquali, quod justum est. Sed tamen cavendum est ne potentes supergrediantur : quia melius est quemlibet modum attentare ad inquirendum quod justum est, quam permittere quod potentes per potentiam obtineant sententiam suæ voluntatis adversus pauperiores : semperenim quærunt quod justum est et æquale, scilicet inferiores, et de hoc præeminentes nihil curant, sed potius ut obti-
<--- Page Split --->
neant sententiam secundum voluntatem. Hæc est sententia.
Littera sic est ordinanda : Quæ igitur utique erit æqualitas quam confitentur utrique, considerandum est, scilicet ex quibus justis, id est, ex ratione justorum qua determinant utrique. Et tangit modum, ibi, Dicunt enim, quod quodcumque videbitur pluribus civium, hoc oportel esse dominans, ita scilicet quod sententia illorum prævaleat. Et determinat subdens, ibi, Sit itaque hoc ', id est, concedatur hoc eis, non tamen omnino, id est, universaliter. Et subdit qualiter determinandum sit, ibi, Sed quoniam duæ partes existunt ex quibus civitas, supple, componitur, divites scilicet et pauperes, quodcumque utrisque videatur, vel pluribus, supple, de utrisque, hoc sit quod dominans, ita quod sententia eorum prævaleat : si autem contraria videantur, quodcumque qui plures, supple, approbant, et quorum honorabilitas amplior, supple, hoc prævaleat in judiciis : quia semper probabile est quod honorabiles personæ minus deviant a veritate. Et dat exemplum, ibi, Puta si hi quidem decem, supple, divites, hi autem viginti, supple pauperes : videbatur autem divitum quidem ipsis sex, pauperiorum autem ipsis quin decim, supple, videbatur aliter quam ipsis sex divitibus : adjungantur autem pauperibus quidem divitum quatuor, ita quod sint decem et novem, divitibus autem, supple, adjungantur pauperum quinque, ita quod
sint undecim. Et subdit quomodo tunc judicandum est, ibi, Quorunicumque igitur honorabilitas creredit, supple, et maxime ex virtute, simul numeratis utrisque, pauperibus scilicet et divitibus, hoc dominans utrisque, supple, dicitur esse, et prævalere in sententia.
Et adjungit quid faciendum si non sint inaequales. sed in duo dividi videntur æqualia, ibi, Si autem æquales evenerint, supple, partes, communem hanc putandum est esse dubitationem sicut nunc. Et dat exemplum, ibi, Si divisa fuerit 2 in duo tota congregatio, et una pars dicat unum, et altera alterum, vel prætorium, id est, judices prætorii, si dividantur in duo, et una pars dicat unum, et altera alterum : aut enim sortiendum, supple, tunc, aut aliquid aliud tale faciendum, ut scilicet in alia parte major numerus possit inveniri.
/ Deinde cum dicit, Sed de æqualì quidem et justo, etc. concludit capitulum dicens : Sed de æqualì quidem et justo, quamvis valde difficile sit invenire veritatem, supple, ac perfectam rationem, de ipsis, æqualì scilicet et justo, tamen facilius sortiri, supple, est, ut sors sit in eventu dubio, quam permittere potentes supergredi, id est, quod sententia potentum prævaleat. Et subdit rationem, ibi, Semper enim quærunt quod justum et quod æquate qui minores, id est, pauperes, præeminentes autem nihil curant, supple, de æqualì et justo.
<--- Page Split --->