CAPUT I.

De proprietatibus uniuscujusque politiæ, et quis sit finis popularis gubernationis ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quot quidem igitur differentiæ, et quæ ejus quod consiliativum, et dominans politiæ, et ejus qui circa principatus ordinis, et de prætoriiis, et qualia ad qualem politiam coordinata sunt : adhuc autem de corruptione et salvatione politiarum, ex qualibus sit, et propter quas causas, dictum est prius.

Quot igitur sunt differentiæ, et quales ejus quod deliberandi habet potestatem, et in quo summa Reipublicæ consistit, et circa magistratuum ordinationem, et de judiciis, et qualia ad qualem ordinentur Rempublicam, et præterea de corruptionibus et conservationibus Rerumpublicarum, ex quibus proveniant, et quas ob causas, dictum est prius.

<--- Page Split --->

b Quoniam autem fuerunt species plures democraticæ existentes, et aliarum similiter politiarum, simulque de illis, si quid residuum, non deterius considerare, et modum congruum et conferentem assignare ad unamquamque. Adhuc autem et collectiones ipsorum dictorum om nimodorum considerandum.

Sed cum plures sint species popularis, et similiter aliarum gubernationum, de illis si quid restat, non pejus fuerit considerare, ac simul unicuique earum proprium et convenientem modum reddere : ac praeterea considerare conjunctiones simul ipsorum modorum.

c Hæc enim combinata faciunt politias variari, ut aristocratiæ sint oligarchiæ, et politiæ sint magis democratiæ. Dico autem combinationes (quas oportet quidem considerare, non sunt autem consideratæ nunc) : puta, si quod quidem consilians, et quod circa electionem principatuum, oligarchice fuerit institutum : quæ autem circa prætoria, aristocratice : aut hoc quidem et quod circa consilians, oligarchice, aristocratice autem quod circa electiones principatuum : aut secundum aliquem alium modum non omnia componantur, quæ politiæ convenientia.

Nam eorum conjunctio parit Rerumpublicarum varietatem, ut et optimalum gubernationes ad paucorum declinent potentiam, et Respublice magis populares existant. Dico autem conjunctiones (quas considerare oportet, et nunc usque consideratæ non sunt), ceu si pars illa quæ in deliberando versatur, et ea quæ circa electiones magistratuum, ita instituta sit, ut conferat paucorum potentiæ : aut quæ circa deliberandum, ad paucorum potentiam, quæ autem circa electiones, ad optimalum gubernationem magis declinet : vel per alium quemdam modum nec omnia instituta sint Reipublicæ congruentia.

d Qualis quidem igitur democratia ad qualem congruit civitatem, similiter autem et qualis oligarchiarum, quali multitudini, et reliquarum autem politiarum quid quibus expediat, dictum est prius.

Qualis igitur popularis quali congruat civitati, et qualis , paucorum potentia quali multitudini, et aliarum gubernationum quæ quibus conferat, dictum est prius.

e Attamen oportet fieri palam, non solum qualis harum politiarum sit optima civitatibus, sed et qualiter oportet instituere et has et alias.

Verumtamen oportet fieri manifestum non solum quaenam istarum gubernationum optima sit civitatibus, sed etiam quomodo constituendæ sint et aliæ, breviter est explicandum.

f Pertractemus breviter et primo de de moratia : simul enim et de opposita politia manifestum : hæc autem est, quam quidam vocant oligarchiam.

Et primo de populari dicemus : nam per hanc etiam de contraria illius gubernatione patebit : hæc est autem quam vocant quidam paucorum potentiam.

g Sumendum autem ad hanc methodum omnia quæemotica, et quæ videntur democratiis assequi.

Capienda sunt autem ad hanc disciplinam cuncta popularia, et quæ videntur popularium esse sequentia.

h Ex his enim compositis democratiæ species fieri accidit, et democratias plures una esse, et differentes. Duæ enim

Ex his enim simul positis resultant species gubernationis popularis, et plures esse eas quam unam, et differentes con-

<--- Page Split --->

sunt causæ, propter quas democratiæ sunt plures. Primo quidem, quæ dicta est prius, quia diversi populi : fit enim hæc quidem agricola multitudo, hæc autem banausum, et mercenarium : quorum primo assumpto cum secundo, et tertio rursum cum ambobus, non solum differt in fieri meliorem et deteriorem democratiam, sed ex eo quod non eamdem.

tinget. Duæ sunt causæ per quas plures existunt populares. Primum illa quæ dicta fuit, quia inter populos differentia est : sunt enim alii agricolæ, alii opilices, alii ministri : quorum primi a secundis, et tertii ab utrisque non in eo modo differunt, quod melior aut deterior popularis status, verum etiam in eo quod non idem sit.

i Secunda autem de qua nunc dicimus. Quæ enim democratiis assequuntur, et videntur esse propria politiæ hujus, simul posita, faciunt democratias alias : huic quidem enim pauciora, huic autem assequuntur plura, huic autem omnia. Opportunum autem unumquodque ipsorum cognoscere ad instituendum quamcumque ipsarum aliquis exstiterit volens, et ad directiones. Quærunt quidem enim qui politias instituunt, omnia convenientia ad hypothesim congregare : peccant autem hoc facientes, quemadmodum in iis quæ circa corruptiones et salvationes politiarum dictum est prius.

Secunda vero causa est, de qua nunc dicimus : quæ enim popularem statum sequuntur, ac videntur esse propria ipsius, conjuncta simul faciunt varietatem : nam alicui pauciora consequentia sunt, alicui plura, alicui omnia. Utile vero horum singula cognoscere, et ad constituendum quam velit quis, et ad corrigendum. Quærunt enim qui Rempublicam instituunt, cuncta quæ illi propria et convenientia sint in unum colligere ad propiositum suum, sed aberrant, dum hoc faciunt, ut supra dictum est a nobis. ubi de corruptionibus, et conservationibus Rerumpublicarum tractavimus.

k Nunc autem exigentias, et mores, et quæ appetunt, dicamus. Hypothesis quidem igitur democraticæ politiæ libertas. Hoc enim dicere consueverunt, tamquam in sola hac politia participantes libertate. Hoc enim conjectare aiunt omnem democratiam.

Nunc autem dignitates, et mores, et quæ flagitent, dicenus. Propositum igitur popularis Reipublicæ est libertas. Hoc enim dicere consueverunt quasi in hanc solummodo Rempublicam libertatem quærentes. Ad hanc enim respicere dicunt omnem populare statum.

I Libertatis autem unum quidem, in parte subjici et principari. Etenim justum democraticum est, habere æquale secundum numerum, sed non secundum dignitatem. Hujus autem existentis justi multitudinem necessarium esse dominam, et quodcumque videatur pluribus, hoc esse finem, et hoc quod justum. Aiunt enim oportere æquale habere unumquemque civium. Quare in democratiis accidit magis esse dominos egenos divitibus : plures enim sunt, dominans autem quod pluribus visum.

Libertatis vero ipsius pars una in eo consistit, ut per vices imperent, et pareant. Nam justum populare, est æquum habere secundum numerum, non secundum dignitatem. Ex quo fit ut secundum hoc justum multitudo ex necessitate dominetur, et quidquid decreverit populus, id esse ratum, et id esse justum. Aiunt enim oportere, ut unusquisque civium æquum habeat : atque ita contingit in popularibus gubernationibus, inopes plus posse quam opulentos : plures enim sunt, et id obtinent quod pluribus videatur.

<--- Page Split --->

m Unum quidem igitur libertatis signum hoc, quod terminum politiae ponunt omnes, qui demotici. Unum autem vivere, ut vult quis. Hoc enim opus libertatis esse aiunt. Si quidem servientis ipsum vivere non ut vult. Et democratiae quidem igitur terminus iste.

Unum igitur libertatis signum hoc est, quod ponunt omnes populares Reipublicae finem. Alterum vero, vivere ut quisque velit. Hoc enim aiunt opus esse libertatis : si quidem servi est vivere non ut vult. Hic est igitur secundus popularis Reipublicae finis.

n Secundus autem hinc venit id quod est non subjici, maxime autem sub nullo. Si autem non, secundum partem, et facit hoc ad libertatem eam quae secundum aequale.

Hinc profectum est, nemini potissimum subesse velle. Quod si hoc non datur, at saltem per vices subesse ac praeesse, idque pertinet ad libertatem quae est secundum aequum.

o Talibus autem suppositis, et tali existente principatu, talia demotica, scilicet eligere principatus omnes ex omnibus.

His praesuppositis, ac tali existente principio, popularia hujusmodi sunt, sumi ad magistratus omnes ex omnibus.

p Principari omnes quidem super unumquemque, unumquemque autem in parte super omnes.

Ac praesse omnes unicuique, et unumquemque vicissim omnibus.

q Sortiales esse principatus, vel omnes, vel quicumque non indigent experientia et arte.

Per sortem tribuere magistratus, vel omnes penitus, vel illos saltem qui non peritia indigent et arte.

r Non ab honorabilitate aliqua esse principatus, aut quam parvissima.

A nullo censu esse magistratus, vel saltem a minimo.

s Non bis eumdem principari, aut raro, aut paucis, exceptis iis quae penes bellum.

Non nisi semel eumdem magistratum ab aliquo geri posse, vel perraro, et paucos, exceptis his qui versantur in bello.

t Pauci temporis esse principatus ii, quae penes, vel omnes, vel quoscumque contingit.

Parvi temporis esse magistratus, vel omnes, vel quod recipiunt.

u Judicare omnes, vel ex omnibus, et de omnibus, vel de plurimis, et de maximis, et de principalissimis, puta de correctionibus, et de politia, et de propriis commutationibus.

Judicare omnes et ex omnibus, et de omnibus, vel de plurimis, et maximis et principalissimis, puta de corrigendo, et de Republica, et de privatis contractibus.

x Congregationem esse dominam omnium, principatum autem nullum nullius, aut quam paucissimorum aut maximorum dominam.

Et concionem esse omnium dominam, magistratum vero nullius : aut dominam esse concionem rerum maximarum, magistratum vero minimarum.

<--- Page Split --->

y Principatuum autem maxime demoticum consilium, ubi non mercedis de factis omnibus. Ii enim auferunt et hujus principatus potentiam : ad seipsum enim reducit judicia omnia populus abundans pretio, sicut dictum fuit prius in methodo, quae ante hanc.

Inter magistratus autem popularissimum est consilium, ubi non omnibus est mercedis facultas. Nam tunc quidem adimunt et hujus magistratus potentiam. Ad se enim reducit judicia cuncta populus mercede abundans, ut diximus supra, ubi de hac parte tractavimus.

z Deinde præmiare, maxime quidem omnes, congregationem, prætoria, et principatus : si autem non, principatus, et prætoria, et consilia, et congregationes præcipuas.

Deinde mercedem capere, potissimum quidem omnes, concionem, judicia, magistratus, vel saltem magistratus, et judicia, et consilium, et conciones principales.

aa Aut principatuum necesse convivari cum invicem.

Vel eos magistratus, quos necesse est in eadem simul esse coressatione.

bb Adhuc autem quoniam oligarchia et genere, et divitiis, et disciplina determinatur, quaeemotica videntur contraria horum esse, ignobilitate, paupertate, banausia.

Præterea cum paucorum gubernatio genere, et divitiis, et eruditione diffiniatur, videntur quae popularitatis sunt contraria esse, ignobilitas, inopia, sordidum opificium.

cc In principatibus autem nullum perpetuum esse : si autem aliquis deficiat ex antiqua transmutatione, tunc circumtollere potentiam ipsius, et ex eligibilibus sortiales facere.

Præterea potestatem nullam perpetuam esse, quod si reliqua sit aliqua ex antiqua mutatione illius, auferre potentiam, et ex electione ad sortem reducere.

dd Communia quidem democratiae hæc sunt. Accidit autem ex justo confesso esse democratico, hoc autem est æquale habere omnes secundum numerum. Quæ maxime videntur esse democratia, et δῆμος. Æquale enim nihil magis principari egenos quam divites, neque dominos esse solos, sed omnes ex æquo secundum numerum. Sic enim utique putabunt existere æqualitatem civitati, et libertatem.

Hæc igitur omnia communia sunt gubernationum popularium. Contingunt autem ex eo justo quod fatentur esse populare, hoc est æquum habere omnes secundum numerum. Quod maxime videtur esse popularis status, et populi. Æquum est enim cum nihil magis gubernant divites quam pauperes, nec soli potestatem habent, sed omnes ex æquo secundum numerum. Sic enim δῆμον existimant paritatem in Republica esse ac libertatem.

<--- Page Split --->

tem fuerunt species plures, etc. Tertio ostendit, quod oportet ostendere quae politia sit optima civitatibus, ibi (litt. e), Attamen oportet fieri palam, etc.

In hoc sexto libro Aristoteles exsequitur de consiliativo dominante politiae, et ordine principatus, et praetorio, secundum divisionem habitam in quarto libro hujus scientiae. Unde in hoc libro dicit propria uniuscujusque, et maxime democratiae, quae prima est omnium politiarum, secundum quod competit unicuique ad electionem politiae, quae sibi magis competit ad felicitatem vitae de qua tractaturus est in septimo et octavo hujus scientiae.

Dividitur autem iste liber in duas partes. In prima determinat propria uniuscujusque politiae. In secunda ostendit quae sit optima politiarum, quae consistit in concordia populi et insignium, ibi (cap. 4, litt. a), Quomodo quidem igitur oportet instituere optimam, etc.

Prima adhuc tres partes habet. In prima dicit quod sunt propria uniuscujusque democratiae. In secunda dicit quid est aequale et justum in qualibet democratia, ibi (cap. 2, litt. a), Quod autem post haec dubitatur, etc. In tertia facit comparationem inter quatuor species democratiae, et ostendit quae sit melior, ibi (cap. 3, litt. a), Democratiis quidem existentibus quatuor, etc.

Prima pars adhuc dividitur in tres, in quarum prima utitur quodam transitu, in quo continuat dicenda dictis. In secunda ponit causas, quare democratiae sunt plures, ibi (litt. h, circa initium), Duae enim sunt causae, etc. In tertia exigentias ponit et mores, secundum ea quae appetunt democratia communicantes,ibi(litt.k), Nunc autem exigentias et mores, etc.

Circa primum tria facit: primo enim dicit quid dictum est. Secundo quid restat dicendum, ibi (litt. b), Quoniam au-

a Sententia prime partis est haec, quod licet dictum sit quot differentiae sint politiae et quae differentiae consiliativi, et de praetoriis, et qualia ad qualem politiam sunt ordinata, tamen adhuc restat dicendum quid ad unamquaque politiam congruat, et qualiter combinentur ea quae congruunt ad politiam. Et assignat causam, eo quod combinationes tales non solum variant politias in modo communicationis, sed etiam variant politias secundum speciem. Et ideo oportet hoc considerare omnem hominem qui vult instituere politiam. Et quod primo considerandum est in democratia : quia si bene considerantur in hac, tunc etiam in opposita politia quae est oligarchia, manifestum erit. Haec est sententia prime partis.

Littera sic est ordinanda : Quod quidem igitur differentiae, supple, sunt politiarum, et quae ejus quod consiliativum, supple, sint differentiae, et dominans politiæ, id est, quae sint differentiae politeumatis, quod vocatur dominans in politia, et ejus qui circa principatus ordinis, supple, quae sint differentiae, et de praetoriis, supple, quae sint differentiae, et qualia ad qualem politiam coordinata sunt, supple, in praetoriis et consiliativis et aliis principatibus : adhuc autem de corruptione, scilicet politiarum corruptarum, et salvatione polititiarum, ex qualibus, scilicet causis, sit, et propter quas causas, dictum est prius. Haec igitur sunt dicta.

b Secundo, ibi, Quoniam autem fuerunt, etc. subdit quae sunt dicenda, dicens : Quoniam autem fuerunt species plures democratiae existentes, et aliarum similiter politiarum (quod totum patet ex quarto et quinto hujus scientiae, ubi haec assignata sunt), simulque de illis si quid residuum, supple, est, quod adhuc

<--- Page Split --->

non dixit, est considerandum, non deterius considerare, imo et æque bonum propter perfectionem artis: quia oportet quod consideretur omne illud quod conferens est ad politias si debet esse ars. Et subdit quid considerandum in talibus, ibi, Et modum congruum et conferentem assignare, supple, oportet, ad unamquamque, supple, politiam. Et subdit quid adhuc insuper oportet considerare, ibi, Adhuc autem et collectiones ipsorum dictorum omnium modorum 1 considerandum.

c Et subdit causam, ibi, Hæc enim combinata faciunt politias variari. Et subdit quomodo, ibi, Ut aristocraticæ sint oligarchiæ, quando scilicet miscentur cum oligarchiis, et politiæ (quæ secundum præhabita mixtæ sunt ex oligarchiis et democratiis) magis sint democratiæ. Et explanat quomodo, subdens : Dico autem, explanando scilicet, combinationes, quas oportet quidem considerare, non sunt autem consideratæ, supple, in præhabitis libris. Et explanat per exemplum, ibi, Puta si quod quidem consilians, id est, circa principatus consiliativos, et quod circa electionem principatumu oligarchice fuerit institutum, ut scilicet magnates et potentes consiliari : aristocraticæ autem quæ circa prætoria, ut scilicet prætores audientes causas, sint viri perfecti secundum virtutem : aut, supple, e converso, hæc quidem quæ sunt consiliativi principatus, sint aristocraticæ, et quæ circa prætoria, sint oligarchica. Et hoc est quod dicit, ibi, Aut hoc quidem quod circa consilians, oligarchice : aristocraticæ autem, supple, instituatur quod circa electiones principatuum, in prætoriis scilicet et Ephoris et aliis principatibus. Et subdit generaliter omnes modos compositionis, ibi, Aut secundum alium aliquem modum non omnia componuntur quæ poli-

tix convenientia, supple, vel componuntur, considerandum est.

d Et subdit quid de his dictum est, et quid adhuc restat determinandum, ibi, Qualis quidem igitur democratica, ad qualem congruit civitatem, similiter autem et qualis oligarchiarum, id est, democratica oligarchiarum, quali multitudini, supple, congruat. Et subdit universaliter, ibi, Et reliquarum autem politarum, democratica scilicet et ejus quæ simpliciter dicitur politia, quid quibus expediat, dictum est prius, scilicet in quarto et quinto libris hujus scientiæ.

e Tertio, ibi, Attamem fieri oportet palam, etc. subdit de his quæ adhuc restant dicenda, ostendens quod oportet ostendere quæ politia sit optima civitatibus, et dicit : Attamen oportet fieri palam, supple, in sequentibus, non solum qualis harum politiarum sit optima civitatibus, sed et, id est, etiam qualiter oportet instituere et has et alias, scilicet politias : quia sine hoc non erit completa ars et methodus politiarum.

f Et subdit ordinem tractandorum, ibi, Pertractemus igitur breviter, et primo de democratica. Et ponit rationem quare primo dicendum de illa, ibi, Simul enim et de opposita politia manifestum, supple, erit. Et quæ sit illa opposita, subdit, ibi, Hæc autem est, quam vocant quidam oligarchiam, id est, principatum polentum et divitum.

g Et subdit modum, per quem oportet procedere in hac scientia, ibi, Sumendum autem ad hanc methodum, id est, artem, omnia quæ demotica, id est, democratica : quia tunc perfecte scietur ars, et quæ videntur de democratiis assequi, id est, assequentia.

<--- Page Split --->

h Et ponit rationem, ibi, Ex his enim compositis democratiae species fieri accidit, et democratias plures una esse, et differentes, supple, secundum speciem.

Deinde cum dicit, Duæ enim sunt causæ, etc. ponit causas quare plures sunt democratiæ, et dividitur in duas partes, secundum duas causas quas ponit. Sccunda incipit, ibi (litt. i), Secunda autem de qua nunc dicimus, etc.

Prima causa est diversitas populi. Et est sententia hæc : dicit primo, quod causæ quare democratiæ sunt plures, sunt duæ. Una, quia multæ sunt diversitates populi, quas necesse est diversis modis communicare, et quælibet communicatio specialiter facit democratiam, sicut in ante habitis quarti libri, ubi de diversis democratiis dictum est, habitum est. Hæc est sententia prime partis.

Littera sic est ordinanda : Duæ enim sunt causæ propter quas democratiæ sunt plures. Et ponit primam, ibi, Primo quidem quæ dicta est prius, in quarto scilicet libro, quare democratiæ sunt plures, et hanc repetit hic. Et hoc est : Quia diversi populi : fit enim hæc quidem agricola multitudo, hæc autem banausum et mercenarium : quorum primo assumpto cum secundo, agricolis scilicet cum banausis, et tertio cum amobus, id est, mercenariis cum agricolis et banausis, non solum differt in fieri meliorem et deteriorem democratiam, sed ex eo quod non eamdem, supple, esse democratiam. Et causa dicti est, quia cum politia sit ordo communicantium, et ex tali commixtione differat ordo communicantium, necesse est politias differre et democratias, et ita plures democratiæ species ex hoc generantur.

i Secundam causam ponit, ibi, Secunda autem de qua nunc dicimus, etc. Et est ita secunda causa combinatio eorum quæ assequuntur huic politiæ, et sunt propria politiæ, quæ dicitur democratia. Dicit ergo : Secunda autem, supple, causa est quare differunt democra-

tiae, de qua nunc dicimus, supple, hæc est, scilicet quod propria quæ assequuntur democratiis secundum diversas species et videntur propria politiæ hujus, scilicet democratiæ, si simul ponantur, faciunt alias et alias democratias. Et hujus causa est : quia huic quidem enim aristocratiæ assequuntur pauciora, huic, id est, alicui autem plura assequuntur, huic, id est, alicui autem omnia. Et hoc omni instituenti politias optimum est cognoscere ad instituendum quamcumque politiam quam aliquis vult instituere ad directiones politiarum. Et hujus ratio est : quia qui instituunt politias, quærunt omnia convenientia ad suam hypothesis, id est, positionem congregare, ut illa ponant : et peccant qui hoc faciunt,quemadmodum dictum est in præcedenti libro quinto, ubi de corruptione et salvatione politiarum dictum est. Hæc est sententia.

Littera sic legitur : Secunda autem, supple, causa est, de qua nunc dicimus, propter quam scilicet politiæ sunt plures, quæ dicuntur democratiæ. Et ponit eam, ibi, Quæ enim democratiis assequuntur, et videntur esse propria hujus politiæ, democratiæ scilicet, simul posita faciunt democratias alias, supple, secundum speciem. Et subdit rationem, ibi, Huic quidem enim, supple, democratiæ, pauciora, supple, assequuntur, huic autem assequuntur plura, aliæ scilicet democratiæ, huic autem, scilicet tertiæ, omnia hæc assequuntur. Assequentia vocat sicut electiones Ephororum, consulum, et institutiones prætoriorum. Et ponit rationem, ibi, Opportunum autem unumquodque ipsorum, supple, assequentium, cognoscere ad instituendum quamcumque ipsarum, scilicet democratiarum aliquis exstiterit volens, supple, instituere, et ad directiones, id est, ut instituat ea quæ dirigunt politias. Et ponit rationem ex antiquis legislatoribus instituentibus politias, ibi, Quærunt quidem enim, qui politias instituunt, omnia convenientia ad hypothesis, id est, ad positionem sive

<--- Page Split --->

intentionem suam congregare : peccant autem hoc facientes, quemadmodum in his quae circa corruptiones et salvationes politiarum dictum est prius, scilicet in praecedenti libro quinto.

k Deinde cum dicit, Nunc autem exigentias, etc. ponit convenientia et propria ex quibus variantur democratia, et circa hoc duo facit. Primo ponit quae sunt propria secundum exigentias et mores et secundum ea quae appetunt democratia communicantes. Secundo dicit propria democratia, ibi (litt. s), Non bis eumdem principari, etc. Ibi enim determinat quatuor propria democratia. Prima harum habet duas partes, in quarum prima determinat quae sint propria secundum mores et exigentias democratia. In secunda ponit libertatis signa, ibi (litt. I), Libertatis enim unum quidem, etc. ubi dicit propria quae ex hoc sequuntur.

Sententia prima partis est haec, quod nunc dicendum est exigentias et mores democratia, et quod finis democratia libertas est : quia omnes democratica communicatione participantes conjecturant quod libertas sit finis democratia, et quod libertatis duo sunt signa. Unum est quod quilibet civium, in parte subjiciatur, et in parte principetur. Et hujus causa est, quia aequalitas secundum numerum est justum in democratica politia : aequale autem secundum numerum non esset, si unus semper principaretur et non alter. Secundum signum est, quod unusquisque civium vivat ut vult, nullo compellente eum ad id quod non vult. Haec est sententia.

Littera sic ordinanda est : Nunc autem dicamus exigentias et mores, et quae appetunt, supple, qui democratica politia communicant. Et incipit, ibi, Hypothesis quidem igitur, id est, positio sive suppositio democraticae politiae libertas, supple, est. Et ponit rationem ex consuetudine in hac politia, ibi, Hoc enim dicereconsueverunt tamquam in sola hac politia participantes libertate. Et explanat, sub-

dens, ibi, Hoc enim conjectare aiunt omnem democratiam, quod scilicet quilibet sit liber.

I Deinde cum dicit, Libertatis autem unum quidem, etc. ponit libertatis signa : et primo primum dicens : Libertatis autem unum quidem, scilicet signum est, in parte subjici, et principari, supple, in parte, id est, quod nullus semper principetur, sed aliquando unus, aliquando alius. Et ponit rationem, ibi, Etenim justum democraticum est, etc. quia aequale quod justum est in democratia, est secundum numerum arithmetica proportionis, et non secundum dignitatem, hoc enim esset justum secundum proportionem geometricam, quod justum est in oligarchia et aristocratia. Et ex hoc concludit ulterius, quod secundum hanc proportionem arithmeticam justum est in oligarchia et aristocratia, et quod secundum hanc proportionem, justum est, non hunc vel illum, sed multitudinem populi totam dominari politiae.

Et hoc est : Etenim justum democraticum est, habere aequale secundum numerum, et non secundum dignitatem. Hujus autem existentis justi multitudinem necessarium esse dominam, supple, politiae. Et hujus ratio est, quia in democratia unus aequaliter dignus est sicut alius participare scilicet principatu consiliativo et judicativo : et idcirco necesse est quod principatus ad multitudinem referatur. Et hujus rationem ponit, ibi, Et quodcumque videatur pluribus, supple, de multitudine in qua nullus praefertur alteri, hoc esse finem, supple, talis politiae, et hoc esse quod justum. Non enim aliquid justitiae referunt ad principes : eo quod in democratia justum naturale servatur, in quo natura omnes homines fecit aequales : et hoc esse justum. Et ponit rationem, ibi, Aiunt enim, supple, democratica politia principantes, oportere aequale habere unumquemque civium, ut scilicet sicut natura aequales eos genuit, ita aequaliter se habeant ad dignitatem in principatu.

<--- Page Split --->

Et ponit duo consequentia ex hujusmodi dispositione. Primum, ibi (vide superius), Hujus autem existentis justi, secundum æquale scilicet arithmeticum, quod est æquale secundum numerum, necessarium multitudinem esse dominam, totam scilicet : quia æqualiter unus se habet ad dignitatem sicut alius : et ideo necesse est quod omnibus tribuatur. Et ulterius sequitur, quodcumque videatur pluribus, hoc esse finem, democratiæ scilicet : et hoc est quod justum, quando scilicet justum ponitur arbitrio hominum esse denominandum, et acquiescendum sententiæ plurium. Et hoc probat per commune dictum in democratia, ibi, Aiunt enim oportere æquale habere unum quemque civium, id est, quod sententia uniuscujusque sit æqualis valoris in judiciis.

Secundum consequens ponit, ibi, Quare in democratiis, etc. Et hoc consequens ex illo de necessitate sequitur, et dicit : Quare in democratiis accidit, id est, sequitur, magis dominos esse egenos divitibus. Et ponit rationem, ibi, Plures enim sunt, supple, egeni, et pluribus in democratia acquiescendum est. Et hoc est quod subdit : Dominans autem quod pluribus visum, supple, est.

m Hoc posito, subdit quod hoc est unum signum libertatis, scilicet quod terminum, id est, finem, politiæ ponunt omnes qui democratici. Secundum signum libertatis ponit, ibi, Unum autem, id est, secundum signum libertatis, supple, hoc vivere ut vult quis, id est, quilibet. Et ponit rationem, ibi, Hoc enim opus libertatis esse aiunt, quod scilicet quilibet vivat ut vult. Et ponit rationem per oppositum ,ibi, Si quidem servientis, id est, servi signum est, supple, ipsum vivere non ut vult, supple, sed ut vult alius. Et hoc est quod dictum est in secundo hujus scientiæ libro, quod servi virtus est ad dominum, et non habet propriam virtutem. Ex his concludit finem democratiæ, ibi, Democratiæ qui-

dem terminus, id est, finis, iste, supple, est.

n Et concludit ulterius quod sequitur ex isto, ibi, Secundus autem hinc venit (et iste est) id quod non est subjici, id est, quod nullus alii subjiciatur, sed omnes sint æqualis libertatis. Et hoc est : Maxime autem sub nullo, supple, subjici : si autem non, id est, si oportet aliquem subjici et aliquem præesse, tunc, supple, oportet subjici secundum partem, id est, quod unus principeitur secundum unam partem temporis, et alius secundum aliam. Et subdit rationem, ibi, Et, id est, quia facit hoc ad libertatem eam quæ secundum æquale, ut scilicet cives omnes æquali dignitate potiantur.

o Et subdit ulterius tredecim propria quæ sequuntur ex hac libertate, ibi, Talibus autem suppositis, supple, finibus libertatis, et tali existente principatu, supple, democratico, sequuntur, supple, de necessitate talia democratica. Et enumerat tredecim.

Primum est, Scilicet eligere principatus omnes ex omnibus, id est, quod unusquisque possit eligi ad principatum.

p Secundum est, Principari omnes quidem super unumquemque, ita scilicet quod quilibet possit ad principatum, dives scilicet et pauper, nobilis et ignobilis.

q Tertium est, Sortiales esse principatus, id est, sorte eligibiles, vel omnes, vel quicumque non indigent experientia et arte, ut scilicet quilibet possit eligi ad talem principatum. Quia si indiget experientia et arte, sicut in bellicis, tunc periculosum esset quemlibet eligere sorte : arte enim talia gubernantur, et non sorte, sicut gubernator navis et gubernator civitatis.

r Quartum est, Non ab honorobilitate aliqua esse principatus, scilicet divitia-

<--- Page Split --->

rum, vel potentiae, vel generis : quia sic non omnimoda aequalitas esset inter cives, quod maxime attendit democratia : aut quam parvissima, quia non potest esse, quin in aliquo saltem parvissimo excedat unus alterum secundum virtutem.

s Quintum est, Non bis eumdem principari nullo principatu, aut raro, aut paucis, exceptis iis quae penes bellum. In bellicis enim non aequaliter possunt esse idonei, ut scilicet sint duces exercitus : quia hoc indiget exercitio et arte et fortuna militari.

t Sextum est, Pauci temporis esse principatus, vel omnes, vel quoscumque contingit : quia si longo tempore principetur unus, tunc principatus non poterit per omnes transire : oportet autem quod omnes principatus transeant per omnes, ut aequalitas servetur. Et addit, Vel quoscumque contingit : quia in quibusdam principatibus oportet habere exercitium et artem : et illi non sunt proportionales omnibus, sed quibusdam.

u Septimum est, Judicare omnes vel ex omnibus, scilicet agricolis, pastoribus, banausis, ita scilicet quod quilibet sit dignus ad principatum judicativum ex quacumque communicatione populi sumatur : et de omnibus, scilicet judicare causis, vel de plurimis, supple, causis, et de principalissimis, supple, causis judicare. Et determinat quae sunt principalissimae, ibi, Puta de correctionibus, civium scilicet forefaciendum, et de politia, id est, ordine civilitatis, et de propriis commutationibus, in foro scilicet ubi inter ementem et vendentem commutationes sunt. Haec enim omnia sunt secundum diffinitionem civis in tertio libro supra assignatam, ubi dictum est quod « civis est qui secundum a^t^pxta^v, id est per se sufficientiam, potest communicare sive participare principatu consiliativo et judicativo. »

x Octavum est, Congregationem dominam esse omnium, id est, quod congregatio populi judicet de omnibus, principatum autem nullum nullius, id est, quod nullus habeat aliquem principatum super alium, praeter ipsam communitatem populi, aut paucissimorum. Et hoc ideo est (ut dictum est) quia in quibusdam, maxime in bellicis principatibus, oportet quod princeps habeat exercitium et artem : et hoc non potest committi indifferenter cuilibet. Et hoc est quod dicit : Aut maximorum, quia illi sunt principatus maximi.

y Nonum est, quod democraticum con silium omnium maxime dominetur, et non mercedis causa, sed causa communis boni. Et hujus ratio est, quia qui mercedis causa principantur, ad lucra propria vertunt judicia, et pervertunt ea. Et hoc est : Principatuum autem maxime democraticum consilium, id est, connumis populi, ubi non mercedis, supple, causa, de factis omnibus, supple, judicatur : ii enim, qui scilicet mercedis causa judicant, auferunt, supple, justitiam, et hujus principatus potentiam. Et hujus ratio est, quia in tali principatu potentia est, quod unicuique jus suum reddatur, et illam auferunt. Et ponit rationem, ibi, Ad se ipsum enim reducit judicia omnia populus abundans pretio : populus enim qui indiget, ubi abundat muneribus, pervertit judicia pro pretio, sicut dictum fuit prius in methodo, id est, arte, quae ante hanc, id est, in primo hujus scientiae libro.

z Decimum est, quod si aliqui praemiantur propter communem sollicitudinem Reipublicae, quod tunc communis fiat praemiatic, scilicet quod congregatio populi praemietur aequaliter, et praetoria et principatus : et si non principatus, supple, praemientur et praetoria, tamen consilia et congregationes, supple, aequaliter praemientur. Et hoc est quod dicit, ibi, Deinde praemiare maxime quidem

<--- Page Split --->

omnes, congregationem, prætoria, principatus : si autem non, principatus, et prætoria, supple, præmientur, tunc, supple, præmientur æqualiter et consilia et congregationes præcipuæ. Et ratio dicti est, quia ubi præmiationes sunt æquales, cessant invidiae et æmulationes, quod maxime expedit populo.

aa Undecimum est, Aut principatuum, scilicet ordinator, necesse habet convivari cum invicem. Alia littera, « commutare cum invicem, » supple, principatus, id est, quod unumquemque sumat ad principatum : tunc enim cessabunt invidiæ et æmulationes.

bb Duodecimum est sumptum ex opposito oligarchiae, quod scilicet in oligarchia assumuntur ad principatus divites et potentes et nobiles, per contrarium in democratia assumuntur pauperes, egeni et mercenarii. Et hoc est : Adhuc autem quoniam oligarchia, et genere et divitiis et disciplina determinatur, supple, ad principatum, quæ democratica videntur contraria horum esse. Et enumerat, ibi, Ignobilitate, paupertate, banausia, ut scilicet tales possint principari in democratia.

cc Decimum tertium est, quod nullus principatus sit perpetuus : quia aliter non posset transire per omnes : et hoc esset quaedam inæqualitas. Et hoc est : In principatibus autem nullum perpetuum esse, supple, convenit democratiae. Sed aliquis posset objicere sibi, quod aliquis

electus ad principatum corrumpi posset ex malitia, addit quod si aliquis ita deficiat ex antiqua mutatione et consueta malitia et non semel, quod tunc oportet circumtollere potentiam, ipsius ab ipso : et si corrupte eligebantur, fiant ex cligibilibus sortiales, ut scilicet sorte principatus distribuuntur in populo. Et hoc est : Si autem aliquis defieiat ex antiqua transmutatione, quod scilicet malitiosus efficiatur ex consueta malitia, tunc, supple, oportet circumtollere potentiam ipsius, id est, principatum ipsius, et ex eligibilibus, male scilicet electis, sortiales facere.

dd Omnibus his positis, ponit epilogum de omnibus dictis, ibi, Communia quidem igitur democratiae haec sunt. Et subdit unde accipiuntur, ibi, Accidit, autem, supple, haec, communia, ex justo confesso esse democratico, id est, ex ratione justi, quod confessum est esse democraticum justum. Et determinat quod sit illud, ibi, Hoc autem est æquale habere omnes, supple, cives secundum numerum. Quæ maxime videntur esse democratia, et δῆμος, id est, democratica politia. Et subdit rationem, ibi, Æquale enim, nihil magis principari egenos quam divites, neque dominos esse solos, supple, quosdam, sed omnes ex æquo secundum numerum. Et subdit rationem, ibi, Sic enim utique putabunt existere æqualitatem civitati et libertatem, ita scilicet quod omnes æquali jure et æquali dignitate se habeant ad omnem principatum, divites scilicet et pauperes.

<--- Page Split --->