CAPUT IX.

Socratis opinio de causis mutationum Rerumpublicarum rejicitur.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a In politia autem dicitur quidem de transmutationibus a Socrate, non tamen dicitur bene. Optimæ enim politiæ et primæ existentis non dicit transmutationem proprie. Ait enim causam esse, id quod est, non manere aliquid, sed in aliqua periodo transmutari. Principium autem esse horum, quorum ἐπίτριτος fundus quinario conjugatus duas harmonias exhibet, dicens, quando numerus diagrammatis hujus solidus fuerit.

In Republica vero Platonis Socrates de mutationibus loquitur, nec tamen recte. Illius enim Republicæ quæ est optima, atque prima, mutatio nulla propria assignatur. Inquit enim causam esse mutationis, quia sic natura comparatum sit, ut nihil permaneat, sed in ambitu quodam temporis mutationem recipiat. Esse vero principium horum, inquit, quorum sesquitertius quinario conjungatur, fundus duas exhibet harmonias : inquiens, quando numerus diagrammatis hujus efficiatur solidus.

b Tamquam natura quandoque producente et meliores, et pejores disciplina, hoc ipsum dicens forte non male. Contingit enim esse aliquos, quos disciplinari et fieri studiosos viros, impossibile est.

Uptote natura producente pravos et meliores disciplina. Hoc ergo forsan, inquit, non male, fieri enim potest ut sint aliqui, quos disciplina institui, ac bonos fieri viros, impossibile est.

c Sed hæc quidem utique erit transmutatio ejus quæ ab illo dicitur optima politia magis quam aliarum omnium, et eorum quæ fiunt omnium, et per tempus, per quod dicit omnia transmutari, et quæ non simul inceperunt fieri, simul trans-

Sed hæc non propria mutatio foret illius Republicæ, quam optimam esse vult, magis quam aliarum omnium, et universorum quæ fiunt, et ex tempore, per quod inquit omnia mutari, et ex eo quæ non simul incipiunt simulque mutantur, ceu

<--- Page Split --->

mutantur, velut si die priori ante tropicum facta fuerunt, simul transmutantur.

si pridie mutationis facta essent, simul forte mutarentur.

d Adhuc autem propter quam causam ex hac in eam quae Lacedæmoniorum fit transmutatio ? Sæpius enim in contrariam transmutantur omnes politiæ quam in eam quæ prope. Eadem autem ratio et de aliis transmutationibus. Ex Lacedæmoniensi enim, ait, transmutantur in oligarchiam : ex hac autem in democratiam : in tyrannidem autem ex democratia. Et quidem etiam e contrario transmutantur, puta ex δῆμψ in oligarchiam, et magis quam in monarchiam.

Praeterea quam ob causam ex illa transit ad Lacedæmoniorum Rempublicam ? Sæpe enim in contraria transeunt Respublicæ omnes quam in ea quæ sint propinqua. Eadem ratio est de aliis quoque mutationibus. Ex Laconica enim, inquit, mutatio fit ad paucorum potentiam. Ex ista vero ad popularem statum, ex illo rursus ad tyrannidem. Atqui et e contrario mutantur, ceu ex populari in paucorum potentiam, et magis quidem quam in tyrannidem.

e Adhuc autem tyrannidis non dicit, neque si erit transmutatio, neque si non erit, propter quam causam, et in qualem politiam. Hujus autem causa, quia non facile utique haberet dicere. Indeterminatum enim. Quoniam et secundum illum oportet et in primam et optimam. Sic enim utique fieret continuum, et circulus. Sed transmutatur et in tyrannidem tyrannis, sicut quæ Sicyonis, ex ea quæ Myronis in eam quæ Clisthenis : et in oligarchiam, sicut quæ in Chalcide, quæ Antileontis : et in democratiam, sicut quæ Gelonis in Syracusis : et in aristocratiam, sicut quæ Charilai, in Lacedæmonia, et in Carchedone. Et in tyrannidem transmutatio fit ex oligarchia, sicut in Sicilia fere plurimæ antiquarum in Leontinis, in tyrannidem Panætii, et in Gela in eam quæ Cleandri, et in Rhegio in eam quæ Anaxilai, et in aliis civitatibus multis similiter.

Praeterea tyrannidis utrum mutatio sit, vel non sit, nihil dicit, propter quam causam, nec in quam Reipublicæ speciem transit. Hujus vero causa est, quod non faciliter dicere valebat. Infinitum enim. Nam secundum eum oportebat in primam et optimam : sic enim utique fieret continuo circulus. Sed mutatur in tyrannidem tyrannis, ut ea quæ apud Sicyonios, ex Myronis tyrannide in Clisthenis : et in paucorum potentiam, ut illa quæ in Chalcide fuit Antileontis : et in popularem statum, ut illa quæ Gelonis fuit Syracusis : et in optimates, ut illa quæ Charilai apud Lacedæmonios, et Carthaginienses. Et in tyrannidem fit mutatio ex paucorum potentia, ut in Sicilia, plurima vetustarum in Leontinis in Panætii tyrannidem, et apud Gelam in Cleandri, et apud Rhegium in Anaxilai, et in aliis compluribus civitatibus eodem modo.

f Inconveniens autem et putare in oligarchiam propter hoc transmutari, quia amatores pecuniarum et pecuniosi, qui in principatibus : sed non quia qui multum excedunt in substantiis, non justum putant æquale participare per civitatem eos qui nihil possident, cum his qui possident.

Absurdum etiam putare in paucorum potentiam ideo transire, quia homines cupidi, et pecuniarum studiosi, in magistratibus versentur : ac non quia plurimi divitiis superabundantes, non justum existimant par habere in civitate eos qui habent.

g In multisque oligarchiis non licet

In multisque paucorum potentiis, non

<--- Page Split --->

pecuniosum fieri, sed leges sunt prohibentes. In Carchedone autem democratizantes pecuniosi sunt, nec tamen transmutatae fuerunt.

licet pecunias quaerere, sed leges sunt prohibentes. Et apud Carthaginem quae populariter gubernatur, pecuniis student, nec tamen adhuc mutati sunt.

h Inconveniens enim est dicere, duas civitates esse eam quae oligarchia divitum et pauperum. Quid enim haec magis quam Lacedæmonica passa est, vel quae cumque alia, ubi non omnes possident æqualia, vel non omnes similiter erunt boni viri ? Nullo autem pauperiori facto quam prius, nihil minus transmutantur in δῆμων ex oligarchia, si fiant plures qui egeni, et ex δῆμων in oligarchiam, si valentius fuerit quod opulentum, quam multitudo : et ii quidem non curent, ii autem adhibeant intellectum.

Absurdum etiam dicere esset duas civitates sub paucorum gubernatione, opulentorum, et inopum. Quid enim aliud huic, quam Laconicae accidit, vel alteri cuicumque, ubi non omnes æqualia possideant, aut non omnes æqualiter sunt boni viri ? Nullo autem pauperiore facto, nihilominus ex paucorum transmutantur gubernatione ad popularem statum, si plures sint inopes. Et ex populari in paucorum potentiam, si potentiores sint opulenti quam multitudo. Et alteri negligant, alteri intendant.

i Multisque existentibus causis, per quae fiunt transmutationes, non dicit, sed unam, quia prodigi facti, usurarii fiunt pauperes, ut a principio divitibus existentibus omnibus aut plurimis. Hoc autem est falsum. Sed quando quidam præsidum perdiderunt substantias, innovant, quando autem aliorum, nihil fit dirum. Et transmutantur nihil magis numquam in δῆμων quam in aliam politiam. Adhuc autem et si honoribus non participant, et si injusta patiantur, vel injurias, seditiones faciunt, et transmutant politias : etsi non consumpserint substantiam, propter licere sibi quodcumque voluerunt facere, cujus causam, eam quæ valde libera, esse dicit.

Cumque plures sint causæ ex quibus mutationes fiunt, eas non dicit, sed non solum quod prodigaliter viventes, usuris confecti, pauperes efficiuntur. Quasi vero fuerint omnes ab initio divites, vel plurimi eorum. Sed hoc falsum. At quando ipsorum potentium quidam patrimonio consumpserint, res novas moliuntur : quando autem alii, nihil grave accidit. Et mutantur nihilo magis in popularem statum, quam in aliam speciem gubernationis. Insuper vero et si honores una cum aliis non capiant, si injurias inferant, si contumeliis afficiant, seditiones oriuntur, et mutationes in Republica fiunt. etiamsi nulla dissipatio patrimonii intercesserit, ex eo quod liceat, quidquid volunt, efficere : cujus rei causam esse ferunt nimiam libertatem.

k Pluribus autem existentibus oligarchiis et democratiis, tamquam una existente utraque, dicit transmutationes Socrates.

Cumque plures sint paucorum, plures etiam populi gubernationes, tamquam utraque una sit, mutationes assignat Socrates.

<--- Page Split --->

ducenta et quadraginta. Et circa tertiam decimam conjunctionem faciunt in alia triplicitate : propter quod tunc mutatur quidquid tunc in priori triplicitate factum est secundum habitationes hominum et nativitates, propter virtutes diversas in figuris stellarum. Propter quod figura descripta super fundum alicujus civitatis, secundum numerum solidum, qui provenit ex ductu numeri in se in quadratum, non mutatur : quia solidus est et tetragona irradiatione Jovis et Saturni constituitur : et politia illa quae ex tali figura radiationis causatur, optima est illi loco : quia a cœelestibus munitur, et non mutatur usque ad periodum alterius triplicitatis. Si autem describitur irradiatio super fundum aliquem civitatis secundum proportionem numeri hoptagoni, sicut se habent tria ad quinque, ipsum enim : iia continet et duas partes ternarii, quae proporio vocatur Graece epitiria, Latine sasquietria in arithmeticis, et tunc quando mutatur, non mutatur nisi ad politiam proportionalem sibi in proportione tali. Haec est positio Socratis.

Dicit autem in contrarium Aristoteles, quod secundum hoc oporteret, quod aliqui nascerentur pravi non mutabiles in contrarium : sed qui scilicet prava politia utuntur, pravi sunt : et quod necessitas pravitatis esset ex figura radiationis descripta super fundum habitationis eorum : et hoc falsum est : quia licet quidam pravi nascantur ex dispositione stellarum et inerudibiles ad virtutes, tamen cum hoc fit in actibus voluntariis, qui nulla necessitate obligantur, continue possunt mutari de politia in politiam per solam causam voluntatis, et non tantum possunt mutari in politiam propinquam secundum proportionem, sed etiam in longinquam et omnimo contrariam. Dicit etiam, quod secundum hoc Socrates non potest assignare causam quomodo tyrannis in tyrannidem mutetur. Et haec est tota sententia prime partis.

Littera sic ordinanda est : In politia autem dicitur quidem, id est, in libro

In isto capite ultimo Aristoteles improbat opinionem Socratis de causis transmutationum politiarum : et secundum duas opiniones Socratis dividitur in duas partes. Primo improbat eam quae est ex transcendentibus. Secundo improbat eam quae est ex propriis, ibi (litt. h), Inconveniens enim est dicere, etc.

Prima adhuc dividitur in duas partes. In prima ponit opinionem Socratis. In secunda ponit improbationem, ibi (litt. c), Sed haec quidem utique erit, etc.

Circa opinionem Socratis duo facit. Primo ponit eam. Secundo laudat quod laudandum est in ea, ibi (litt. b, circa initium), Hoc ipsum dicens forte non male, etc.

In prima procedit sic. Dicit enim quod causis transmutationum politiarum locutus est Socrates, sed non bene : quia nec proprias causas assignavit, nec veras. Et ponit opinionem Socratis, et est haec, quod scilicet in qualibet civitate et regione, non mutatur prima et optima politia illius regionis usque ad periodum illi regioni ex cœelestibus constitutam. Et ut hoc intelligatur, oportet accipere ex astrorum scientia. Dicitur enim a Ptolemaeo et ab Albumasar in libro de Conjunctionibus gravium planetarum, Jovis scilicet et Saturni, ex quibus causantur magna mundi accidentia et transmutationes per conjunctionem eorumdem de triplicitate in triplicitatem : et fit in quibuslibet ducentis quadraginta annis. Et hujus ratio est, quia conjunguntur de novo signo in novum signum in quibus libet viginti annis octava parte anni minus : et tales conjunctiones duodecim faciunt in qualibet triplicitate : duodecies autem viginti faciunt

<--- Page Split --->

quem scripsit Socrates de politia, de transmutationibus a Socrate, non tamen bene : quia non ex propriis causis. Et hoc est quod sequitur : Optimæ enim politiae et primæ existentis non dicit lransmutationem proprie, id est, per propriam causam. Et ostendit hoc per dictum Socratis, ibi, Ait enim causam esse, scilicet Socrates, transmutationis politiae, id quod est, id est, contingit non manere aliquid, supple, semper, sed in aliqua periodo transmutari, id est, figura triangulari. Et hoc est quod dictum est, quod quando radiationes in aliqua triplicitate variantur secundum virtutes, quod tunc necesse est mutari quod factum est in periodo anterioris triplicitatis. Et exponit quomodo, ibi Principium autem esse horum, supple, dicit Socrates, scilicet quod transmutantur, et in quid, quorum epitritus fundus quinario conjugatus, id est, quorum fundus secundum descriptionem radiationum se habet ad sesquiteriam proportionem, in hoc commutatur, et non in aliud. Et hoc explanat ulterius, ibi, Duas harmonias, id est, duas proportiones exhibet, supple, Socrates dieus, quando numerus diagrammatus, id est, descriptus fuerit : vel, sicut dicit alia littera, diagrammatis, id est, descriptionis (γράμμα enim scriptura est in Græco, διαγράμμα autem descriptio) hujus solidus fuerit, id est, non ductibilis nisi in seipsum, tunc politia numquam mutatur nisi in seipsam. Alia autem descriptio fuit de illa : dictum est enim quod quando numerus radiationis descriptae proportionalis est alii numero radiationis super illum fundum, tunc politia hujus fundi mutatur in politiam alterius fundi.

b Et incipit obviare, ibi, Tamquam natura quandoque producente pravas t et meliores politias, id est, quod hoc dixit Socrates, ac si opinaretur, quod natura ex vi stellarum de necessitate produceret quasdam politias meliores disciplina, id est, secundum disciplinam.

Secundo cum dicit, Hoc ipsum dicens, etc. laudat quod laudandum est in hac positione, et dicit : Hoc ipsum dicens forte non male. Et dicit forte, eo quod secundum dispositionem stellarum verum est, sed per necessitatem falsum. Et hoc est quod sequitur : Contingit enim esse aliquos, supple, secundum dispositionem stellarum, quos disciplinari et fieri studiosos viros, impossibile est, scilicet secundum dispositionem stellarum, et non simpliciter. Et hujus duo exempla pulcherrima ponuntur in Commento Bugafori super Centilogium Ptolemaei. Unum de Hipocrate, qui ex constellatione nativitatis figuram accepit proclivem in vitia. Unde cum figuram illam a se depictam per duos discipulos mitteret ad Polum physiognomiae actorem, dixit Polus, « Hic vir cujus haec est figura, incontinens et vitiosus est. » Istis respondentibus quod falsum esset : quia optimi viri esset figura, et ideo quod divinatio ejus esset falsa, et ars quam tradidit. Et redeuntibus ad Hipocratem et referentibus quid dixit, et quid responderunt, dixit Hipocrates : « Verum dixit Polus : ad pessima enim dispositus sum : sed quia vidi hoc turpe esse, ex animo transtuli me ad bona. » Aliud exemplum est de quodam rege Persarum, de quo dixit Bugaforus, quod invenit eum pulcherrimis indutum, pulchras uxores diligentem, cum honestis conversantem, et dixit ei : « Quid hoc te, cum inveniam omnes significatores tuos esse malos et turpes, quod tamen in pulchris et honestis delectaris ? » Et respondit rex, « quod verum est, quod ex inclinatione nativitatis semper appeto turpia et inhonesta : sed quia video hoc indecens esse regi, virtute animi vinco meipsum, et traho me ad pulchra et honesta. »

c Deinde cum dicit, Sed haec quidem utique, etc. ponit improbationem contra positionem Socratis, dicens : Sed haec quidem utique erit, propria transmutatio

<--- Page Split --->

ejus, quæ ab illo dicitur, id est, à Socrate, optima politia, magis quam aliarum omnium, supple, transmutatur, et eorum quæ fiunt omnium, supple, causa erit secundum Socratem, et per tempus, periodi scilicet per quod dicit omnia transmutari, scilicet Socrates, et quæ non simul inceperunt fieri, simul transmutantur, quod tamen non deberet esse secundum Socratem : quia super nativitatibus eorum non est scriptum diagramma constellationis. Et exponit, ibi, Velut si die priori ante tropicum facta fuerunt, simul transmutantur.

d Et objicit ulterius et fortius, ibi, Adhuc autem propter quam causam ex hac, quacumque scilicet politia determinata, in eam quæ Lacedæmoniorum fit transmutatio ? Hujus enim causam non potest assignare Socrates ex dictis suis. Et hoc est : Sæpius enim in contrariam transmutantur omnes politiæ quam in eam quæ prope, sicut dixit Socrates. Et adhuc ad idem objicit, ibi, Eadem autem ratio et de aliis transmutationibus. Et dat exemplum, ibi, Ex Lacedæmoniensi enim, ait, supple, Socrates, transmutantur (in plurali legendum est) et hæc transmutatio fit in oligarchiam : ex hac autem, scilicet oligarchia, in democratiam : in tyrannidem autem ex democratia. Et adhuc ulterius ponit exempla, ibi, Et quidem etiam e contrario transmutantur, puta ex τῇμῳ, id est, democratia in oligarchiam, et magis quam in monarchiam.

que fieret continuum, et circulus quem ponit, scilicet Socrates de talibus: et vocat periodum.

Et adversatur subdens, ibi, Sed transmutatur et in tyrannidem tyrannis, sicut quæ Sicyonis, ex ea quæ Myronis, supple, transmutata fuit in eam quæ Clisthenis : et in oligarchiam, supple, mutatur tyrannis, sicut quæ in Chalcide, id est, Chalcedonia, quæ Antileontis, ibi enim tyrannis Antileontis mutata est in oligarchiam : et, supple, mutatur tyrannis aliquando in democratiam, sicut quæ Gelonis in Syracusis : et in aristocratiam sicut quæ Charilai, tyrannis scilicet, in Lacedæmonia, supple, in democratiam mutata est, et in Carchedone, supple, similiter factum est.

Et adhuc ponit exempla aliarum transmutationum, ibi, Et in tyrannidem transmutatio fit ex oligarchia, sicut in Sicilia fere plurimæ antiquarum in Leontinis (provincia est Italic) in tyrannidem Panætii, supple, oligarchicæ mutatæ sunt : et in Gela (regio quædam est) in eam, scilicet tyrannidem, quæ Cleandri, supple, oligarchicæ mutatæ sunt. Et addit exemplum : Et in Rhegio, supple, civitate, in eam, scilicet tyrannidem, quæ Anazilai, supple, oligarchia mutata est. Postea subdit generaliter, ibi, Et in aliis civitatibus multis similiter : supple, et de nulla istarum potest Socrates ex sua suppositione convenientem assignare causam vel rationem.

e Et ulterius objicit ad idem, ibi, Adhuc autem tyrannidis non dicit, Socrates scilicet, neque si erit transmutatio, neque si non erit, propter quam causam et in qualem politiam, supple, transmutetur. Hujus autem causa, scilicet quod non dicit, quia non facile utique habere t dicere. Et supponit rationem, ibi, Indeterminatum enim. Quoniam et secundum illum, scilicet Socratem, oportet et in primam et in optimam, supple, transmutari ex pessima et ultima. Sic enim uti-

f Deinde cum dicit, Inconveniens autem et putare, etc. improbat opiniones Socratis, eo quod dixit quod politiæ mutantur in oligarchiam, propter hoc quod cives sunt amatores pecuniæ. Et inducit ad hoc tres rationes.

Prima est per deductionem ad inconveniens : quia scilicet secundum positionem Socratis, qui dixit omnia esse communia, et mulieres, et substantiam, si hoc est verum, tunc non licet principibus plus habere quam pauperibus : et

<--- Page Split --->

sic propter divitias non transmutantur politiae.

Secunda ratio est, quia in multis oligarchiis hoc non licet, scilicet aliquem pecuniosum fieri : quia leges scilicet Socratis hoc prohibent : inde est, quod in multis civitatibus ex democratia et non oligarchia multi fiunt pecuniosi, ex quo mutatae sunt politiae. Et si aliquis respondet, quod duae civitates sunt, quae pauperum et divitum, occurrit et dicit quod est inconveniens, stante quod in Lacedaemonia vel in quacumque alia civitate, ubi non omnes aequalia possident, non similiter erant boni viri nullo paupériori facto quam prius : et tamen politia eorum transmutata est ex democratia in oligarchiam, quando plures fuerunt opulenti, quam multitudo egenorum.

Tertia ratio est, quod cum multae sint transmutationes, Socrates non dicit nisi unam, scilicet quod quando divites perdiderunt substantiam per incuriam, quia scilicet non adhibent intellectum ad conservandum sua, et tunc fiunt usurarii, democratia mutatur in oligarchiam : et hoc est falsum : sed potius quando perdiderunt substantiam, quicumque sint illi, et student innovare substantiam per quodcumque lucrum, si transmutatur politia, non plus in democratiam quam in oligarchiam vel aliam politiam transmutatur. Ad hanc rationem addit in fine, quod multae causae sunt seditionis civium, ex quibus transmutantur politiae : sicut si non participant cives honoribus aequaliter, vel si injusta patiantur ab invicem, ex quibus seditiones movent cives et transmutant politias, quamvis non consumpserint substantiam, ex quibus transmutant politias cives. Socrates vero ex omnibus non assignat nisi unam : et ideo est diminutus. Et haec est tota sententia usque in finem.

Littera sic ordinanda est : Inconveniens autem, et, id est, etiam putare in oligarchiam propter hoc transmutari politias,

quia amatores pecuniarum, supple, sunt, et pecuniosi, qui in principatibus : sed non quia qui multum excedunt in substantiis, supple, sicut praedivites, non justum putant aequalem 1 participare per civitatem, supple, portionem, eos qui nihil possident, cum his qui possident. Et hoc dixit Socrates, quando dixit omnia debere comnunia fieri.

g Secundam rationem ponit, ibi, In multisque oligarchiis non licet pecuniosum fieri, sed leges sunt prohibentes, Socratis scilicet, qui dixit omnia debere esse communia. Et inducit exemplum, ibi, In Carchédone autem democratizantes pecuniosi fiunt 2 nec tamen transmutatae fuerunt, supple, politiae in oligarchiam.

h Et si aliquis diceret, quod una civitas sic facta est duae, occurrit, et dicit : Inconveniens autem est dicere duas civitates esse eam quae oligarchia divitum et pauperum. Et adhuc inducit rationem, ibi, Quid enim haec magis quam Lacedamonica passa est, vel quae cumque alia, scilicet civitas, ubi non possident omnes aequalia, vel non omnes similiter erunt boni viri. Nullo autem pauperiori facto quam prius, nihil minus transmutantur in &i^ov, id est, democratiam ex oligarchia, si fiant plures qui egeni, et, supple, e converso, ex &i^w, id est, democratia in oligarchiam, si valentius fuerit quod opulentum, id est, pars divitum quam multitudo, scilicet egenorum : et ii quidem non curent, supple, de dissipatione facultatum, sicut prodigi, ii autem adhibeant intellectum, supple, ad conservandum sua, sicut sapientes.

i Tertiam rationem ponit, ibi, Multisque existentibus causis, per quae, id est, per quas fiunt transmutationes, non dicit, sed unam, id est, nisi unam. Et ponit illam, ibi, Quia prodigi facti, usurarii

<--- Page Split --->

funt pauperes, et hoc dicit, ut a principio divitibus existentibus omnibus aut plurimis. Hoc autem est falsum, quia etiam in principio ædificationis civitatis quidam pauperes sunt, et quidam divites. Et ponit rationem, ibi, Sed quando quidam præsidum perdiderunt substantias, innovant, per usuras scilicet, et per quæcumque alia lucra : quando autem aliorum nihil fit « duum ' » id est, duorum, scilicet quod nec excellenter divites, nec excellenter pauperes sunt. Alia littera, nihil fit dirum, id est, triste. Et, id est, etiam transmutantur magis nunquam, politia scilicet, in ætàov, id est, democratiam, quam in aliam politiam, quamcumque scilicet. Et ponit in fine, ibi, Adhuc autem et si honoribus non participant, supple, æqualitercives, et si injusta patiantur vel injurias, supple, ab invicem ci-

ves, seditiones faciunt, et transmutant politias : etsi, id est, quamvis non consumpserint substantiam, propter licere sibi quæcumque voluerunt facere : cujus causam, eam quam 1 valde libera, esse dicit, supple, Socrates, sicut in primo primæ Philosophiæ, id est, in principio Metaphysicæ, liberum dicimus hominem qui causa sui est, et hic qui potest quod vult.

k In fine adjungit reprehendendo Socratem de diminutione et insufficientia, ibi, Pluribus autem existentibus oligarchius et democratius, tamquam una existente utraque, id est, oligarchia et democratia, dicit transmutationes fieri Socrates : supple, et ideo diminutus est. Et in hoc terminatur sententia quinti libri.

<--- Page Split --->

<--- Page Split --->