CAPUT VIII.
De monarchiarum conservatione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Salvantur autem palam, ut simpliciter quidem est dicere, ex contrariis.
Servantur autem simpliciter loquendo ex contrariis.
b Ut autem secundum unumquodque, eo quod est regna quidem ducere ad moderatius. Quanto enim pauciorum fuerint domini, ampliori tempore necessarium manere omnium principatum. Ipsi enim et fiunt minus despotici, et moribus æqui magis, et a subditis invidetur eis minus.
Singulariter autem loquendo, per deductionem illarum ad mediocrem modum. Quanto enim magis restringitur potestas omnis, tanto majori tempore necesse est eam durare. Nam et ipsi qui regunt, minus superbiunt, magisque moderati fiunt : et illi qui reguntur, invident minus.
c Propter hæc enim et circa Molossos multo tempore regnum permansit, et quod Lacedæmoniorum : propterea quod a principio in duas partes divisus fuit principatus : et rursum Theopompo moderante et in aliis, et instituente Ephororum principatum : a potestate enim auferens auxit tempore regnum : quare modo quodam fecit non minus, sed majus ipsum : quod quidem et ad uxorem respondisse dicunt ipsum, quæ dixerat « Si nihil verecundatur minus regnum tradens filiis quam a patre accepit. —
Propter hoc enim et apud Molossos longo tempore duraverunt reges, et apud Lacedæmonios : quod ab initio statim in duas partes divisa fuerit regia potestas : et post Theopompus ad mediocritatem magis illam deducens, Ephoros superaddidit : potestate quidem minuens, sed tempore augens regiam auctoritatem : ut faceret eam quodammodo non minorem, sed majorem : ut ad uxorem respondisse ferunt dicentem, « An non erubesceret quod filiis minorem potestatem regiam derelinqueret quam a parentibus ipse
<--- Page Split --->
Non oportet hoc dicere, trado enim diuturnius. »
accepisset ? — Non profecto, inquit, nam relinquo eis multo durabiliorem. »
d Tyrannides autem salvantur secundum duos modos contrariissimos, quorum alter est qui traditus est, et secundum quem dispensant plurimi tyrannorum principatum. Horum autem multa aiunt instituisse Periandrum Corinthium : multa enim talia est accipere et a principatu Persarum. Sunt autem et olim dicta ad salvationem, ut possibile est, tyrannidis, excellentes perimere, et sapientes destruere, et neque communicationes sinere, neque sodalitatem, neque disciplinam, neque aliud nihil tale, sed omnia cavere, unde consueverunt fieri duo, sapientia, et persuasio. Et neque scholas, neque alias collectiones permittere fieri vacativas.
Tyrannides vero servantur duobus modis inter se contrariissimis, quorum alter est is quem per successionem traditum plurimi tyrannorum observant. Horum autem multa constituisse ferunt Periandrum Corinthium. Multa etiam ex gubernatione Persarum est assumere. Sunt autem haec illa perniciosa quæ supra retulimus, omni conatu a tyrannis fieri, quo dominationem retineant, veluti potentiores decerpere, et sapientes perimere, et neque comessationes permittere, neque sodalitates, neque disciplinam, neque aliud quidquam tale, sed omnia cavere, unde consueverint oriri inter cives intelligentia et fides. Et neque scholas, neque conventus aliquos scholasticos fieri concedere.
e Et omnia facere, ex quibus quam maxime ignoti invicem erunt omnes : notitia enim fidem facit magis ad invicem.
Et omnia facere, ex quibus cives inter se quam maxime incogniti sint : cognitio enim fidem generat inter ipsos.
f Et præfectos populi semper palam esse, commorari circa januas : sic enim minime latebit quid agunt.
Et satellites ejus apparere semper ac versari foris, quo minus latere possit quid quisque agat.
g Et deprehendere si assuefiant modicum semper servientes. Et alia quæcumque talia Persica et barbara tyrannica sunt : omnia enim idem possunt.
Assuescantque animum submittere per servitutem continuam. Et alia quæcumque talia Persica et barbara, tyrannidis sunt : cuncta enim idem valent.
h Et tentare non latere quæcumque exstiterit quis dicens, vel agens subditorum, sed esse attentos, velut circa Syracusanos vecati Podagogides, et auribus audientes, quos misit Hieron ubi fuerit aliqua congregatio, et collectio. Confident enim minus timentes tales : et si confidant, latebunt minus.
Et ne lateant conari, quæcumque quis dixerit, aut fecerit, sed esse exploratores, quemadmodum Syracusis hi qui ductores nuncupabantur,'et auricularii, quos submittebat Hieron ubicumque foret congregatio aliqua, vel conversatio. Minus enim audent, qui talia formidant, et si audeant, minus latere possunt.
. i Et criminari invicem, et turbare, et amicos cum amicis, et populum cum insignibus, et divites cum seipsis.
Calumniari quoque invicem, et collidere amicos cum amicis, et plebem cum nobilitate, et divites inter seipsos.
<--- Page Split --->
k Et pauperes facere subditos tyrannicum, quatenus neque custodia alatur.
Et subditos ad pauperalem redigere tyrannicae est pravitatis, ut neque sumptus fiat in custodia.
l Et occupati circa quotidiana non vacantes sint ad machinandum. Exemplum autem hujus, tyrannides quae circa Ægyptum, anathemata Cvpselidarum, et Olympii ædificatio a Pisistratidibus, et eorum quae de Samo opera multi imperii. Omnia enim hæc possunt idem, scilicet non vacationem et penuriam subditorum.
Et illi quotidianis molestiis occupati, vacare non possunt ad consilia contra tyrannos ineunda. Exemplum hujusmodi sunt Pyramides Ægypti, et donaria Cypselidarum, et Olympi ædificatio a Pisistratidis facta, et Polycratis opera circa Samum. Hæc enim omnia fuerunt instituta ad otium et quietem populorum tollendam.
m Et illatio vectigalium, velut in Syracusis. In quinque enim annis sub Dionysio substantiam omnem inferri accidit.
Et ad inducendam paupertatem per tributorum pensionem, ut etiam Syracusis factum est. Dionysio enim eam civitatem tenente, contingit Syracusanos in quinque annorum tempore cunctas facultates suas in solvendis tributis consumpsisse.
n Adhuc autem et bellorum procurator tyrannus, ut utique sine vacatione sint, et permaneant in indigentia præsidis existentes.
Studet etiam bellum concitare tyrannus, ut negotiis occupentur cives, et indigentia detineantur.
o Et regnum quidem salvatur per amicos : tyrannicum autem maxime discredere amicis, tamquam volentibus quidem omnibus, potentibus autem iis maxime.
Et regnum quidem per amicos salvatur : tyranni autem est maxime amicis diffidere, quasi velint omnes, possint autem maxime amici eum subvertere.
p Et adhuc quae circa democratiam fiunt ultimam, tyrannica sunt omnia. Et gynæocratia circa domos, ut enuntient contra viros.
Et quae fiunt circa ultimam popularem gubernationem, tyrannica sunt omnia, ut potentia mulierum domi, quo revelent virorum secreta.
q Et servorum remissio propter eamdem causam. Neque enim machinantur servi et mulieres contra tyrannos, gaudentes, quia necessarium benevolos esse, et tyrannidibus et democratiis.
Et manumissio servorum eadem de causa. Non enim insidiantur servi et mulieres tyranno, et si prospere degant, necesse est benevolos fore, et erga tyrannidem, et erga popularem statum.
r Etenim δηµος vult esse monarchus. Propter quod et adulator apud utrasque est honoratus, apud δηµον quidem demagogus (est enim demagogus δηµου adulator), apud tyrannos autem qui humiliter
Nam et populus dominus esse vult. Ex quo fit, ut adulatores apud utrosque in honore habeantur. Est enim qui populum colit et ducit, populi adulator, tyrannorum vero, qui assentando con-
<--- Page Split --->
colloquuntur, quod quidem est opus adulationis. Etenim propter hoc πονηρόφλος, id est, malorum amicus est tyrannus : adulationem enim recipientes gaudent : hoc autem nullus utique faciet sensum habens liberum, sed amant qui ἐπισκέχις, si non adulentur.
versatur, quod est opus adulatoris. Nam propter hoc p ravos amicos habent tyranni, quod adulationibus gaudent. Id autem nemo faceret qui mentem haberet libero homine dignam : sed amant boni viri, vel non adulantur.
s Et opportuni maligni ad maligna : « clavo enim clavus, » sicut Proverbium. Et nullo gaudere venerabili, neque libero, tyrannicum. Ipsum enim esse solum vult tyrannus. Qui autem contra venerabilis et liberalis, aufert excellentiam et quod despoticum tyrannidis. Odiunt igitur quemadmodum dissolventes principatum.
Et utiles pravi ad prava. « Clavus enim clavo, » ut dictat Proverbium. Nullo quidem honesto, nulloque libero delectari, tyrannicum est. Se enim solum esse talem putat tyrannus. Qui autem subditorum vel honestati student vel libertati, minuere excellentiam et praeminentiam tyranni videntur. Oderunt ergo illos tyranni, tamquam eversuros potestatis suae.
t Et uti conviviis. Et condiuturnitari extraneis magis quam civibus, tyrannicum, tamquam hos quidem adversarios, hos autem non contrariantes. Hæc et talia, tyrannica quidem et salvativa principatus. Nihil autem deficit magis malignitatis.
Peregrinos etiam in convivia, et familiarem usum magis recipere, quam cives, tyrannorum est, quasi illos quidem habeant hostes, hos vero non adversantes. Hæc et hujusmodi a tyrannis fiunt pro dominatione retinenda, nec quidquam omittunt pravitatis.
u Sunt autem, ut est dicere, omnia hæc comprehensa tribus specielhus : conjecturat enim tyrannus tria. Unum et quidem ut modica sapiant subditi : nulli enim utique pusillanimis insidiabitur. Secundum autem, ut discredant invicem : non dissolvitur enim prius tyrannus, antequam credant aliqui sibi ipsis. Propter quod et ἐπισκέχις adversantur tamquam nocivis ad principatum, non solum propterea quod non volunt subjici despotice, sed et quia fideles sunt sibiipsis, et aliis, et quia non produnt, neque seipsos, neque alios. Tertium autem negotiorum impossibilitas : nullus enim manum mittit ad impossibilia : quare neque tyrannidem dissolvere, non existente potentia.
Sunt autem, ut ita dixerim, hæc omnia tribus speciebus comprehensa. Tria enim conjectat tyrannus. Unum, ut animos imminuat civium : nemo enim parvi animi contra tyrannum insurgit. Secundum, ut cives inter se diffidentes reddat, Non evertitur enim tyrannus, nisi civium aliqui inter se fidem habeant. Quapropter et bonos viros prosequitur, quasi pestiferos et adversarios dominationi suæ, non solum quia non acquiescunt in servitute vivere, verum etiam quia fides eis et inter se et ab aliis plurima adhibetur, neque accusant alios, neque ipsi inter se accusantur. Tertium, impotentia agendi : nemo enim sibi impossibilia aggreditur : itaque neque tyrannidem tollere, si potentia desit.
x Ad quos quidem igitur reducantur volita tyrannorum, isti tres existunt entes : omnes enim utique reducet quis ty-
Ad quos ergo fines referantur tyrannorum consilia, tres isti sunt. Ad has enim suppositiones tyrannica redigi possunt
<--- Page Split --->
rannica ad has hypotheses, hoc quidem ut non credant invicem, hoc autem ut non possint, hoc ut parum sapiant. Unus quidem igitur modus, per quem fit salvatio tyrannidibus, talis est. Alius autem, ut ex contrario dictis habet curam. Est autem accipere ipsum ex corruptione regnorum. Sicut enim unus modus corruptionis regni, facere magis tyrannicum principatum : sic tyrannidis salvatio, facere ipsum magis regalem, unius servantem solum potentiam, ut principetur non solum volentibus, sed et nolentibus: prætendens enim et hoc prætendit et tyrannizare.
universa, partim ne confidant inter se cives, partim ut potentia eis desit, partim ut pusillanimis efficiantur. Unus ergo modus, quo utuntur tyranni, talis est. Alter vero modus contrarius istis quae dicta sunt, diligentiam facit. Est autem deprehendere ipsum ex regnorum corruptione. Ut enim regni modus corruptionis unus est, gubernationem ipsam regiam magis reducere ad tyrannicam : ita tyrannidis conservatio est, ad regiam gubernationem magis eam referre, unum solummodo custodientem, ut potentiam retineat, per quam non modo volentibus, verum etiam nolentibus dominari possit : nam si hanc abjiciat, simul abjicit et tyrannum esse.
y Sed hæc quidem sicut suppositionem oportet manere, alia autem hæc quidem facere, hæc autem videri simulantem, quod regale bene.
Sed hoc tamquam suppositionem quamdam manere oportet, cætera vero partim facere, partim quam optime simulare, ut regia gubernatio videatur.
z Primo quidem ut videatur curare communia, neque expendat gratuita talia, in quibus multitudines moleste ferant, quando ab ipsis quidem accipiunt operantibus et laborantibus assidue : dant autem meretricibus, et extraneis, et artificibus copiose.
Prinium enim videri communium commodorum curam habere, non effundentem largitiones tantas ut cives moleste ferant : quando quidem ab illis capitur operantibus ac laborantibus in sua tenuitate : donant vero scortis, et peregrinis, et histrionibus effuse.
aa Rationemque reddat acceptorum et expensarum, quod quidem jam fecerunt quidam tyrannorum : sic enim utique quod dispensans cœconomus, sed non tyrannus esse videbitur.
Rationem reddentem eorum quae acceperit, et expenderit, quod jam factum est a quibusdam tyrannis : sic enim administrans, non tyrannus videbitur, sed legitimus gubernator.
bb Non oportet autem timere, ne forte deficiat pecuniis, dominus existens civitatis : sed extorquentibus tyrannis a domo, et expedit hoc magis quam delinquere, cum congregaverint. Minus enim utique, qui servant, insilient rebus. Sunt autem tyrannorum qui servant terribiliores egredientibus a populo, quam civibus : ii quidem enim peregrinantur, hi autem subsistunt.
Nec erit ei formidandum, ne quandoque sibi desint pecuniae, cum sit dominus civitatis : sed dispergentibus tyrannis ex propria domo, et prodest hoc magis quam relinquere congregatas. Minus enim custodes ipsi contra tyrannum insurgerent. Sunt autem formidabiliores absentibus tyrannis, qui custodium, quam cives : nam illi quidem simul absunt, hi autem remanent.
cc Deinde introitus oportet videri
Deinde reditus et impensas apparere
<--- Page Split --->
colligere dispensationis gratia, et si aliquando opportunum fuerit, uti ad bellicas opportunitates. Universaliter autem exhibere seipsum custodem et camerarium, tamquam communium, sed non tamquam propriorum.
oportet, tum gratia diligentes administrationis, tum etiam ut si quando foret opus, illis uti possit ad belli necessitates, omninoque seipsum praebere custodem et quaestorem, non ut suarum pecuniarum, sed ut communium, et publicarum.
dd Et videri non sævus, sed reverendus. Adhuc autem talem, ut non timeant occurrentes, sed magis verecundentur. Hoc tamen adipisci non facile, non existentem, facile contemptibilem. Propter quod oportet, etsi non aliarum virtutum curam habeat, tamen politicæ, et opinionem efficere de se ipso talem.
Et videri velle non asperum, sed cum gravitate honestum, et talem, ut eum non timeant obvii, sed magis revereantur. Hoc autem non facile est eum assequi, qui foret contemnendus. Quapropter opus est, ut si non aliarum virtutum, at saltem civilis eum curam habere, ac talem de seipso opinionem afferre.
ee Adhuc autem non solum ipsum videri, nullum subditorum injuriantem, neque juvenculam, sed neque alium ullum eorum qui circa ipsum.
Insuper non solum ipsum videri, nulli protinus civium contumeliam facere, sed etiam nemini illorum qui circa eum sunt.
ff Similiter autem et habere uxores familiares ad eas quæ aliorum, tamquam et propter uxorum injurias multæ tyrannides perierunt.
Eodemque modo se habere mulieres suas erga cæteras mulieres : nam et per contumelias mulierum permultæ jam tyrannides perierunt.
gg Et circa fruitiones corporales comtrarium facere, quam nunc quidam tyrannorum faciunt (non solum enim mox diluculo hoc faciunt, et continue multis diebus, sed etiam videri aliis volunt hoc operantes, ut tamquam felices et beatos admirentur.)
Et circa voluptates corporis contrarium facere, quam nunc faciant quidam tyranni (non solum enim statim ab aurora id agunt, convivanturque per dies plures, verum etiam apparere volunt aliis, quod ita faciunt, ut tamquam felices beatosque admirentur.)
hh Sed maxime quidem moderatos esse talibus : si autem non, tunc videri aliis diffugere. Neque enim facile invasibilis, neque facile contemptibilis, qui sobrius, sed qui ebrius : neque qui vigil, sed dormiens.
Sed in talibus maxima erit moderatio adhibenda vel saltem videri illa fugere. Non enim faciliter invadi potest, nec faciliter contemni, qui sobrius sit, sed qui ebrius : neque qui vigilet, sed qui dormiat.
ii Contrarium faciendum olim dictis fere omnibus : præparare enim oportet et ornare civitatem, tamquam procuratorem existentem, et non tyrannum.
Contrariumque agendum est supra dictorum fere omnium. Corroboranda enim et ornanda civitas est ab eo, tamquam a curatore, ac non tyranno.
kk Adhuc autem quæ ad Deos videri semper in studio habentem differenter : minus enim timent pati aliquid iniquum
Videri etiam oportet ipsum erga religionem deorum affici vehementer : minus enim formidabunt populi, ne quid
<--- Page Split --->
a talibus, si deicolam putant esse principem, et curare de Diis, et machinantur minus, tamquam habeat propugnatores etiam Deos.
contra justitiam fiat, si religioni deditum illum existimant, ac deorum timorem habere, minusque contra illum audebunt insurgere, quasi Deos habeat propitios et faventes.
. 11 Oportet autem sine insipientia videri talem, bonosque circa aliquid factos honorare, ita ut putentur numquam honorari magis a civibus suae legis existentibus.
Verumtamen oportet sine improbitate talem videri, atque eos viros qui aliqua in re laudabiliter se gesserint, honorare, ita ut non existiment umquam se magis honorari a civibus iis in libertate degentibus potuisse.
mm Et tales quidem honores distribuere ipsum : supplicia autem per alios principes et praetoria.
Hos autem honores ipsemet tribuere debet tyrannus : pœenas vero et animadversiones per alios infligere, per magistratus videlicet, et judicia.
nn Communis autem custodia omnis monarchiae, nullum virum facere magnum, sed siquidem plures : servabunt enim invicem.
Communis vero custodia omnis dominationis unius est, neminem unum prae caeteris magnum facere, sed plures : nam se invicem custodient.
oo Si aliquid forte oporteat facere magnum, nequaquam secundum morem audacem : maxime enim invasivus talis mos penes omnes actiones.
Quod si quem extollere oporteat, non tamen eum qui sit moribus audax : nam hujusmodi homines aptissimi sunt ad invadendum circa res omnes.
pp Et si a potentatu aliquem videatur dimittere, gradatim hoc agere, et non totam simul auferre potestatem.
Si vero cujusquam potentia minuenda est, modice ac non uno simul impetu omnis potestas est auferenda.
qq Adhuc autem omnem quidem injuriam cohibere, praecipue autem duas, eam scilicet, quae in corpus flagellationem, et eam, quae in aetatem. Maxime autem hanc faciendum reverentiam circa amatores honoris : eam quidem enim quae ad pec unias, minorationem, amatores pecuniarum ferunt graviter : eam autem quae ad inhonorationem, amatores honoris et iuieixc hominum. Propter quod quidem non uti oportet talibus, aut supplicia videri facientem patriae, et non propter parvipensionem. Eas autem quae ad aetatem, collocutiones, propter amativas causas, sed non propter potestatem : totaliter enim reputatas inhonorationes redimere majoribus honoribus.
Insuper ab omni contumelia abstinendum, praecipue tamen a duabus, ne in corpus flagris, neve in aetatem libidine insultet. Maximeque id cavendum in illis hominibus qui honorem magnifaciant : nam in pecunias illatam injuriam, avari homines graviter ferunt : in honorem vero illatam, et qui boni sunt viri, et qui honorem magnifaciant, permoleste patiuntur. Quapropter aut non hujusmodi hominum opera utendum est, aut animadversiones in illos patrio more ac sine ulla contumelia sunt faciendae. In aetatem vero ex amore sit conversatio, non ex licentia. Denique hoc dedecoris impensione majorum bonorum est redimendum.
<--- Page Split --->
rr Invadentium autem ad corporis differentiam, hi maxime terribiles, et indigent ampliori custodia, quicumque non eligunt acquirere vivere cum peremerint. Propter quod maxime vereri oportet putantes injuriam pati, aut ipsos, aut eos quorum curantes existunt : non parcunt enim sibiipsis, qui propter furorem invadunt, sicut et Heraclitus dixit, dicens difficile esse cum furore pugnare, animae enim pretium fieri.
Eorum autem qui ad vim inferendam contra corpus tyranni insurgunt, illi sunt formidandi et cavendi, qui ita dispositi sunt ut amplius vivere non curent, cum occiderint. Quaproptermaximecavendum est ab his qui vel ipsos, vel eos quos habebant carissimos, contumelia affectos putant: sine ulla enim cura propriæ salutis irruunt, qui per indignationem et iram aggrediuntur, quemadmodum et Heraclitus inquit, durum esse dicens pugnare adversus iram, vita enim id emi.
ss Quoniam autem civitates ex duabus partibus constitute sunt, ex egenis hominibus et opulentis, maxime quidem utrosque oportet existimare salvari propter principatum, et alios ab aliis injustum pati nihil. Quicumque autem fuerint valentiores, hos proprios facere maxime principatus : quod si hoc exstiterit rebus, neque servorum liberationem facere tyrannum, neque armorum ablationem. Sufficiens enim altera pars apposita ad potentiam, ut valentiores sint insurgentibus.
Cum vero civitates ex duabus constiteterint partibus, ex inopibus scilicet, et opulentis, maxime quidem de utriusque partis salute cogitandum est ab eo qui gubernat, et alteros ab alteris nulla injuria affici. Quicumque tamen eorum sint potentiores, hi praecipue sunt gubernatione vindicandi, ac velut proprii efficiendi : nam si hoc exstiterit, neque servorum liberationem facere compelletur tyrannus, neque arma adimere. Altera namque pars tyranni potentiae adjuncta, sufficiens erit ad superandum eos qui contra insurgere vellent.
tt Superfluum autem dicere per singula talium. Intentio enim manifesta : quia oportet non tyrannicum, sed economum et regalem videri esse subditis, et non suum curantem, sed procuratorem, et mediocritates vitae persequi, non excellentias.
Superfluum autem, particulariter dicere de omnibus istis. Intentio enim manifesta est, quod oportet non tyrannicum, sed tamquam patremfamilias, et regem esse putari ab illis qui sub eo sunt, nec pro se capientem, sed pro communis utilitatis tutela et cura, et mediocritates in vita sequi, non excessus.
uu Adhuc autem insignes quidem affari, multos autem demagogizare : ex his enim necessarium non solum principatum esse pulchriorem, et magis zelabilem, quam quod meliores principentur, et non humiles, neque odio habitum et timore perseverare, sed et principatum esse durabiliorem.
Præterea egregios viros per familiaritatem sibi conjungere, plebem vero, ac multitudinem per favorem et gratiam in obsequio retinere : ex his enim necesse est, non solum dominationem ejus esse pulchriorem et optabiliorem, ex eo quia melioribus impere', et non abjectis, neque afflictis, neque ex eo quod ipse, neque odio sit, neque formidetur, verum etiam ex eo quod longiorem ac durabiliorem ejus dominationem fore contingat.
<--- Page Split --->
xx Adhuc autem ipsum disponere secundum morem, vel bene ab virtutem, vel semibonum existentem, et non malignum, sed semimalignum.
Insuper moribus talem esse, ut vel recte se habeat ad virtutem, vel semibonus quidam sit, et non malus, sed semimalus.
yy Equidem omnibus malis politiis, paucioris temporis sunt oligarchia, et tyrannis.
Atqui omnium gubernationum brevissime durare solent paucorum potentia et tyrannis.
zz Plurimo enim tempore fuit, quae circa Sicyonem tyrannis, quae Orthagori puerorum, et ipsius Orthagori : permansit enim ipsa annis centum. Hujus autem causa, quia subditis utebantur moderate, et multis legibus serviebant : et quia bellicosus fuit Clisthenes, non fuit facile contemptibilis, et quantum ad multa curis demagogizabat. Dicitur igitur Clisthenes, respondentem de victoria, ipsum quomodo coronavit. Quidam autem aiunt esse imaginem ejus, qui judicavit sic, statuam quae in foro sedet. Aiunt autem et Pisistratum aliquando sustinuisse sententiam, cum esset vocatus ad Areopagum.
Quippe illa quae plurimo duravit tempore, Orthagore et filiorum, qui apud Sicyonios tyrannidem habuere, ad contesimum usque annum pervenit. Durationis vero causa fuit, quod mediocritate quadam erga subditos utebantur, multaque legibus servientes agebant : et qui aptus rei militari fuit Clisthenes, non facile contemnendus habebatur. Plurimum vero conversatione et usu familiari favorem et gratiam hominum acquirebant. Fertur enim Clisthenes coronasse judicem qui victoriae illius contradixerat. Aiunt quidam hujus judicis statuam esse illam, quae in foro sedet. Pisistratus quoque fertur aliquando apud consilium Areopagi citatus, judicium subiisse.
aaa Secunda autem circa Corinthum, quae Cypselidarum. Et enim haec perseveravit annis septuaginta tribus, et mensibus sex. Cypselus quidem tyrannizavit annis triginta. Periander autem quadraginta quatuor. Psammetius autem qui Gordiae, annis tribus. Causae autem eaedem, et hujus. Cypselus quidem enim demagogus erat, et a principio permansit sine armorum custodia. Periander autem fuit quidem tyrannicus, sed bellicosus.
Secunda vero apud Corinthum Cypselidarum tyrannis. Nam ea duravit annis tribus et septuaginta, et mensibus sex. Cypselus enim ipse tyrannidem exercuit annis triginta. Periandrus vero quadraginta quatuor. Psammetius autem Gordii annis tribus. Causa vero durationis eadem fuit. Cum enim popularis esset Cypselus, ac gratia apud multitudinem praevaleret, sine ulla corporis custodia in dominatione perseveravit. Periander autem ejus filius magis tyrannice se gessit, sed vir erat bello egregius.
bbb Tertia autem, quae Pisistratidarum Athenis, non fuit vero continua. Bis enim fuit Pisistratus tyrannizans : ita ut in annis triginta tribus, decem et septem annis tyrannizavit : pueri autem decem et octo : quare omnes anni fuerunt triginta et quinque.
Tertia Pisistratidarum Athenis. Haec autem non fuit continua : bis enim tyrannide pulsus fuit Pisistratus. Itaque ex annis triginta tribus, solum annis septem et decem tyrannidem exercuit : filii vero ejus annis decem et octo : atque ita omnes simul anni fuerunt quinque et triginta.
<--- Page Split --->
ccc Reliquarum autem, quæ circa Hieronem et Gclonem circa Syracusas : non autem permansit ipsa multis annis, sed omnes duobus deficientibus de viginti. Gclon quidem enim septem annis tyrannizavit, octavo vitam finivit, decem autem Hieron ; Thrasybulus autem undecimo mense excidit. Multæ autem tyrannides, pauci temporis fuerunt omnes penitus. Quæ ¿quidem igitur circa politias et quæ circa monarchias, ex quibus corrumpuntur, et iterum salvantur, fere dictum est de omnibus.
Ex reliquis vero illa quæ apud Syracusas fuit Hieronis et Gelonis, sed non longa fuit hæc, annis enim non amplius quam duo de viginti duravit. Gelon enim septem annis cum tyrannidem exercuisset, octavo defunctus est, Hieron autem decem : Thrasybulus vero mense decimo excidit. Cæterarum vero tyrannidum pleræque brevi tempore duraverunt omnes. Quæ igitur sint tam circa gubernationes plurium, quam circa gubernationem unius solius, per quæ et corrumpantur illæ, et serventur, fere dictum est.
COMMENTARIUS IN CAP. VIII.
ter est dicere, ex contrariis, scilicet eorum quæ corrumpunt eas, de quibus jam dictum est.
a Postquam Aristoteles egit de corruptionibus monarchiarum, scilicet tyrannidis et regni, in hoc capitulo agit de eas salvantibus. Et dividitur capitulum in duas partes, in quarum prima ostendit in universali qualiter omnis monarchia melius salvetur. In secunda agit de salvatione tyrannidis, ibi (litt. d), Tyrannides autem salvantur, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim dat documentum qualiter monarchiæ melius et diuturnius salvantur. Secundo probat hoc per duo exempla, ibi (litt. c), Propter hoc enim et circa Molossos, etc.
Documentum est hoc, quod principatus arcentur, si ad pauciores trahantur : quia quanto pauciores sunt domini, tanto mitius sunt despotici, id est, serviliter opprimentes, et tanto magis moribus æqui, et tanto minus invidetur eis a subditis. Hæc est sententia.
Dicit ergo : Salvantur autem, monarchiæ scilicet, palam, id est, manifeste, ut simpliciter quidem, id est, universali-
b Sed quia universales sermones non sufficiunt in politicis, sed oportet ad unumquodque particulare descendere, ideo subjungit, ibi, Ut autem secundum unumquodque, eo, scilicet salvantur, quod est regna quidem ducere ad moderatius, id est, quod arceantur et stringantur. Et ponit rationem, ibi, Quanto enim pauciorum fuerint domini, ampliori tempore necessarium manere omnem principatum. Et ponit causam, ibi, Ipsi enim, domini scilicet, et fiunt minus despotici, id est, servili oppressione opprimentes subditos, et moribus æqui magis, supple, fiunt, id est, conformes : et a subditis invidetur eis minus.
c Secundo probat per duo exempla de regnis, scilicet Molossorum et Lacedæmoniorum, ibi, Propter hoc enim et circa Molossos (nomen est cujusdam gentis circa Græciam) multo tempore regnum permansit : quia scilicet restrictum ad paucos fuit, et multis non potest ita provideri sicut paucis. Et inducit secundum
<--- Page Split --->
exemplum, ibi, Et quod Lacedæmoniorum, supple, regnum : propterea quod a principio in duas partes divisus fuit principatus, supple, diutus permansit. Et ratio est, quia unusquisque custodit diligentius partem sibi commissam. Et addit de ulteriori divisione, ibi, Et rursum Theopompo moderante et in aliis, scilicet dividente regnum, et instituente Ephororum principatum. In præhabitis enim sæpe dictum est, quod Ephori fuerunt procuratores publicorum negotiorum. Et tangit modum, ibi, A potestate enim auferens auxit tempore regnum, id est, potestatem quam habuit unus Rex scilicet, divisit in plures quos vocavit in partem sollicitudinis, et sic fecit melius regno provideri, propter quod regnum diutius duravit. Et ex hoc concludit, ibi, Quare modo quodam fecit non minus, sed majus ipsum, scilicet regnum, quod potestate minus ipsum faciendo, fecit ipsum longius. Adhuc inducit responsionem, pro probatione, Theopompi, ibi, Quod quidem et ad uxorem aiunt respondisse ipsum, scilicet Theopompum, quæ scilicet uxor dixerat marito, exprobrando, « si nihil verecundatur minus regnum tradens filiis quam a patre acceperit. Et ponit responsum mariti, ibi, Non oportet hoc dicere, trado enim diuturnius. » Ac si diceret, quantum diminui regnum per divisionem potestatis, tantum auxi per diuturnitatem temporis et durationis.
d Deinde cum dicit, Tyrannides autem salvantur, etc. agit de salvatione tyrannidis : et habet duas partes, in quarum prima ponit quatuordecim cautelas ut divitius salvetur tyrannis. In secunda deducit omnes ad tres, ibi (litt. u), Sunt autem, ut est dicere, etc.
Primo igitur ponit primam cautelam, dicens quod tyrannides salvantur secundum duos modos contrariissimos : quorum alter est, qui traditus est, et est ille qui salvat per contraria destruentium eam. Et inducit rationem, ibi, Et secundum quem, scilicet modum, dispensant
plurimi tyrannorum principatum : quia sic multi dispensant tyrannidem.
Dicit etiam, quod a quodam Periandro Corinthio multæ tales cautelæ sunt traditæ. Multæ etiam accipiuntur a principatu Persarum, qui totus tyrannicus est. Et quia hæc plana sunt in littera, sufficit cum litteræ expositione enumerare. Et hoc est quod dicit : Sunt autem et olim dicta ad salvationem, ut possibile est, tyrannidis. Et dicit ut possibile est, quia ipsa tyrannis in seipsa corrupta est : et quod corruptum est in seipso, non potest simpliciter salvari, sed modo quodam. Et ponit salvans, ibi, Excellentes perimere, et sapientes destruere. Hoc enim dixit Periander esse faciendum, sicut in præhabitis dictum est, sicut excellentiores spicæ evelluntur de agro, ne humiliores suffocent.
Secundam cautelam ponit, ibi, Et neque communications sinere, supple, esse in civitate. Et ratio est, quia communicantes in uno frequenter concordant, et sic possunt insurgere contra tyrannum. Et hoc est quod addit : Neque soliditatem, id est, solidam confederationem, neque disciplinam, supple, est in civitate, neque aliud nihil tale, sed omnia cavere, supple, ne fiant in civitate, unde consueverunt fieri duo, sapientia scilicet et persuasio. Et neque scholas, neque alias collectiones permittere fieri vacativas, id est, quibus vacent homines ad tractandum de communibus.
e Et omnia facere, ex quibus quam maxime ignoti invicem erunt omnes. Et ponit rationem, ibi, Notitia enim fidem facit magis ad invicem, id est, cum noscunt se per collocutionem amici ad invicem, tunc confidunt de se ipsis, et sic magis possunt insurgere contra tyrannum.
/ Tertiam cautelam ponit, ibi, Et præfectos populi semper palam esse, commorari circa januas, id est, ante fores tyranni. Et ponit rationem, ibi, Sic enim mi-
<--- Page Split --->
nime latebit quid agunt : et sic tyrannus poterit semper obviare actibus eorum.
g Et sub eadem cautela adhuc addit, ibi, Et deprehendere si assuescant 1 modicum semper servientes, id est, quod debet deprehendere et observare, si hi qui semper servientes debent esse, assuefiant modica licentia : qui si non inolescant per licentiam, non semper oppressi servilibus operibus, tunc opponunt se tyranno. Sicut Exodi (v, 17) : Rex Ægyptti dixit ad Moysem : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus et sacrificemus Domino. Et de talibus subjungit, ibi, Et alia quæcumque talia Persica et barbara tyrannica sunt. His enim modis Persæ et barbari tyrannizant. Et ponit quare hæc omnia attendenda sunt, ibi, Omnia enim idem possunt, supple, ad conservationem tyrannidis.
h Quartam cautelam ponit, ibi, Et tentare non latere, tyrannum scilicet, quaecumque exstiterit quis dicens, vel agens subditorum, id est, de numero subditorum : et ratio hujus est, quia tunc potest obviare singulis : sed esse utentos, circa singula istorum scilicet. Et dat exemplum ibi, Velut circa Syracusanos, ubi scilicet dominabatur Dionysius Tyrannus, vocati podagogides : et dicuntur podagojides a πῶς; quod est pes, et ἄγω quod est duco, eo quod pedibus continue circumducuntur et discurrunt : et auribus audientes, supple, sunt quæcumque dicuntur ut renuntient tyranno, Et hoc est quod sequitur, Quos misit Hieron. Iste Hieron fuit procurator Dionysii tyranni. Et quo et ad quid misit, subdit dicens, Ubi fuerit aliqua congregatio et collectio. Et ponit rationem, ibi, Confident enim minus, timentes tales, id est, quia timent prodi per tales : et si confidant, latebunt minus : quia scilicet per tales produntur.
i Quintam cautelam ponit, ibi, Et criminari invicem, id est, facere quod invicem criminentur subditi, et conturbare amicos cum amicis, et populum cum insignibus, et divites cum seipsis. Et ratio est, quia conturbati invicem magis refugium habent ad tyrannum.
k Sextam cautelam ponit, ibi, Et pauperes facere subditos tyrannicum, supple, est. Et sub eadem cautela addit rationem quare hoc expedit tyranno, ibi, Quatenus nec custodia alatur, supple, sed oporteat ipsos alere custodes suos, ut sic magis depauperentur.
1 Et occupati circa quotidiana, victum quaerentes non vacantes sint ad machinandum. Et ad hæc probanda inducit exemplum, ib, Exemplum autem hujus, supple, est, tyrannides quæ circa Ægypttum, supple, sunt, in quibus subjecti sic depauperantur : et anathemata, id est, separationes Cydselidarum. Nomen est cujusdam gentis tyrannice imperantis, quæ semper schisma ponit inter suos, ne eleventur contra tyrannum. Et adhuc ponit exemplum, ibi, Et Olympii ædificatio a Pisistrutilibus. Pisistratus, sicut dictum est, fuit magnus tyrannus, qui persuasit atrium quoddam ædificari in civitate sumptuosis expensis, in quo Olympia, id est, quinquennales agones celebrarentur, quo populus occuparetur. Et addit adhuc aliud exemplum, ibi, Et eorum quæ de Samo (insula est juxta Græciam versus Thebas) opera multi imperii, id est, ubi populus per multa opera imperio continue premehatur. Et de omnibus his subdit simul, ibi, Omnia enim hæc possunt idem, id est, valent ad idem. Et subdit quid sit illud, scilicet non vacationem et penuriam subditorum, ut numquam vacent ad machinandum contra tyrannum.
<--- Page Split --->
m Septimam cautelam ponit, ibi, Et illatio vectigalium, id est, quod vectigalia districte sumantur, ut magis opprimatur populus. Et dat exemplum, ibi, Velut in Syracusis, ubi Dionysius quintam partem accepit pro vectigali, quolibet anno : et sic in quinque annis habuit totam substantiam terræ. Et hoc est : In quinque enim annis sub Dionysio substantiam omnem inferri accidit.
n Octavam cautelam ponit, ibi, Adhuc autem et bellorum procurator tyrannus, supple, debet esse : tyrannus volens remanere in principatu, debet procurare ut semper sint bella, ut scilicet numquam vacant, et semper sint in indigentia defensionis tyranni. Et hoc est quod dicit : Ut utique sine vacatione sint, et permaneant in indigentia præsidis existentes. id est, tyranni : quia tunc, supple, non opponunt se ei.
o Nonam cautelam ponit, ibi, Et regnum quidem salvatur, etc. Et hoc sumitur ad differentiam regni, et est hoc quod regni : proprium est ad salvationem credere amicis, et maxime potentibus, quia per illos salvatur regnum : tyranni econtra nihil credere amicis, et hoc ideo est, quia omnes offendit, et nullos habet amicos qui velint eum regnare super se. Et hoc est : Et regnum quidem salvatur per amicos : tyrannicum autem, supple, est maxime discredere amicis, tamquam nolentibus 1 quidem omnibus, supple, regnare tyrannum, potentibus autem maxime discredere, eo quod potentes maxime offendit.
p Decimam cautelam ponit, ibi, Et adhuc quæ circa democratiam, etc. Et illa cautela est, quod quæcumque dicta sunt
circa democratiam ultimo dictam in tertio libro, capitulo de distinctione democratiae, valent ad conservationem tyrannidis : quia illa democratia vera tyrannis est. Et exemplificat de uno quod gynæcocratia circa δῆμον, id est, populares. Gynæcocratia 2 autem est commissio potestatis et principatus ignobilibus : et ideo subdit causam quare hoc, ibi, Ut enuntient contra viros, id est, viriles, si scilicet aliquid machinantur contra tyrannum. Et hoc est : Et adhuc quæ circa democratiam fiunt ultimam, id est, ultimo dictam, tyrannica sunt omnia. Et gynæcocratia circa δῆμον 3, ut enuntient contra viros.
q Undecimam cautelam ponit, ibi, Et servorum remissio propter eamdem causam, scilicet ut enuntient si aliqui aliquid machinentur. Et hoc est quod subdit, ibi. Neque enim machinantur servi et mulieres contra tyrannos. Et ponit rationem ibi, Gaudentes, supple, de tyrannis, quia necessarium benevolos esse, servis scilicet et mulieribus scilicet tyrannos. Et sub eadem cautela dicit : Et tyrannidibus et democratiis, supple, gaudent servi et mulieres. Et ratio est, quia Rex ut perfectus dominus non curat de servis tamquam de vilibus, nec de mulieribus tamquam emollientibus viriles animos.
r Et ex hoc concludit proprium consequens, scilicet quod adulator apud utrosque acceptus est, scilicet apud democratiam et apud tyrannum. Et hoc est : Etenim δῆμος, id est, populus, vult esse monarchus. Propter quod et adulator apud utrasque, scilicet democratiam et tyrannidem, est honoratus. Et distinguit, ibi, Apud δῆμον quidem demagogus, id est apud jopulum. Et exponit demagogum
<--- Page Split --->
qualiter sit adulator, ibi, Est enim demagogus 8r^wov adultator, id est, populi : quia in concionibus laudibus populi quaerit placere populo : apud tyrannos autem qui humiliter colloquuntur, supple, placent, sicut susurrones, quod quidem est opus adulationis, susurrare scilicet. Et ponit rationem, ibi, Etenim propter hoc Tovnpo^o^o^o^o^o^o^o^o^o^o^, id est, malorum amicus est tyrannus. Et ponit rationem, ibi, Adulationem enim recipientes, supple, tyranni gaudent. Et ostendit, quod hoc non competit bonis, sed malis tyrannis, ibi, Hoc autem nullus utique faciet sensum habens liberum, id est, vitio non obligatum, sed amant, scilicet sensum habentes liberum, qui T^T^T^T^T^T^T^T^T^T^T^, id est, justos si non adultentur. Unde in Alexandro dicitur :
Contemptor procerum, servos contemne bilin- [gues?
Adulator bilinguis est, qui laudandounum detrahit alteri.
s Secundam cautelam ponit, ibi, Et opportuni, supple, sunt tyranno, maligni ad maligna. Et probat proverbium antiquum, ibi, Clavo enim clavus, supple, retunditur : ita tyrannus maligno ad maligna utitur. Prov. (xxix, 12) : Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Et sub eadem cautela accipit quod sequitur, quod scilicet de nullo venerabili vero gaudet et libero. Et hoc est : Et nullo gaudere venerabili neque libero, tyrannicum, supple, est. Et hujus dat rationem, ibi, Ipsum enim esse solum vult tyrannus, id est, vult quod solus apparoat esse : qui autem contra venerabilis et liberalis, aufert excellentiam, comparatus scilicet aliis : et ideo, supple, a tyranno non diligitur.
Tertiam cautelam ponit, ibi, Et quod
despoticum tyrannidis, id est, uti servilibus personis. Et ex hoc concludit, ibi, Odiunt igitur venerabiles personas et liberas quemadmodum dissolventes tyrannicum principatum scilicet.
t Quartam cautelam ponit, Et uti conviviis, supple, est tyranni, et condiuturnabus 1, supple, colloquiis, et, supple, deductionibus extraneis magis quam civibus, tyrannicum, supple, est. Et exponit subdens : Tamquam hos quidem, supple, cives, adversarios, supple, habeat, hos autem, scilicet extraneos, non contrariantes.
Omnibus his positis, ponit epilogum de omnibus, ibi, Hæc et talia tyrannica quidem, supple, sunt, et salvativa principatus, supple, tyrannici. Nihil autem, in his et talibus deficit, supple, malignitatis.
u Sunt autem, ut est dicere, etc. Hic reducit cautelas immediate positas ad ternarium numerum. Et hæc pars habet quatuor partes, in quarum prima ea quæ dixit, reducit ad tres causas. In secunda ponit cautelas, qualem oportet scilicet se simulare tyrannum in rebus communibus, ibi (litt. y), Sed hæc quidem sicut suppositionem, etc. In tertia ponit cautelas qualiter oportet se habere in cultu divino, ibi (litt. kk), Adhuc autem quæ ad Deos, etc. In quarta ponit cautelas quæ faciunt ad custodiam omnis monarchiæ, ibi (litt. nn), Communis autem custodia omnis monarchiæ, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit tria quæ conjecturat omnis tyrannus. Secundo repetit eadem ut cautelas juxta ea accipiendas doceat, ibi (litt. x), Ad quos quidem igitur reducuntur, etc.
In prima parte sic procedit. Dicit enim quod omnia quæ dicta sunt, comprehensa sunt tribus speciebus. Unum est, ut subditi nihil sapiant, id est, ut nullius sapientiae sint et pusillanimes. Secun-
<--- Page Split --->
dum est, ut semper discredant sibi invicem. Tertium est, ut ita in altum teneat se super eos, ut eum impugnare videatur negotium impossibile.
Et haec plane dicit in littera, quae sic est ordinanda : Sunt autem, ut est dicerc, universaliter scilicet in summa, omnia haec comprehensa tribus speciebus. Et vocat species volita sive fines voluntatis. Et ponit rationem, ibi, Conjecturat enim tyrannus tria, quae scilicet eligit ut fines. Et ponit primum, ibi, Unum quidem, ut modica sapiant subditi. Et ponit rationem, ibi, Nulli enim utique pusillanimis insidiabitur. Et ratio est, quia simplex non multa sapiens, pusillanimis efficitur, et nec scit, nec audacia'^ habet insidiandi : et sic tyrannus securus remanet. Et subjungit secundum, ibi, Secundum autem, ut discredant invicem. Et hujus ponit rationem, ibi, Non dissolvitur enim prius tyrannis antequam credant aliqui sibi ipsis, qui scilicet confederantur et conspirant contra tyrannum. Ex his accipit quoddam consequens, quod sequitur ex illo, scilicet quod tyranni propter hoc adversantur i^e^e^e^e^e^e^e^e^e^e^, id est, justis et bonis tamquam nocivis propter tres causas, scilicet quia nolunt subjici despotice, id est, serviliter : et quia fideles sunt et sibiipsis, et aliis : et nec produnt seipsos, nec alios. Et hoc est quod dicit, ibi, Propter quod et i^e^e^e^e^e^e^e^e^e^e^ adversantur tamquam nocivis ad principatum, tyrannidis scilicet. Et subdit rationem, ibi, Non solum propterea quod non volunt subjici despotice, id est, serviliter, sed et, id est, etiam quia fideles sunt sibiipsis, et aliis : et quia non produnt neque seipsos neque a'ios. Et ponit tertium, ibi, Tertium autem impossí- bilitas negotiorum, supple, est, id est, quia in tanta fortitudine et robusta manu dominatur super eos, quod negotium impugnandi eum videtur impossibiIe. Et hujus ponit rationem, ibi,
Nullus enim manum mittit ad impossí- bilia. Et ex hoc concludit, ibi, Quare neque tyrannidem dissolvere, id est, ad tyrannidem dissolvendam aliquis manum mittit, non existente potentia : quia negotium videtur ei impossibile.
x Secundo ibi, Ad quos quidem igitur reducuntur, etc. repetit eadem ut cautelas accipiendas doceat : et dicit : Ad quos quidem igitur, scilicet fines, reducantur volita tyrannorum, isti tres, scilicet fines, existunt entes. Et ponit rationem, ibi, Omnia 1 enim utique reducet quis tyrannica ad has hypotheses, id est, ad has suppositiones. Et repetit, ibi, Hoc quidem, ut non credant invicem : hoc autem, id est, aliud ut non possint : hoc autem, tertium scilicet, ut parum sapiant. Aliter enumerat hic quam superius : quia superius enumeravit secundum ordinem rationis secundum quod credere oritur ex sapere, posse ex his duobus : hic autem repetit ea secundum quod plus valent ad propositum : et ideo primo ponit, quod non credant sibi invicem. Secundo ut non possint, eo quod multum etiam confert ad propositum. Et tertio ponit, quod parum sapiant, quod plus distat a proposito.
Postea ponit e^ilogum dictorum, et addit cautelam, ibi, Unus quidem igitur modus per quem fit salvatio tyrannidibus, talis est. Alius autem, supple, modus, ut ex contrario dictis habet curam. Et addit cautelam, ibi, Est autem accipere ipsum ex corruptione regnorum. Et dicit modum : Quia sicut corrumpitur regnum ex hoc quod inclinatur in tyrannidem, ita'salvatur tyrannis ex hoc quod inclinatur ad regnum. Et hoc est : Sicut enim unus modus corruptionis regni facere magis tyrannicum principatum, supple, regnum (et hoc paulo ante in praecedenti capitulo dictum est), sic
<--- Page Split --->
tyrannidis salvatio, supple, est facere ipsam 1 magis regalem, id est, ad regni proprietatem inclinare. Et dicit modum illius, ibi, Unius servantem solum potentiam. Et hoc ideo est, ut tam regnum quam tyrannis sit unus principatus et monarchia quaedam, et sit solum servans potentiam et non opprimens. Quod qualiter fiat tam in regno quam in tyrannide, subdit, ibi, Ut principetur, Rex scilicet et tyrannus, non solum volentibus, sed etiam nolentibus : praetendens enim, tale scilicet regnum, et hoc, id est, ex hoc praetendit, et primo etiam tyrannizare. Regnum enim quod principatur nolentibus, tyrannizat.
bus non injuriosus. Sexta et ultima cautela est, quod circa fruitiones corporales, in cibo et potu scilicet, semper videatur frugalis et sobrius, et vigil non dormiens, et quod in omnibus semper videatur ornare civitatem ut procurator existens, non tyrannus. Et haec est sententia.
Littera sic est ordinanda : Sed haec quidem, scilicet quae dicta sunt de cautelis, sicut suppositionem oportet manere : alia autem, supple, quae dicentur, haec quidem facere, supple, oportet, haec autem videri simulantem. Et ostendit quae sunt simulanda ponendo primam cautelam, ibi, Quod regale bene, supple, debet simulare, ut habeat.
y Deinde cum dicit, Sed haec quidem sicut suppositionem oportet manere, etc. id est, ponit sex cautelas, qualiter scilicet tyrannus se debet habere in rebus communibus. Prima est, quod videatur res communes multum curare, nec expendat inutiliter gratuite oblata, nec expendat in his in quibus multitudines populi moleste ferant. Et exponit hoc, quod non expendat meretricibus et extraneis et histrionibus copiose, quod ex laboribus populi acquisitum est. Secunda est, quod semper studeat rationem reddere expensarum et acceptorum : et quia aliquis posset dicere quod sic deficeret in expensis, respondet quod non oportet, scilicet quod deficiat, quia dominus est civitatis et regni, et potest undecumque recipere. Tertia cautela est, quod dona et oblationes quae dantur ex reditibus et vectigalibus, videatur colligere propter communem utilitatem, sicut pro bello communi, et non pro lucro proprio, ut sic videatur esse quasi custos et camerarius communium et non propriorum. Quarta est, quod numquam exhibeat se subditis saevum, sed reverendum. Quinta est, quod nulli videatur injuriosus, et quod omnibus sit familiaris et in uxori-
z Et ostendit in quo, ibi, Primo quidem, ut videatur curare communia. Et ostendit quomodo : Neque expendat gratuita, id est, gratuite oblata, in quibus multitudines moleste ferant, quando ab ipsis multitudinibus quidem accipiunt, supple, tyranni, operantibus et laborantibus assidue : dant autem meretricibus, et extraneis, et artificibus (quos alibi vocavit banausos, id est, histriones) copiose. Ratio autem hujus redditur in principio quarti Ethicorum, quia scilicet sic expendere, non est secundum liberalitatem et magnificentiam, sed secundum epirotaliam et banausiam, et tales expensas multitudines moleste ferunt, quia labores eorum et sudores in malos usus expenduntur.
aa Secundam cautelam ponit, ibi, Rationemque reddat acceptorum et expensarum. Et confirmat hanc cautelam per exemplum, ibi, Quod quidem jam fecerunt quidam tyrannovm, supple, et ideo in principatu permanserunt. Et ponit rationem, ibi, Sic enim utique quis a dispensans acconomus, id est, dispensator, sed non tyrannus esse videbitur.
<--- Page Split --->
bb Et quia posset aliquis dicere, quod sic in expensis posset deficere, occurrit, ibi, Non oportet autem timere, ne forte deficiat pecuniis, dominus existens civitatis, id est, cum sit dominus civitatis : sed extorquentibus tyrannis a 8tμw1, id est, a populo, supple, pecuniis non deficiet : et expedit hoc magis quam derelinquere, supple, velut cum congregaverint. Et vult dicere, quod cum ministri sui, scilicet tyranni talia congregaverint a populo, magis eligat ea expendere quam servare. Et ponit rationem, ibi, Minus enim utique qui servant, insilient rebus : quia non est necesse congregare, eo quod satis habeant in thesauris.
Deinde ponit subdivisionem tyrannorum, ibi, Sunt autem tyrannorum, id est, aliqui de numero tyrannorum, qui servant, scilicet in thesauris, terribiliores egredientibus a populo, id est, hostibus quam civibus. Et dicuntur egredientes a populo, qui ad militiam sunt contra hostes. Et ponit rationem, ibi, Ii quidem, supple, egredientes a populo comperegrinantur, scilicet cum tyranno contra hostes, et, supple, ideo volunt quod tyrannus habeat thesauros, ex quibus scilicet sufficiat ad donativa et stipendia militum : hi autem, scilicet cives, subsistunt, supple, in civitate : et ideo scilicet ea quae colliguntur in 8tμw, magis volunt expendi in ornamentum civitatis.
cc Tertiam cautelam ponit, ibi, Deinde introitus, id est, dona quae dantur ad receptionem regis in primo introitu, et oblationes quae dantur ex reditibus regni et vectigalibus, oportet videri colligere dispensationis gratia, et si aliquando opportunum fuerit, uti ad bellicas opportunitates, id est, quod non accipiat talia ad lucra propria, sed si necesse sit, quod expendat in bello, in defensionem regni vel civitatis. Et hoc est quod sequitur, ibi, Universaliter autem exhibere
seipsum custodem et camerarium, tamquam communium, sed non tamquam propriorum.
dd Quartam cautelam ponit, ibi, Et videri non sevus, sed reverendus : et sub eadem cautela addit, ibi, Adhuc autem, supple, se exhibeat talem, ut non timeant occurrentes, sed magis verecundentur. Et quia posset objici, quod vix possit hoc adipisci, respondet, ibi, Hoc tamen adipisci non facile, non existentem, scilicet in veritate talem, facile contemptibilem secundum veritatem. Propter quod oportet, etsi non aliarum virtutum curam habeat, tamen politicæ, scilicet urbanitatis, et populo etiam opinionem efficere de seipso talem, ut scilicet videatur esse urbanus.
ee Quintam cautelam ponit, ibi, Adhuc autem non solum ipsum videri, nullum subditorum injuriantem, neque juvenem, neque juvenculam, sed neque alium ullum eorum qui circa ipsum, id est, de familia sua.
ff Et hanc cautelam extendit etiam ad uxores tyranni, quas dicit familiares esse debere uxoribus aliorum. Et hoc est : Similiter autem et, id est, etiam oportet habere uxores, tyrannum scilicet, familiares ad eas quæ, supple, sunt, aliorum. Et ponit rationem, ibi, Tamquam et propter uxorum injurias multæ tyrannides perierunt : quia scilicet uxores injuriatae, concitabant maritos contra tyrannum.
gg Sextam cautelam ponit, ibi, Et circa fruitiones corporales, in comedendo scilicet et . bibendo, supple, oportet contrarium facere, quam nunc quidam tyrannorum faciunt. Et ostendit quid quidam infruniti faciunt, ibi, Non enim solum mox diluculo hoc faciunt, scilicet
<--- Page Split --->
surgentes ad b'bendum vinum, et continue multis dicbus, sed et, id est, etiam videri aliis volunt hoc operantes. Et dicit quare, ibi, Ut tamquam felices et beatos admirentur. De quibus dicitur Isa. (ut v, 11): Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, ut vino æstuetis. Et sic non est faciendum. Et hoc est :
hh Sed maxime quidem moderatos esse talibus, supple, expedit. Si autem non, supple, sint tales secundum veritatem, tunc tamen videri debent aliis diffugere, supple, a talibus1 commissionibus. Et ponit rationem, ibi, Neque enim facile invasibilis, neque facile contemptibilis, qui sobrius, sed qui ebrius : neque qui vigil, sed dormiens, supple, contemptibilis est.
ii Et generaliter subdit, In omnibus talibus contrarium faciendum olim dictis fere omnibus, ut scilicet nulla turpitudo appareat in ipso. Et dat rationem, ibi, Præparare enim oportet et ornare civitatem tamquam procuratorem existentem, et non tyrannum.
kk Deinde cum dicit, Adhuc autem quæ ad Deos oportet videri, etc. ponit cautelas, quod etiam ad Deos videatur esse devotus. Et est sententia, quod tyrannus videatur ad Deos esse devotus, et cultum divinum diligens : quia tunc videbitur non solum homines habere adjutores, sed etiam Deos : et tunc minus insurgunt contra eum subjecti. Et circa hanc cautelam subdit aliam, scilicet quod nulla insipientia appareat in ipso, et quod bonos in aliqua dignitate positos honoret semper, in tantum quod videatur eis, quod numquam ab aliquo plus honorati fuerint, vel honorari possint. Et quod etiam dignis distribuat honores principatus suæ monarchiæ : et quod ad principes alios non sub ipso constitutos semper sit simplex et devotus, in nullo detrahens ipsis : et hoc plane continetur in littera, quæ sic est ordinanda :
Adhuc autem quæ ad Deos, id est, quæ ad culturam Deorum pertinent, videri semper in studio habentem, supple, oportet, differenter, id est, quod in hoc plus differat ab aliis, quod plus diligat cultum divinum. Et assignat rationem, quod scilicet pauci, qui scilicet boni sunt in populo talibus subjecti minus timent aliquid iniquum a talibus contra se fieri, quando principem putant esse decolam, eo quod Dei cultor nihil iniquum agit contra aliquem : et ido magis timent seu formidant insurgere contra talem, quem putant habere deos adjutores, et curare de diis, id est, de cultura deorum. Et adjungit aliam rationem quæ dicta est, ibi, Et machinantur minus, supple, contra talem. Et ponit rationem : Tamquam habeat propugnatores etiam deos, supple, et non solum homines.
11 Et ulterius adjungit cautelam, qualis debet esse ad homines, ibi, Oportet autem sine insipientia videri talem, ut scilicet quantitatem aliorum cognoscat respectu suæ quantitatis. Dicit enim Ptolemæus in proverbiiis in Almagesto positis, quod « insipiens est, qui sui ipsius ignorat quantitatem. » Et Aristoteles in III Ethicorum, quod « insipiens ignorat seipsum. » Et tales sunt, qui non recognoscunt aliis debitas dignitates : sapientes autem unumquemque secundum gradum dignitatis honorant. Et quod est quod subdit : Bonosque circa aliquid factos, id est, in aliquo gradu dignitatis positos, honorare, ita, id est, in tantum, ut putentur numquam honorari magis a civibus suæ legis existentibus, id est, nullus concivium suorum eos tantum possit honorare.
mm Et adjungit adhuc : Et tales quidem honores distribuere ipsum supplici, id est, ei qui supplex est, et devotus, quia non cuilibet distribuit tales honores, sed supplici et devoto ad cultum divinum : per alios principes et prætoria, id est, si distribuit supplicibus dignitates
<--- Page Split --->
principatuum suorum, sic etiam distribuit praetoria committens talibus judicia, Vel potest esse alia littera. Supplicia autem, etc. ut sit sensus, quod honores et dignitates distribuuntur a tyranno immediate, ut ex hoc subjecti magis ad ipsum alliciantur : supplicia autem, supple, reis debita, inferantur per principes sibi subjectos, ut subditi minus contra eum moveantur : et praetoria, id est, judicia quae a judicibus in praetorio promulgantur contra damnatos. Et sic finita est pars ista, quae est de cautelis sumptis a tribus finibus tyrannorum.
m Deinde cum dicit, Communis autem custodia omnis monarchiæ, etc. ponit cautelas quae faciunt ad custodiam omnis monarchiæ. Et dividitur in tres partes. In prima ponit cautelas tres, quae faciunt ad custodiam omnis monarchiæ. In secunda ponit cautelas duas sumptas ex partibus civitatis, ibi (litt. ss), Quoniam autem civitates ex duabus partibus, etc. In tertia ostendit quae tyrannides et oligarchiæ his cautelis utentes, diutius duraverunt, ibi (litt. xx), Adhuc autem ipsum disponere secundum morem, etc.
Sententia prime partis haec est, quod communis custodia monarchiæ est, quod nullum virum faciat excellenter magnum : sed si magnos debeat facere, quod faciat multos, et non unum : quia multi magis servabunt se invicem, quam unus : et haec est sententia cautelaè primae.
Secunda est, quod si aliquem a magna dignitate debeat deponere, quod non deponat eum a tota dignitate simul, sed gradatim : quia hoc facilius sustinebit.
Tertia est, quod cohibeat se, ne inferat injurias, et maxime duas, scilicet flagellationem in corpore, et increpationem
criminosam contra senes : quia hoc facile non sustinerent viri homesti.
Quarta est, quod si aliquando debet inferre supplicia, quod hoc faciat ex patente causa, et non ex impulsione irae, vel vindicta alicujus. Et assignat causam, quam probat per Heraclitum : quia puniti a principibus, ex ira et furore invasivi sunt principatuum, etiamsi animas perdere debeant.
Hæc est sententia litteræ quæ sic ordinanda est : Communis autem custodia omnis monarchiæ, supple, est, nullum virum facere magnum, supple, excellenter, sed si quidem, supple, oportet hoc fieri, plures, supple, facere magnos convenit. Et ponit rationem, ibi, Servabunt enim invicem, id est, unus ab alio servabit principem.
oo Et sub eadem cautela adjungit : Si autem forte aliquem1 oporteat facere magnum, nequaquam, supple, faciat magnum secundum morem audacem : audax enim, ut dicitur in III Ethicorum, est qui nec timet timenda, nec non timenda : et est ille qui præcipitat se in pericula. Et hoc est quod subdit pro ratione, ibi, Maxime enim invasivus talis mos, id est, tale morale vitium, scilicet audaciæ, penes omnes actiones, id est, in omnibus actionibus præceps est talis in pericula.
pp Secundum cautelam ponit, ibi, Et sia potentatu aliquem videatur demittere, id est. deponere, gradatim hoc agere, supple, convenit, et non totam simul auferre potestatem. Et hujus ratio est, quia sicut nemo repente sit summus, ita nullus secundum honorem summus, patitur libenter esse minimus.
qq Tertiam cautelam ponit ibi, Adhuc autem omnem quidem injuriam cohibe-
<--- Page Split --->
re, supple, convenit monarchæ, præcipue autem duas, eam scilicet quæ in corpus flagellationem (flagellatio enim pœna servilis, quam sustinere honesti erubescunt) et eam quæ in ætatem, supple, exprobationem : senes enim venerabiles sunt, non exprobrandi, maxime quando eis canities, et mentis virtus testimonium perhibent. Sap. (iv, 8 et 9) : Senectus enim venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata : cani enim sunt sensus hominis, et ætas senectutis vita immaculata. Et propter hoc subdit, ibi, Maxime autem hanc faciendam 1 reverentiam, quod scilicet non flagellentur nec exprobrentur, circa amatores honoris, id est, circa virtuosos : honor enim, ut dicit in primo Ethicorum est præmium virtutis, et ideo ab Antiquis diffinitur sic : « Honor est exhibitio reverentia in testimonium virtutis. » Et ut ostendat quod talis injuria graviter fertur a talibus, subdit : Eam quidem enim quæ est ad pecunias, minorationem, quæ scilicet fit per pœnam damni, amatores pecuniarum ferunt graviter : eam autem quæ ad inhonorationem, supple, graviter ferunt, amatores honoris et ἐπιεικεὶ hominum, id est, justi et boni inter homines secundum virtutem. Propter quod quidem bene 2 uti oportet talibus. Et subinfert qualiter oportet inferri supplicia, si inferenda sunt, ibi, Aut supplicia videri facientem patriæ (et est quarta cautela), publice enim plectendus est, qui est plectendus. Propter quod dicit Aristoteles in Regimine dominorum, quod Rex Persarum semel in anno publice coram populo apparuit, et tunc dignis dona et honores impendit, et maleficos punire fecit publice coram omnibus. Et hoc est quod sequitur : Et non impensionem 3, vindictæ scilicet vel iræ.
Et subdit, ibi, Eas autem quæ ad ætatem, collocutiones, quas scilicet necesse est habere monarcham cum suis, propter amativas causas, supple, debet habere cum senibus quos amare debet. Exemplum est (III Regum, xii, 2 et seq.) ubi Roboam spreto consilio seniorum, et sequens consilia juvenum, scidit regnum. Et hoc est etiam quod sequitur hic : Sed non propter potestatem : ex potestate enim nihil facere debet cum senioribus, sed ex amicitia. Et sub eadem cautela addit : Totaliter enim reputatas inhonorationes, quas scilicet monarcha intulit alicui, redimere, supple, oportet majoribus honoribus, ut scilicet placet eum quem offendit.
rr Omnium horum subdit rationem et causam, ibi, Invadentium autem, id est, de numero invadentium, sunt ad corporis differentiam, id est, ad corporis periculum, hi maxime terribiles, scilicet qui invadunt principes propter inhonorationem sibi factam, et indigent, supple, principes, ampliori custodia, supple, ab his, quicumque non eligunt acquipere vivere, id est, acquirere vitam, cum peremerunt 1 : magis enim volunt mori quam in exprobratione et turpiter vivere. Et sicut dicit Aristoteles in III Ethicorum : « Est eis mors tali salute eligentior. » Et ex his concludit, quod talibus periculosum est facere vituperium, ibi, Propter quod maxime vereri oportet putantes injuriam pati aut ipsos, id est, seipsos, aut eos quorum curantes existunt, id est, aut amicos de quibus curam babent. Et ponit rationem, ibi, Non parcunt enim sibiipsis qui propter furorem invadunt, id est, non reputant pericula. Et hoc confirmat per Heraclitum, subdens : Sicut et Heraclitus dixit, dicens : Difficile esse
<--- Page Split --->
cum furore pugnare. Et subdit causam, ibi, Animæ enim, id est, vitæ pretium fieri : quia ex furore invadens libenter perdit vitam ut interficiat eum qui intulit injuriam.
ss Deinde cum dicit, Quoniam autem civitates ex duabus, etc. ponit cautelas a partibus civitatis sumptas. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit cautelas. Secundo ostendit quod tyrannides secundum dictas cautelas gubernatae, diutius semper durabunt, ibi (litt. zz), Plurimo enim tempore fuit, etc.
Sententia primae partis haec est, quod quia duae partes sunt in civitate, egeni scilicet et divites, quod oportet tyrannum ambas salvare partes quantum potest, et neutram ab altera aliquid injuste permittere parti : et quod oportet eum valentiores ad se trahere, et maxime principatus, id est, eos qui in principatu sunt constituti, et nihil violentum faedere in civitate. Et specificat, ita quod neque faciat servorum liberationem, nec perficiat tyrannum, nec faciat ablationem armorum ab insignibus. Et assignat causam, quia sic attrahit cives vel maximam partem civium, quibus adjunctis suae potentiae semper valentior erit omnibus insurgentibus. Deinde ostendit, quod quidem multae tales sunt cautela, sed non oportet immorari singulis : quia talis multiplicatio est materialis et intentio in omnibus manifesta. In fine ex omnibus colligens dicit, quod oportet tyr annum studere ad hoc quod exhibeat se non tyrannum, sed oeconomum et regalem, et quod ita videatur non curare de seipso, sed semper appareat quasi procurator civitatis : et si aliquem persequitur, quod ille sit mediocris, et videat quod non persequatur excellentes, et quod alloquatur dulciter et amicabiliter, et quod multos ex populo faciat demagogos : quia ex hoc principatus erit pulchrior, et magis zelabilis, quam si semper meliores principentur, et numquam
humiles. Et adjungit, quod nullum odio habeat, neque timori sit : quia sic principatum faciet esse durabiliorem : et quod bene dispositus sit ad virtutem moralem, ita quod sit bonus, vel ad minus semibonus, et non sit malignus, sed ad summum semimalignus. In fine omnium horum adjungit causam : quia scilicet inter omnes politias minus durabiles sunt oligarchia intensa et tyrannis, et stare non possunt, nisi his cautelis adhibitis. Haec est tota sententia.
Littera vero sic est ordinanda. Dicit ergo : Quoniam autem civitates ex duabus partibus constitutae sunt, ex egenis hominibus et opulentis, maxime quidem utrosque oportet existimare salvari propter principatum, id est, quod a principio unusquisque in jure suo salvetur et custodiatur. Et hoc est quod sequitur : Et alios ab aliis injustum pati nihil. Quicumque autem fuerit valentiores, inter egenos scilicet et divites, hos proprios facere, sibi scilicet, id est, quod inclinet eos ad se, tamquam sint sui proprii, maxime principatus, id est, eos qui in principatu sint constituti, qui, sicut dicitur Amos (vi, 1) : « Sunt optimates capita populorum. Et addit, Quod si hoc existiterit rebus, si quidam habeant servos et arma, quod neque servorum liberationem facere tyrannum, supple, oportet, neque armorum ablationem. Et ponit causam, ibi, Sufficiens enim altera pars opposita, id est, attracta, ad potentiam, supple, tyranni, ut valentiores sint insurgentibus : et sic in principatu manebit tyrannus non timens insurgentes.
tt Omnibus his positis, dicit quod superfluum est immorari talibus, ibi, Superfluum autem est dicere per singula talium, id est, ea quae sunt de numero talium : quia, sicut dictum est, in talibus non est nisi multitudo materialis. Et ponit causam, ibi, Intentio enim manifesta, supple, est. Et quae sit intentio, subdit :
<--- Page Split --->
Quia, oportet non tyrannum1, sed acconomum et regalem videri esse subditis, et non suum curantem, sed procuratorem, supple, esse civitatis et communitatis, et mediocritates vitae, id est, medios inter insignes et egenos persequi, id est, perfecte sequi (et causa hujus in prehabitis dicta est, scilicet quod ad quamcumque partem declinant mediae personae, illa pravealebii), non excellentias : quia, sicut dictum est, si excellentias prosequitur, id est, favore prosequitur, egeni et medii discedent ab eo. et opponent se ei.
uu Et addit adhuc de intentione ista, ibi, Adhuc autem insignes quidem affari, id est, dulciter alloqui et salutare, multos autem, scilicet ex communi multitudine acceptos, demagogizare, id est, demagogos facere. Et ponit causam, ibi, Ex his enim necessarium, supple, est, non solum principatum esse pulchriorem, sed et magis zelabilem, quam quod meliores principentur, supple, semper, et non humiles. Et addit adhuc qualem se debet exhibere, ibi, Neque odio habitum, supple, se exhibeat, et timore, id est, quod non exhibeat se austerum, qui semper timeatur, perseverare, id est, quod non perseveret in his. Idem dicit Augustinus in regula de Prælato : « Honore coram vobis Prælatus sit vobis, timore coram Deo substratus sit pedibus vestris, et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis appetat amari quam timeri. » Et addit, Sed et principatum esse durabiliorem, supple, faciunt ista.
xx Et dicit adhuc de eadem intentione, ibi, Adhuc autem ipsum, scilicet tyrannum, disponere, supple, oportet, secundum morem, id est, virtutem moralem. Et exponit hoc : Vel bene ad virtutem, supple, se habens, vel semibonum exi-
stentem, id est, apparenter bonum. Et hoc est quod addit, Et non mai'ignum, sed semimalignum.
yy Omnium horum ponit causam, ibi, Equidem omnibus politiis, paucioris temporis sunt oligarchia, scilicet intensa, et tyrannis. Et hujus ratio est, quia durum est imperium utriusque : et ideo subjecti saepe opponunt se eis, et deponunt a principatu.
zz Deinde cum dicit, Plurimo enim tempore, etc. ostendit quod tyrannides secundum cautelas praehabitas gubernata, diutius duraverunt. Et probat hoc per quinque tyrannides, quas inducit per ordinem, qua eum talibus cautelis diu duraverunt, aliis valde cito consumptis. Prima est Orthagori et filiorum ejus, qui Sciyonem provinciam centum annis principatu tyrannico rexerunt : quia subditis utebantur moderate. Et filius ejus Clisthenes nomine, non fuit facile contemptibilis, et fuit bellicosus et victoriosus : propter quod etiam imaginem meruit in foro. Pisistratus autem tyrannus unus de successoribus ejus, quia hoc non fecit, nec sic observavit, vocatus ad Areopagum apud Athenas, sustinuit depositionis sententiam. Et hoc est totum quod dicitur in politia prima durante per centum annos.
Littera sic ordinatur : Plurimo enim tempore fuit quae circa Sciyonem, provinciam scilicet, tyrannis, quae Orthagori puerorum, id est, filiorum, et ipsius Orthagori, patris scilicet : permansit enim ipsa annis certum. Et hujus ponit causam, ibi, Hujus autem causa, supple, fuit, quia subditis utebantur moderate, Orthagorus scilicet et filii sui, et in multtis legibus serviebant, et subditos gubernabant. Et adjungit adhuc ulteriorem causam, ibi, Et quia bellicosus fuit Clisthenes, unus scilicet de filiis, non fuit
<--- Page Split --->
facile contemptibilis, et quidem ad multa curis, id est, in curis publicis demagogizabat, id est, vices populi gerens concionabatur pro populo. Et hoc probat per historias, ibi, Dicitur igitur Clisthenes respondentem de victoria ipsum quomodo coronavit, id est, quomodo populs coronavit eum corona respondente victoriae ipsius. Et addit de imagine quam meruit, ibi, Quidam autem aiunt imaginem esse ejus qui judicavit sic, id est, Clisthenis, qui in principatu suo judicia talia exercuit, statuam, quae in foro sedet, apud Sicyonem scilicet : statuam enim hanc meruit, quia moderate gubernavit subjectos 2. Idem probat per oppositum, ibi, Aiunt autem et Pisistratum, qui scilicet fuit crudelis tyrannus, aliquando sustinuisse sententiam depositionis, cum scilicet esset vocatus ad Areopagum. Et sic finita est prima tyrannis de centum annis.
aaa Secundam ponit, ibi, Secunda autem circa Corinthum qux Cypselidarum, supple, fuit, id est, Cyseli et filiorum ejus. Etenim hxc tyrannis perseveravit septuaginta annis tribus, et mensibus sex. Et ostendit quomodo: Cypselus quidem enim tyrannizavit annis triginta. Periander unus de pueris ejus quadraginta quatuor. Psammetius autem qui Gordiz, supple, fuit filius, annis tribus. Causx autem hx exdem, quare ita diu permanserunt in principatu, et, id est, etiam hujusmodi : quia, supple, bene utebantur subditis. Et ostendit quomodo, ibi, Cypselus quidem enim demagogus erat, id est, concionator, et a principio permansit sine armorum custodia, tamquam scilicet confidens de civibus. Periander autem alius de pueris fuit quidem tyrannus 3, sed bellicosus, id
est, bella agens, scilicet pro civibus : et ideo manserunt in principatu.
bbb Tertiam tyrannidem ponit, ibi, Tertia autem, supple, tyrannis qux diu duravit, fuit qux Pisistratidarum Athenis. Et ostendit quomodo illa fuit, ibi, Non fuit autem continua : bis enim fuit Pisistratus tyrannizans, ita ut in annis triginta tribus, decem et septem annis horum tyrannizavit : pueri autem hujus, succedentes ei scilicet, decem et octo, supple, annis tyrannizaverunt : quare omnes anni fuerunt triginta quinque, quibus duravit tyrannis Pisistratidarum apud Athenas.
coc Quatam et quintam tyrannides ponit, ibi, Reliquarum autem, supple, tyrannidum, qux circa Hieronem, tyrannum scilicet, et Gclonem circa Syracusas, supple, fuerunt tyrannides : non autem permansit ipsa multis annis, sed omnes, supple, tyrannides illx, duobus deficientibus de viginti, id est, decem et octo. Et computat de tyranno in tyrannum, ibi, Gclon quidem enim septem annis tyrannizavit, octavo vitam finivit : decem autem Hieron ibidem, supple, tyrannizavit : Thrasybulus autem, supple, succedens illi, undecimo mense excidit, supple, propter malitiam.
De omnibus talibus generaliter subdit : Multx autem tyrannidum 4, pauci temporis fuerunt omnes penitus : quia scilicet malitix eorum non sinebant eos vivere, nec in principatu permanere.
Postea ponit epilogum omnium istorum, ibi, Qux quidem igitur circa politias, et qux circa monarchias, ex quibus corrumpuntur, et iterum salvantur, fere dictum est de omnibus. Fere dicit, quia in particularibus nihil ad ultimum dici potest.
<--- Page Split --->