CAPUT VII.
De mutationibus Monarchiarum, et corruptionibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Restat autem supervenire de monarchia, ex quibus corrumpitur, et per quae salvari nata est. Fere autem consimilia dictis circa politias, sunt et quae accidunt circa regna, et tyrannides. Regnum quidem enim secundum aristocratiam, tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur et democratia : propter quod utique et maxime nociva subditis est, veluti ex duobus malis composita, et transgressiones et peccata habens, quae ab ambabus politiis.
Restat nunc videre de unius gubern atione, ex quibus corrumpatur, et per quae servari valeat. Fere autem similia ac propinqua sunt illis quae diximus supra de caeteris gubernationibus, illa quae circa regnum, et circa tyrannidem contingunt. Nam regia quidem potestas, optimatum gubernationi respondet, tyrannis autem ex paucorum potentia illa postrema, et ex populari componitur. Quapropter perniciosissima est his, qui sub ea sunt, utpote ex duobus composita malis, et transgressiones, et delicta continens, quae ex ambabus illis proveniunt.
b Existit autem generatio mox ex contrariis utique monarchiarum. Regnum quidem enim ad auxilium quod a populo ἐπιεικεῖσι factum est : et instituitur Rex unus ἐπιεικῶν secundum excessum virtutis, vel actionum, quae a virtute, vel secundum excessum talis generis.
Existitque generatio statim ex contrariis utique istarum. Nam regia potestas pro tutela præstantium virorum contra populum reperta est : et fit rex ex præstantibus, per excellentiam virtutis, vel rerum gestarum, quae sint a virtute, vel per excellentiam hujusmodi generis.
c Tyrannus autem ex populo et multitudine ad insignes, quatenus populus nihil molestetur ab ipsis. Manifestum au-
Tyrannis vero originem habet a populo, ac multitudinem contra nobilitatem, ut populus injuriam ab illis non patiatur.
<--- Page Split --->
tem ex iis quae acciderunt. Fere enim plurimi tyrannorum facti fuerunt ex demagogis, ut est dicere, credibiles facti ex contrariari insignibus. Hæ quidem enim hoc modo constituerunt tyrannides jam civitatibus augmentatis.
Patet hoc ex ipsis his quæ contigerunt. Fere enim tyranni ut plurimum facti sunt ex ducibus populorum, fidem adepti ab initio propter calumnias contra nobilitatem factas. Tyrannides igitur aliae in hunc modum constitutæ sunt , civitatibus jam adauctis.
d Quædam autem ante istas, ex regibus transgredientibus patria, et magis despoticum principatum appetentibus. Hæ autem ex electis ad principales principatus : antiquitus enim populi instituerunt multi temporis conditores populi et prospectores. Hæ autem ex oligarchiis eligentibus unum aliquem dominum ad maximos principatus.
Aliae prius regibus transgredientibus patria jura, et affectantibus magis dominari. Aliae ex electis ad principales magistratus. Antiquitus enim populi constituebant diuturniores administrationes, et procurationes. Aliae ex paucorum potentia eligentium unum aliquem ad maximos magistratus.
e Omnibus enim inerat modis iis ad efficere de facili, si solum voluissent propter potentiam praeexistere : iis quidem regales principatus, iis autem eam quae honoris : velut Phidon quidem circa Argum, et alii tyranni constituerunt regno existente : qui autem circa Ioniarn, et Phalaris ex honoribus : Panætius autem in Leonlinis, et Gypselus in Corintho, et Pisistralus Athenis, et Dionysius in Syracusis, et alii eodem modo ex demagogis.
Omnibus istis modis facultas fuit perficiendi, si modo voluerit, per potentiam sibi praeexistentem, vel ex regia potestate, vel ex honoribus a populo exhibitis : ceu Phidon apud Argos, et alii alibi regiam potestatem habentes, tyranni sunt facti: circa Ioniarn vero tyranni et Phalaris ex honoribus : Panætius quoque in Leontinis, et Gypselus Corinthi, et Pisistratus Athenis, et Dionysius Syracusis, et alii eodem modo ex favore populorum apud quos multum poterant.
f Sicut igitur diximus, regnum institutum fuit secundum aristocratiam. Secundum dignitatem enim est, vel secundum propriam virtutem, vel secundum genus, vel secundum beneficium, vel secundum hæc et potentiam. Omnes enim cum beneficiascent, vel potentes beneficiare civitates, vel gentes, adepti sunt honorem hunc : ii quidem secundum bellum prohibentes servire, sicut Codrus : ii autem liberantes, sicut Cyrus : vel cum instituissent regionem, sicut Lacedæmoniorum reges, et Macedonum, et Molossorum.
Ut ergo diximus, regia potestas instituta est secundum optimatum gubernationem. Est enim secundum dignitatem, vel per virtutem propriam, vel generis, vel per beneficia collata, vel per ista simul ac potentiam. Omnes enim qui maxima beneficia in civitates gentesque contulcrunt, vel qui eam facultatem habuerunt, ut conferre valerent, hoc honore potiti sunt : alii bello conservatis populis, ne in servitutem devenirent, quemadmodum Codrus : alii a servitute liberatis, ut Cyrus : alii quod condidissent urbem, vel regionem acquisissent, quemadmodum Lacedæmoniorum, et Macedonum, et Molossorum reges.
g Vult enim Rex esse custos, ut quidem
Vult autem rex esse custos, ut qui divi-
<--- Page Split --->
qui possident substantias, nihil injustum patiantur, populus autem nullam sustineat injuriam.
tias habent, nihil injustum patiantur, nec etiam populus afficiatur contumeliis.
h Tyrannis autem, sicut dictum est sæpe, ad nihil commune respicit nisi propriæ utilitatis gratia. Est autem intentio tyrannica quidem, quod delectabile, regalis autem, quod bonum.
Tyrannus autem, ut saepe jam diximus, ad nullam communem respicit utilitatem, nisi gratia proprii commodi. Est autem objectum tyranni, quod placeat, regis, quod honestum sit.
i Propter quod et supergressionum, quae quidem pecuniarum, tyrannicae : quae autem ad honorem, regales magis : et custodia, regalis quidem civilis, tyrannica autem per extraneos.
Quamobrem et illa in quibus plus habent, sunt tyrannis quidem pecunia : regibus autem honores : et custodia regi a civibus suis est, tyranno autem a peregrinis.
k Quod autem tyrannis habeat mala, et quae democratiae et quae oligarchiae, manifestum : ex oligarchia quidem, eo quod finis sit divitiae : sic enim solum et permanere necessarium custodiam et delicias, et multitudini nihil credere : propter quod et ablationem faciunt armorum, et suspectam habere turbam, et a munitione repellere, et demorari in domo, commune est ambarum, et oligarchiae et tyrannidis.
Quod vero tyrannis contineat illa mala, quae sunt et popularis gubernationis et paucorum potentiae, manifestum est : ex paucorum quidem potentia finem esse divitias : per has enim solas necesse est permanere, ut conductos retinuit custodes, ut sumptus faciat in educando, ut populo suo in nulla parte confidat. Itaque arma civibus suis adimere, ac multitudinem populi conculcare, ac ex urbe pellere, et vacuam habitatoribus civitatem reddere, communia sunt paucorum potentiae, et tyrannidis.
I Ex democratia autem, et oppugnare insignes, et corrumpere occulte, et manifeste, et fugare, tamquam contra machinantes et impeditores adversus principatus. Ex iis enim accidit fieri et insidias, iis quidem principari volentibus, iis autem non volentibus. Unde et Periandri ad Thrasybulum consilium fuit, excedentium spicarum evulsio, quasi opportunum sit semper excedentes perimere.
Ex populari autem habet, vexare nobilitatem, clamque evertere, et aperte in exsilium pellere, tamquam adversarios, et machinatores contra potentiam suam. Ex his enim et consilia adversus eos iniri contingit, aliis dominationem affectantibus, aliis servitutem fugientibus. Unde Periandri consilium Thrasyculo datum, supereminentes spicas decerpere, tamquam opportunum fuerit eminentiores civium de medio tellere.
m Sicut igitur fere dictum est, transmutationum ipsa principia oportet putare circa politias esse, et circa monarchias. Propter injustitiam enim, et propter timorem, et propter contemptum multi subditorum insurgunt adversus monarchias. Injustitiae autem maxime propter
Ut igitur fere dictum est, eadem principia mutationum sunt existimanda, et in Rebuspublicis, et in unius gubernatione. Per contumeliam enim, et per metum, et per contemptum, insurgunt plerique subjectorum adversus dominantes. Injuria vero maxime per contumeliam, non
<--- Page Split --->
injuriam, aliquando autem et propter propriorum spoliationem. Sunt autem et fines iidem, quemadmodum ibi, et circa tyrannides, et circa regna. Magnitudo enim divitiarum et honoris existit monarchis, quae desiderant omnes.
numquam et per ablationem rerum fiunt. Sunt autem et fines ibi tales, quales sunt circa tyrannides, et regna. Opes enim et honores, qui in tyrannis regibusque maximi conspiciuntur, affectant omnes.
n Insurrectionum autem, hæ quidem ad corpus fiunt principantium, hæ autem ad principatum. Quæ quidem igitur propter contumeliam ad corpus, contumelia autem existente multarum partium, quælibet ipsarum fit causa iræ. Iratorum autem fere plurimi punitionis gratia insurgunt, sed non excellentiæ.
Insurgunt autem quandoque in corpus dominantis, quandoque in ipsam dominationem. Quando enim per contumeliam adducuntur homines ad insurgendum, impetus fit in corpus. Cumque sint contumeliæ partes plures, unaquæquæ illarum concitat ad iram. Irascentium vero plurimi ultionis causa impetum faciunt, non causa potentiæ.
o Velut Pisistratidarum quidem propter propulsasse Harmodii sororem, et illusisse Harmodio. Harmodius quidem enim propter sororem, Aristogiton autem propter Harmodium.
Quale fuit illud filiorum Pisistrati : ob contumeliam enim sorori Harmodii illatam, et ipsum Harmodium compellatum, impetus in eos factus est : ab Harmodio quidem propter sororem, ab Aristogitone autem propter Harmodium.
p Insidiati sunt autem Periandro ei qui in Ambracia tyranno : quia simul bibens ipse cum pueris interrogavit ipse, si jam ex ipso pregnantes sunt.
Adversus Periandrum quoque Ambraciæ tyrannum insidiæ factæ sunt, ex eo quia in potu, quem amabat, puerum interrogavit, an adhuc ex se prægnans esset.
q Quæ autem Philippi a Pausania : quia permisit contumeliam pati ipsum sub Attalo.
Philippus vero a Pausania occisus est : quia non ulciscebatur contumeliam sibi factam ab Attalo.
r Et quæ Amyntæ parvi Hypodera : quia insultavit ad staturam ipsius.
Et Amyntas parvus a Darda : quia jacrater se in illius aetate abusum esse.
s Et quæ Eunuchi Evagoræ Cyprio : quia enim mulier recusavit filium ipsius, occidit tamquam contumeliam passus.
Et Eunuchus ab Evagora Cyprio : quod enim mulierem elegerat ejus filiam, quasi contumelia affectum eum necavit.
t Multæ autem insurrectiones factæ sunt, et propterea quod aliqui monarcharum in corpus verecundiam fecerunt.
Plurimæ vero invasiones factæ sunt ex eo quia in corpus verecundiam intulissent.
u Velut et quæ Cratæi ad Archelæum : semper enim graviter se habebat ad colloquium. Quare sufficiens et minor fuit occasio, propterea quod filiarum nullam
Qualis fuit invasio illa Cratæi adversus Archelæum : semper enim molesta illi fuerat consuetudo ejus. Itaque parva etiam occasio sufficiens fuit, vel quia filiarum
<--- Page Split --->
dedit, cum promisisset ipsi, sed priorem quidem detinens a bello adversus Sirram et Arabæum dedit regi Elibæ, juniorem autem filio Amyntæ, existimans sic utique illum nihil differre, et eum qui ex Cleopatra. Sed abalienationis principium exstitit graviter ferre ad veneream gratiam.
nullam sibi dederat, cum se daturum promisisset, sed primam occupatus bello adversus Sirram et Arrabæum, tradidit regi Elibæ, alteram vero filiam minorem natu filio Amyntæ conjugavit, existimans per hunc modum minime sibi fore adversaturum ex Cleopatra genitum. Sed indignationis principium exstitit, quod graviter ferebat se ad libidinis gratiam haberi.
x Cum insurrexit autem et Hellanocrates Larissæus propter eamdem causam : tamquam enim utens statura ipsius non deduxit spondens, propter contumeliam, et non propter amativam concupiscentiam, putavit esse factam collocutionem.
Fuit una cum illo ad rem patrandam Hellanocrates Larissæus ob eamdem causam : quod enim abusus ætate illus, non ut promiserat, deducebat, ob contumeliam id fieri ratus est, non ob amorem.
y Paron autem et Heraclides Ænii Cotyn peremerunt, patri supplicium inferentes.
Paron vero et Heraclides Ænii Cotyn peremerunt, patri mactantes.
z Adamas autem discessit a Cotyo : quia puer existens excisus fuit ab ipso, tamquam injuriam passus.
Adamas vero a Coty rebellavit, quasi contumelia affectus, quod ab eo in pueritia exsec tus esset.
aa Multi autem et propterea quod in corpus afflicti fuerunt percussionibus, irati, ii quidem destruxerunt, hi autem aggressi sunt tamquam injuriam passi, et ea quae circa principatus et regales potentatus.
Multi etiam ob verberatum corpus, vel interfecerunt ira perciti, vel impetum fecerunt, quasi contumelia affecti, et contra homines in potestate constitutos, et contra reges.
bb Velut in Mitylena Megacles Pentalidas circumstantes et, verberantes Cotynes insurgens cum amicis peremit.
Ut Megacles apud Mitylenem magistratus circumcuntes, et clavis pulsantes cum amicis aggressus interfecit.
cc Et posterius Smerdes Penthilum cum plagas accepisset, et ab uxore extractus, peremit.
Et postea Smerdes verberibus cæsus, et a muliere tractus, Pentilon interemit.
dd Et insurrectionis Archelai Decamnichus dux fuit exacerbans insurgentes primus. Causa autem iræ, quia ipsum tradidit flagellandum Euripidi Poetæ. Euripides autem infremuit cum dixisset ipse aliquid adversus fœtorem oris. Et alii autem multi propter tales causas, ii quidem
Archelai vero necis princeps fuit Dechamnichus. Is enim primus cæteros aggressores commovit, et irritavit. Causa vero fuit irarum, quod illum Archelaus Euripidi poetæ verberandum tradidisset. Erat vero infensus illi Euripides ob maledictum in ipsius insuavitatem oris jacta-
<--- Page Split --->
perempti sunt, ii autem insidias passi sunt.
tum. Et alii complures tali de causa, vel interfecti sunt, vel in periculum insidiari venerunt.
ee Similiter autem et propter timorem : unum enim aliquid erat hoc causarum, sicut politias et monarchias : velut Xerxem Artaphanes timens criminationem, quae circa Darium, quia suspendit, cum non jussisset Xerxes : sed putans indulgeri tamquam non memorantem propter ccenam.
Similiter quoque propter metum : hæc enim una ex causis est, ut in Republica, sic etiam in unius gubernatione : ceu Xerxem Artaphanes metuens calumniam de Dario, quod eum suspendisset, Xerx enon jubente : sed putans illi veniam esse datam propter ccenam, quasi ab ignoscente.
ff Hæ autem propter contemptum, sicut Sardanapalum videns quidam percutientem secum mulieribus, si vere hoc fabulantes dicunt. Si autem non de illo, sed de alio erit utique hoc verum. Et Dionysio posteriori Dion insurrexit propter despecionem, videns cives sic se habentes, et ipsum semper ebrium.
Aliae vero propter contemptum, ut videns quidam Sardanapalum regem inter eas mulieres pensa dividentem, si modo fabula vera fuit : et si non in illo, attamen hoc in alio verum esset. Et Dionysium posteriorem Dion invasit, quod eum contemnebat, conspiciens ipsum Dionysium semper ebrium, et cives Syracusanos ita se habere.
gg Et amicorum autem quidam insurgunt propter despecionem : propter confidere enim contemnunt, tamquam oblituri : et putantes posse obtinere principatum, modo quodam propter contemnere insurgunt. Tamquam potentes enim et contemnentes periculum propter potentiam invadunt de facili, sicut ducentes exercitus monarchis, sicut Cyrus Astyagi, et vitam contemnens et potentiam : propter potentiam quidem inoperosam fuisse, ipsum autem deliciari. Et Seuthes Thrax Amado co existens dux exercitus. Ii autem et propter plura horum insurgunt, ut et despicientes, et propter lucrum, sicut Ariobarzani Mithridates.
Amicorum etiam quidam insurgunt propter contemptum. Ob fidem enim eis adhibitam spernunt, tamquam facultatem habentes clam moliendi : et putantes se dominationem obtinere posse, quodammodo per contemptum invadunt. Tamquam enim potentes, et contemnentes periculum, propter suam potentiam, faciliter insurgunt, ut duces quidam exercituum adversus principes suos, quemadmodum Cyrus contra Astyagem, cujus et vitam et potentiam contemnebat, cernens et copias ejus jam consenuisse, et ipsum in deliciis vitam agere. Et Seuthes Thracius cum esset dux exercitus Amadoei. Quidam vero hujus plurimum gratia insurgunt, ceu propter contemptum, et propter lucrum, velut contra Ariobarzanem Mithridates.
hh Maxime autem propter hanc causam invadunt, qui quidem natura audaces et honorem habent bellicum a monarchis. Virilitas enim potentiam habens, audacia est, propter quas ambas
Maxime vero propter hanc causam insurgunt hi qui sunt natura superbi, et honorem habent ex rebus bellicis apud dominantes et principes. Fortitudo enim potentiam habens, superbia est, per quas
<--- Page Split --->
tamquam de facili prævalituri faciunt insurrectiones.
ambas quasi faciliter supe raturi eos aggrediuntur.
ii Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, est alius modus causæ præter dictos prius. Non enim, sicut quidam, tyrannos invadunt, videntes lucra magna et honores magnos existentes ipsis : sic et eorum qui propter amorem honoris insurgunt, unusquisque præeligit periclitari : sed illi quidem propter dictam causam, ii autem ac si utique aliqua alia fieret actio singularis, et propter quam nominati fierent et noti, sic et monarchas invadunt non possidere volentes monarchiam, sed gloriam.
Eorum vero qui ob honoris cupiditatem insurgunt, alius modus est causæ ultra jam dictos. Non enim, ut quidam, tyrannos invadunt, spe magnorum commodorum magnorumque honorum quos in illis cernunt, inducti : sic et qui ob honoris cupiditatem eos aggrediuntur : sed illi quidem, ut ea sibi arripiant quæ in tyrannis admirabantur, hi autem ut ex re gesta memorabili atque egregia, famam ac celebritatem nominis consequantur, non dominationem acquirere volentes, sed gloriam.
kk Sed tamen paucissimi numero sunt propter hanc causam impetum facientes. Supponi enim oportet nihil curare de eo quod est salvari, si non debeat prævalere in actione, quibus assequi quidem oportet Dionis æstimationem : non facile autem ipsam adesse multis. Ille enim cum paucis militavit adversus Dionysium, sic habere dicens, quod ubicumque possit procedere, sufficiens sibi tantum participare actioni, veluti sicut modicum invasisst terræ, mox accideret mori, hinc bene habere sibi mortem.
Sunt tamen perpauci qui ob hanc causam moveantur. Constituendum est enim sibi vivendum non esse, nisi rem confecerint, quibus adesse oportet Dionis propositum, non facile quidem fieri in multis. Ille enim cum paucis militibus contra Dionysium profectus ait, quantumcunque progredi posset, satis id sibi foret, ut si vel parum terræ illius invasisset, pulchrum jam sibi mori existimaret.
II Corrumpitur autem tyrannis, uno quidem modo sicut aliarum politiarum unaquæque ab extrinseco, si contraria aliqua sit politia valentior. Consiliari quidem enim palam, quod existit propter contrarietatem electionis. Quæ autem volunt potentes, agunt omnes. Contrariæ autem politiæ, δήμος quidem tyrannidi secundum Hesiodum, sicut figulus figulo. Etenim democratia ultima tyrannis est. Regnum autem et aristocratia propter contrarietatem politiæ. Propter quod Lacedæmonii plurimas dissolverunt tyrannides, et Syracusani pro tempore quo politizabant bene.
Corrumpuntur autem tyrannides, uno quidem modo, ut unaquæque aliarum Rerumpublicarum ab extra, si aliqua sit contraria Respublìca robustior. Nam voluntas quidem aderit, propter contrarietatem electionis. Quæ autem volunt omnes efficiunt, modo possint. Contrariæ vero sunt gubernationes, populus quidem tyrannidi secundum Hesiodum, ut figulo figulus : nam gubernatio populi illa postrema, tyrannis est : regia vero potestas et optimatum gubernatio, propter contrarietatem gubernandi. Quapropter Lacedæmonii multas everterunt tyrannides, et Syracusani per id tempus quo Respublìca eorum recte gubernabatur.
mm Aliquando autem ex se ipsa, Alio autem modo corrumpuntur, cum
<--- Page Split --->
quando qui participant, seditiones fecerunt, sicut quae circa Gelenom, et nunc quae eorum quae circa Dionysium. Quae quidem Gcolonis, Thrasyculo Hieronis fratre filium Gcolonis abducente, et ad delectationes excitante, ut ipse principaretur : familiaribus autem congregatis, ne tyrannis omnino dissolveretur, sed Thrasybulus : congregari autem ipsorum tamquam tempus habentes, ejcerunt omnes ipsos : Dionysium autem Dion aggressus curator existens et assumens populum, illum ejiciens peremit.
in seipsis seditionem habent, quemadmodum circa Gelenom factum est, et nunc circa Dionysium. Gcolonis enim filium Thrasybulus Hieronis frater per illecebras et voluptates traducebat, ut ipse dominaretur. Domestici vero ac necessarii per factionem repugnabant, ut non tyrannis omnino solveretur, sed Thrasybulus : verum alii inter haec conspirantes, eam occasionem nacti ipsos omnes populerunt : Dionysium autem Dion, contra eum copiis ductis, cum esset affinis, suscepto populo illum pepulit, ipse vero interfectus est.
m Duabus autem existentibus causis propter quas maxime insurgunt contra tyrannides, scilicet odio, et contemptu, alterum quidem horum oportet existere tyrannis, scilicet odium : ex contemptu autem fiunt multae dissolutionum. Signum autem eorum : quidam enim qui acquisierunt plurimi conservaverunt principatus : qui autem susceperunt, mox, ut est dicere, peremit omnes. Fruitive enim viventes, facile contemptivi fiunt, et multus opportunitates dant insurgentibus.
Cumque due sint causae propter quas maxime contra tyrannos insurgitur, odium scilicet, et contemptus, odium quidem existat oportet in tyrannos, ex contemptu autem plurime fiunt eversiones. Hujus vero signum fuerit, quod plerique eorum qui dominationes adepti sunt, eas usque ad extremum conservaverunt : sed qui ab illis susceperunt, confestim (ut ita dixerim) perierunt omnes. In voluptatibus enim viventes, efficiuntur facile contemnendi, ac multas praebent occasiones opprimendi sui.
oo Partem autem quamdam odii iram oportet ponere. Modo enim quodam earumdem actionum causa fiat.
Particulum vero quamdam odii debemus iram existimare. Nam quodammodo earumdem rerum causa existit.
pp Sæpe autem et magis operosa ita quam odium. Robustius enim insurgunt, propterea quod non utitur ratiocinatione passio. Maxime autem significat furoribus assequi propter injuriam : propter quam causam Pisistratidarum destructa est tyrannis, et multæ aliarum. Sed magis odium. Ira quidem enim cum tristitia adest, quare non facile ratiocinari : inimicitia autem sine tristitia.
Et est interdum ira efficacior quam odium. Vehementius enim insurgunt : quia perturbatio illa non utitur ratione. Maxime vero contingit ut ira deferantur, qui contumelia fuerint affecti : per quam quidem causam et Pisistratidarum deleta est tyrannis, et multæ aliarum. Sed odium magis ratione utitur. Nam ira cum dolore fit, quare non facile ratione utitur : odium vero sine dolore.
qq Ut autem in summa est dicere, quotcumque causas diximus oligarchiae intemperatae et ultimae et democratiae extremae, tot et tyrannidis ponendum. Et-
Ut autem summatim dicamus, quotcumque causas diximus paucorum potentiae illius postremae et nimiae ac popularis gubernationis extremae, totidem et
<--- Page Split --->
enim hæ existunt entes divisibiles tyrannides.
tyrannidis causas esse ponendum est. Nam et hæ sunt tyrannides quaedam.
rr Regnum autem ab extrinsecis quidem minime corrumpitur : propter quod et multi temporis est : ex seipso autem plurimæ corruptiones accidunt.
Regnum autem ab his quae extra sunt, minime corrumpitur : quapropter diuturnius est : ex se autem ipso ut plurimum everti contingit.
ss Currumpitur autem secundum duos modos : uno quidem, seditionem facientibus iis qui participant regno : alio autem modo, magis tyrannice tentantibus gubernare, quando exegerunt esse domini plurium et præter legem.
Corrumpitur autem duobus modis : uno, si seditio oriatur inter eos qui participes sunt regni : alio modo si tyrannice gubernare pergant, volentes esse domini plurium, et contra legem.
tt Non fiunt autem regna nunc : sed si fiant, monarchiæ et tyrannides magis : propter regnum quidem esse voluntarium principatum, dominium autem majorum, et propter multos esse similes, et nullum differentem tantum, ut correspondeat ad magnitudinem et dignitatem principatus. Quare propter hoc quidem non permanent voluntarii. Si autem per fraudem principatur aliquis vel per violentiam, jam hic videtur tyrannis esse.
Non fiunt nunc amplius regna : sed si qua fiunt, monarchiæ et tyrannides magis sunt : ob id quia regnum spontanea gubernatio est, ac majorum proprie : ac plurimi pares sunt, neque usque adeo præcellentes, ut ad magnitudinem dignitatemque hujus gradus se possint attollere. Atque ex eo fit, ut sponte illi non parcatur. Quod si deceptione quis aut vi dominetur, jam apparet hanc esse tyrannidem.
uu In iis autem quae secundum genus regnis, ponere oportet causam corruptionis, cum iis quae dicta sunt, et quod est fieri multos contemptibiles facile : et hoc quod est potentiam non possidentes tyrannicam, sed regalem honorem injuriari. Facilis enim fieret dissolutio. Non volentibus enim mox non erit Rex, sed tyrannus non volentium. Corrumpuntur ergo monarchiæ propter has et alias tales causas.
In regnis autem illis in quibus succeditur per genus, ponendum est corruptionis esse causam, ultra illas quae supra sunt dicta, quod plerumque contemnendi homines succedunt in regnum : et quod cum non habeant potentiam tyrannicam, sed regiam, superbiunt. Est enim facilis dejectio regis. Si enim nolint, statim non erit rex. At enim tyrannis etiam nolentium est. Corrumpuntur ergo gubernationes unius per has et hujusmodi alias causas.
COMMENTARIUS IN CAP. VII.
Hic incipit determinare de salvantibus
et corrumpentibus Monarchias, scilicet Regnum et Tyrannidem. Et habet tria capitula penes tres partes. In isto enim capitulo ponit corrumpentia. In sequenti autem salvantia, ibi (cap. 8, a), Salvantur autem palam, etc. In tertio tractat de corrumpentibus et salvantibus, opi-
<--- Page Split --->
nionem Socratis improbando, ibi, (cap. 9, a), In politia autem quidemde transmutationibus, etc.
Istud capitulum dividitur in tres partes. In prima enim determinat generationem monarchiæ quæ est regnum, et monarchiæ quæ est tyrannis, ut per oppositum accipiat causas corruptionis. In secunda determinat causas insurrectionis in tyrannum et corruptionis monarchiæ, quæ est tyrannis, ibi (litt. m), Sicut igitur fere dictum est, etc. In tertia determinat corrumpentia et salvantia Regnum, ibi (litt. rr), Regnum autem ab extrinsecis, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ponit generalem propositionem et conclusionem quæ sequitur ex dictis, quod restat supervenire de monarchia, ex quibus corrumpitur, et ex quibus salvatur : semper enim salvam reddit principatus populi : illud enim est principium et finis omnium politiarum. Et est primum quod dicit. Et subdit secundum, scilicet de generatione monarchiarum (litt. b). Et est sententia sua in hoc, quod fere cominilia dictis circa politias secundum transmutationes et salvationes dicenda sunt de transmutatione et salvatione monarchiarum, regno scilicet et tyrannide. Et ponit causam : quia monarchiæ oriuntur ex politiis, regnum quidem ex aristocratia, tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur et democratia ultima, sicut dictum est in ante habitis, quod quando populus totus ut unus non uitur ut liberis, sed abutitur ut servis : et ideo regnum est ad auxilium populi, et tyrannis quæ pessima est transgressio, ad nocumentum populi. Et hæc est sententia.
a Littera sic est ordinanda : Fere autem consimilia dictis circa politias, sunt et, id est, etiam quæ accidunt circa regna et tyrannides. Et dat rationem, ibi, Regnum quidem enim, supple, est, secundum aristocratiam : tyrannis autem ex oligarchia extrema componitur (extremam autem dicit, id est, intensam se-
cundum potentiam et oppressionem) et democratia, illa scilicet quæ in tertio libro, capitulo de distinctione democratiæ ultimo ponitur, quando scilicet totus populus non ut singuli, sed unus despotice principatur. Et ex his elicit et concludit, quod tyrannis inter omnes transgressiones maxime nociva est subditis, veluti transgressio ex duobus malis composita. Et habet transgressiones et peccata uniuscujusque. Et hoc est quod dicit : Et transgressiones et peccata habens, quæ ab ambabus politiis, oligarchia scilicet extrema et democratia ultima, quæ fere convertitur oligarchiæ.
b Et ex his elicit generationem monarchiarum, ibi, Existit autem generatio mox ex contrariis utique monarchiarum, scilicet regno et tyrannidi. Et ostendit quomodo, ibi, Regnum quidem enim ad auxilium quod a populo eTieXKevri, id est, justis et bonis, factum est. Et ponit rationem sumptam ex his quæ dicta sunt in VIII Ethicorum, ibi, Et instituitur rex unus eTieXK&v, id est, dominio superjustorum, id est, in justitia excellentiam habentium. Et hoc est secundum excessum virtutis; vel actionum quæ sunt a virtute, sicut in V Ethicorum dictum est, vel secundum excessum talis generis quod fiat simpliciter virtuosus : quia, sicut dictum est in capitulo de regno, reges aliquando instituuntur secundum generis successionem : eo quod verecundatur non esse bonus, cujus pater est bonus.
c Tyrannus autem ex populo et multitudine instituitur ad insignes, ut a tyranno reprimantur. Et hoc est: Quatenus populus nihil molestetur ab ipsis, scilicet insignibus. Et hoc probat ex propriis hujus scientiæ, id est, ex exemplis quæ acciderunt: et dicit qualiter, ibi, Fere enim plurimi tyrannorum facti fuerunt ex demagogis, ut sæpium habitum est, ut est dicere: quia aliqui facti fuerunt ex regibus corruptis et transgredientibus ordinem regni. Qualiter autem fiat ex dema-
<--- Page Split --->
gogis, subdit, ibi, Credibiles facti, id est, quando credentiam fecerunt ex contrariari insignibus.Et hoc est: Hæ quidem enim, scilicet civitates, hoc modo, id est, ad hunc finem constituerunt tyrannides, jam scilicet civitatibus augmentatis, quando insignes inceperunt oligarchice opprimere populum.
super alios : iis quidem, id est, quibusdam regales principatus, id est, monarchias, sicut tyrannis potentia principantibus, iis autem, id est, aliis eam excellentiam, quæ scilicet est honoris, veris scilicet Regibus : quia « honor est praemium virtutis, et exhibitio reverentiae in testimonium virtutis, » ut dicit Aristoteles.
d Quædam autem ante civitates istas isto modo augmentatas, ex regibus transgredientibus patria pacta, et magis despoticum principatum appetentibus, id est, serviliter uti populo ex regibus transgredientibus, supple, constituerunt tyrannos. Unde in Genesi legimus, quod Nemrod a principio habitationis mundi cœpit opprimere populum, et prædas agens ædificavit civitatem, in qua constitutus est tyrannus, et regalem habens potentiam 1. Et fere idem est quod dicit in littera. Et hoc est : Hæ autem tyrannides factæ sunt ex electis ad principales principatus. Et ponit exemplum, ibi, Antiquitus enim, antequam civitates et politiae convalescerent, populi instituerunt multi temporis conditores populi, id est, qui olim ante multum tempus condiderunt urbes, et in eis collegerunt volenter cives, et prospectores, id est, illos ponebant loco prospectorum populi : quia prospicere et cavere debebant populo ab incursu hostium. Hæ autem, aliae scilicet gentes et civitates, ex oligarchiis, potentibus scilicet et divitibus, eligentibus unum aliquem, supple, instituerunt dominum ad maximos principatus, scilicet monarchiam.
e Et ponit rationem, ibi, Omnibus enim inerat modis iis, instituendi scilicet unum dominum, hoc ad efficere de facili, id est, ut hoc de facili efficerent, si solum voluissent instituere 2, scilicet in monarchia propter potentiam qua excellebant
Et dat exemplum, ibi, Velut Phidon, qui (ut supra in secundo dictum est) Corinthius legislator fuit, circa Argum tyrannus fuit de his qui ab insignibus defenderunt populum, et alii tyranni constiterunt similiter regno jam existente, supple, circa Argum. Provincia est circa mare sita, ubi navium fuit multitudo, ubi tyranni instituti sunt ut defenderent populum a piratis navali bello terram impugnantibus. Et dat exemplum de aliis, ibi, Qui autem circa Ionian, id est, Græciam, quia Ioni sunt Græci, et Phalaris ex honoribus, supple, instituti sunt. Panætius autem in Leontinis (nomen est provinciae) id est, in Leonticis civitatibus, supple, est institutus : et Cypselus in Corintho, supple, sic est institutus : et Pisistratus Athenis, supple, sic est institutus ; et Dionysius in Syracusis, quæ est civitas Siciliae, quæ quondam magna Græcia dicebatur, supple, sic est institutus. Et subdit generaliter : Et alii eodem modo, supple, sunt instituti tyranni, ex demagogia seu demagogis.
f Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Sicut igitur diximus, regnum institutum fuit secundum aristocratiam, id est, principatum virtutis et dominationem. Et hoc est : Secundum dignitatem enim est, generis scilicet, vel secundum propriam virtutem, qua id meruit aliquis, vel secundum genus, quod semper secundum virtutem claram dignitatem habuit, vel secundum beneficium,
<--- Page Split --->
quod semper aliis impendere consuevit, vel secundum haec, scilicet virtutem et beneficium, et potentiam, subjectos et defendere et continere potuit. Et ponit modum, ibi, Omnes enim, scilicet Reges, cum beneficias sent, vel potentes beneficiare civitates, vel gentes, adepti sunt honorem hunc, scilicet regalem. Et multiplicat hunc modum, ibi, Hi quidem secundum bellum prohibertes servire, id est, ne cives subjicerentur hostibus ad serviendum, sicut Codrus, qui sic bellum ad hoc suscepit, et cives a servili subjectione liberavit: hi autem liberantes a servitute jam subjectos, sicut Cyrus Rex Persarum, qui liberavit oppressos a Nabuchodonosor et Babylonica servitute. Et ponit alium modum, ibi, Vel cum instituissent, vel acquisivissent regionem, circumjacentem scilicet, sicut Lacedemoniorum reges, ut in secundo libro dictum est, in quibus reges propter beneficia et probitates virtutum sic instituti sunt. Et Macedonum, in quibus regnavit Alexander, et multa regna sibi subjecit, in quibus reges sic instituit. Et in quibus etiam reges secundum virtutem et beneficia sunt instituti.
spicit, id est, non intendit utilitatem communem. Et hoc est quod sequitur, ibi, Nisi propriæ utilitatis gratia, id est, privatae. Et ideo sequitur : Est autem intentio tyrannica quidem, quod delectabile, privatum scilicet et non commune. Regalis autem, scilicet monarchiæ est intentio, quod bonum, secundum virtutem propter commune bonum, populi scilicet. Et in hoc differunt regalis monarchia et tyrannis.
i Et ex hac elicit ulteriorem differentiam, ibi, Propter quod et supergressionum, quæ quidem pecuniarum, scilicet ad propriam utilitatem, est tyrannica : quæ autem est ad honorem, qui est præmium virtutis, est magis regalis : vel in plurali, tyrannica, et regales 1. Tertiam differentiam ponit : Et custodia, regalis quidem, scilicet monarchæ, qua confirmetur in potestate, civilis, quia ex civibus dantur qui custodiant regem : tyrannica autem custodia est per extraneos, quia de civibus non confidit. Et hoc in ante habitis expositum est : quia tyrannus violator est civilitatis, et civibus non confidit, sed extraneis.
g Et de omnibus dicit generalem rationem, ibi, Vult enim rex esse custos, supple, secundum primam intentionem institutionis, ut quidem qui possident substantias, sive nobilium, sive ignobilium, nihil injustum, per violentiam alterius scilicet, patiantur (et hoc quantum ad divites) : populus autem nullam sustineat injuriam, à divitibus scilicet. Et sic terminata est pars de origine regni et tyrannidis.
h Deinde cum dicit, Tyrannis autem, sicut dictum est, etc. dat differentiam regis et tyranni quantum ad intentionem finis. Et dicit : Tyrannis autem, sicut dictum est saepe, ad nihil commune re-
k Quartan differentiam ponit, ibi, Quod autem tyrannis habeat mala, et quæ democratiæ, et quæ oligarchiæ, supple, habeant mala, manifestum est. Ex oligarchia quidem eo quod finis oligarchiæ sit divitiæ, privatæ scilicet : et ideo quia tyrannis habet mala oligarchiæ, ut paulo ante dictum est, nihil facit nisi propter lucrum proprium : et ideo excæcatos habet oculos, et judicia injuste judicat, ut in ante habitis est determinatum. Et hoc est quod sequitur : Sic enim, scilicet intentione lucri privati, solum et permanere necessarium est custodiam quæ datur ei ab extraneis, et delicias, vel divitias, scilicet privatas, et multitudini nihil credere : propter quod ipsi,
<--- Page Split --->
scilicet tyranni, et ablationem armorum faciunt sibi fieri, ut multitudo communis inermis sit et resistere non possit : et est proprium tyrannidum turbam, communem scilicet civitatis, suspectam habere, et ideo eam a munitione repellere scilicet ne custodiat munitiones communes, ut turres, et hujusmodi : et demorari in domo qualibet propria, et non exire ad bellum commune vel communem custodiam. Quintam differentiam ponit, ibi, Commune est ambarum, et oligarchiae et tyrannidis quae oritur ex ipsa, hoc quod dictum est, scilicet non confidere de civibus, nec de turba communi.
I Ex democratia autem ultimo dicta habet, et, id est, etiam oppugnare insignes, et corrumpere occulte per detractationes, et manifeste per expulsiones, et fugare extra, civitatem scilicet, tamquam machinantes contra se, et impeditores tyrannidis ipsorum. Et hoc est : Adversus principatus, ipsorum scilicet qui non sunt nisi tyrannides et oppressiones civitatis. Et dat causam, ibi, Ex his enim, scilicet insignibus, accidit fieri et insidias, his quidem, scilicet tyrannis, principari volentibus ipsis, his autem, scilicet insignibus, non volentibus, supple, tyrannos principari. Et inducit ad hoc consilium Periandri ad Thrasybulum tyrannum : fuit enim, supple, consilium, excedentium spicarum evulsio, id est, quod excellentes cives evellerentur sicut de agro excellentes spicae evelluntur, ne alias suffocent vel opprimant. Et exponit metaphoram inductam, ibi, Quasi optimum 1 sit semper excedentes civium perimere, ne scilicet impediant tyrannum a suis iniquis propositis.
m Deinde cum dicit, Sicut igitur fere dictum est, etc. determinat causas insurrectionis in tyrannum, dicens : Sicut igi-
tur fere dictum est (fere dicit, quia in universali dictum est et non in particulari : in particulari autem oportet dicere in hac sententia), transmutationum ipsa principia, scilicet tyrannidis et regni, oportet putare circa politias esse ex quibus generatur tyrannis in regnum, et circa monarchias, quae oriuntur ex politiis. Et dicit illa esse tria in universali, ibi, Propter injustitiam enim quam faciunt in judiciis causarum et oppressionibus, et propter timorem, et propter contemptum, quia scilicet a tyrannis contemnuntur, et praeferuntur eis extranei, multi subditorum insurgunt contra monarchias, tyrannicas scilicet.
Et exsequitur de singulis istorum trium per exempla, quae in praeterito facta sunt. Et primo de injustitiis sive injuriis, ibi, Injustitiae autem maxime, supple, fiunt propter injuriam illatam a tyrannis : aliquando autem et propter propriorum spoliatiorum, scilicet quia subjectos cives spoliant propriis bonis. Et ostendit hoc : quia scilicet iidem fines sunt in universali, regni et tyrannidis. Et hoc est : Suat autem et fines iidem, quemadmodum ibi, scilicet in oligarchiis, et circa tyrannides, et circa regna. Et determinat fines, ibi, Magnitudo enim divitiarum quoad tyrannos, et honoris quoad reges, existit monarchis tyrannis et regibus, quae desiderant omnes : et ideo insurgunt contra eos.
n Et dividit insurrectiones, ibi, Insurrectionum autem, hae quidem, id est, quaedam, ad corpus, id est, contra vitam corporalem fiunt, ut scilicet vitam auferant, principantium, scilicet in tyrannide vel regno : hae autem, id est, quaedam aliae, ad principatum, ut scilicet auferant principatum, non vitam.
Et ostendit in genere, quae fiunt ad vitam, ibi, Quae quidem igitur, supple, insurrectiones fiunt, propter contume-
<--- Page Split --->
lian, quam scilicet monarcha tyrannus aut rex facit subjectis fiunt ad corpus, id est, ut vita principi auferatur. Et hoc probat, ibi, Contumelia autem existente multarum partium, quia multis modis infertur contumelia, quælibet ipsarum fit causa iræ, et semper ira est appetitus in vindictam. Et hoc est quod subdit : Iratorum autem fere plurimi punitionis gratia insurgunt, sed non excellentiae. Sicut enim dicit Damascenus, « ira est accensio sanguinis circa cor cum evaporatione fellis : » et ideo semper appetit poenam inferre in corpus et in vitam.
Et tales insurrectiones in tyrannum enumerat primo quæ in præterito contigerunt ex contumelia illata. Deinde in secunda parte enumerat eas quæ ex causa timoris, ibi (litt. ce), Similiter autem et propter timorem, etc. Tertio enumerat eas quæ propter contemptum, ibi (litt. ff), Hæ autem propter contemptum, etc.
Dicit ergo primo, quod iratorum fere plurimi punitionis gratia insurgunt, ut puniant scilicet in corpore, sed non excellentia, id est, non insurgunt ut auferant excellentiam dignitatis, sed ut auferant vitam. Et dicit fere, quia in talibus particularibus quæ subjacent voluntati hominis, nihil universaliter dici potest, propter variationem casuum continuam.
o Et ponit exempla in particulari, quorum primum est de quibusdam qui dicuntur Pisistratidæ a quodam Pisistrato, qui talem machinatus est insurrectionem, ibi, Velut Pisistratidarum propter propulsasse, id est, quia tyrannus propulsavit, id est, a se separavit, Harmodii cujusdam nobilis sororem, et illusisse, scilicet in hoc facto Harmodio. Et ponit casum qualiter hoc factum fuit, ibi, Harmodius quidem enim propter sororem, scilicet repulsam, supple, insurre-
xit, Aristogiton autem quidam nobilis cognatus Harmodii, propter Harmodium, ut scilicet Harmodio adjutorium ferret.
p Insidiati sunt autem et Periandro. Et describit eum a loco principatus sui, ibi, Ei qui in Ambracia, scilicet civitate, tyranno, supple, insidiati sunt. Et ponit causam, ibi, Quia simul bibens ipse cum pueris, id est, familiaribus, interrogavit ipse, tamquam confidens de illis, si jam ex ipso, id est, contra ipsum, pugnantes 1 sunt. Harmodius scilicet et Aristogiton : et hoc illi intelligentes quod non confideret de ipsis, recolentes quod etiam repulisset Harmodii sororem, insurrexerunt et occiderunt Periandrum.
q Et ponit secundam insurrectionem ex causa iræ, ibi, Quæ autem Philippi, qui scilicet fuit pater Alexandri, et coggnomine vocabatur Arideus, et fuit Philosophus astronomus, et fecit libros astronomiæ de cursibus planetarum, de quibus fecit mentionem Dionysius in epistola ad Apollophanem, contra quem insurrexit quidam Pausanias vocatus. Et hoc est : Quæ autem, scilicet insurrectio, Philippo 2, id est, contra Philippum, a Pausania, machinante scilicet contra Philippum. Et ponit causam, ibi, Quia permisit contumeliam pati ipsum sub Attalo quodam duce ipsius et alio adjutore.
r Et qui Amyntæ parvi, qui ivit contra Philippum, et fuit homilius sive manus hypodorda, id est, nanus, propterea vocatus ab uo quod est sub, et epeo quod est manus : et ideo sic vocatus. Et ponit causam, ibi, Quia insultavit ad staturam ipsius, scilicet Philippus : et ideo Attalus et Amyntas Philippo etiam machinati sunt, scilicet contra eum.
<--- Page Split --->
f Et ponit tertium exemplum, ibi, Et quæ, scilicet insurrectio, eumchi cujusdam castrati qui vocabatur Evagoras, et erat Cyprius. Et ponit casum, ibi, Quia enim mulier quædam recusavit filium ipsius, eo quod esset filius eunuchi, occidit, mulierem scilicet, tamquam esset passus contumeliam in filio. Sic igitur tribus de causis insurrectiones fiunt in corpus tyranni sive in vitam.
t Et ponit generaliter de omnibus talibus, ibi, Multæ enim insurrectiones factæ sunt, et, id est, etiam, propterea quod aliqui monarcharum, scilicet tyrannorum et regum, in corpus verecundiam fecerunt, exprobrando scilicet.
u Et dat exemplum, ibi, Velut quæ, scilicet insurrectio Cratæi (cujusdam insurgentis nomen est) ad Archelæum, scilicet tyrannum quemdam : semper enim iste, scilicet Archelæus, graviter se habebat ad colloquium, et exprobrabat colloquentibus vituperia objiciendo. Et ponit causam quamdam, scilicet ex qua occasionem acceperunt insurgentes contra eum, ibi, Quare sufficiens et minor fuit occasio (occasio enim non est causa per se, sed est causa coadjuvans) propterea quod filiarum suarum nullam dedit, cum tamen promississet ipsi, scilicet Cratæo : et ideo insurrexerunt contra eum, scilicet Archelæum. Sed vera causa fuit, quia exprobraverat vituperium dicendo. Et ponit casum causæ quæ fuit occasio, ibi, Sed priorem quidem detimens, id est, seniorem filiam sive antiquiorem, (quia senior est masculini generis, eo quod senectus non competit mulieri, sed viro : et ideo est etiam masculini generis senior, et non communis, sicut alii comparativi in or desinentes :) unde antiquiorem detinuit, quam Sirras dixit sibi esse promissam a bello, id est, propter bellum quod habuit adversus
Sirram, in cujus reconciliatione promisit antiquiorem filiam, et Arabrum qui juvit partes Sirræ : et illam dedit regi cuidam Elibeas nomine, juniorem audem dedit filio cujusdam regis Amyntæ nomine : existimans sic utique illum, scilicet Amyntam nihil differre a Sirra. Unde illa non fuit causa insurrectionis, sed occasio. Et dat aliud exemplum, ibi, Et eum qui ex Cleopatra, quæ fuit Regina Ægypti, et habuit filium, contra quem quidam insurrecti. Et ponit casum, ibi, Sed abalienationis, quod se scilicet a Ptolemaeo Cleopatræ filio abalienavit, principium exstitit graviter ferre, seipsam scilicet Cleopatram, ad venerealem 1 gratiam : quia scilicet ipsum ducere voluit. Consurrexit autem contra filium, scilicet Cleopatra.
x Et ponit aliud exemplum, ibi, Et Hellanocrates Larissæns, id est, de civitate Larissa, vel Lapissæus, id est, de civitate Lapissa natus, propter eamdem causam, scilicet insurrexit. Et ponit causam, ibi, Tamquam enim utens statura ipsius in derisum ipsius : quia scilicet parvus erat, et ideo contempti illum. Et hoc est : Non deduxit illum spondens, id est, cum ante spopondisset : et ideo ille qui insurrexit, propter contumeliam exprobationis, et non propter amativam concupiscentiam, putavit esse factam collocutionem : quia scilicet ante colloquium fuerat tractatum de tradenda Cleopatra.
y Et ponit aliud exemplum de contumelia, ibi, Paron autem et Heraclides, duo socii Ænii Cotyn de tali loco nati, peremerunt patri suo, quia fratres ejusdem patris filii, peremerunt, inquam, patri suo supplicium inferentes, scilicet propter contumeliam, quam scilicet sibi in patre factam esse referebant.
z Et ponit adhuc ulterius exemplum,
<--- Page Split --->
ibi, Adamas autem discessit, supple, separata amicitia, a Cotyo : quia puer existens excisus, id est, castratus fuerat, ab ipso, et sic contumeliam passus seu inijuriam.
aa Et quia omnia inducta, non nisi quasi per inductionem et exempla probant contumeliam esse causam iræ, ideo quasi universaliter subdit, ibi, Multi autem, et, id est, etiam propterea quod in corpus afflicti fuerunt percussionibus, irati, id est, ad iram provocati, ii quidem destruxerunt, in rebus et personis : hi autem tamquam injuriam passi ab illis, destruxerunt et invaserunt ea quae circa principatus, scilicet inferentes injurias, et ea quae circa regales potentatus.
bb Et dat exemplum, ibi, Velut in Mitylena (insula est in mari inter Graeciam et Apuliam), Megacles quidam nobilis Pentalidas (gentes quaedam sunt) circumstantes et verberantes, eum scilicet et suos Cotynes, quidam cum amicis qui juverunt cum, perremit.
cr Et postritus Smerdes Penthilum, scilicet quendam, cum plagas accepisset, ab eo scilicet, et ab uxore extractus, eo quod maximam reputavit contumeliam, peremit, illos scilicet, tam adulterum quam uxorem, postea prævalens eisdem.
dd Et adhuc ulterius inducit exemplum ad idem, ibi, Et insurrectionis Archelai, qui fuit Herodis frater 1, Decamnichus (nomen est cujusdam) dux fuit exacerbans, id est, provocans, insurgentes contra Archelaim, primus, fuit dux scilicet. Ponit autem causam ira, ibi, Causa autem ira, quia ipsum tradidit Archelaus flagellandum Euripidi Poeta. Euripides autem infremuit, in iram
immoderatam scilicet, et metas excessit, cum ipse, scilicet Decamnichus, aliquid contumeliae adversus fœtorem ors, quem ferebat Euripides, dixisset. Et subjungit generaliter de talibus contumelia ad iram concitantibus, ibi, Et alii autem multi propter tales causas, ii quidem perempti sunt, id est, occisi, hi autem, id est, alii insidias passi sunt. Et sic finita sunt causae ira et insurrectionis in corpus propter contumeliam.
ee Deinde cum dicit, Similiter autem et propter timorem, etc. enumerat causas ira et periculorum et insurrectionum propter timorem, quo se nimis aliquis tyrannus vel princeps facit timere, et dicit : Similiter autem et propter timorem. Et tangit rationem, ibi, Unum enim aliquid erat hoc causarum, scilicet supra enumeratarum propter quam insurgit aliquis in vitam principis et tyranni, sicut politias et monarchias, id est, sicut insurgitur in politias, ita et in monarchias. Et dat exemplum, ibi, Velut Xerxem Artaphanes, qui, supple, in eum insurrexit, timens criminationem, quae circa Darius, scilicet Regem Medorum : quia Darii suspendit quosdam, cum non jussisset Xerxes illos suspendi : sed putans indulgeri sibi a Dario tamquam non memorantem propter ceñam, id est, propter illos qui secum recumbehant. Et in omnibus his non est aliud nisi multiplicatio exemplorum tamquam per inductionem probantium hanc universalem, scilicet quod nimius timor, quo aliquis se nimis facit timeri, saepe est causa insurrectionis aliquorum in vitam ipsius, et pertinentium ad eum.
ff Deinde cum dicit, Hæ autem propter contemptum, etc. enumerat insurrectiones, quæ contingunt propter contemptum. Et primo ponit exemplum,
<--- Page Split --->
ibi, Sicut Sardanapalum, de quo dicitur quod semper voluit esse clausus cum mulieribus in cameris, quem videns quidam cum mulieribus se percutientem, id est, alapizantem : in hoc enim delectabatur, ut dicitur in primo Ethicorum, eo quod totus resolutus voluptatem summum bonum reputabat, si tamen hoc vere fabulantes dicant, supple, Poetæ. Si autem non de illo dicunt vere, sed de alio talia faciente erit utique hoc verum, quod talium vilissimorum contemptus, facit frequenter ex indignatione talis vitæ alios insurgere contra eos, sicut contra turpissimam vitam quam eligunt pro beatitudine. Sicut et de Dionysio quodam posteriori pecudum vitam eligente, qui voluptatem summum bonum reputavit, contra quem Dion quidam insurrexit propter despeetionem, videns cives sic se habentes; quia despiciebant eum, et ipsum semper ebrium : et ideo insurgens contra eum, eo quod cum contempsit, peremit, propter vitam turpissimam quam agebat.
gg Et ponit generaliter de hac causa, ibi, Et amicorum autem, id est, consanguineorum quidam insurgunt propter despeetionem talis vitæ, id est, quia tales despiciunt et contemnunt, qui vitam pecudum eligentes, eam summum bonum putant, ut dicitur in primo Ethicorum. Quia revera tales vivere est indignum, qui scilicet eligunt vitam pecudum. Et adjungit causam quare amici insurgunt contra tales, ibi, Propter confidere enim, id est, quia confidunt de eis, contemnunt, tamquam obliluri, id est, quia sunt oblituri insurrectionis, eo quod non curant nisi de voluptate : et ideo amici sunt putantes quod possunt obtinere principatum eorum : et ideo modo quodam proj ter vitam eorum contemnere in illos insurgunt : tamquam potentes enim super tales, et contemnentes periculum quod
a talibus inferri posset, propter potentiuni quam habent, invadunt tales de facili, sicut invadunt ducentes exercitus monarchis.
Et dat exemplum, ibi, Sicut Cyrus Astyagi, scilicet filius dux Medorum et Persarum, et vitam contemnus et politiam 1 Balthazar filii Nabuchodonosor : propter potentiam quidum inoperosum fuisse, id est, quod Balthazar inoperose et inutiliter utebatur potentia regia ad voluptatem, ipsum autem deliciari, scilicet cum concubinis et aliis voluptati suæ deditis, sicut legitur Daniel 2, quod in ipsa nocte qua Balthazar convivium celebrabat, et bibebat in vasis transportatis de templo Domini de Jerusalem in Babylonem cum concubinis, et laudabat Deos suos, apparuit manus scribens in pariete, Mane, Thecel, Phares, quod interpretatus est Daniel, Appensum, numeratum et divisum : eo quod appensum regnum suum, et inventum minus habens, et numeratum esset et consummatum, et ideo ab ipso divisum : et eadem nocte invasit eum Cyrus Astyagi filius, eo quod ipsum vidit deliciari et obtinuit regnum ipsius.
Et de hoc dat aliud exemplum, ibi, Et Seuthes Thrax, de Thracia scilicet regione, Amadoeo quodam tyranno existens dux exercitus, sic, supple, obtinuit monarchiam et regnum. Et hæ sunt causæ ex quibus aliquis propter contemptum vitæ principis, regnum obtinuit. Et subdit generaliter, ibi, Ii autem et propter plura horum, contumeliam scilicet, timorem, et contemptum, insurgunt. Et dat exemplum, ibi, Puta et despicientes eos propter immundam et bestialem vitam, et etiam propter lucrum, quod concupiscunt divitiis eorum ablatis. Et dat exemplum, ibi, Sicut Ariobarzani Mithridates, nomen est insurgentis : fuit autem vocatus Mithridates, quia sic vocabatur pater ejus cujus erat filius : sic
<--- Page Split --->
adhuc consuetudo est quibusdam ut nomen patris in cognomen adaptetur.
hh Deinde cum dicit, Maxime autem propter hanc causam, etc. ostendit quibus competit ex hac causa maxime invadere tyrannos et reges, dicens : Maxime autem propter hanc causam invadunt, illi scilicet qui quidem, supple, sunt natura audaces et cholerici et magnanimi, et, supple, qui honorem habent bellicum, id est, in bellis assueti, et qui victoriam reputant honorem ut fortes militari fortitudine, a monarchis, scilicet regibus et tyrannis quos expugnant, reputant honorem summum. Et ostendit hoc ex libro Ethicorum. Virilitas enim potentiam habens, supple, superandi magnos, audacia est, supple, opinione talium, propter quas ambas, scilicet virilitatem et audaciam, tamquam de facili praevalituri, secundum suam scilicet opinionem, faciunt insurrecciones contra monarchias, quamvis hoc aliquando fallat : quia sicut dicit Poeta 1,
Andaores fortuna juvat.
ii Et adhuc ponit aliam causam stulte invasionis monarcharum, ibi, Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, ut scilicet sint in fama, quod talia audent attentare contra magnos, horum scilicet est alius modus, et tota sententia dicitur in glossa super illud Psal. (x, 6) : Non movebor a generatione in generationem sine malo. Dicitur enim quod quidam Romæ incendit Capitolium, quod in honorem Deorum fuit consecratum, et cum causa quaereretur, dixit, quod ideo fecit, quia nemo loquebatur de ipso : et ideo ut haberent homines aliquid de ipso, et sic moveretur a generatione in generationem, et esset memoria ejus, Capitolium incendit et templa Deorum combus-
sit. Et hoc est quod dicitur hic, quod quidam insurgunt contra monarchas, ut iste honor prædicetur de ipsis : quia scilicet hoc tam magnum ausi sunt facere. Et hoc est : Eorum autem qui propter amorem honoris insurgunt, est alius modus causæ præter dictos prius. Et dat rationem, ibi, Non enim, sicut quidam, tyrannos invadunt, videntes, id est, intendentes, lucra magna, quæ scilicet possent habere spoliatis talibus, et honores magnos, dignitatum scilicet quas accipiant regnantes pro ipsis existentes ipsis, id est, quos prius habuerunt illi quos expugnant : hoc enim non attendunt, nec hoc movet eos ad insurgendum, sive non hac de causa volunt insurgere : sic et eorum qui propter amorem honoris insurgunt, unusquisque præeligit periclitari : hoc enim non movet eos ad insurgendum, sed sola gloria, quod hoc scilicet audent attentare. Et hoc est quod addit, ibi, Sed illi quidem lucra et ambitionem dignitatis attendentes, hi autem ac si utique aliqua alia actio fieret singularis, et propter quam, scilicet causam, nominati fierent aliis, ut fama de ipsis sit, quod hoc ausi sunt facere, et fiant sic noti apud homines, sic et monarchas invadunt non possidere volentes monarchiam, sed gloriam, scilicet in fama : quia hoc ausi sunt perpetrare.
kk Sed tamen, supple, tales paucissimi numero sunt, quia adjutores in stulta audacia non inveniunt, propter hanc causam impetum facientes, in tyrannos scilicet et monarchas. Supponi enim oportet, tales scilicet, nihil curare de eo quod est salvari : quia non curant de salute, dummodo perpetrent aliquid magnum quod sit in fama hominum, ut paulo ante dictum est, si non debeat prævalere, vel scilicet succumbere, in actione, scilicet insurrectionis : quibus assequi, id est, adaptare oportet Dionis
<--- Page Split --->
illius ducis scilicet, aestimationem. Et subdit quod hoc non multis est facile, ibi, Non facile autem ipsam, scilicet aestimationem, adesse mutis. Et subdit exemplum Dionis, ibi, Ille enim cum paucis, supple, electis viris, quibus fuit mors turpi salute eligentior, ut dicitur in III Ethicorum, militavit adversus Dionysium Siculorum tyrannum, sic habere in bello illo dicens, quod ubicumque possit procedere contra tam impium tyrannum expugnando ipsum, sufficiens sibi pro omni præmio tantum participare actioni, veluti si cum modicam invasisset terram, mox accideret mori, hinc bene habere sibi mortem, quam pro tali scilicet facto incurreret : ita enim reputabat indignum illum vivere, quod optimum mortem reputavit si pro invasione talis tyranni mortem subiret. Hoc est igitur quod dicit de tribus causis insurrectionis.
Il Corrumpitur autem tyrannis, etc. Postquam exsecutus est Aristoteles de tribus generibus causarum, ex quibus corrumpitur tyrannis, ponit hic modos corruptionis ejusdem tyrannidis communes cum aliis politiis. Et hæc pars habet tres partes, in quarum prima ponit corruptiones tyrannidis communes cum aliis politiis. In secunda ponit duas causas propter quas maxime insurgitur contra tyrannidem, quæ sunt odium et contemptus, ibi (litt. nn), Duabus autem existentibus causis, etc. In tertia ponit causas communes cum oligarchia intensa et democratia dicta ultimo, ibi (litt. qq), Ut autem in summa est dicere, etc.
Sententia autem plana erit cum expositione litteræ, quæ valde plana est, nihil habens difficultatis. Dicit ergo : Corrumpitur autem tyrannis, secundum quod est monarchia quædam et politia, uno quidem modo sicut aliarum politiarum unaquæque. Et tangit modum, ibi, Ab extrinseco, id est, a contrario. Et ponit, Si scilicet sit contraria aliqua politia ipsa valentior, tunc illam destruit quæ valentior. Et ponit modum ibi, Consilia-
ri quidem enim palam, quod existit, supple, ad tyrannidem, propter contraritatem electionis consiliariorum : quia tunc eligunt consiliarii ad contrariam politiam : et sic erit consilium ad tyrannidem, et destruitur tyrannis. Quæ autem volunt, supple, consiliarii potentes, agunt omnes ad contrariam politiam : et sic destruitur tyrannis. Sic destructa est tyrannis Domitiani, quando consilium senatorum præcepit eradi Domitianum, et quod nomen ejus in diversis locis inscriptum in urbe in lignis et lapidibus eraderetur.
Et quæ sit politia contraria, ostendit, ibi, Contraria autem politiæ, δῇμὸς quidem tyrannidi secundum Hesiodum, sicut fugulus figulo, hoc est, per invidiam, sicut duo ejusdem artis sibi invicem contrariantur. Democratia enim ultimo dicta est quædam tyrannis populi : et hæc invidet tyrannidi monarchiæ, et eam destruit insurgente populo in tyrannum. Et hoc est quod addit : Etenim democratia ultima tyrannis est. Regnum autem et aristocratia destruit tyrannidem propter contrarietatem politiæ, scilicet quia illæ majoris virtutis sunt tyrannis ab oppressione et lucro privatæ : et ideo est contraria tyrannis regno et aristocratiæ, et est pessima regni transgressio, ut dictum est in octavo Ethicorum. Propter quod ubi convaluerit regnum et aristocratia, ibi dissolvitur et corrumpitur tyrannis. Et de hoc dat exempla more consueto, quia per hæc melius probantur civilia, ibi, Propter quod Lacedæmonii, qui intra se regnum habebant et aristocratiam, ut in secundo capitulo de politia Lacedæmoniorum dictum est, plurimas dissolverunt tyrannides, quas habebant tam in se quam in civitatibus ad se pertinentibus et sibi subjectis. Et adducit aliud exemplum, ibi, Et Syracusanì in Italie parte quæ, ut dicit Hicronymus, quondam magna lirveia dicebantur, pro tempore antequam regnaret in eis Dionysius tyrannus, quo politizabant bene secundum virtutem, sup-
<--- Page Split --->
ple, dissolvebant tyrannides non permittentes tyrannos dominari.
mm Et subdit adhuc aliam causam dissolutionis, ibi, Aliquando autem ex seipsa, supple, dissolvitur, quando augetur nimis malum in tempore : quia sicut dicit in primo Ethicorum, « malum omnifariam etiam seipsum destruit : » propter quod dicit Dionynus, quod « nihil est universaliter malum. » Et hanc assignationem subdens dicit, Quando qui participant tyrannidem et dominantur in ea, seditiones fecerunt, sicut quae circa Gelenem tyrannum antiquitus acciderunt, et nunc, temporibus illis scilicet, eorum, id est, illa quae sunt de numero eorum quae, supple, acciderunt circa Dionysium Siculorum tyrannum. Et assignat quomodo dictæ tyrannides, Gelonis scilicet et Dionysii post dissolutæ sunt, ibi, Quæ quidem Gelonis, scilicet tyranni, Thrasyculo Hieronis fratre (nomina sunt quorumdam ducum potentium in illo tempore) filium Gelonis abducente contra patrem, et ad delectationes excitante, ut non secundum rationem et virtutem viveret, sed secundum delectationem potestatis, et sic dissolveretur tyrannis non sustinentibus civibus : familiaribus autem, id est, amicis Gelonis, congregatis ne tyrannis omnino dissolveretur, sed Thrasybutus, supple, interim dominaretur : congregati autem ipsorum tamquam tempus habentes, scilicet conspirandi, quia tunc simul erant, et consentire et conspirare poterant, ejecerunt de dominio omnes ipsos, scilicet amicos Gelonis, qui tyrannidem voluerunt servari. Et dat modum alterius exempli quod inducit, ibi, Dionysium autem qui postea tyrannizabat Dion, scilicet dux, aggressus curator, id est, procurator, populi scilicet existens et assumens populum, illum in Syracusis oppressum a Dionysio, ejiciens Dionysium peremit, id est, occidit : et sic soluta est tyrannis.
m Deinde cum dicit, Duabus autem existentibus causis, etc. ponit duas causas propter quas maxime insurgitur contra tyrannos, odium scilicet et contemptum, dicens : Duabus autem existentibus causis propter quas maxime insurgunt, cives scilicet et populus, contra tyrannides, scilicet odio, quia odiosi sunt, et diligibiles se non exhibent, sed odiosos, et contemptu, propter vitam perversam, alterum quidem illorum oportet existere tyrannis, scilicet odium : eo quod omnium corda contra se provocant, cum nihil ad commune, populi bonum faciant vel statuant. Ex contemptu autem fiunt multæ dissolutionum tyrannidis. Tyrannis autem est contemnere omnes et subjicere propriæ potestati : quare homines qui nolunt contemni, opponunt se tyrannis, et dissolvunt tyrannidem. Isa. (xxxm, 1) : Væ qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum defatigatus desieris contemnere. Dictum est, ibi, de tyranno Assyriorum Sennacherib, qui omnes contempsit. Et de hoc, scilicet quod contemptus dissolvit principatum tyrannnidis, ponit exemplum, ibi, Signum autem eorum, supple, quæ dicta sunt de odio et contemptu, est : Quidam enim qui acquisiverunt principatum plurimi conservaverunt principatus, per opposita illorum, scilicet per amicitiam et exhibitionem honoris debiti principibus. Unde Titus (libro sexto) dicit quod quidam senator cuidam Imperatori voluit recognoscere honorem debitum, et dixit Imperatori : « Si me recognoveris principem esse et senatorem, recognoscam te principem et Imperatorem ». Et dat causam destructionis principatus per oppositum, ibi, Qui autem susceperunt, supple, principatus, mox, ut est dicere, peremit omnes, supple, contemptus et odium. Et dat causam, ibi, Fruitive enim, id est, ad fruitionem delectationis in potestate propria viventes, facile contemptivi fiunt. Unde Eccles. (xvm, 31) : Si præstes animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis. Et hoc est quod
<--- Page Split --->
sequitur : Et multas oportunitates dant insurgentibus contra eos.
tur pars dissolutionis tyrannidis, ex ira, odio, et contemptu.
oo Qualiter autem ira se habeat ad odium, subdit: Partem enim quamdam odii iram oportet ponere, dissolutionis scilicet tyrannidis. « Odium enim, ut dicit Gregorius, idem est quod inveterata ira. » Et dat rationem, ibi, Modo enim quodam earumdem actionum causa fiat, scilicet quod insurgatur contra tyrannum.
pp Sæpe autem et magis operosa ira, supple, est causa insurrectionis, quam odium. Et hoc est quod sequitur : Robustius enim, id est, vehementius, insurgunt, propterea scilicet quia ira non utitur ratiocinatione, sive ratione, ut deliberet quid expediat, passio, scilicet iræ : unde poeta :
Impedit ira animum ne possit cernere verum.
qq Deinde cum dicit, Ut autem in summa est dicere, etc. ponit causas communes dissolutionis tyrannidis, oligarchiae intemperatae et ultimae, et democratiae extremae, quae etiam est in extremo tyrannica : et dicit : Ut autem in summa est dicere, quotcumque causas diximus oligarchiae intemperatae et ultimae et democratiae extremae, tot, supple, causas dissolutionis et, id est, etiam tyrannidis ponendum, supple, est esse causas dissolutionis. Et dat rationem, ibi, Etenim hae, oligarchiae scilicet et democratiae extremae, existunt entes, id est, existentes divisibiles tyrannides, id est, in quas tyrannis multipliciter dicta dividitur, sicut in capitulo de tyrannide in tertio et quarto istius scientiae libris dictum est. Et sic finita est pars hujus capituli de corruptione tyrannidis.
Et hoc est quod addit, ibi, Maxime autem significat, scilicet ira furoribus assequi (est enim furor, ut dicit Gregorius, fervens ira) propter injuriam illatam, vel quae videtur illata : et ideo quia ira est appetitus in vindictam, statim insurgunt. Unde poeta,
Dum furor in cursu est, currenti cede furori.
Et dat exemplum, ibi, Propter quam causam, scilicet furoris, Pisistratidarum, de quibus paulo ante in hoc capitulo dictum est, dissoluta est tyrannis, et multe tyrannides aliorum, scilicet sunt dissoluta. Sed magis odium, quod est inveterata ira, supple, dissolvit principatus tyrannidis. Et dat rationem quare ira non admittit rationem, ibi, Ira quidem enim cum tristitia adest, quare, id est, propter quod non facile est ratiocinari, id est, deliberare : inimicitia autem, odii scilicet, sine tristitia : quia jam quievit animus ex inveterata ira. Et sic termina-
rr Deinde cum dicit, Regnum autem ab extrinsecis, etc. tangit causas corruptionis regni. Et circa hoc tria facit. Primo quidem dicit causam quare non corrumpatur ab extrinseco. Secundo ostendit duos modos, quibus corrumpitur ab ipso rege, qui dominatur in ipso, ibi (litt. ss), Corrumpitur autem secundum duos modos, etc. Tertio tangit eos qui per fraudem vel violentiam principantur, ibi (litt. it, in fine), Si autem per fraudem, etc.
Dicit ergo primo : Regnum autem ab extrinsecis, scilicet causis insurrectionis, minime corrumpitur, propter quod et multi temporis est. Et causa hujus est, quia regnum est dominatus super voluntarios, qui se regi non opponunt. Et hoc est primum de tribus. Et ponit secundum, ibi, Ex seipso autem, id est, ex perversitate regis plurimae corruptiones accidunt, supple, regno.
ss Secundo, ibi, Corrumpitur autem,
<--- Page Split --->
etc. tangit duos modos frequentioreq quibus corrumpitur regnum, dicens: Corrumpitur autem, supple, regnum, secundum duos modos. Et tangit illos, ibi, Uno quidem modo, seditionem contra regem facientibus iis qui participant regno, scilicet paribus et principibus regni : alio autem modo, magis tyrannice tentantibus ipsis regibus dominari. Et ratio est, quia tunc regnum convertitur in tyrannidem, et incipiunt gubernare subjectos tyrannice, quod est contra hoc quod dixit Assuerus optimus rex,(Esther, xm, 2): « Cum multa regna subjectisset mihi Deus, placuit mihi nequaquam abuti potentiae meae magnitudine, sed in mansuetudine gubernare subjectos1. » Et subdit modum quo regnum pervertitur in tyrannidem, ibi, Quando exegerunt, supple, coactiva potentia, esse domini plurium, et praeter legem, scilicet regni.
tt Et subdit, quod nunc non fiunt regna sicut antiquitus, et ideo æquivoce dicuntur. Sicut enim dicit Dionysius 2 : « Regnum est omnis boni, legis, et ordinis distributio. » Et hoc modo nunc non fiunt regna. Et hoc est : Non autem fiunt regna nunc : sed si fiunt, supple, quæ dicantur regna, vera ratione sunt monarchiæ et tyrannides, quæ sunt regni transgressiones, in quibus xlæpæxat et tyranni dominantur, ut dictum est in VIII Ethicorum. Et dat rationem quæ dicta est, ibi, Propter regnum quidem esse voluntarium principatum, cui scilicet nobiles et liberi voluntarie subjiciuntur, et propter regem verum dominium esse majorum, et propter multos esse similes nobilitate virtutis et libertate, et nullum esse a rege differentem tantum, supple, in dignitate virtutis, ut correspondeat ad magnitudinem et dignitatem principatus. Et ratio est, quia rex verus sic excellit omnes virtute et dignitate, quod nullus
inter omnes ita respondet principatus dignitati ut ipse. Quare, id est, propter quod hi quidem non permanent voluntàrii et subjecti tanto regi, sed efficiuntur atiquando involuntarii, tunc, supple, non est rex, nec principatus est regnum.
Tertio, ibi, Si autem per fraudem, etc. tangit eos qui per fraudem vel per violentiam principantur, et dicit : Si autem per fraudem principatur aliquis, scilicet fraudulenter subjiciens sibi partes et cives, vel per violentiam, jam hic videtur tyrannis esse, supple, et regnum dicitur æquivoce.
uu Et ostendit causas corruptionis regni quod succedit secundum genus, utin quarto libro, capitulo de regno, dictum est, et etiam in tertio. Et hoc est : In iis autem quæ secundum genus regnis, ponere oportet causam corruptionis, ex genere, quia scilicet non semper est ornatum illud genus virtute, cum iis quæ dicta sunt, scilicet de causis corruptionis regni. Primam causam corruptionis dicit, ibi, Et oportet scire, scilicet quod est fieri multos facile contemptibiles propter inhonestatem vitæ : et sic insurgunt subditi. Ponit secundam., ibi, Et hor quod est potentiam non possidentes tyrannicam, quia moderni plus possunt cogi penis et contemnere dominos mansuetos, sed regalem honorem contingit injuriarì, a talibus scilicet subditis. Facilis enim fieret dissolutio, si scilicet potestative non dominarentur subjectis. Et hoc probat : quia si principatur, non volentibus enim mox non erit rex, sed tyranius, ut dictum est, et erit non volentimn dominus, quia est tyrannus. Et ideo nunc nostro tempore non fiunt vera regna.
Omnibus his positis, ponit epilogalem conclusionem ibi, Corrumpuntur quidem iijitur monarchiæ propter has quæ dictæ sunt et alias tales causas.
1 Ex Vulg. (xiii, 2) : Cum pluribus gentibus imperarem, et universum orbem ditioni meæ subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magni-
<--- Page Split --->