CAPUT VI.

De omnium et singularium Heronpublicarum conservatior.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a De salvatione autem communiter et sigillatim uniuscujusque politiae, habitum est dicere.

De conservatione autem earum et communiter et seorsim de uniuscujusque, consequens est ut dicamus.

b Primo quidem igitur palam, quod siquidem habemus per quae corrumpuntur politiae, habemus et per quae salvantur : contrariorum enim contraria sunt factiva : corruptio autem salvationi contraria.

Illud ergo ante omnia patet, quod si sciamus per quae corrumpuntur Respublicae, scimus etiam per quae conservantur : contrariorum enim contrarii effectus : corruptioni autem conservatio est contraria.

c In bene temperatis quidem igitur politiis, sicut aliud aliquid oportet observare, ut nihil praevaricentur, et maxime quod parvum serpere : latet enim subin-

In illis igitur Rebuspublicis quae laudabiliter permixtæ ad temperatæ sunt, illud est diligenter observandum, ne quid ex legibus institutisque moveatur, maxime

<--- Page Split --->

trans prævaricatio sicut substantias parva expensæ consumunt sæpe factæ. Latet autem seditio, quia non simul tota fit : paralogizatur enim mens ab ipsis, sicut sophistica oratio, si unumquodque parvum, et omnia. Hoc autem est quidem ut sic, est autem ut non : totum enim et omnia, non parvum, sed componitur ex parvis. Unam quidem igitur custodiam ad hoc principium oportet facere.

que ab eo cavendum quod paulatim repit : latet enim corruptio, quia non tota simul fit : decipiturque mens ab illis, ut sophistica illa ratio, si unumquodque pusillum, et omnia. Hoc autem est ut sit, et est ut non. Totum enim et omnia, non pusillum, sed composita ex pusillis. Una igitur custodia adversus hoc principium est opponenda.

d Deinde non credere iis qui sophismatis gratia ad multitudinem applicantur. Arguuntur enim ab operibus. Qualia autem dicimus politiarum sophismata, prius dictum est.

Deinde non confidere his qui finguntur quodammodo, et adumbrantur ad populum. Reprobantur enim ex ipsis operibus. Qualia vero dicamus Reipublicæ figmenta, superius est ostensum.

e Adhuc autem videre, quod quædam manent non-solum aristocratiæ, sed oligarchiæ, non propterea quod firmae sunt politiæ, sed quia bene utuntur ii qui in principatibus fiunt, et iis qui extra politiam, et iis qui in politeumate : non injusta facientes in eos quidem qui non participant, et introducendo principales eorum ipsorum in politiam, et amatores quidem honoris non injuriando in inhonoratione, et multos in lucrum ad seipsos autem et ad principantes, in utendo invicem demotice. Quod enim in multitudine quærunt æquale qui demotici, hoc in similibus non solum justum, sed expediens est.

Intueri licet quasdam Respublicas durare, non solum ex optimatibus, verum etiam ex paucorum potentiis, non quia per se ipsæ stabiles sunt, sed quia hi qui gubernant recte se gerunt, tam erga eos qui sunt extra Rempublicam, quam erga eos qui in Reipublicæ gubernatione versantur. Erga eos quidem qui non participes sunt gubernationis, non afficiendo ipsos injuriis, ac præstantiores ipsorum ad participationem Reipublicæ recipiendo, cupidosque honoris non deprimendo, neque multitudinem suis commodis fraudando. Erga illos vero qui socii in gubernanda Republica sunt, humane invicem populariter se gerendo. Æqualitas enim illa quæ in populari statu affectatur, ea in similibus non solum justa est, verum etiam utilis.

/ Propter quod si plures sint in politeumate, multa expediunt demoticorum lege statutorum, velut sex mensium principatus esse, ut omnes qui similes participent. Est enim sicut δήμος; jam qui similes : propter quod et in iis fiunt demagogi sæpe, sicut dictum est prius : deinde minus in potentatus incidunt oligarchiæ et aristocratiæ. Non enim similiter facile malignari pauco tempore principantes, et multo. Quoniam propter hoc in oligarchiis et democratiis fiunt tyran-

Quamobrem si plures sint in gubernatione Reipublicæ constituti, eis per multa popularium institutorum utilia sunt, ceu semestres esse magistratus, ut omnes qui similes sunt, adipisci valeant. Sunt enim tamquam populus quidam illi, qui inter se pares ac similes sunt : itaque in illis frequenter existunt velut duces quidam populi, ut prius diximus : deinde minus in potentias incidunt, paucorum gubernationes et optimates. Non enim similiter facile est latere male agentem in brc-

<--- Page Split --->

nides : aut enim qui maximi in utraque praferuntur tyrannide, ii quidem demagogi, ii autem potentes : aut qui maximos habent principatus, quando multo tempore principantur.

vi tempore magistratus, et in longo. Nam ob hoc in paucorum gubernationibus et popularibus tyrannides fiunt : aut enim hi qui maximi sunt in utraque, tyrannidem invadunt, hic ductores populi, ibi potentes : vel qui maximos gerunt magistratus, quando longo tempore durant.

g Salvantur autem politiæ non solum propter longe esse a corrumpentibus, sed aliquando et quia prope. Timentes enim per manus habent magis politiam. Quare oportet eos qui de politia sollicitantur, timores præparare, ut conservent,²et non dissolvant, quemadmodum nocturnam custodiam politiæ observationem, et quod longe, prope facere.

Conservantur autem Respublicæ non solum ex eo quia procul sint a periculis, verum etiam interdum quia propinquæ sunt. Homines enim formidantes, vigilantes intendunt ad Reipublicæ custodiam. Itaque oportet eos qui Rempublicam salvam esse volunt, formidines quasdam parare, ut caveant, neque dissolvant, quasi nocturnam quamdam custodiam, Reipublicæ observationem, et'quod longe abest, propinquam facere.

h Adhuc insignium contentiones et seditiones, et per leges oportet tentare cavere : et eos qui extra contentionem sunt antequam comprehendantur et ipsi : tamquam quod in principio fit malum cognoscere, sit non cujuscumque, sed politicii viri.

Etiam nobilium contentiones seditionesque per leges quoque oportet custodire conari : et qui extra contentiones sunt, eos ante capere : tamquam malum ab initio exoriens cognoscere, non cujusvis sit, sed civilis viri.

i Ad eam autem quæ per honorabilitatem fit transmutationem ex oligarchia, et politia, cum acciderit hoc manentibus quidem eisdem honorabilitatibus, abundantia autem honorabilitatis facta, expedit honorabilitatis communis multitudinem considerare ad præteriens : in quibuscumque quidem civitatibus honorantur secundum annum, secundum hoc tempus : in majoribus autem per triennium, aut quinquennium. Et si fit multiplex, vel submultiplex prioris, in quo honoratiores institutæ fuerunt politiæ, legem et honorabilitates intendere, vel remittere : siquidem excedant, intendentes secundum multiplicationem : si autem deficiant, remittentes, et minorem facientes honorationem.

Ad mutationes vero quæ propter censum fiunt ex paucorum potentia, atque ex Republica quando contingit hoc, manentibus eisdem censibus, aut pecuniarum copia facta, utile in Republica est considerare universum totius civitatis censum, ac præsens tempus ad præteritum conferre : nam in quibusdam civitatibus census agitur annuatim, in majoribus vero per triennium, aut quinquennium. Et si sit multiplicatus, ac multo major factus quam prius erat ille, secundum quem statuta fuerat Reipublicæ gubernandæ habilitas, lege providere ut census vel augeatur, vel relaxetur : siquidem excedat, augeatur secundum multplicationem : si vero deficiat, relaxetur ac minor fiat census taxatio.

k In oligarchiis enim et politiis non facientibus quidem sic, hic quidem oli-

In paucorum enim gubernationibus, et in Rebuspublicis nisi hoc fiat, hic paucorum

<--- Page Split --->

garchiam, hic autem potentatum fieri accidit : illo autem modo ex politia quidem democratiam, ex oligarchia autem politiam vel δῆμων.

1 Commune 'autem et in δῆμῳ, et in oligarchia, et in monarchia, et in omni politia, neque crescere valde multum preter commensurationem, sed magis tentare parvos et multi temporis dare honores quam breviter magnos. Corrumpuntur enim, et non omnis viri ferre bonam fortunam. Si autem non, neque cum simul multos totos dederint, auferre rursus simul totos, sed gradatim.

gubernatio, ibi potentia illa nimia insurget : illo autem modo ex Republica quidem popularis status, ex paucorum vero gubernatione Respublica aut populus.

Commune autem est et in populari, et in paucorum gubernatione, et in omni Republica, neque augere nimium quemquam supra modum, sed magis conari parvos et longi temporis honores praebere, quam confestim magnos. Corrumpuntur enim, nec cujusvis est hominis prosperitatem ferre. Quod si accumulate dati sint alicui honores, non sunt simul omnes postea auferendi, sed paulatim.

m Et maxime quidem tentare legibus sic ordinare, ut nullus fiat multum excedens potentia, neque amicorum, neque pecuniarum : si autem non, sequestratas facere stationes ipsorum.

Maxime vero lege ita providere conandum est, ut nemini sit excessiva potentia, neque amicorum, neque pecuniarum. Quod si ita contingat, per absentiam removendae sunt hujusmodi hominum clientele.

n Quoniam autem et propter proprias vitas insolescunt, oportet facere principatum quemdam, qui consideret viventes nocive ad politiam, in democratia quidem ad democratiam, in oligarchia autem ad oligarchiam. Similiter autem et in unaquaque aliarum politiarum. Et quod jucundum autem civitatis sigillatim observare propter easdem causas.

Cum vero ex privata etiam vita res nova oriantur, magistratus constituendus est quidam, qui sit quasi in specula, ad mores civium instituendos, ne quis ita vivat ut Reipublicae nocere possit : in populari quidem statu, ne aliene vivat a popularitate : in paucorum autem potentia, ne aliene a natura ejus gubernationis. Eodemque modo de aliis speciebus Rerumpublicarum. Et si quid exsultet clarumque sit in civitate, per partes observare propter easdem causas.

o Hujus autem remedium super oppositis partibus firmare actiones et principatus. Dico autem opponi ἐπιείκεις multitudini, egenos autem opulentis, et tentare commiscere egenorum multitudinem, et eam quae divitum, vel quod medium augere. Hoc enim dissolvit eas quae propter inaequalitatem seditiones.

Cujus remedium est, semper contrariis partibus magistratus et res agendas committere. Contrarias partes voco ceu praestantes viros multitudini, et divites pauperibus. Conandumque est, vel admiscere pauperes cum divitibus, vel medios augere : hi enim dissolvent seditiones ob imparitatem procedentes.

p Maximum autem in omni politia, et legibus, et alia provisione sic ordinari, ut non sit principatus lucrari.

Maximum vero illud est in omni Republica et legibus, et caetera omni diligentia constituendum, ne ex magistratibus lucra proveniant.

<--- Page Split --->

q Hoc autem maxime in oligarchiis oportet servare. Non enim sic indignantur coerciti ab eo quod est principari multi : imo gaudent, si quis sinit circa propria vacare. Quare si putaverint principantes furari communia, tunc ambo contristantur, scilicet honoribus non participare, et lucris.

Id autem maxime in paucorum gubernatione est observandum. Ievius enim ferunt populi, qui a Republica excluduntur : quinimo gaudent, quod sua agere non impediuntur. At si existiment eos qui magistratus gerunt, ex Republica ditari, duplicem capiunt molestiam, et quod ab honore excluduntur, et quod a lucro.

r Singulariter autem et contingit simul esse democratiam et aristocratiam, si hoc instituerit aliquis. Contingit enim et insignes et multitudinem utrosque habere, quae volunt. Licere quidem enim, scilicet omnibus principari, democraticum : insignes autem esse in principatibus, aristocraticum. Hoc autem erit cum non sit lucrari a principatibus : egeni enim non valent principari, eo quod nullum sit lucrum, sed circa propria esse magis : opulenti autem poterunt, propter nullo communium indigere.

Unice vero etiam contingit simul existere popularem statum et optimatum, si ita quis instituat. Foret enim, ut et nobiles et plebeii haberent quae utrique vellent. Licere enim omnibus Rempublicam gerere, populare est : magistratus vero a nobilibus obtineri, optimatum. Hoc autem accidit quando ex magistratibus non proveniunt lucra : pauperes enim magistratus non volent, si nihil insit lucri, sed potius suis rebus propriis intendere : divites autem quia non indigent ex Republica lucrari, magistratus gerent.

s Quare accidit egenis quidem fieri opulentos, propter immorari circa opera : insignibus autem, non subjici quibuscumque.

Atque ita continget, egenis quidem ditari ob operam rebus suis impensam : nobilibus vero, non subjici cuicumque.

t Et ut non fueretur quae communia, traditio fiat pecuniarum, praesentibus omnibus civibus, et rescripta penes fraternitates, et contubernia, et tribus reponantur. Ejus autem quod est sine lucro principari, oportet esse honores lege statutos approbatis.

Ad hoc autem ut non surripiantur pecuniae publicae, editio fiat pecuniarum civibus omnibus praesentibus, et descriptae per societates, et ordines, et tribus deponantur. Quod vero magistratus sunt absque lucro, statuendi per legem sunt honores his qui optime se gesserint.

u Oportet autem in democratiis quidem opulentis parcere non solum in non faciendo possessiones æque partiales, sed neque fructus : quod in quibusdam politiarum latet factum. Melius autem est prohibere volentes, oblationes facere sumptuosas quidem, non utiles, puta chorigias quidem et lampadarchias, et quaecumque aliae tales.

Oportet autem in populari statu, divitibus parcere, ac non modo possessiones eorum non auferre, sed ne fructus quidem earum, quod in quibusdam civitatibus imprudenter fit. Melius etiam est volentibus prohibere, ut munera illa subeant, quae sint magni sumptus, ac nullius utilitatis, ceu choros exhibere, et ludos, et caetera hujusmodi munera.

x In oligarchia autem egenorum facere curam multam, et principatus a quibus

In paucorum vero gubernatione, cura est pauperum suscipienda diligenter, et

<--- Page Split --->

receptiones, iis tribuere, et si quis opulentorum injuriatus fuerit istis, majores increpationes esse quam si sibi ipsis. Et haereditates non secundum dationem esse, sed secundum genus, neque plures quam unam eumdem haereditare : sic enim utique aequaliores substantiae erunt, et egenorum utique plures ad abundantiam pertingent.

officia quibus sunt salaria constituta, istis tradenda : et si quis divitum eos contumelia affecerit, major pœena est constituenda quam si ipsi inter se idem fecissent. Et successio in haereditatibus per cognationem sit, non per donationem : nec valeat quisquam plures haereditates capere, sed unam solum modo : per hunc enim modum magis aequales erunt facultates, et egenorum permulti ad abundantiam traducentur.

y Expedit autem et in democratia et in oligarchia, aliorum vel aequalitatem, vel possessionem dare iis qui minus communicant politia hac, in democratia quidem opulentis, in oligarchia autem egenis, excepto quicumque principatus sunt domini politiae : hoc autem iis qui ex politia, committere solis vel pluribus.

Utile est etiam in populari statu et in paucorum gubernatione, aliorum vel aequalitatem, vel præstantiam tribuere his, qui minus participant Republica, in populari quidem divitibus, in paucorum vero gubernatione egenis, exceptis tamen his magistratibus, in quibus jus auctoritasque Reipublicæ consistit : hi enim solis his qui sunt ex Republica committi debent.

z Tria autem quaedam oportet habere futuros principari principales principatus. Primo quidam amorem ad consistentem politiam. Deinde potentiam maximorum operum principatus. Tertio autem virtuten et justitiam in unaquaque politia eam, quæ ad politiam : si enim non idem justum secundum omnes politias, necesse et justitiæ esse differentias.

Tria vero debent illi, qui principales magistratus sunt suscepturi. Primum, ut ament præsentem civitatis statum. Deinde, ut habeant potentiam maximam ad ea exsequenda quæ magistratus requirit. Tertium, ut habeant virtutem et justitiam in unaquaque Republica ad ipsam Rempublicam : nisi enim justum idem sit in cunctis Rebuspublicis, necesse foret et justitiæ esse differentias.

aa Habet autem dubitationem quando non acciderint hæc omnia circa eumdem, quomodo oportet facere divisionem : puta si militaris quidem aliquis fuerit, nequam autem, et non politiæ amicus : alius autem justus et amicus, qualiter oportet fieri electionem ?

Habet autem dubitationem quando hæc omnia non concurrunt in eodem, quemadmodum sumere oportet : si sit quidam aptus ad rem militarem, sit autem ille idem improbus, nec Reipublicæ amator : alter vero justus et amator, sed ad rem militarem non aptus, cujus facienda sit electio ?

bb Videtur autem oportere respicere ad duo, quo plus participant omnes, et quo minus. Propter quod in militia quidem ad experientiam magis virtute, minus enim militari participant, ἐπισκέψα αυ- tem plus : in custodia autem et camera-

Videtur inspiciendum esse ad duo, cujus magis participent omnes, et cujus minus. Quapropter in re militari quidem, ad peritiam magis quam ad probitatem est respiciendum : pauciores enim sunt rei militaris periti, plures vero pro-

<--- Page Split --->

tione contrarium : ampliori enim virtute indiget quam qualem multi habent, scientia autem communis omnibus.

bitatis. Contra vero in custodia et administratione ærarii : plus enim probitatis requirit quam quantum habeant multi, scientia vero hujus communis est omnibus.

cc Dubitabit autem utique aliquis si potentia exstiterit politiæ, et amor, quid opus est virtute : facient enim quæ expediunt per ipsa duo.

Dubitari etiam potest, si potentia absit Reipublicæ et amicitia, quid opus est virtute : sufficient enim illa duo ad Reipublicæ utilitatem.

dd Aut quæ contingit eos qui hæc duo habent, incontinentes esse : quare quemadmodum et ipsis non serviunt scientes, et amantes ipsos : sic et ad commune nihil prohibet quosdam se habere.

An quia fieri potest, ut duo illa habentes sint intemperati? itaque ut sibi ipsis non obtemperant scientes, et amantes seipsos : sic etiam erga Rempublicam nihil vetat ita se habere quosdam.

ee Simpliciter autem quæcumque in legibus, ut conferentia dicimus politiis, omnia hæc salvant politias.

Simpliciter autem quæcumque in legibus prodesse diximus, cuncta illa Rempublicam servant.

// Et quod saepe dictum est, maximum elementum, ut valentior sit multitudo quæ vult politiam, quam quæ non vult.

Et quod saepe jam diximus, maximum fundamentum est custodire, ut potentior sit ea pars quæ Rempublicam salvam esse velit, quam illa quæ nolit.

gg Præter omnia autem hæc, oportet non latere, quod utique latet transgressas politias quod medium.

Præter hæc autem omnia latere non oportet, quod modo latet eas Respublicas quae transgrediuntur medium.

hh Multa enim eorum quæ videntur demotica, solvunt democratias : et oligarchicorum, oligarchias. Qui autem putant hanc esse unam virtutem, trahunt ad excessum, ignorantes quemadmodum naris est transgressa quidem rectitudinem eam, quæ pulcherrima ad aquilinum vel simum, sed tamen adhuc pulchra et gratiam habens ad aspectum : non tamen si intendat aliquis adhuc magis ad excessum, primo quidem abjiciet mediocritatem partis, finaliter autem ita quod neque narem faciet apparere, propter excellentiam et defectum contrariorum : eodem autem modo habet et de aliis partibus. Accidit itaque hoc et circa alias politias. Etenim oligarchiam et democratiam est, ut habetur sufficienter, non ex existente optimo ordine : si autem aliquis intendat magis

Multa enim quæ popularia videntur, popularem statum dissolvunt : multa etiam quæ paucorum esse videntur, dissolvunt paucorum gubernationem. Qui vero existimant hanc esse unam virtutem, trahunt ad excessum, ignorantes, quod quemadmodum nasus excedit rectitudinem laudabilem, ad aquilinum esse, vel simum, sed tamen adhuc pulchritudinem ac gratiam retinet. At si quis magis trahat ad excessum, primo quidem abjicit congruentem mensuram partis, tandem vero ita disponitur, ut non nasus appareat propter excellentiam, ac defectum contrariorum. Eodem modo et de aliis partibus. Contingit autem hoc et circa alias gubernationes. Nam paucorum quidem potentiam et popularem sufficienter se habere contingit, etsi transgrediantur

<--- Page Split --->

utramque ipsarum, primo quidem deteriorem faciet politiam, tandem autem neque politiam.

ab optimo statu : quod si quis intendat magis utramque earum, deteriorem primam faciet, tandem vero neque Rempublicam esse.

ii Propter quod oportet hoc non ignorare legislatorem et politicum, qualia salvant demoticum, et qualia corrumpunt democratiam, et qualia oligarchiam. Neutrum enim ipsarum contingit esse et permanere sine divitibus, et sine multitudine : sed quando aequalitas facta fuerit substantiae, aliam necesse esse hanc politiam. Quare corrumpentes iis quae secundum excessum legibus, corrumpunt politias.

Quapropter id non ignorari oportet a legis conditore, ac civili homine, qualia popularium servent populi statum, et qualia paucorum apparentia evertant paucorum gubernationem. Nulla enim istarum videtur stare posse absque opulentis, et multitudine : sed quando adaequatio fiat facultatum, aliam necesse est esse Rempublicam. Itaque dissolventes leges, quae sunt circa excellentiam, dissolvunt Respublicas.

kk Peccant autem in democratiis et in oligarchiis. In democratiis quidem demagogi, ubi multitudo domina legum : dominos enim faciunt super civitatem pugnantes cum divitibus. Oportet autem contrarium semper videri dicere pro divitibus. In oligarchiis autem pro populo oligarchicos : et jurare contra quam nunc jurent oligarchicos : nunc quidem enim in quibusdam jurant : « Et populo malignus ero, et consulam quodcunque habebo malum. » Oportet autem et existimare et simulare contrarium, insinuantes in juramentis, quod non injuste agat in populum.

Aberrant vero et in populari statu, et in paucorum gubernatione. In populari quidem, ductores populi, ut multitudinem dominam legum efficiant. Ob id enim faciunt semper civitatem opulentis repugnantem. At oportebat contrarium videri semper dicere pro opulentis. In paucorum vero gubernatione, pro populo, eos qui Rempublicam gubernant, et contraria jurare quam nunc jurent. In quibusdam enim civitatibus nunc jurant : « Populum odio habebo, et consilio amitar ut male habeat. » Expedit autem simulare ac fingere contrarium, atque ita juramentum concipere. « Non efficiam populum injuriis. »

II Maximum autem omnium dictorum ad permanendum politias, quod nunc negligunt omnes, scilicet erudiri ad politias. Profectus enim nullus utilissimarum legum et conglorificatarum ab omnibus politizantibus, si non erunt assueti et eruditi in politia, si quidem leges demoticae, demoticaliter: si autem oligarchicae, oligarchialiter. Quae quidem est in uno incontinentia, et in civitate. Est autem erudiri ad politiam non haec facere quibus gaudent oligarchizantes, et democratiam volentes, sed quibus poterunt ii quidem oligarchizare, ii autem democratizare. Nunc autem in oligarchiis quidem

Maximum autem omnium, quae dicta sunt ad Reipublicae stabilitatem, est id quod nunc parvi faciunt omnes erudiri ad Reipublicae disciplinam. Nihil enim prosunt utilissimae leges quae a gubernatoribus decernuntur, nisi moribus instituti, et disciplina imbuti homines fuerint, si leges populares, populariter : si paucorum potentiae, ad hanc ipsam gubernationem. Nam si est in uno intemperantia, est etiam in civitate. Disciplina autem Reipublicae est, non ea facere per quae latentur pauci potentes, aut populares : sed per quae valeant illi quidem paucorum gubernationem tenere, hi vero popularem.

<--- Page Split --->

principantium filii deliciantur : qui autem egenorum, fiunt exercitati et laboriosi : quare et volunt magis et possunt insolescere.

Nunc autem in paucorum potentia, gubernatorum filii deliciis intendunt. Tenuiorum autem filii, Gymnasii s laboribusque exercentur : itaque et volunt magis et possunt res novas moliri.

mm In democratiis autem, quae maxine videntur esse democraticae, contrarium conferentis consistit. Causa autem hujus, quia male diffiniunt quod liberum. Duo enim sunt quibus videtur democratia diffinita esse, in id quod populum esse dominum, et libertate. Quod quidem enim justum, aequale videtur esse : aequale autem, quodcumque videatur multitudini hoc esse dominans : liberum autem et aequale, quodcumque voluerit quis facere. Quare vivere in talibus democratiis unusquisque vivit ut vult, et ad quod abundat, ut ait Euripides.

In populari vero statu, qui maxime videtur esse popularis, contra quem utile sit, constitutum est. Hujus rei causa est, quod male diffiniunt libertatem. Duo sunt enim quibus popularis status diffinitur, potestate summa populi, ac libertate. Justum autem et æquum videtur esse : æquum vero quodcumque videatur multitudini id esse stabilitum : liberum autem et æquum quodcumque velit quis facere : ita quod vivit unusquisque ut vult, in hujus populari statu, et ad quod gliscit, ut ait Euripides.

m Hoc autem pravum. Non enim oportet putare servitutem esse vivere ad politiam, sed salutem. Ex quibus quidem ergo politiæ transmutantur, et corrumpuntur, et per quæ salvantur, et permanent, ut simpliciter est dicere, tot sunt.

Sed hoc est pravum. Non enim putandum est esse servitutem, vivere ad formanu Reipublicae, sed salutem. Ex quibus igitur mutantur Respublicæ et corrumpuntur : et per quæ servantur, et permanent, ut simpliciter dicamus, tot et talia sunt.

COMMENTARIUS IN CAP. VI.

Hic incipit secunda pars hujus libri quinti. Postquam enim determinavit Aristoteles de corrumpentibus politias secundum quod notius est quoad nos, nunc tractat de salvantibus eas, quod non est manifestum.

Et dividit tractatum istum in duas partes. In prima dicit esse tractandum de salvantibus eas communiter et sigillatim. In secunda determinat specialiter de corrumpentibus et salvantibus Monarchiam, ibi (cap. 7, a), Restat autem supervenire, etc.

Istud autem capitulum, in quo communiter tractat de salvantibus, dividitur in duas partes, in quarum prima tangit de unoquoque modo communi, quo salvatur omnis politia. In secunda tangit multos modos, secundum quos singularis politia salvatur, ibi (litt. g), Salvantur autem politiae, etc.

Circa primum tria facit. Primo enim tangit communissimum modum salvationis politiarum, dicens quod ille est per contraria corrumpentium. Secundo ostendit quomodo latet seductio eorum qui corrumpunt politias, sicut Sophistarum, ibi (litt. d), Deinde non credere iis, etc. Tertio dicit quomodo salvantur, ibi (litt. e), Adhuc autem videre quod quaedam

<--- Page Split --->

manent, etc. Hæc est sententia primæ partis.

a Littera sic est ordinanda. Primo enim innuit ordinem ad praecedentia, dicens : De salvatione autem, politiarum scilicet, communiter et sigillatim uniuscujusque politiae habitum, id est, consequens est dicere.

b Et statim inducit modum communissimum, ibi, Primo quidem igitur palam, quod siquidem habemus per quae corrumpuntur politiae, habemus, scilicet in communi et hoc scilicet, per quae salvantur in communi. Et ponit rationem, ibi, Contrariorum enim contraria sunt factiva : corruptio autem salvationi est contraria : unde cum accipimus uniuscujusque corrumpentia, tum per centrarium habemus salvantia politias. Et inducit in universali : sed hoc non sufficit in politicis, quia oportet in particulari salvantia considerare.

argumentantem, si unumquodque, scilicet decipiens, sit parvum, et quasi non manifestum, et omnia, parva scilicet simul sumpta sint. Hoc autem est quod corrumpit et decipit, hoc autem est quidem ut sic, in oratione sophistica est quidem uno aliquo modo ut est quidem scilicet verum, est autem ut non, corrumpens scilicet politiam : totum enim et omnia sic congregata simul est, et non parvum : et ideo corrumpit politiam. Et quia sic corrumpitur politia sicut in ante habitis determinatum est, quod qui minima negligit, paulatim defluit, quia componitur magnum corrumpens politiam ex parvis : et ideo totum compositum et omnia simul congregata in uno composito non sunt parvum. Et ponit remedium salvans, ibi, Unam quidem igitur custodiam ad hoc principium, ad salvandum scilicet politiam, oportet facere, ut scilicet caveatur ne per parva dissimulata subintret magnum destruens politiam.

c Et determinat qualiter oportet considerare, ibi, In bene temperatis quidem igitur politiis, supple, ad voluntates hominum quae maxime salvantur, sicut aliud aliquid, quod salvari debet, oportet observari, supple, aliquid, ut nihil, id est nullo salvante praevaricentur : et quod maxime non praevaricentur etiam in parvo salvante ipsas, sed oportet servare quod parvum salvationis ipsarum. Et ponit rationem, quod in talibus parvis corrumpentibus inest malum : latet enim subintrans praevaricatio. Et ponit simile, ibi, Sicut substantias, id est, facultates, parva expensa consumunt saepe facta ; ita etiam politiam consumit parvum et parvum per transgressionem saepe factam.

d Et ponit secundo aliam cautelam : Deinde non credere his qui sophismatis gratia, et ficti et deceptionis gratia, ad multitudinem, supple, accedunt in democraticis, et applicantur, multitudini scilicet populi, ut decipiant et subvertant democratiam, sicut multi faciunt, abutentes populi simplicitate. Et ponit rationem quare oportet his non credere, ibi, Arguuntur enim, supple, tales, ab operibus : quia scilicet latere non possunt, quin mala intentio eorum comprehendatur : unde Ptolemaeus in Proverbii : « Qui male agendo vult celari, discoopertus est. » Et poeta :

Quamvis arte nates, tamen apparent tibi nates.

Et adaptat simile, ibi, Latet autem seditio, quia non simul tota fit, supple, sed paulatim. Et ponit simile de sophisticantibus in orationibus, ibi, Paralogizatur, id est, decipitur mens ab ipsis occulte subrepentibus, sicut sophisticata oratio, supple, paralogizat, id est, decipit

Sed quia aliquis posset quaerere quae essent politiarum sophismata, cum sophismata sint in orationibus, politiae autem in operibus, ideo subdit, ibi, Qualia autem dicimus politiarum sophismata, prius dictum est paulo ante, ubi dictum est, « simulata opera cum intentione fallendi

<--- Page Split --->

sunt politiarum sophismata. » Etideo dicit Augustinus, quod « simulata æquitas non est æquitas, sed duplex iniquitas. »

e Tertio, ibi, Adhuc autem videre, etc. tangit verum remedium salvans politiam, et hoc est, quod unusquisque bene utatur omnibus ad politiam pertinentibus : quia tunc nullus insurgit et corrumpit politiam. Dicit ergo : Adhuc autem videre oportet, quod quaedam manent, salva scilicet politia, non solum aristocratia, quae secundum dignitatem virtutis principantur, sed etiam oligarchia, quae secundum honorabilitatem potentia et divitiarum scilicet principantur, non propterea quod firmae sunt politia, scilicet in seipsis, nam minimam habent rationem firmitatis : sed quia bene utuntur ii qui in principantibus 1 fiunt, scilicet illarum politiarum, et iis qui extra politiam, ut popularibus, et iis qui in politeumate, id est, dominis politiarum, unicuique honorem debitum attribuentes. Et subdit in quo bene utuntur, ibi, In non injusta faciendo. Qualiter autem hoc fiat, determinat subdens per singula, ibi, In eos quidem qui non participant, scilicet aristocratia et oligarchia, quae sunt in communi populo, et introducendo principales, id est, digniores et majores ipsorum, in politiam, id est, constituendo in officiis politiae : et eos qui sunt amatores honoris, id est, dignitatis, non injuriando, id est, non injuste repellendo ab officiis dignitatum. Et hoc est quod subdit : In inhonoratione, id est, quod non inhonestent eos, talibus officiis privando : quia ex hoc saepe oritur contentio destruens politiam. Et ponit modum per quem fit frequenter hujusmodi inhonoratio, ibi, Et multos, scilicet de multitudine, in lucrum, id est, propter lucrum : ad seipsos, id est, privatum quod ad seipsos ordinatur, et ad prin-

cipantes, id est, ad lucrum principum, in utendo, quia scilicet aliis de populo non utuntur, vel potius abutuntur, nisi ad lucrum proprium : quia et ipsi, et omnia quae familiæ, venalia sunt, propter lucrum. Et ponit rationem per contrarium, ibi, In utendo invicem demotice, id est, democraticae, id est, æqualiter sicut liberis, et non sicut servis : quia democratia est æqualiter liberorum. Et hoc est quod subdit, exponens, ibi, Quod enim in multitudine quaerunt æquale, qui demotici, id est, democratici, et æqualiter sunt liberi, hoc in similibus, id est, in qualibet politia, non solum justum, sed expediens est : quia nisi habeat illud quilibet æqualium et similium, movebit seditionem.

f Et ex his concludit quid expedit ad salvationem politiae, ibi, Propter quod si plures sint in politeumate, id est, dominio cujuscumque politiae, multa expodiunt, quae sunt de numero denoticorum id est, democraticorum, lege, scilicet democratica, statutorum. Et dat exemplum, ibi, Velut sex mensium principatus esse. Et subjungit quare hoc expedit, ibi, Ut omnes qui similes, in libertate scilicet participent, honore scilicet principatus. Et ponit rationem, ibi, Est enim sicut 8?i?o?, id est, democratica, jam qui similes sunt in libertate. Et ideo dictum est supra in secundo, quod omnes eivessimiliter participant principatu consiliativo et judicativo. Ex omnibus his concludit propositum, ibi, Propter quod et in his, demonetatis scilicet, fiunt demagogi, id est, concionatores et duces populi saepe, æqualiter ex diversis civibus, ut dictum est prius.

Et ponit aliam utilitatem quæ fit ex hoc specialiter in oligarchiis et aristocratiis, qua scilicet minorem causam malignandi habet ex potentatu, qui parvo tempore principatur, quam qui diu ad vitam prin-

<--- Page Split --->

cipatur, ibi, Deinde (alia scilicet utilitas) minus incidunt in potentatus, id est, ambitione potentatus, oligarchiae et democratiae. Et dat rationem, ibi, Non enim similiter, id est, aequaliter facile malignari super subjectos pauco tempore principantes, et multo : quia qui se cogitat multo tempore principari, citius grassatur ad malignitatem oppressionis subjectorum : quia cogitat quod alius non succedet, qui faciat vindictam. Et hoc ostendit ex exemplis, ibi, Quoniam propter hoc in oligarchiis et democratiis fiunt tyrannides. Et ponit causam, subdens : Aut enim qui mazimi, secundum potentiam et divitias, in utraque, scilicet politia, praferuntur, id est, ponuntur in dignitatibus principatus, tyrannide, id est, sola consideratione tyrannidis, ut tyrannides exerceant : ii quidem, scilicet in democratia, demagogi, sunt scilicet, id est, ponuntur : ii autem, scilicet qui sunt in oligarchia, potentes, quia illi sola consideratione potentiae ponuntur in principatu : aut qui maximos habent principatus, supple, maxime malignantur, quando multo tempore principantur.

g Deinde cum dicit, Salcantur autem politiae, etc. ponit causas particulares salvationis politiae cujuslibet in communi, quae reducuntur in sex genera. Primum est, quod omnia timenda continue proponantur, ut caveantur. Secundum est, quod status politicus talem principatum habeat, per quem jucunda civitati permaneant, et contraria amoveantur, ibi (litt. n), Quoniam autem et propter proprias vitas, etc. Tertium est, quod principatus non instituantur ad lucrum, ibi (litt. p), Maximum autem in omni politia, etc. Quartum est, quod considerentur quae oportet habere principem, qui principatur in magno principatu, videlicet amorem ad politiam, potentatum ad magna perficienda, et virtutem, scilicet ut princeps sit virtuosus, ibi (litt. z), Tria autem quadam oportet habere, etc. Quintum est, quod conferentia ad politias, per

leges statuta, diligenter observentur, ibi (litt. ee), Simpliciter autem quaecumque in legibus, etc. Sextum est, quod sit eruditus in civilibus, qui debet principari, ibi (litt. ll), Maximum autem omnium dictorum, etc. Quodlibet istorum plura continet, sicut dicetur de quolibet in loco suo.

In primo istorum sunt tria. Primum, quod politiae salvantur aliquando non solum quia elongantur a corrumpentibus sed etiam aliquando propter prope esse : quia tunc propter timorem conservantur diligentius, sicut ea quibus apponitur nocturna. custodia, melius conservantur. Adhuc oportet cavere insignium contentiones et seditiones, et oportet tentare cavere talia per leges, quamdiu extra contentionem sunt, antequam comprehendantur a contentione, ut cognoscatur malum a principio : hoc enim cognoscere non est cujusque, sed politiae, quod tamen facilius sedatur : et quia maxime ab honorabilitatibus principatum consurgunt seditiones, et etiam fiunt transmutationes politiarum, oportet considerare omnes, qualiter distributa sunt honorabilitates in praetoriis in civitatibus ad multitudinem, utrum scilicet ad annum, vel ad quinquennium, vel triennium : et secundum hoc quod videtur, oportet illud tempus intendere vel remittere. Si enim excedunt principes, oportet remittere et abbreviare. Et haec sententia hujus partis in communi.

Littera sic est ordinanda. Salcantur autem politiae non solum propter longe esse a corrumpentibus, per id enim salvantur per se, sed aliquando, supple, salvantur, et, id est, etiam quia prope sunt corrumpentibus : et tunc salvantur per accidens, quia scilicet timor propinquorum corrumpentium facit, ut sollicitius custodiantur. Et hoc est : Timentes, corrumpentia scilicet, per manus habent magis politiam, continentes eam scilicet, quia in manibus tenent eam. Et hoc infert valde bonam cautelam, ibi, Quare oportet eos qui de politia sollicitantur,

<--- Page Split --->

timores præparare, id est, causas timoris de corrumpentibus, continue præ oculis habere, ut, sic scilicet politiam conservent, et non dissolvant, per cautelam de corrumpentibus. Et dat simile, ibi, Quemadmodum nocturnam custodiam, quæ scilicet servatur contra timores nocturnos : et sic oportet fieri politiæ observationem contra timores scilicet corrumpentium. Et oportet quod longe est periculum, prope facere, id est, cavere tamquam sit prope : quia sic facilius cavetur.

h Et quia accidit praecipue in contentionibus insignium, ideo subdit, ibi, Adhuc insignium, potentum scilicet et divitum, contentiones et seditiones, supple, oportet praevaere. Et quia hoc facilius fit sub forma juris, addit qualiter hoc fiat, ibi, Et per leges oportet tentare cavere, sic scilicet ut 1 eos qui extra contentionem sunt, antequam comprehendantur et ipsi, id est, illi qui sunt extra contentionem principum : illi enim involvuntur in contentionibus principum, quando principes intendunt contendere : et ideo oportet praevaere per legem qualiter hoc proprie fit. Propter quod subdit : Tamquam quod in principio fit malum cognoscere, ex juris et legis ordine, sit, non cujuscumque, sed politici viri, cujus est ordinare civilitatem sive politiam.

i Et dat exemplum, ibi, Ad eam antem, quae per honorabilitatem fit, transmutationem, si est oligarchia et politica mixta ex oligarchia et democratia, in quibus intuitu honorabilitatis constituuntur principes, cum acciderit hoc, scilicet contentio vel seditio, manentibus quidem eisdem honorabilitatibus, tunc abundantia autem honorabilitatis, principum scilicet, facta, honorabilitatis communis multitudinem, populi scilicet, oportet 2 considerare ad praeteriens, id est, ad

præteritum tempus in quo principati sunt: quia in bello dicitur probabiliter qualiter se habebunt in futuro. Et est verum juris exemplum. Ex præterita vita discimus quid de futuris præsumere debeamus.

Et ostendit qualiter si consideretur ad politias aliarum civitatum, ibi, In quibuscumque quidem civitatibus honorantur secundum annum, ut scilicet in annuo principatu principentur, secundum hoc tempus, annuum scilicet : in majoribus autem per triennium, aut quinquennium, scilicet principentur. Et considerandum est si tempus quo principantur, sit multiplex, vel submultiplez, ad tempus aut terminum in quo honorationes, id est, principatus, institutæ fuerunt politiæ : et secundum hoc considerandum, quibus scilicet quanto tempore principari debeant : et sic secundum hanc considerationem oportet lege 3 honorabilitates intendere, scilicet ad tempus, vel remittere, scilicet ad brevius : siquidem credit, intendentes, scilicet in principatu, secundum multtplicationem, id est, oportet tempus multiplicari : quia illi sunt digni ampliori honore, qui excedunt honorabilitate virtutis : si autem deficiant, scilicet intendentes ad principatus, secundum defectum legis et ordinis, tunc oportet remittere tempus et abbreviare. Et hoc est : et minorem, id est, brevioris temporis, facientes honorationem, ut scilicet, deponantur : quia indigni sunt principatu.

k Et ostendit in quibus, si non sit hujusmodi remedium, quae inconvenientia sequantur, ibi, In oligarchiis quidem enim et politiis non facientibus quidem sic, hic quidem oligarchiam et politiam, hic auautem potentatum, supple, tyrannicum, fieri accidit : illo autem modo, ubi scilicet remittitur ex politia quidem mixta democratiam, ex oligarchia autem politiam vel δήμον, id est, democratiam, sup-

<--- Page Split --->

ple, fieri accidit : et utroque modo transmutatur et non mutatur politia.

l Et subdit remedium salvans politiam, ibi, Commune autem, salvans scilicet remedium, et in 6rju<w, id est, democratia, et in oligarchia, et in monarchia, qua< est regnum, et in omni alia scilicet politia, neque crescere valde multum, id est, principes permittere nullos praeter commensurationem, scilicet aliorum civium, sed magis tentare parvos principatus, et multi temporis dare eis honores, quam breviter magnos. Quia per parvos non habent quin possint deponi quando cives voluerint. Et ponit rationem quare hoc est melius, ibi, Corrumpuntur enim, et non omnes sunt viri, supple, qui se contineant a corruptionibus : et ideo diffinit sic virum Gregorius, « Vir est qui contra biformes fortunae insultus, uniformi constantia militat praemunitus. » Et ideo non omnes viri sunt molles, ut fecminae qua< sunt ad fortunas. Et ideo non omnis viri est ferre bonam fortunam : elevantur enim in bona fortuna, et dejiciuntur in mala. Et subdit ad remedium, ibi, Ni autem non, supple, fiat sic, tunc caveatur, neque cum simul totos dederint, supple, magnos principatus, auferre rursum simul totos, sed gradatim, supple, auferantur eis principatus : quia nemo subito ab altis in infimum vult cadere.

m Et quia forma justitiæ maxime tolerabilis est plusquam violentiæ, ideo subdit, ibi, Et maxime quidem tentare, supple, oportet, legibus, scilicet communibus, sic ordinare, ut nullus fiat multum excedens potentia, nec amicorum nec pecuniarum : quia aliter resistit communitati populi, et solvit politiam. Et ponit ultimum remedium contra hoc si fiat potens, ibi, Si autem non, supple, caveatur ne exaltetur potentia amicorum et pecuniarum, tunc oportet sequestratas facere stationes ipsorum, id est, habitationes, ut scilicet in civitate non habitent, sed ex-

tra : quia ibi non possunt dominari super populum, sed in privatis habitantes,in suis, non in communibus dominabuntur.

n Deinde cum dicit, Quoniam autem et propter proprias vitas, etc. ponit secundum remedium salvans politias. Sententia est, quod quando aliqui propter proprium modum vivendi insolescunt, et ideo contra ordinem politiæ vivunt, quod oportet politicum, qui doctus est in politeumate, ponere aliquem qui tales consideret, et habeat principatum in talibus, qui consideret eos qui nocive vivunt contra ordinem politiæ, secundum unumquemque, ita quod jucundum civitatis non auferat : quia necesse est quod quælibet civitas habeat aliquas jucunditates, in quibus jucundetur, et violantes compescat, et trahat eos per commontionem ad propositas actiones, ne alii exemplo eorum insolescere consuescant. Et hæc est sententia tota hujus partis.

Littera sic ordinanda est : Quoniam autem, et, id est, etiam propter proprias vitas insolescunt, scilicet lasciviis et concupiscentiis vacantes, oportet, ad medicinam hujus morbi, facere in civitate principatum quemdam, in quo princeps illius principatus consideret viventes nocive ad politiam, id est, contra ordinem civilitatis. Et quia multæ sunt politiæ, ideo subdit : In democratia quidem ad democratiam, in oligarchia autem ad oligarchiam, il est, contra oligarchiam. Similiter autem et in unaquaque aliarum politiarum, supple, qui consideret omnes viventes contra ordinem politiæ. Et ille princeps illius civitatis, id quod pertinet ad jucundum civitatis, secundum modos et jucunditates liberales, ut est vigella, et alia exercitia civitati utilia, sigillatim secundum unamquamque civitatem debet observare, propter easdem causas, ne scilicet contentiones oriantur, si consueta ad inconsumta transferantur.

o Et subdit quodnam sit illud

<--- Page Split --->

dium, ibi, Hoc autem remedium est super oppositis partibus firmare actiones, id est, tales actiones, quae oppositis partibus, quae sunt in civitate, congruant : et ad talia firment actiones, ut sine vitio cujuslibet partis vivant : et principatus, scilicet ad hoc firment. Et exponit quae sunt oppositae partes, ibi, Dico autem, exponendo scilicet, opponi implexi, id est, superjustos multitudini, quia justi in civitate non sunt multi : egenos autem dico, supple, opponi opulentis. Et oportet principes talis principatus tentare commiscere egenorum multitudinem, et eam quae divitum, vel oportet tentare augere quod medium inter eos, id est, mediarum personarum : quia medii sincerissime vivunt, ut in praehabitis ostensum est. Et tangit causam subdens : Hoc enim, scilicet augere medios, dissolvit eas quae propter inaequalitatem, supple, oriuntur seditiones. Si enim cuilibet permittatur ad propriam concupiscentiam vivere, fiunt inaequalitates, et oriuntur seditiones.

p Deinde cum dicit, Maximum autem in omni politia, etc. ponit tertium remedium salvans politias. Sententia est, quod princeps debet lege statuere, quod principatus non sint ad lucrum, et maxime hoc oportet observari in oligarchiis. Et causa hujus est, quia tunc non indignabuntur si coercantur a principando, sed potius gaudent : quia principantes in publicis non possunt vacare propriis utilitatibus, et sic ditarí. Si autem putarent quod in principatu possent furari ea quae sunt communia, tunc contristarentur non principantes, ex duabus causis, quia scilicet non participant honoribus principatuum, et quia privantur lucris, et sic moverent seditiones et conturbarent politiam et aliam civilitatem. Deinde dicit, quod sic tali institutione facta, contingit singulariter simul salvata m, scilicet esse, democratiam et aristocratiam

et oligarchiam : eo quod insignes et populus habent quod volunt. Quod enim omnibus liceat principari consiliativo et judicavo principatu, hoc est democraticum, ut in ante habitis probatum est : quod autem insignes sint in principatibus, hoc est aristocraticum secundum quod aristocratia quaedam oligarchia est, et hoc est quando principatus non sunt ad lucrum : tunc enim egeni de populo non possunt principari, eo quod nullum sit lucrum : sic insignes erunt in principatibus, et hoc est aristocraticum : eo quod egeni volunt esse circa propria ut lucrentur, et insignes nullo indigentes, valent et volunt principari : et sic accidit egenis ditari, quia intendere possunt propriis : et sic insignibus non accidit subjici egenis principantibus, sed potius sibi subjici alios in principatibus : et sic ambe partes civitatis stabunt in pace et sine seditione. Sed quia aliquis posset dicere qualiter obviandum esset illi malo quod est furari communia ad Respublieam sive politiam pertinentia, ideo occurrit et docet hoc in parte ista : quia ut non furentur quae sunt communia, statuatur quod traditio pecuniarum communium fiat principibus et etiam civibus omnibus in publico, et rescripta per manum publicam tabellioni reponantur penes confraternitates et contubernia artificum et penes tribus consanguineorum quae semper testes sunt de receptis. Et haec est sententia hujus partis in communi.

Littera sic orlinnanda est : Maximum autem, scilicet salvantium in omni politia, et legibus, et alia, quacumque scilicet, provisione salutis politiarum, est, sic ordinari, scilicet statuta legum, ut non sit principatus lucrari, ex judiciis scilicet et aliis artibus principatus.

q Et licet hoc conservet omnem politiam maxime in oligarchiis oportet servare : quia in illa principantur insignes,

<--- Page Split --->

contra quos ad insurgendum pronus est populus. Et dat rationem, ibi, Non enim scilicet 1, id est, tantum indignantur egeni, scilicet de populo, coerciti a principando, id est, ab eo quod est principari, multi populares qui sunt de multitudine, imo gaudent etiam si quis sinit eos circa propria vacare. Quare, id est, propter quod si putaverint l'principante aliquo furari posse communia, tunc ambo contristantur. Et subdit quae, scilicet honoribus non participare et lucris : et sic facilius insurgunt contra principantes et movent seditiones.

r Et ponit aliam utilitatem ex hoc provenientem, ibi, Singulariter autem vel singula utriusque politiae, et, id est, etiam contingit simul esse, scilicet democratiam et aristocratiam, si hoc institurit aliquis, quod scilicet principatus non sint ad lucrari. Et hoc ostendit subdens, ibi, Contingit enim utique et insignes et multitudinem utrosque habere quae volunt. Et ostendit modum, ibi, Licere quidem enim omnibus principari, democraticum est : quia illi aequaliter sunt liberi : insignes autem esse in principatibus, est aristocraticum et oligarchicum : et utrumque horum erit cum non sit lucrari a principantibus. Et ponit rationem, ibi, Egeni enim non valent nec volunt principari, eo quod nullum sit lucrum ad excellentiam, sed egeni volunt circa negotia magis esse ut lucrentur : opulenti autem optime poterunt principari propter nullo communium indigere : quia ex suis sibi sufficiunt, et aliis.

s Quare, id est, propter quod ex tali institutione accidit egenis quidem fieri opulentos, propriis intendentibus : et hoc propter immorari circa propria : insignibus autem accidit non subjici quibuscumque de populo : desiderant enim et volunt esse insignes.

t Et ponit remedium ad hoc quod non possint furari communia, ibi, Et ut non furentur, quae communia scilicet sunt, traditio fiat pecuniarum publicarum, sive communium principibus, prasentibus et civibus omnibus et rescripta, scilicet per manum publicam tabellionis, penes fraternitates, id est, societates, et contubernia, id est, contubernales, et tribus, id est, qui sunt contribules, reponantur : tunc enim nihil negare et nihil possunt subtrahere. Et subdit si talis lex statuatur, quod non sit lucrari in principatu, quid faciendum, ibi, Ejus autem quod est sine lucro principari, oportet esse honores, scilicet principatuum, lege publica statutos approbatis personis, et quod alii non principentur.

u Ad hoc autem quod talis politia salvetur, oportet ipsos principes in democratiis quidem, opulentis, id est, divitibus parcere non solum in non faciendo possessiones aeque partiales, id est, quod aequaliter dividant possessiones (ut praecipit Socrates), sed potius unumquemque dimittant gaudere sua possessione : sed neque etiam oportet praecipere divitibus, quod fructus possessionum cogantur aequaliter dividere : quod tamen in quibusdam politiarum latet quandoque factum, sicut ordinavit Socrates : ideo factae sunt seditiones in illis. Et tangit adhuc expediens ad hoc, ibi, Melius autem est, scilicet ad salvandam politiam, prohibere volentes, oblationes facere, supple, principibus, sumptuosas quidem, non utiles autem oblationes. Et dicit quae sint illae, ibi, Puta chorigias, id est, sumptus in choreis et congregationibus, sicut fieri solet in conviviis ad quae illi invitantur : illae enim dicuntur chorigiales a choreis quae in talibus conviviis ducuntur et lampadarchias (λχμπας in Græco)estflamma, et loquitur de expensis candelarum quae fiunt in talibus conviviis : et quae-

<--- Page Split --->

cumque aliae tales, sunt inutiles expensae.

x Et dat quid adhuc expedit in oligarchia ut quiete et sine seditione principentur, ibi, In oligarchia autem in qua principantur insignes, expedit principibus egenorum facere curam multam, et facere sive statuere illis principatus, a quibus fiunt receptiones, et his sic largis et magnificis tribuere principatus : quia sic illis bene cupit et favet populus, nec insurgit contra illos.

Et dicit ulterius quid expediat principibus ad principandum quiete, ibi, Quod si quis opulentorum injuriatus fuerit istis, egenis scilicet de populo, majores increpationes esse a principibus, quam si sibi ipsis, id est, quam si sibi ipsis fuissent injuriati. Et iterum aliud, ibi, Et haereditates non, esse scilicet distributas, secundum dationem, principum scilicet, sed secundum genus, ut unusquisque in haereditate paterna scilicet sui generis succedat : quia ex hoc quod aliquis cjicitur de sua haereditate, et alius ponitur in ea, saepe fiunt seditiones. Et expedit etiam, neque plures quam unam haereditatem eumdem haereditare, ita quod princeps non det jus' alteri in una haereditate unius. Et dat rationem, ibi, Sic enim utique aequaliores substantiae erunt civium, et egenorum utique plures ad abundantiam pertingent : quia quilibet studet augere quod suum est. Hoc igitur expedit sic in oligarchiis ad hoc quod quiete principes principentur.

y Et subdit quid expedit in democratiiis, ibi, Expedit autem et in democrati in oligarchia, ad salvandum principatum, aliorum dominantium de foris factorum, vel aequalitatem vel possessionem dare his qui minus habent, et non sibi usurpare, et iis qui minus communicant politica hac, quia communicare

non possunt propter inopiam. Et hoc est : In 8rju>p, id est, in democratica quidem opulentis, quia illi non communicant egenis : in oligarchia autem egenis, quia sic ostendunt se habere curam de omnibus. Excipit in hoc quod aliqui principatus jura debita possunt sibi retinere, ibi, Excepto quicumque principatus sunt domini politia, et hoc debent committere solis illis qui sunt de politia : hoc autem iis qui ex politia, committere dominis solis, quibus ex jure debentur pro salario vel stipendio, eo quod deserviunt in politia communiter omnibus, ut in ante habitis saepe determinatum est : quia nullus militat suis stipendiis : unde solum illis talia debentur jura, si unus est, ut in regno, vel plures sunt domini politeumatis, ut in democratica. Et sic finita sunt ea quae dicit de tertio salvativo politiarum.

z Tria autem quaedam oportet, etc. Incipit hic quartum salvativum politiarum determinare : et circa hoc duo facit. Primo enim determinat ipsum salvativum. Secundo movet super hoc dubitationem, ibi (litt. aa), Habet autem dubitationem, etc.

Sententia prime partis est, quod si princeps in maximo principatu (cujus est ordinare politiam) salvare debeat politiam, oportet eum habere tria, primo scilicet amorem ad consistentem politiam, id est, quod amet ut politia salvata consistat : deinde secundo potentiam qua possit perficere maxima opera, quae sunt principatus sui. Et tertio virtutem et justitiam : quia vitiosus et injustus nihil bene agit, nec alium ordinare potest, qui in seipso est inordinatus : dicetur enim ei, « ut quid alium doces, te ipsum non doces ? » Et cum dicitur, oportet esse justum, id est, oportet eum scire justum et differentias justi, secundum quamlibet et omnes politias : ideo quia non est

<--- Page Split --->

idem justum cum omnibus politiis sicut nec idem aequale. Hæc est sententia primæ partis.

Littera sic ordinanda est : Tria autem quaedam oportet habere futuros principari principales principatus, sicut est rex, et dux exercitus, et dominus politeumatis, et proconsul, et hujusmodi. Et ponit hæc tria secundum ordinem. Primo quidem amorem ad consistentem politiam, id est, ut politia consistat salvata et maneat : quia nihil bene fit et diligenter sine amore : amor enim cuncta levia facit : unde Ovidius 1 :

Omnia vincit amo, et nos cedamus amori.

Deinde, secundo scilicet, oportet eum habere potentiam ex seipso maximorum operum, id est, ad maxima opera principatus seu politiae in corrigendo malos et praemiando bonos. Propter quod dictum est in praehabitis, quod oportet regi dari et ordinari adjutorium, in quo possit effectui mandare quod statuit et praecepit. Tertio autem oportet eum habere virtutem et justitiam : quia sicut dicit in V Ethicorum, « ad judicem confugiunt sicut ad justum animatum. » Et oportet eum habere secundum illud justum quod pertinet ad illam politiam in qua principatur. Et hoc est quod subdit, ibi, Si enim non idem justum secundum omnes po'litias, sed aliud est in democratia, et aliud in aristocratia, et aliud in oligarchia, et aliud in regno, et sic de aliis partibus politiarum quae multae sunt, sicut in tertio et quarto in ante habitis ostensum est, tunc necesse est multas esse differentias justitiae, et quod justum est in una, non est justum in alia : propter quod principantem in politia oportet cognoscere justum quod pertinet ad politiam in qua principatur, ut secundum hoc ordinet politiam.

aa Deinde'cum dicit, Habet autem du-

bitationem, etc. movet dubitationem circa determinata : et hæc est dubitatio. Si quando in aliqua politia princeps sit constituendus, et hæc tria non concurrunt, qualiter tunc oportet constitui principem ? oportet enim aliquem esse principem politiae : quia aliter non ordinaretur politia. Et dat exemplum in militari. Militaris quidem est quaedam communicatio, et politiae habet ordinem, sicut bonum exercitus quod est victoria, cum duce exercitus sive principe militiae : et oportet illum eligere. Ponamus ergo quod aliquis sit militaris quoad potentiam, et habeat amorem militiae, sed sit nequam et injustus et non politiae amicus : alius autem non sit militaris, ita ut nec experientiam nec scientiam habeat militarium, sed est justus et virtuosus : est ergo quaestio quomodo oportet eligere principem militiae. Et dicit solvens, quod oportet respicere in instituendo principem ad duo quibus omnis princeps constitutus oportet participare : quia instituendo principem ad actum militiae plus oportet respicere ad experientiam et potentiam militarem, quam ad virtutem : in custodia autem rerum ad politiam pertinentium, magis oportet respicere ad virtutem et justitiam : et in talibus oportet dividi principatum in duos. Hæc est sententia.

Littera sic est ordinanda : Habet autem dubitationem quando non acciderint hæc omnia circa eumdem, scilicet constituendum in principem, quomodo oportet facere divisionem horum trium. Et ponit exemplum, ibi, Puta si militaris quidem aliquis fuerit exercitatus, scilicet in arte militiae, et strenuitate, nequam autem non habens virtutem justitiae, et non sit, scilicet politiae, id est, ordinis politiae amicus : alius autem non militaris secundum potentiam et virtutem militarum,

<--- Page Split --->

sed justus et amicus politiae, qualiter oportet in tali casu fieri electionem?

rationalili ordine : et sic videtur superfluere virtus posita tertia.

bb Et subdit solvens hanc dubitationem, ibi, Videtur autem oportere respicere ad duo, scilicet ad id quo minus participat : propter quod in militia quidem, quo ad actus militares magis respiciendum est, ad experientiam, supple, est respiciendum magis quam ad virtutem moralem quae facit bonum hominem. Et ponit rationem, ibi, Minus enim militia participant (et quod minus dicit, id est, ad minus) duces exercituum ad minus participant militia, id est, oportet participare : quia sine hac experientia nihil militarium perficere possunt : et ideo in constitutione et electione militiae principis plus oportet respicere ad experientiam militantium, quam ad virtutem moralem. Sed in custodia, quando eligitur custos politiae, vel militiae et rerum ad militiam pertinentium, tunc oportet plus respicere ad tenaxenav, id est, virtutem et amationem, id est, amorem politiae. Et hoc est : In custodia autem et cameratine, id est, illorum quae servantur in camera, contrarium, id est, respiciendum est minus ad experientiam, et plus ad virtutem moralem : ampliori enim virtute indiget, custos scilicet politiae, quam sit illa, quam qualem habent multi, scilicet communiter : quia aliter non committeretur ei plus quam custodia tantorum bonorum : scientia autem communis est omnibus : quia indiget miles scientia militari, et custos scientia qua custodire sciat, et fideliter conservare.

cc Sic soluta quaestione, ponit aliam dubitationem de sufficientia trium enumeratorum, ibi, Dubitabit utique aliquis, etc. Et est dubitatio ista, quod aliquis potest dubitare si, aliquis habet amorem et potentiam politiae, quid oportet apponere tertium, quod est virtus ? Ex politia enim et amore potest aliquis singula perficere : sicut enim in natura non est superfluum in abundantia, ita nec in nullo

dd Et solvit valde bene hanc dubitationem, dicens, quod nihil prohibet scientes et amantes esse incontinentes, secundum quod incontinentes dicuntur qui impetu passionis metas mentis et rectae rationis excedunt ad illicitum : propter quod contingit, quod sicut quandoque sibi ipsis non serviunt scientes et amantes ipsos, vi passionis ad aliud impulsi, sic ad commune nihil prohibet scilicet habere quosdam scientes communia et amantes communia, qui tamen vi passionis impulsi non serviunt communibus. Et ut hoc non fiat, oportet tria esse, potentiam scilicet, amorem et virtutem. Et haec valde bona solutio.

ee Deinde cum dicit, Simpliciter autem quaecumque in legibus, etc. ponit quintum remedium salvans politias. Et sententia hujus partis habet tres partes, scilicet quod conferentia ad politias per leges statuta, diligenter observentur. Quod multitudo volens salutem politiae, super non volentes confortetur : quia hoc est maximum elementum politiae. Quod medium, quod est justum politiae, nullo modo transgrediuntur : quia sicut in compositione corporis humani medium in figura et compositione membri transgressum, dissolvit pulchritudinem et decorem corporis : ita medium in politia extensum nimis, vel attenuatum nimis, solvit politiam, vel decorem ordinis politiae : sed qui medium habet, existit scilicet in optimo ordine : et tale solventes, solvunt primo ordinem pulchritudinis politiae, et tandem corrumpunt politiam in aliam. Haec est sententia.

Littera sic est ordinanda : Simpliciter autem, supple, salvant politiam, quacumque in legibus, statuta scilicet, ut conferentia dicimus politiis, omnia haec salvant politias.

// Et dat exemplum, ibi, Et quod sae-

<--- Page Split --->

pe dictum est, maximum elementum, id est, proprium et essentiale principium procurare, ut valentior sit multitudo, in civitate, quae vult politiam, quam quae non vult: quia infirmior pars non audet se opponere valentiori. Et hoc est primum.

gg Præter omnia autem hæc, quæ sci licet lege statuuntur ut salvantia politias, oportet non latere, scilicet legislatorem, quod utique latet transgressas politias : quia hæc est potissima causa transgresssionis, quod medium, supple, justo proportionetur in politia : quia transgressio ejus solvit politias, et observatio hujus salvat eas.

hh Et hujus ponit rationem, ibi, Multa enim eorum, id est, de numero eorum, quae videntur democratica, solvunt democratias, scilicet extensa nimis, vel nimis remissa : et in aliis politiis est similiter. Et hoc est: Et oligarchicorum, multa scilicet solvunt, oligarchias, scilicet extensa nimis, vel remissa nimis. Et dicitur proverbialiter : « Qui nimis emungit, sanguinem elicit. » Et dat exemplum, ibi, Qui autem unam hanc virtutem esse putant, in extremo scilicet, non in medio, trahunt medium ad excessum, id est, ad extremum : ignorantes, quod quemadmodum naris in compositione hominis est transgressa quidem rectitudinem eam, quae pulcherrima est compositionis et decoris membrorum, ad aquilinum, nasum scilicet, vel simum, in medio scilicet depressum, et tamen nasus est adhuc, sed tamen adhuc est pulchra et gratiam nasi habens ad aspectum, non tamen habet gratiam si intendat aliquis adhuc magis ad excessum : quia tunc quidem primo abjiciet, id est, tollet a naso mediocritatem, quae pulcherrima est dispositio partis, que est nasus : finaliter autem tollens mediocritatem ad excessum,

ita tollet pulchritudinem in ostensione, ita quod neque nasum 1 faciet apparere, propter excellentiam et defectum, ita scilicet quod amittet non tantum pulchritudinem nasi, sed et amittet in toto figuram. Et hoc fit propter excellentiam et defectum contrariorum, in quae impellitur a medio relicto de luce pulchritudinis et figurae. Et eodem modo res se habet et de aliis partibus corporis, sicut in ante habitis dictum est de commensuratione pedum. Accidit itaque hoc et circa alias politias, in quibus etiam rationis ordo et commensuratio proportione medii attenduntur. Et adaptat, ibi, Etenim oligarchiam et democratiam est, id est, contingit, ut habetur sufficienter, supple, secundum ordinem rationis et commensurationem. Et dicit qualiter, ibi, Equidem, supple, sufficienter habent ex stante 2 optimo ordine secundum rationem principatus oligarchici vel democratici : si autem aliquis magis intendat utramque, scilicet oligarchiam vel democratiam, recedens a medio, primo quidem parum intendens deterierom faciet politiam, quae tamen erit in specie politiae : tandem supra modum intendens, neque politiam faciet, sed corrumpet alio ordine rationis politiae.

ii Propter quod oportet hoc non ignorare legislatorem et politicum, principem scilicet qui dominatur in politeumate, qualia scilicet salvant demoticum, id est, democraticum, et qualia democratiam corrumpunt : et qualia oligarchicorum salvent et corrumpant oligarchiam : hæ enim due politiæ extremæ sunt, ex quibus aliæ componuntur. Et ponit rationem, ibi, Neutram enim ipsarum contingit esse et permanere sine divitibus, et sine multitudine popularium sive egenorum : sed quando æqualitas facta fuerit substantiæ, tunc scilicet aliam necesse est esse hanc politiam. Et hoc est quod in

<--- Page Split --->

præhabitis dixit mediam et sacratissimam, quæ est mediarum personarum inter insignes et pauperes. Quare, id est, propter quod corrumpentes his quæ secundum excessum legibus, corrumpunt politias : et ideo non expedit tales leges ponere.

kk Peccant autem tales et in democratiis et in oligarchiis. Et ostendit qualiter peccant, ibi, In democratiis quidem demagogi, qui quasi sunt principes multitudinis. Et hoc est : Ubi multitudo domina legum : quia, sicut in ante habitis determinatum est, domina politeumatis est multitudo in democratiis, et statuit quod vult. Et ostendit quomodo peccant, ibi, Dominos enim faciunt, supple, demagogi, pugnantes cum divitibus super civitatem : et ideo expedit 1 populo contrarium semper videri dicere pro populo, et omnia dicant pro divitibus : sic enim ad se trahent divites, ut stent pro demagogis. In oligarchia autem expedit ut insignes 2, qui in ea dominantur, omnia dicant pro populo : sic enim in pace stabit populus, et non insurget contra insignes : et salvabitur politia. Et ponit expediens ad utrumque eorum : Et jurare contra quam nunc jurent : juramentis enim confederabantur, et statuebant talia juramenta, in oligarchia sic : « Fidelis ero insignibus, et agam mala in populo. » In democratia autem sic, « Populo, supple, jurabant, malignus ero, et consulam quaecumque habebo mala divitibus. » Et oportet jurare contraria. Et hoc est : Oportet autem et existimare et simulare contrarium juramentis : quia tunc nec insignes insurgunt contra populum, nec populus contra insignes : et sic salvabitur politia, ita quod insignis juret, « Sic juro, scilicet quod non injuste agam in populum. »

tem omnium dictorum, etc. ponit sextum remedium salvans politias, quod dicit inter omnia maximum et potissimum. Et est sententia hujus partis, quod maximum inter salvantia politias (quod tamen nunc fere omnes negligunt) est, quod omnium filii erudiantur et assuescant ad ordinem politiae vivere : quia sine hoc nullus profectus est utilissimarum legum ab omni glorificatarum. Et hoc distinguit, ut scilicet in democratia instruantur vivere, scilicet juvenes democratice : in oligarchiis autem oligarchice : quia unusquisque ad quod eruditus est vivere, gaudet quando contingit illud. Nunc autem non est sic : quia insignium filii statim deliciantur, et non curant vivere secundum ordinem politiae : filii autem egenorum sunt exercitati et laboriosi : propter hoc filii principum et volunt et possunt ex divitiis magis insoloscere : sed in democratiis quae maxime videntur esse democraticae, consistit contrarium ut conferens et utile. Et causa hujus est ut dicit, quod male diffinire videntur id quod est liberum, esse quod aequale et justum in democratia. Democratia enim diffinitur ad duo, scilicet quod plus, id est, multitudo sit domina, et habeat dominium in politeumate, et per libertatem, scilicet quod aequaliter omnes liberi sint qui sunt participantes in democratico principatu, consiliativo et judicativo, ut saepius dictum est : quia justum democraticum aequale videtur. Aequale autem dicunt, quod hoc sit dominans quodcumque videatur multitudini : liberum autem et aequale dicunt esse quodcumque voluerit quis facere, quod hoc faciat. Et propter hoc in talibus democratiis vivit unusquisque ut vult. Et hoc abundat in populo, ut dicit Euripides : et hoc est pravum : et ideo non est vivere ad politiam : vivere enim ad politiam est vivere non secundum prava, id est, non est subesse ad servitutem : unde ad politiam vivere non est prave vive-

11 Deinde cum dicit, Maximum au-

<--- Page Split --->

re, sed ad salutem quae non est nisi in virtute. Hæc est sententia.

Littera sic est ordinanda : Maximum autem omnium dictorum, politiam scilicet salvantium. Et hoc est : Ad permanendum politias, quod nunc negligunt omnes : eo quod intentio omnium non est ad virtutem, sed ad concupiscentias. Hoc autem est scilicet erudiri in juventute ad politias, scilicet vivere. Profectus enim nullus, sine hoc est scilicet, utilissimarum legum, quae omnes assuescunt honestati et prohibent contrarium, ut dicit Tullius, et conglorificatarum, legum scilicet ab omnibus politizantibus, id est, politice pro lege miscentibus, sinon erunt assueti et eruditi ad politias. Et docet qualiter hoc est in singulis, ibi, Si quidem supple, sint leges demoticae, erudiuntur demoticaliter : si autem oligarchicae sint leges, oligarchialiter, supple, erudiantur vivere. Et dat rationem, ibi, Quæ quidem eum est in uno, scilicet cive, incontinentia, ad sequendam sensualitatem plusquam rationem, et incivitate, supple, est : quia unus imitatur alium. Est auten erudiri ad politiam hæc facere, quibus attingent ad quod eruditi sunt, et non hæc facere, quibus gaudent oligarchizantes et democratiam volentes : sed quibus poterunt hi quidem oligarchizare, supple, eruditi ad hoc : hi autem, aliter eruditi, democratizare : in his enim gaudent in quibus assueti et eruditi sunt : et sic salvatur politia. Nunc autem quia non fit sic, in oligarchiis quidem principantium filii, qui sunt insignes et potentes, deliciantur : qui autem egenorum filii, fiunt exercitati et laboriosi. Quare, id est, propter quod et volunt et possunt

ex facultatibus magis insolescere, filii scilicet insignium.

mm In democratiis autem quæ maxime videntur esse democraticae, contrarium conferentis, scilicet ad politiam, consistit : et ideo etiam illi insolescunt. Causa autem hujus, supple, est, quia male diffinìunt quod liberum. Duo enim sunt quibus videtur democratia difinita esse secundum veritatem. Et dicit quæ sunt illa, ibi, In id quod populum, id est, multitudinem, esse dominum, politeumatis, et libertale. Et dat rationem, ibi, Quod quidem enim justum, supple, in democratiis, æquate secundum proportionem videtur esse, ut dictum in V Ethicorum : æquate autem dicunt esse quodcumque videatur multitudini in demoratiis, et hoc dicunt esse dominans politiæ : liberum autem et æquate, secundum justum libertate dicunt, quodcumque voluerit quis facere. Quare, id est, propter quod vivit in democratiis talibus, unusquisque ut vult, et ad quod abundat in civitatibus, ut ait Euripides poeta.

nn Et hoc est pravum. Non enim oportet putare servitutem esse vivere ad politiam, sed salutem. Salus autem felicitatis non determinatur ad pravum, sed ad libertatem virtutis : dicit enim Tullius et Augustinus, quod « beatus est qui omnia habet quæ vult, et nihil mali vult. »

Post hæc omnia dicta epilogat, ibi, Ex quibus igitur politiæ transmutantur, et corrumpuntur, et per quæ salvantur, et permanent, ut simpliciter, id est, universaliter, est dicere, tot sunt.

<--- Page Split --->