CAPUT V.

De mutationibus aristocratiae, et earum modis.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a In aristocratiis autem fiunt seditionos, hae quidem propter paucos participare honoribus, quod quidem dictum est movere et oligarchias, propter aristocratiam esse aliqualiter oligarchiam. In anbabus enim pauci qui principantur : non tamen propter idem pauci. Quoniam videtur propter hoc et aristocratia oligarchia esse.

In optimatibus autem seditiones fiunt. Interdum quidem ex eo quod pauci sint bonorum participes, quod in paucorum gubernatione diximus seditionem movere. Nam et optimatum gubernatio, quodam modo paucorum est. In utraque enim pauci gubernant : non tamen propter idem pauci, cum videatur propterea optimatum gubernatio esse paucorum.

b Maxime autem hoc accidere necessarium quando fuerit multitudo astutorum tamquam similis secundum virtutem, velut in Lacedæmonia, qui dicebantur Partheniæ, ex similibus erant, quos depredantes cum insidiati fuissent, emiserunt Tarentum inhabitare.

Maxime vero id accidere necesse est, quando sit multitudo aliter sentientium, quasi similis secundum virtutem : velut apud Lacedæmonios, hi qui Partheniæ nuncupabantur. Ex similibus enim erant, quos deprehensos res novas moliri in coloniam Tarentum misere.

c Aut quando aliqui inhonorantur magni existentes et in nullo minores secundum virtutem ab aliquibus honoratioribus, velut Lysander a regibus. Aut quando virilis 'aliquis existens non participat

Vel quando aliqui inhonorantur cum sint magni, et nihilo inferiores virtute quam illi qui honores capiunt, quemadmodum Lysander a regibus. Vel quando vir fortis et magni animi non sit particeps

<--- Page Split --->

honoribus, velut Cinadon qui sub Agesilao statuit insurrectionem in Spartiatas.

honorum, quemadmodum Cinadon ille, qui conjuratione facta per Agesilai tempora, Spartiatas opprimere tentavit.

d Adhuc quando ii quidem egent valde, ii autem abundant. Et maxime hoc fit in bellis. Accidit autem hoc et in Lacedæmonia sub Messeniaco bello. Palam autem hoc ex Tyrtæi poesi vocata Eunomia. Tribulati enim quidam propter bellum, voluerunt æque partialem facere regionem.

Praeterea, cum alii paupertate nimia premuntur, alii divitiis abundant. Quod maxime in bello contingit, et accidit hoc Lacedæmoniis Messinensi bello. Ostendit hoc etiam Tyrtaeus Poeta in illo carmine, quod inscribitur, Bona divisio. Exhausti enim quidam per id bellum ac pauperes facti, censebant agrosæqua portione civibus esse dividendos.

e Adhuc si quis magnus fuerit, et potens adhuc major esse, ut monarchizet, sicut in Lacedæmonia videtur Pausanias, qui fuerat dux exercitus in Medico bello, et in Carchedone Annon.

Insuper si quis magnus et potens etiam major fieri, ac solus dominari velit, ut apud Lacedæmonios videtur Pausanias ille fecisse, qui dux belli adversus Medos fuit, et apud Carthaginienses Hanno.

f Solvuntur autem maxime politiae et aristocratiae, propter eam quae est in ipsa politia justi transgressionem. Principium enim id quod est, 'non esse mixta bene, in politia quidem democratiam et oligarchiam, in aristocratia autem haec et virtutem : maxime autem ipsa duo. Dico autem duo, &r^aov et oligarchiam. Haec autem politiae tentant misceri, et multae vocatarum aristocratiarum.

Dissolvuntur autem maxime et Respiblicar, et optimatum gubernationes, propter transgressionem justitiae in seipsis faetam. Hujus autem origo est, non bene temperatam simul esse ac permixtam, in Republica quidem, popularem gubernationem et paucorum, in optimatibus vero ista simul, atque virtutem maxime illa duo, popularem dico atque paucorum. Haec enim et Respublicae conantur miscere, et multae illarum quae optimates vocantur.

g Differunt enim a nominatis politiis aristocratiae in hoc : et propter hoc sunt hae quidem minus, hae autem magis mansive ipsarum. Declinantes enim magis ad oligarchiam, aristocratias vocant : eas autem quae ad multitudinem, politias. Propter quod quidem securiores tales aliis sunt. Valentius enim quod plus et magis amant æquale habentes. Qui autem in abundantiis, si politia det excessum, injuriari quaerunt, et supergredi.

Differunt enim optimates ab illis quae appellantur Respublicae in hoc : et ob id sunt aliae earum minus, aliae magis durabiles. Illas enim quae magis declinant ad paucorum potentiam, optimates appellant : illas vero quae ad multitudinem, Respublicas vocant. Quapropter tutiores sunt istae quam aliae. Fortius enim est id quod plus potest, ac magis acquiescunt, æquum habentes. Qui vero divitiis abundant, si Respublica excellentiam eis tribuat, contumelia caeteros afficere pergunt, nec per habentes conquiescant.

h Totaliter autem ad quodcumque utique declinaverit politia, ad haec transit,

Penitus enim ad quamcumque speciem declinet gubernatio civitatis, in eam trans-

<--- Page Split --->

utrisque quod suum augmentibus, velut politia quidem ad δτίμον, aristocraua autem ad oligarchiam : vel ad contraria, velut aristocratia quidem ad δτίμον (tamquam enim injusta patientes trahunt in contrarium, qui magis egeni), politiæ autem ad oligarchiam. Solum enim mansivum, quod secundum dignitatem æquale, et id quod est habere quæ ipsorum.

mutatur, utrisque suum augetibus, velut Respubliea ad populum, optimates ad paucorum potentiam : vel in contraria, ceu optimatum gubernatio in popularem (tamquam enim injuriam patientes, in contrarium trahunt qui magis sunt inopes),Respublieæ vero in paucorum potentiam transmutantur. Solum enim stabile est secundum dignitatem æquum, et habere sua quæ sunt.

i Accidit autem, quod dictum est, in Thuriiis. Quia quidem enim ab ampliori honorabilitate erant principatus, ad unius transivit, et ad principativa plura. Quia quidem enim regionem totam insignes possidebant præter legem (politia enim magis oligarchica erat, quare poterant supergredi), populus autem exercitatus in bello factus fuit valentior, donec dimitterent regionem quicumque plus erant habentes.

Contingit vero id quod modo diximus, in Thuriiis. Quod enim a majôri censu erant magistratus, in minorum facta est mutatio, et in plures gubernationes. Et quia agros totos possidebat nobilitas contra legem (nam gubernatio ejus civitatis erat ipsorum, itaque plus habere poterant), at populus bello exercitatus, ac potentior effectus quam illorum custodes, nobilitatem compulit ad agros, qui contra legem tenebantur dimittere.

k Adhuc quia omnes aristocraticae politiae sunt oligarchicae, et plus occupant qui insignes, velut in Lacedæmonia ad paucos substantiae devenerunt, et licet facere quodcumque voluerint insignibus magis, et curare de quocumque volunt.

Insuper quia omnes optimatum species ad paucorum potentiam declinant, nobilitas in illis plus habet, velut apud Lacedæmonios, opes et divitiæ in paucis sunt, ac magnam licentiam habet nobilitas faciendi quodlibet, et qui velit gratificandi.

l Propter quod et Locrorum civitas periit ex ea quæ ad Dionysium cura singulari : quod in democratia non utique fieret, neque utique in aristocratia bene mixta.

Quæ causa fuit ut Locrorum civitas interiret propter Dionysii clientelas : quod non contigisset in populari statu, neque in ea optimatum gubernatione quæ optime mixta et temperata esset.

m Maxime autem latent aristocratiae transmutantes, eo quod solvantur paulatim : quod quidem dictum est in prioribus universaliter de omnibus politiis, quod causa transmutationum est et quod modicum. Quando enim secundum aliquid eorum quæ ad politiam, prolabuntur, post hoc et aliud paulo majus facilius movent, donec utique moveant totum mundum.

Maxime vero latent optimatum gubernationes paulatim sese dissolventes, quod quidem dictum est prius universaliter de omnibus Rebuspublicis, idque inter causas mutationis minuta parvitas appellatur. Quando enim omittunt aliquid ex his quæ ad Rempublicam pertinent, ac deinde aliud paulo majus, facilius movent, quousque totam moveant Reipublicæ formam.

n Accidit autem hoc et in politia Thu-

Quod in Thuriiis accidit : cum enim lv-

<--- Page Split --->

riorum : lege enim existente, per quinque annos ducatum exercitus obtinere, quidam virorum bellicosi facti et apud multitudinem custodiarum accepti, despicientes ea quae in rebus,et putantes facile obtinere, hanc legem solvere conati sunt, primo ut liceret continue eosdem ducatum exercitus obtinere, videntes populum ordinantem ipsos prompte. Qui autem super hoc instituti erant principum, vocati consiliarii, cum impetum fecissent primo ad contrariandum, persuasi sunt, existimantes cum hanc movissent legem, sinere aliam politiam. Posterius autem volentes prohibere, aliis motis,non adhuc plus faciebant aliquid : sed transmutatus est ordo totius politiae ad potentatum eorum qui conati fuerant insol escere.

gem haberent, per quam non nisi intermisso quinquennio, praeturum gerere licebat, juniores quidam rei militaris periti, et apud multitudinem famam habentes, cum caeteros, qui in rebus gerendis versabantur, spernerent, ac faciliter se consecuturos arbitrarentur,legem totam illam tollere aggressi sunt, lata altera lege, ut liceret continue eosdem praetores esse. At enim magistratus, qui praeerant suffragiis, appellabantur vero Consultores, commoti prius ad resistendum, tamen postea destiterunt putantes,quamvis hac una lege soluta, tamen caeteras esse permansuras. Postea vero prohibere volentes, ne alia moverentur, nihil proficere valuerunt : sed mutata est eorum Respublica in potentiam eorum qui novas res aggredi ebanttur.

. o Omnes autem politiae solvuntur quandoque quidem ex seipsis, quandoque autem ab extrinseco, quando contraria politia fuerit, vel prope, vel longe quidem, habens autem potentiam. Quod quidem accidit in Atheniensibus et Lacedaemonis. Athenienses quidem enim ubique oligarchias, Lacedaemonii autem δηµους dissipabant. Unde quidem igitur transmutationes fiunt politiarum et seditiones, dictum est fere.

Dissolvuntur vero cuncta Respublicae interdum per seipsas, interdum per externam causam, quando contraria gubernatio sit, vel prope, vel longe quidem, sed admodum potens. Quod quidem contigit Atheniensibus,etLacedaemonis. Athenienses enim ubique potentiam paucorum, Lacedaemonii vero ubique popularem statum evertebant. Unde igitur Rerumpublicarum mutationes seditionesque exoriantur, fere dictum est.

COMMENTARIUS IN CAP. V.

In hoc ultimo capitulo agit Aristoteles de transmutatione aristocratiae : et dividitur in duas partes, in quarum prima docet causas solutioinis aristocratiae. In secunda tangit modos generales quibus omnes politiae solvuntur, ibi, (litt. o), Omnes autem politiae solvuntur, etc.

Prima harum dividitur in tres partes, in quarum prima determinat causas so-

lutionis aristocratiae communes cum oligarchia. In secunda ostendit differentiam aristocratiarum ad alias politias, ibi (litt. g), Diferunt autem a nominatis, etc. In tertia ostendit in quibus et qualiter se habentibus hoc maxime contingit, ibi (litt. m), Maxime autem latent, etc.

Circa primum duo facit. Primo assignat convenientiam et differentiam aristocratiae et oligarchiae. Secundo ostendit quibus causis maxime solvitur aristocratia, ibi, (litt. b), Maxime autem hoc accidere necessarium, etc.

Sententia est haec, quod seditiones

<--- Page Split --->

fiunt in aristocratiis, ideo quia in aristocratia pauci participent honoribus principatus : quia principatus terminatur ad virtutem, et paucissimi sunt virtuosi : et in oligarchia terminatur ab honorabilitate politiae et divitiarum, et pauci sunt sic honorabiles, contra quos facile insurgit multitudo. Propter quod etiam in ante habitis dictum est, quod aristocratia est oligarchia quaedam. Et haec est sententia.

a Littera sic est ordinanda : In aristocratiis autem fiunt seditiones propter paucos participare honoribus, principatus scilicet aristocratiae, quod quidem dictum est, scilicet in praecedenti capitulo, movere, et, id est, etiam primo oligarchias. Et dat rationem, ibi, Propter aristocratiam esse aliqualiter oligarchiam : quia utraque est principatus paucorum. Unde dicitur oligarchia ab λιγον quod est paucum, et ἐρχη quod est potestas vel principatus. Et subdit causam, ibi, In ambabus enim, scilicet aristocratia et oligarchia, pauci, supple, sunt qui principantur. Et ponit differentiam in causa puucitatis, ibi, Non tamen propter idem pauci : quia in aristocratia pauci quidem sunt, quia pauci sunt insignes determinatione virtutum : sed in oligarchia sunt pauci, ideo quod pauci sunt insignes determinatione honorabilitatis secundum potentiam, nobilitatem, et divitias. Et quia in utraque pauci participant, addit, Quoniam propter hoc videtur aristocratia, oligarchia quaedam esse.

b Deinde cum dicit, Maxime autem hoc accidere necessarium, etc. ostendit quibus causis maxime solvitur aristocratia. Et circa hoc duo facit. Primo enim ponit tres causas extrinsecas solventes aristocratiam. Secundo ponit unam causam intrinsecam, id est, ab intrinsecis aristocratiae causatam, ibi (litt. f), Solvuntur autem maxime politiae, etc.

Dicit ergo primo, quod quando mul-

titudo astutorum fingit se esse virtuò- sam et æque dignam principatu aristocratiæ, sicut sunt qui sunt in principatu, tunc agunt seditiones contra principes aristocratiæ et solvunt politias. Et hæc est sententia.

Littera sic est ordinanda : Maxime autem hoc accidere necessarium, quod scilicet solvatur aristocratia, quando fuerit multitudo astutorum, scilicet fictorum, tamquam similis secundum virtutem, principantibus in aristocratia. Et dat exemplum, ibi, Velut in Lacedæmonia qui dicebantur Partheniæ, id est, puellares : quia περθενσι in Græco dicuntur virgines : illi enim erant ex similibus virtuosis tamquam verecundi et puellares, et ficte insidiabantur principibus aristocraticis et principantibus. Et ostendit fictionem eorum, ibi, Quos Lacedæmones deprædantes cum insidiati fuissent, honoribus principum, et deprehensa esset fraus et fictio eorum, ipsi Lacedæmones emiserunt, id est ejecerunt de civitate Tarentum, quæ est civitas Italie, tamquam in exsilium, ut ibi habitaren!, tamquam in pœnam fraudis.

c Et dat aliam causam seditionis, ibi, Aut quando aliqui inhonorantur, id est, honoribus debitis privantur, magni existentes, secundum virtutem scilicet, et in nullo minores illis, secundum virtutem, qui sunt in honore principatus ab aliquibus honoratioribus, qui scilicet participant principatu : tunc enim illis videtur quod æque digni sunt honore principatus, et insurgunt contra principes, et movent seditiones. Et dat exemplum, quod potissima probatio est in politicis, ibi, Vrlut Lysander, qui cum virtute esset præditus, privatus fuit honore principatus in Lacedæmonia. Hoc autem non tantum fit in politia civitatis, sed et in oligarchia quæ est regnum. Et hoc est : A Regibus autem, fit hoc scilicet quod aliquis dignus honore, privatur honori, quando virilis aliquis existens, scilicet in militari fortitudine, non participat hu-

<--- Page Split --->

noribus supple, principatus. Et ideo frequenter opponit se et movet seditiones. Et dat exempla, ibi, Veltut Cinadon quidam qui in militia meruerat imagines, sub Agesilao Rege Lacedemoniae ex fortitudine militari, statuit et ordinavit insurrectionem ad bellum in Spartiatas, id est, Macedones, quibus erat rex Alexander Macedo : et aliquando accepit unus militaris mercedem, et postea insurgens contra Regem, turbavit politiam Aristocratiae.

d Et adjungit tertiam causam seditionis, ibi, Adhuc quando hi quidem egent valde, aequaliter digni aliis secundum virtutem scilicet, hi autem abundant in rebus principibus ex politia debitis : tunc enim inaequale secundum medietatem geometricae facit egentes movere seditionem. Et hoc maxime fit in bello, quando capiuntur facultates hostium, et non aequaliter dividuntur inter milites aequaliter dignos. Et dat exemplum ubi hoc accidit, ibi, Accidit autem hoc et, id est, etiam in Lacedæmonia sub Messeniaco bello, quod Lacedæmones habebant contra Messeniacos, quae modo civitas Mellana dicitur, eo quod melles Ægypti de jure Romanorum ibi deponebantur. Et hoc probat, ibi, Palam autem hoc ex Tyrtæi (nomen est Poctæ) poesi vocata Eunomia, id est, boni nominis : quia famosum et laudabile fuit illud dictamen. Et ponit dictamen, ibi, Tribulati enim quidam propter bellum, qui sustinuerunt periculum et pondus, voluerunt æque partialem facere regionem, id est, quod terra capta super hostes æqualiter divideretur inter milites, qui æquali virtute pugnaverant.

e Et ponit adhuc aliam causam seditionis quæ frequenter accidit, et est ambitio inter majores principatus. Et hoc est quod dicit ibi : Adhuc si quis, in Aristocratia scilicet, magnus fuerit, et potens adhuc major esse, supple, ambiat, ut

monarchizet, id est, Regnum accipiat, quod Monarchia dicitur : quia unicus in eo principatur. Et dat exemplum, ibi, Sirut in Lacedæmonia videtur, supple, fuisse, Pausanias, qui fuerat dux exercitus in Medico bello, id est, in bello contra Medos, et in Carchedone hominum 1, id est, in bello contra Carchedones. Et dicitur, hominum, sicut Alexandria populorum, propter multitudinem ibi habitantium : et ideo movit seditionem ut regnum acciperet, quo se dignum judicavit. Sic igitur positæ sunt causæ seditionum ab extra causatæ.

f Deinde cum dicit, Solvuntur autem maxime politiae, etc. ponit causas seditionum ab intus causatarum, et dicit quod illæ causantur propter justi transgressionem : quia justum sive æquale transgrediuntur quidam, et hoc alii non sustinent, et sic movent seditiones. Dicit ergo : Solvuntur autem maxime politiae et aristocratiae, propter eam quae est in ipsa politia justi transgressionem. Principium enim seditionis est id quod in ipsa politia, non esse bene mixta. Tamen, sicut habitum est in praecedentibus, omnis politia ad justum et æquale determinatur.

Deinde determinat qualiter miscentur in his, ibi, In politia quidem, etc. Quia in ea quæ simpliciter dicitur politia, oportet misceri democratiam et oligarchiam, et attendi æquale secundum utramque. In aristocratia autem oportet considerare hæc, scilicet æquale ad democratiam et ad oligarchiam, propter honorabilitatem : et etiam oportet attendi æquale ad virtutem. Et hujus ponit rationem, ibi, Maxime autem ipsa duo oportet attendi : dico autem duo, δῆμος, id est, democratiam, et oligarchiam, ut æquale et justum fiat secundum utramque : hæc enim politiae tentant misceri, quia aliter non sunt sine seditione populus et insignes. Et similiter multæ politiæ de numero vocatarum aristocratiarum aliter sine seditione non

<--- Page Split --->

possunt esse : in unoquoque enim genere politiae, multae sunt species, ut in tertio libro ostensum est supra.

g Deinde cum dicit, Differunt enim a nominatis politiis, etc. ostendit differentias aristocratiarum ad alias politias, in hoc quod quaedam sint magis mansivae et quaedam minus. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quae sint magis mansivae et securiores. Secundo ostendit in quid declinant quando sunt in abundantiis, sive in excessu, sive aequalis, sive justi, a quo 'declinant, ibi (litt. g, fin ne), Qui autem in abundantiis, etc. Tertio ostendit, quod quia aristocratiae magis sunt oligarchiae, ideo insignes ex hoc aliquando solvunt politiam, ibi (litt. k), Adhuc quia omnes aristocratiae politiae, etc.

Sententia prime partis est haec, quod aristocratiae differunt ab aliis, quod in eis attenditur aequale et justum secundum virtutem, et quod propter hoc quaedam eorum sunt magis mansivae, in quibus scilicet nulla transgressio est justi secundum aequale virtutis : quaedam autem sunt minus mansivae, in quibus scilicet aliqua talis est justi transgressio, et quod declinantes politias ad oligarchias vocant communiter aristocratias propter honorabilitatem : quia sicut dicitur in primo Ethicorum, « honor est praemium virtutis : » eas autem quae declinant ad multitudinem, vocant politias simplici nomine, et quod hac de causa ille sunt securiores, quia contra tales, seditiones non movet populus. Et assignat rationem : Quia quod plus et magis amant habentes, est quod sibi est aequale, id est, proportionale ; et hoc est valentius et magis mansivum et securius.

civibus sicut ad virtutem consuescere : et propter hoc sunt quidem hae aristocratiae minus, hae autem magis mansivae ipsarum, aristocratiarum scilicet, secundum quod plus vel minus conservant aequale secundum dignitatem virtutis. Et subdit qualiter et in quas aliquando declinant, ibi, Declinantes enim magis ad oligarchiam, eo quod plus attendunt aequale secundum honorabilitatem potentiae et divitiarum, quam aequale secundum dignitatem virtutis, aristocratias vocant communiter loquentes : quia dignior est denominatio in mixtis : eas autem quae ad multitudines declinant, vocant politias, licet secundum virtutem mixtae sint. Et subdit : Propter quod quidem securiores tales, scilicet politiae, aliis sunt, quia, sicut dictum est, minus movet seditiones contra illas. Et ponit rationem, ibi, Valentius enim quod plus et magis amant, aequales populares scilicet, aequale habentes secundum proportionem propriae dignitatis. Quia, sicut dicit : Plato in Politicis, « justitia reddit unicuique quod suum est, servata unicuique propria dignitate. »

Secundo cum dicit, Qui autem in abundantiis, etc. ostendit quod qui in abundantiis transgrediuntur aequale, declinant aliquando ad abundantiam, aliquando ad defectum. Et dicit : Qui autem in abundantiis sunt et transgrediuntur aequale et justum, si politia, quae est ordo civium, det illis excessum, ita quod videatur eis quod secundum ordinem politiae debeant alios excedere : tunc injuriari, si fiat eis aequale, quaerunt et supergredi : et sic declinant et excedunt sibi aequale, id est, proportionale secundum aequale dignitatis : et tunc mutatur politia.

Littera sic est ordinanda : Differunt enim a nominatis politiis aristocratiae, in hoc, scilicet quod attendunt aequale secundum virtutem, quod ab omni cive est attendendum. Quia sicut in secundo hujus libro ostensum est, nihil est tam utile

h Et ostendit quomodo, ibi, Totalitnr autem, id est, universaliter ad quodcunque utique declinaverit politia, sive ad abundantius, sive ad defectum, ad hor ' transit : et tunc mutatur aristocratia. Et hoc est : Utrisque quod suum est augm

<--- Page Split --->

tibus. Et dat exemplum, ibi, Velut politia quidem ad 6iμov, supple, declinat, id est, ad democratiam, aristocratia autem ad oligarchiam, propter causam quae dicta est: vel ad contraria. Et dat exemplum, ibi, Velut aristocratia quidem declinat ad 6iμov, id est, democratiam. Et dat rationem : Tamquam enim injusta patientes, scilicet cives, eo quod non recipiunt æquale secundum dignitatem, trahunt politiam in contrarium, qui magis egeni, æquale et secundum proportionem dignitatis non recipientes : et ideo trahunt aristocratiam in democratiam. Politis æutem, in quibus fit transgressio æqualis secundum dignitatem, ad oligarchiam. Et ponit rationem qualiter non manent, sed mutantur, ibi, Solum enim mansivum quod secundum dignitatem æquale : quia quando quilibet recipit in bonis et honoribus politiae quod sibi competit secundum dignitatem, tunc manet ordo politiae : et quando aliter, tunc surgunt dissolutiones. Quid autem sit, quod secundum dignitatem æquale, exponit subdens, ibi, Et id quod est habere quæ ipsorum, id est, quod quilibet in politiis quod suum est, habet.

i Et quia exempla potissima sunt ad probandum politica, dat exempla per quae hoc quod dictum est ostendit, ibi, Accidit autem quod dictum est, in Thurii (nomen est civitatis). Et ostendit modum, ibi, Quia quidem enim ab ampliori honorabititate erant principatus, id est, principatus instituebant ab ampliori honorabilitate quam deberent, alii indignati seditionem movebant : et sic politia transivit ad minus 1, scilicet ut popularibus conferretur principatus, et transivit ad principativa plura, ut scilicet plures principentur ex populo. Et ostendit quomodo, ibi, Quia enim, primo scilicet, regionem totam, pertinentem scilicet ad civitatem, insignes compassidebant, fructus et reditus simul accipientes, praeter legem, sci-

licet communem. Et ratio fuit, quod politia, scilicet quae debuit esse mixta ex demoratia et oligarchia, magis oligarchica erat : supple, nec attendit æquale politicum. Et hoc est : Quare poterant suprrgredi, scilicet primo insignes. Populus autem in bello, supple, usu armorum, exercitatus, factus fuit valentior, et tunc restitit : quia factus fuit valentior insignibus, donec, insignes scilicet, dimitterent regionem, quicumque plus erant habentes : et tunc divisa est æqualiter unicuique secundum dignitatem, sive esset insignis, sive popularis.

k Tertio cum dicit, Adhuc quia omnes aristocratiae, etc. ostendit quod quia aristocratiae plus tendunt ad oligarchias, quando non sunt bene mixtae, ideo insignes aliquando ex hoc solvunt politiam : tunc enim insignes plus occupant de honis politica. Quod in Lacedæmonia accidit, in qua substantiae communes ad paucos devenerunt : et tunc insignes curant de quibus volunt, et de aliis non curant : propter quod fiunt seditiones, et mutantur politica. Haec est sententia.

Littera sic est ordinanda : Adhuc quia omnes aristocratiae politica, scilicet secundum quaslibet species aristocraticæ politiæ, sunt oligarchicae, quam conveniant cum democraticis, et plus in talibus occupant de bonis communibus qui insignes, velut in Lacedæmonia ad paucos potentes substantiæ politiæ, quæ deberent esse communes, devenerunt : et licet de eis facere quodcumque volverint, insignibus magis quam popularibus, et curare de quocumque volunt, et incurati maneant populares : et hoc non diu sustintent populares.

I Et ostendit in exemplo quam periculosum est illud, ibi, Propter quod et, id est, etiam Locrorum civitas periit insurgente populo contra insignes, et ex ea quae ad Dionysium cura singulari, id est,

<--- Page Split --->

politiam communem perverterunt ad curam singularem Dionysii tyranni. Voluerunt enim plus esse sub cura singulari et tyrannide Dionysii, quam esse in politia tali, in qua insignes facerent quod vellent : quod in democratia non utique fieret, quia ad democratiam favet populus : neque utique fieret in aristocratia bene mixta, cum democratia scilicet : quia illa semper habet favorem populi.

m Deinde cum dicit, Maxime autem latent, etc. ostendit quomodo latenter, dum non cavetur a minimis, mutantur aristocratiae, sicut et aliae politiae : et dicit : Maxime autem latent aristocratiae, scilicet quando solvuntur, quod transmutantur : et transmutationes 1 etiam latent, eo quod solvantur paulatim, id est, successiva transgressione : quod quidem dictum est in prioribus universaliter de omnibus politiis. Et ideo occurrendum in principio, quamdiu parvus est error : quia si incrementum acceperit, difficilior est medicina. Et ideo dictum est, quod in principio transgressionum, causa est quod modicum. Et ostendit modum, ibi, Quando enim secundum aliquid eorum quae ad politiam, suppl., pertinent, prolabuntur, post hoc et aliud, id est, secundum aliud paulo majus facilius movent, id est, amovent, donec utique moveant totum mundum, quod pertinet ad politiam : et toto illo amoto, necesse est quod remaneat politia.

Et dat exemplum ubi hoc accidit, Accidit autem hoc et in polita Thuriorum, in qua civitate, scilicet Thuria, fuit politia aristocratia prima. Et dat exemplum quomodo, ibi, Lege enim existente, quod per quinque annos obtinerent ducatum exercitus, quidam juniorum vel virorum bellicosi facti, qui bene militaverant pro civitate, et apud multitudinem custodiarum accepti (hoc ideo dicit, quia primo in terminis territorii civitatis pro custodia ponebantur milites in extremis terri-

torii) despicientes ea quae in rebus injuncta erant eis ad custodendum, et putantes facile obtinere hanc legem, ut scilicet perpetuo committeretur eis talis custodia, hanc legem solvere conati sunt : primo ut liceret eis continue eosdem ducatum exercitus obtinere, videntes populum ordinantem ipsos ad hoc officium prompte, id est, promptum et paratum tunc ad custodiam optime faciendam, ad repellendum hostes. Qui autem super hoc instituti erant principum, ut scilicet talibus praeessent et tales ordinarent, vocati consiliarii, quia tales qui talibus praerant, proconsules Reipublicae dicebantur, cum impetum fecissent, primo scilicet contra Rempublicam, primo ad contrariandum eis, quod scilicet perpetuo essent duces exercitus, persuasisunt, quod scilicet hoc non esset expediens Reipublicae, scilicet quod perpetuo duces essent exercitus, existimantes cum hanc movissent legem, id est, contratiabantur ad hoc quod sinerent istam legem sanciri, ut perpetuo essent duces : et ideo consenserunt sinere aliam politiam, ne ista lex procederet. Posterius autem volentis, prohibere, scilicet istam legem ne procederet, aliis, qui erant de tali politia, motis, paulatim scilicet, non adhuc plus faciebant aliquid, id est, nihil profecerunt : sed totus ordo politiae transmutatus fuit, et impediri non poterant : et ideo in principio erat resistendum : resolutus enim jam fuerat totus ordo politiae ad potentatum eorum qui conati fuerant insolescere, et ducatum obtinere.

o Deinde cum dicit, Omnes autem politiae, etc. tangit ultimo duos modos generales, quibus omnes politiae solvuntur. Modi autem illi sunt: Quia aut solvuntur ex seipsis, quando illi qui in principatu sunt, movent seditiones ad invicem, vel contra subjectos, vel subjecti contra eos. Altermodus est quod quandoque solvuntur ab extrinseco, quando scilicet aliqui ulti

<--- Page Split --->

politia in quam declinat, fuerit vel prope, vel longe. Et dat exemplum, ibi, Quod quidem accidit in Atheniensibus et Lacedæmoniis. Et ostendit modum per quem accidit, ibi, Athenienses quidem enim ubique oligarchias dissipabant, supple, in favorem populi, Lacedæmonii autem δῆμος, id est, democratias, supple, ubique in favorem insignium dissipabant : et sic solvebatur utrorumque politia ex ipsis.

Postea dat epilogum de omnibus dictis, ibi, Unde quidem igitur transmutationes fiunt politiarum et seditiones, dictum est fere. Et dicit fere, quod intelligitur satis dictum in universali. In particulari autem propter contingentes casus nusquam dici potest sufficienter, quia nullus legislator particularia potest sufficienter considerare : et ideo haec subjiciuntur sententiæ judicis et non legi, sicut dictum est.