CAPUT IV.
De mutatonibus oligarchic, et earum modis.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Oligarchiae autem transmutantur maxime propter duos modos manifestissimos.
Paucorum autem gubernationes mutantur per duos maxime modos manifestissimos.
b Unum quidem si injusta agant in multitudinem. Omnis enim fit praeses sufficiens, maxime autem quando ex ipsa oligarchia accidit fieri Præsidem, sicut in Naxo Lygdamus, qui et posterius tyrannizavit super Naxios.
Unum si injuriis afficiant multitudinem. Quilibet enim patronus sufficit, et maxime si ex numero paucorum dux aliquis existat, quemadmodum in Naxo Lygdamus, qui tyrannidem postea invasit.
c Habet autem et qui ex aliis principatus seditionis differentias. Quandoque quidem enim ex ipsis divitibus, non existentibus autem in principatibus, fit dissolutio, quando pauci valde fiunt qui in honoribus, velut in Massalia, et in Histro, et in Heraclea, et in aliis civitatibus accidit. Qui enim non participabant principatibus, evacuabant, donec transmutarent seniores prius factum, p sterius autem minores iterum. Non enim principantur alicubi quidem simul pater et filius, alicubi autem senior et junior frater : et in eo quidem magis politica facta fuit oligarchia : in Istro autem ad δῆμον
Habet autem etiam ex aliis initium seditionis differentias. Quandoque enim ab ipsis opulentis, qui magistratibus non honorantur, magistratibus fit dissolutio, cum perpauci sint illi qui dignitates usurpant, ut in Massaliensibus, et in Histro, et apud Heracleam, et aliis civitatibus accidit. Homines enim ab honoribus exclusi, res novas moliri non cessant, quando ipsi quoque honorentur : primo quidem seniores ex fratribus, deinde juniores. Quibusdam enim locis non simul ad Rempublicam gubernandam recipiuntur filius et pater, alicubi vero frater senior ac junior : et ibi pau-
<--- Page Split --->
remissa fuit : in Heraclea' autem ex paucioribus ad sexcentos venit.
corum potentia civilior est : in Histro autem ad popularem recidit : apud Heracleam vero a paucioribus ad sexcentos.
d Transmutata autem fuit et in Cnido oligarchia, ipsis insignibus seditionem facientibus ad seipsos propter paucos participare, et sicut dictum est, si pater filium non participaret, neque si plures fratres, sed aut senissimum. Insurgens enim populus seditionem agentibus, et accipiens Prasidem ex insignibus, invalescens obtinuit. Debile enim quod seditione divisum. Et in Erythres autem in oligarchia reginarum in antiquis temporibus, quamvis bene curam habentibus iis qui in politia, tamen propter a paucis regi indignatus populus, transmutavit politiam.
Mutata est etiam Cnidi paucorum potentia, seditione inter nobilitatem ipsam coorta, ex eo quod pars eorum ab honoribus excludebatur. Si quidem pater filium impediebat, et frater fratrem, nec nisi qui senior foret, honorabatur. Insurgens enim populus per illorum discordiam, ac ducem nactus, ex ipsa nobilitate pervicit. Imbecillis enim adversa pars erat. Et apud Erythrienses in paucorum gubernatione regiarum urbium antiquis temporibus, licet diligenter curarent qui in gubernatione illarum versabantur, tamen quia perpauci erant, non tulit populus, sed Rempublicam mutavit.
e Moventur autem oligarchiæ ex ipsis, et propter contentionem demagogizantium.
Mutantur etiam paucorum gubernationes ex seipsis, propter factiones ipsorum qui plus posse apud populum volunt.
/ Est enim demagogia dupliciter. Hæc quidem inter ipsos paucos. Infit enim Demagogus etsi omnino pauci sint, velut in triginta Athenis, qui circa Chariclea habuerunt triginta demagogizantes : et in trecentis qui circa Phrynicum eodem modo : aut quando turbam demagogizant, qui in oligarchia sunt, velut in Larissa civium custodes propter eligentes ipsos vulgus demagogizabant : et in quibuscumque oligarchiis non isti eligunt principatus ex quibus principes sunt : sed principatus quidem ex honorabilitatibus magnis sunt, ac in societatibus : eligunt autem qui ad arma, vel populus, quod quidem in Abydo accidit, et ubi prætoria non ex politeumate sint. Demagogizantes autem adversus judicia transmutant politiam, quod quidem et in Heraclea, quæ in Ponto, factum fuit.
Hoc autem dupliciter fit. Quandoque enim sibi asciscunt et conjungunt alios ex ipso numero paucorum, ut Athenis in triginta illis fecit Charicles, et in quadringentis Phrynicus. Quandoque vero ipsi qui sunt ex paucorum numero, vindicant sibi plebem, ut apud Larissam nobilitas plebem colebat, ex eo quia per plebem fiebat electio magistratus illius, qui custodia Reipublicæ vocabatur : et in quibuscumque gubernationibus paucorum, non illi ipsi eligunt ad magistratus, qui et gerere illos possunt : sed ex censibus magnis tribuuntur, vel ex aliquo corpore : electio tamen eorum per cives fit, vel per plebem, ut Abydi, et ubi judicia non sunt ex his qui Rempublicam colendo plebem, quo eorum suffragia promerecantur, Rempublicam mutant, ut apud Heracleam contigit, quæ est in Ponto.
g Adhuc autem quando aliqui ad pauciores trahunt oligarchiam. Qui enim quaerunt quod æquale, coguntur inducere populum adjutorem.
Quod idem accidit quando in gubernatione paucorum quidam existentes, ad pauciores etiam Rempublicam trahunt. Pares enim cæteris esse quaerentes, com-
<--- Page Split --->
pelluntur populum in sui auxilium adhibere.
h Fiunt autem transmutationes oligarcliae et cum consumpserunt propria, viventes impudice : etenim qui tales, innovare quaerunt, et aut tyrannide praeferuntur ipsi, aut disponunt alium, sicut Hipparinus Dionysium in Syracusis, et in Amphipoli, cui nomen erat Cleotimus, advenas Chalcidoerum induxit, et cum venissent, seditiose movit ipsos adversus divites : et in Ægina, qui actionem ad Charetam egit, conatus est transmutare politiam propter talem causam. Quandocumque quidem igitur mox conantur movere aliquid, quandoque autem furantur communia : unde ad ipsos seditiones agunt, aut isti, aut qui pugnant adversus istos fures : quod quidem accidit in Apollonia, ea quae in Ponto.
Fiunt etiam mutationes in gubernatione paucorum, quando prodigaliter viventes qui gubernant, per luxuriam patrimonia consumpserunt : optant enim res novas hujusmodi homines, tyrannidemque vel sibiipsis, vel alteri affectant, quemadmodum Hipparinus Dionysium Syracusis, et Amphipoli Cleotimus Chalcidenses colonos superinduxit, et cum venissent, seditionem cum illis contra divites fecit : et in Ægina qui negotium illud Chareti Atheniensi confecerat, tres novas molitus est, propter hujusmodi causam. Hi ergo homines consumptis patrimoniis, aut res novas commovent, aut Rempublicam furtis expilant. Itaque seditiones aut ab ipsis, aut ab illis concitantur, qui eorum furta non tolerant, ut Apolloniae, quae est in Ponto, accidit.
i Concors autem oligarchia non facile corruptibilis ex seipsa. Signum autem, quae in Pharsalo politia. Illi enim pauci existentes multorum domini sunt, quia utuntur seipsis bene.
Concors vero si sit paucorum gubernatio, ex seipsa non facile interiit. Hujus signum est apud Pharsalum urbem Reipublicae status : pauci siquidem in ea civitate gubernatores, multorum sunt domini, quia ipsi inter se recte ac debito more se gerunt.
k Dissolvuntur autem, et quando in oligarchia alteram oligarchiam inducunt : hoc autem est, quando toto politeumate pauco existente, maximis principatibus non participant qui pauci omnes. Quod quidem in Elide accidit aliquando. Politia enim per paucos existente senum, pauci omnino fiebant, propter perpetuos esse nonaginta existentes, et propter electionem potestativam esse et similem ei quae in Lacedæmonia senum.
Evertuntur etiam quando in paucorum gubernatione aliam paucorum gubernationem efficiunt, id est, quando eorum ad quos pertinet gubernatio Reipublicae qui pauci sunt, selectio quaedam fit : neque habilitas est omnibus ad maximos magistratus dignitatesque posse assumi. Quod apud Elidem urbem quandoque contigit. Nam cum paucorum esset gubernatio Reipublicae, ad.nodum pauci eorum ad senatorium ordinem, quae erat perpetua dignitas, pervenire poterant, ob id quod erat potentium hic ordo, ac persimilis Lacedæmoniorum senatui.
l Fit autem transmutatio oligarchiarum et in bello et in pace. In bello quidem propter discredentiam ad populum, mi-
Fit autem mutatio gubernationis paucorum et in bello, et in pace. In bello quidem, quod populo diffidentes, condu-
<--- Page Split --->
litibus coactis uti. Cuicumque enim manus injecerunt, iste saepe fit tyrannus, sicut in Corintho Timophanes : si autem plures isti amplius acquirunt potentatum. Qui autem hoc formidant, tradunt multitudini politiae, quia compelluntur populo uti.
cto milite uti compelluntur : et qui illis praeficitur, saepe tyrannus evadit, ut Corinthi Timophanes : quod si plures praeficiuntur, ipsis sibi potentiam parant. Interdum vero ista formidantes, qui regunt populum, recipiunt ad Reipublicae communionem : quoniam necessitas cogit populo uti.
m In pace autem propter discredentiam ad invicem immittunt custodiam militibus, et principante Mesidio, qui aliquando fit dominus amborum, quod quidem accidit in Larissa in principatu Alevadarum circa Samum, et in Abydo in sodalitatibus, quarum una erat quae Iphiadæ.
In pace autem propter diffidentiam quam inter se habent conductis militibus custodiam tradunt, praeficiuntque illis virum aliquem, qui ad neutram partem magis inclinare videatur. At iste saepe fit dominus partis utriusque, quod accidit in Larissa urbe Alevadensibus Rempublicam apud Samum tenentibus, et apud Abydum tempore sodalitatum, quarum una erat Iphiami.
n Fiunt autem et seditiones et ex circumveniri alios ab aliis ipsorum qui in oligarchia, et ex dissidere penes nuptias, vel sententias, puta ex nuptiali quidem causa, quae prius dictae : et oligarchiam quae in Eretria questrium, Diagoras dissolvit, injusta passus circa nuptias. Ex judicio autem praetorii, quae in Heraclea seditio facta fuit : et in Thebis ex causa adulterii, juste quidem, seditionaliter autem facientibus punitionem, iis quidem in Heraclea contra evectionem, iis autem qui in Thebis contra Archium, vicerunt enim ipsos inimici, quare exceperunt in foro in Cyphone.
Oriuntur etiam seditiones per exclusionem aliorum ab aliis factam, eorum ipsorum qui sunt in paucorum gubernatione, quando de nuptiis, vel de judiciis concertant, quemadmodum de nuptiis supra diximus. Et in Eretria paucorum gubernatio equitum sublata est per Diagoram, qui affectus injuria fuerat ex nuptiiis. Ex judicio autem apud Heracleam seditio exstitit, et Thebis ob adulterii judicium. Atqui utroque in loco non injusta fuerat accusatio, sed per factionem pena nimis exasperata, apud Heracleam quidem adversus Eurytionem, Thebis vero adversus Archium, quem inimici pervincentes, in foro ligari, ac cervicem ejus annulo ferreo includi fecerunt.
o Multæ autem et propter valde despoticas esse oligarchias, ab iis qui in politia contrastatis dissolutæ sunt, quæ in Cnido, et quæ in Chio oligarchia.
Sæpe etiam paucorum gubernationes dissolutæ fuerunt ob nimiam dominationem, non probantibus quibusdam ex ipsis qui gubernabant hujusmodi excessum, ut accidit his qui apud Cnidum et apud Chium per paucorum potentiam gubernabant.
p Fiunt autem et ab eventu transmutationes, et vocatæ politiæ, et oligarchiarum, in quibuscumque ab honorabilitate
Fiunt etiam casu mutationes illis, quæ vocantur Respublice et gubernationes paucorum, ubicumque a censu sumuntur
<--- Page Split --->
consiliantur et judicant, et principatibus principantur. Sæpe enim primo statuta honorabilitas ad præsentia tempora, ut participent in oligarchia quidem pauci, in politia autem medii,facilitate facta propter pacem, vel propter aliam aliquam bonam fortunam, accidit easdem possessiones fieri dignas multiplicata honorabilitate, ut omnes omnibus participent, quandoque quidem paulatim et secundum modicum facta transmutatione, et latenter, quandoque autem et celerius
ad deliberandum et judicandum, et ad cæteros magistratus. Sæpe enim constitutus primo census ad præsens tempus, ut participent, in paucorum quidem gubernatione pauci, in Republica vero medii felicitate aliqua superveniente, vel per pacem vel per aliam causam, contingit easdem possessiones multo majoris pretii fieri : itaque omnes efficiuntur habiles ad cunctos Reipublicæ gradus, dignitatesque suscipiendas. Idque contingit interdum celerius.
q Oligarchiae quidem igitur transmutantur et seditiones sustinent propter tales causas. Totaliter autem et democratiae et oligarchiae transeunt, aliquando non in contrarias politias, sed in eas quae in eodem genere, puta ex legibus democraticis et oligarchicis in eas quae dominae, et ex iis in illas.
Paucorum igitur gubernationes mutantur et seditionem recipiunt per hujusmodi causas. Omnino autem et popularis status, et paucorum potentiae convertuntur interdum, non in contrarias species, sed in eas quae sunt proprii generis, ceu ex institutis popularibus et paucorum, in ipsa propria, et ex illis rursus in ista.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
Post causas transmutationum democratiae, determinat de causis transmutationum oligarchiae, ideo quia istae duae politiae sunt extremae, ex quibus componuntur politiae mediae : et etiam quia aristocratia est quaedam oligarchia : et ideo ante transmutationes aristocratiae, oportuit determinare de istis. Dividitur autem capitulum istud in tres partes, in quibus ponuntur universales causae transmutationis oligarchiae. Primo enim ponit causas transmutationis oligarchiae communes. Secundo ostendit, quod oligarchia concors, non est facile transmutabilis, ibi (litt. i), Concors autem oligarchia, etc. Tertio ponit causas transmutationis oligarchiae speciales in bello
et pace, ibi (litt. I), Fit autem transmutatio oligarchiarum, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ponit duos modos transmutationis communes, qui sunt creati ex ipsa oligarchia. Secundo ponit differentias seditionum transmutantium, quae causantur ex iis quae sunt extra ipsam oligarchiam, ibi (litt. c), Habet autem et qui ex aliis principatus, etc.
Sententia prima partis haec est. Dicit enim, quod propter duos modos manifestissimos oligarchia transmutatur, qui ambo in oligarchia ipsa sunt. Primus modus sumitur ex parte subjectorum, qui scilicet est populus, si scilicet injusta agant in populum subjectum, tunc populus quemlibet de se facit praesidem contra eos qui sunt, et expugnat et aufert eis potestatem. Et hoc maxime potest perficere populi multitudo, quando aliquem de ipsa oligarchia potest inducere
<--- Page Split --->
populus, ut sit prases populi contra alios qui sunt in principatu oligarchie.
a Littera autem sic est ordinanda : Oligarchiae autem, quae scilicet sunt principatus paucorum divitum et potentum honorabilium, transmutantur, supple, ad alios modos politiarum, maxime, id est, frequentius, propter modos duos manifestissimos. Hoc dicit, quia alii modi transmutationis non habent adeo manifestas causas sicut isti.
b Et ponit modum primum, ibi, Unum quidem, modum scilicet, si injusta agant in multitudinem, comprimendo scilicet et exactiones indebitas imponendo, angariis scilicet et perangariis opprimendo populum, sicut fecit Roboam filius Salomonis 1. Tunc enim opponit se populus, et facit prasidem quemlibet de omni populo, et sic dissolvit oligarchicum principatum. Et hoc est quod dicit, ibi, Omnis enim fit prases, maxime autem quando ex ipsa oligarchia accidit fieri, per inductionem populi scilicet, prasidem, supple, assumentem bellum contra alios. Et de hoc dat exemplum in particulari, eo quod particularia magis valent in politicis. Et hoc est quod dicit, ibi, Sicut in Naxo (nomen est civitatis, in qua hoc accidit) Lygdamus. Nomen est ejus qui fuit in principatu oligarchico, et introductus a populo, assumpsit prasidiatum contra alias oligarchias. Et quia oligarchia facile declinat in Tyrannidem, ideo addit : Qui, et, id est, etiam posterius, id est, postquam confortatus in prasidiatu sive principatu, tyrannizavit, scilicet per violentam oppressionem, super Naxios, cives scilicet pertinentes ad Naxum.
c Deinde cum dicit, Habet autem et qui ex aliis, etc. ostendit sex differentias seditionis, quibus movetur iste principatus ex aliis, quas per ordinem ponit in littera, et sunt faciles.
Prima est, quando divites civitatis non participantes principatu oligarchico, movent seditionem illis qui participant eo, propter hoc quod aeque digni videntur ad principandum, sicut alii. Et dat exempla ubi hoc particulariter factum fuit.
Dicit ergo primo : Habet autem, et, id est, etiam, primo scilicet, qui ex aliis, scilicet est, principatus, seditionis differentias. Et dicit modum, ibi, Quandoque quidem enim ex ipsis divitibus, qui scilicet habitant civitatem, non existentibus autem in principatibus, oligarchicis scilicet, fit dissolutio, oligarchiae scilicet, quando pauci valde fuerint 2 qui in honoribus, principatuum scilicet oligarchiae : quia tunc alii divites possunt contra eos adjutorio populi, et tunc deponunt eos ab honore principatus. Et dat exemplum in pluribus civitatibus, ubi hoc factum est, ibi, Velut in Massalia, civitate Græciæ, et in Histro (Hister est fluvius, qui et Danubius dicitur, et in Græcia influit in mare, et ibi sita est civitas quæ a fluvio Histria vocatur), et in Heraclea quæ ab Heracleo imperatore ædificata nomen accepit. Et subdit generaliter, Et in aliis multis civitatibus accidit. Et ponit modum et causam, ibi, Qui enim non participabant principatibus, divites scilicet, cum ut sibi videbatur, æque digni essent ad principandum sicut alii, evacuabant, supple, per seditiones oligarchiam, donec seniores, civitatis scilicet, quorum intererat constituere principatum, transmutarent prius factum, id est, donec amoverent principes quos constituerant. Et ostendit quod hoc erat facile, quia non erant hæreditarii principatus. Et ideo posterius semper pauciores et minores facti quam erant, divites in civitate facile removebantur a senioribus instituti scilicet. Et hoc est quod dicit, ibi, Non enim principantur alicubi simul pater et filius : quia principatus non successit a patre in filium, nec alicubi simul principabantur senior
<--- Page Split --->
et junior frater : et ideo facile movebatur ab uno in alium. Et ostendit in quibus mutabantur, ibi, Et Nico 1 quæ dicitur Nicopolis, a Græco Nixn, quod est victoria. Et in illa civitate sæpe mutabantur de una oligarchia in aliam, quando unus dives alii successit in principatu oligarchico. In Histro autem, in qua civitate potentior erat populus, oligarchia ad δημον, id est, democratiam sæpe remissa fuit, id est, mutata in favorem populi, cujus propria est politia democratica. In Heraclea autem ex paucioribus qui primo oligarchice principabantur, ad secretos venit, qui omnes in diversis officiis et congregationibus instituti sunt in principatu oligarchico : et sic transmutata fuit oligarchia in democratiam.
d Et ponit adhuc alia exempla, ibi, Transmutata autem fuit et in Cnido (civitas est quædam) oligarchia, ipsis insignibus, id est, divitibus vel potentibus, seditionem facientibus ad se, id est, contra seipsos. Et ponit causam, ibi, Propter paucos participare, principatu scilicet, et sicut dictum est, si pater, filium non participare : neque si plures fratres, quia alii non permittebant eos non participare principatu, sed aut, id est, tantum senissimum. Et hoc ideo fuit ne confortarentur in principatu, et sic ab aliis deponi non possent. Et ponit casum, ibi, Insurgens enim populus seditionem agentibus, divitibus scilicet et principibus inter se, et accipiens præsidern, id est, capitaneum, ex insignibus, invalescens contra eos obtinuit, principatum scilicet oligarchicum. Et ponit causam, ibi, Debile enim, supple, est, quod seditione divisum : et ideo succubuit. Unde etiam Christus in Evangelio Lucæ (xi, 17) : Omne regnum in se ipsum se divisum desolabitur 2. Et ideo cum principes inter se dissident, prævalet eis populus, et dis-
solvit principatum oligarchicum. Et de hoc inducit aliud exemplum, ibi, Et in Erythres. Provincia est quædam Graciæ, in qua damnabantur feminae et regum filiæ. Et hoc est : In oligarchia reginarum in antiquis temporibus, quamvis curam bene agentibus 3 his qui in politia, quia per procuratores regebant politiam reginæ : et quamvis illi bene regerent, tamen propter hoc quod pauci erant et debiles, populus indignatus mutavit politiam oligarchicam in democraticam, id est, in principatum populi commutavit : eo quod mulieribus subesse noluisset.
e Deinde cum dicit, Moventur autem oligarchic, etc. tangit causas quibus ex seipsis oligarchiae aliquando moventur. Demagogos enim est necesse esse in omni politia, qui convocant multitudinem. Oportet etiam in ea esse antiquos et senes et digniores, qui usque hodie in civitalibus antiqui dicuntur. Aliquando autem oritur contentio inter demagogum et antiquos sive antranos : et ex tali causa sæpe solvitur oligarchia, et mutatur in aliam politiam.
f Et qualiter hoc sit, docet, ibi, Est autem demagogia dupliciter. Hæc quidem, id est, una inter ipsos paucos, principes scilicet in oligarchia, quæ est principatus paucorum : et subintelligit quod alia demagogia est eorum qui sunt in populo. Et dat exemplum, ibi, In fit enim demogoqus, etsi, id est, quamvis omnino pauci sint, sicut qui est concionator populi, et dux verbi, velut in triginta Alensibus 4, civibus, scilicet Alensæ civitatis, qui circa Chariclea (civitatis nomen est) habuerunt triginta demagogizantes, quos vocabant procuratores negotiorum communium, quæ agebantur in Chariclea, quæ fuit quasi metropolis Alensium, et trahebant in curiam scilicet Charicle-
<--- Page Split --->
am. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in trecentis 1, demagogis scilicet, qui circa Phrynicum, quae etiam est civitas Graeiae, et erant in eo trecenti agentes negotia publica. Et ideo demagogia est duplex, paucorum scilicet, et multorum : eodem modo, supple, contingit aliquando contendere et solvere oligarchiam. Et eodem modo contingit aliquando contentio, quando illi qui sunt in oligarchia, per se ipsos demagogizant turbam. Et dat exemplum, ibi Velut in Larissa, quae est civitas circa Trojam, civium custodes, supple, demagogizant ad turbas : eo quod in illa civitate vulgus eligit custodes civium, qui ponuntur in oligarchico prinpatu : et inter eos frequentius contentio accidit, transmutans oligarchiam.
Et subdit generaliter, quod tales contentiones oriuntur in quibuscumque oligarchiis vel civitatibus, isti non eligunt principatus ex quibus principes sunt, oligarchiae scilicet, sed principatus quidem sunt ex honorabilitatibus magnis : quia ditiores et potentiores, honestiores vocantur : sed tantum eliguntur a societatibus, populi scilicet, qui in civitate est, sive artium, sive in aliquo alio communicantium. Et eligunt principes scilicet, vel populus. Sicut accidit in civitate quae dicitur Abydo, vel milites qui ad arma sunt instituti, scilicet eligunt principes. Et accidit hoc in civitatibus in quibus sunt praetoria, ad quae causae per appellationem devolvuntur, et illa praetoria non sunt ex politeumate, id est, dominio politiae. In omnibus autem demagogizantes contra judicia et sententias principum oligarchiarum, saepe transmutant politiam quae dicitur oligarchica : quod quidem in Heraclea, quae in Ponto, factum est.
eo quod nolunt multos esse principantes, sed paucos, quibus possint praevalere quando voluerint. Et subdit rationem, ibi, Qui enim quaerunt quod aequale, id est, justum quod verum est aequale, illi coguntur inducere populum adjutorem contra oligarchicos principes, qui potentes sunt : et ideo non possunt contra eos nisi per populum.
h Deinde ponit aliam causam mutationis oligarchiae, ibi, Fiunt autem transmutationes oligarchiae, et, id est, etiam cum aliqui nobiles et potentes consumpserunt propria, viventes impudice, supple, cum meretricibus et histrionibus expendendo. Exponit rationem, ibi, Etenim qui tales, supple, sunt, semper quaerunt innovare, politias scilicet, et aut tyrannide praferuntur : quia in talibus associant sibi tales quales sunt ipsi, et sunt duces latronum, aut disponunt alium, ad praedam scilicet diripiendam. Et dat exemplum in singulari, ibi, Sicut Hipparinus Dionysium, quidam latro sic vocatus disposuit Dionysium Siciliae tyrannum in Syracusis, quae est civitas Siciliae : et in Amphipoli, quae est alia civitas ejusdem provinciae, disposuit eum alius, cui nomen erat Cleotimus : et erant ambo latrones. Et hic latro advenas Chalcidearum, id est, de Chalcedonia, induxit, et cum venissent in Amphipolim et Syracusas, seditionem movit cum ipsis adversus divites, qui scilicet erant in oligarchia. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Ægina (nomen est cujusdam civitatis)qui actionem ad Charetam,scilicet divitem quemdam, egit, in judicio scilicet, conatus est transmutare politiam oligarchicam propter talem causam, ut scilicet mutaret politiam, et sic posset praedari divites.
g Deinde cum dicit, Adhuc autem quando aliqui, etc. ponit aliam causam mutationis oligarchiae, quando scilicet aliqui ad pauciores trahunt oligarchiam :
Et tangit duos modos quibus hoc facere consueverunt, ibi, Quandoque quiden mox, id est, a principio conantur movere aliquid, seditiosum scilicet con-
<--- Page Split --->
tra divites : quandoque autem furantur communia, quae scilicet ad communes usus reipublicae pertinent. Unde ad ipsos, id est, contra divites et potentes, seditiones agunt, ne scilicet possint vindicare in eos sic furaturos. Et hoc est quod dicit: Aut isti, scilicet simul, aut illi qui pugnant adversus istos fures. Et dat exemplum, ibi, Quod quidem accidit in Appollonia, scilicet civitate ab Appollonio duce aedificata et sic vocata : et haec civitas erat Appollonia, quae erat in Ponto insula.
i Deinde cum dicit, Concor s autem oligarchia, etc. ostendit, quod concors oligarchia non facile corrumpitur ex seipsa. Et ponit signum, et ostendit per contrarium. Quia oligarchia dissolvitur quando alia inducitur super aliam : et hoc fit, quando toto politeumate pauco existente, eo quod paucum : quia divites et potentes et honorati pauci sunt, ut saepius in praehabitis dictum est : et hoc fit, quando maximis principatibus, ut regno et ducatu, non participant omnes qui pauci sunt : tunc enim a majoribus principibus dissolvitur. Et hoc est totum quod dicitur in parte illa.
k Et redit et ostendit, quod quando fit oppositum, tunc oligarchia dissolvitur, ibi, Dissolvuntur autem, et, id est, etiam quando in oligarchia, consueta scilicet, alterum oligarchiam non consuetam inducunt. Quod qualiter fiat, ostendit, ibi, Hoc autem est quando toto politeumate, id est, domino politiae, pauco existente, maximis principatibus, scilicet regno et ducatu, qui pauci omnes non participant. Et ostendit in exemplo particulari, ibi, Quod quidem in Elide, id est, civitate dicta Elida accidit aliquando. Politia enim, oligarchica scilicet, per paucos existente senum, qui proconsules erant, pauci omnino fiebant, scilicet qui regere possent et constituere politiam. Et ponit causam, ibi, Propter perpetuos esse nonaginta existentes, supple, in oligarchico principatu, et propter electionem, ad oligarchicum principatum scilicet, potestativam (potentes enim cligebant, et saepe indignos) et similem ei quae in Lacedæmonia senum, ubi (sicut dictum est supra in secundo libro capitulo de politica Lacedæmonica) potestativa indignorum saepe fiebat electio : et ideo a populo superindusta est alia politia, et mutata prima.
Littera sic ordinanda est : Concor s autem oligarchia non facile corruptibilis ex seipsa. Hoc dicit, quia ex causa extrinseca' corrumpitur : quia sicut seditionale est corruptibile rei, ita concors ex se ad conservationem facit. Sic est forte sicut in corpore humano : quia quando concordant complexionantia in medium, et componentia in harmoniam, non dissolvitur nec complexionatum, nec compositio. Et inducit hujus probationem in singulari, ibi, Signum autem quae in Pharsalo politia. Pharsalum est civitas in qua illi qui in oligarchico principatu principabantur, omnes in unum concordabant. Et hoc est quod dicit, ibi, Illi enim pauci existentes, multorum domini sunt : quia utuntur seipsis bene, id est, ad concordiam. Et haec est prima pars hujus partis.
I Deinde cum dicit, Fit autem transmutatio oligarchiarum, etc. determinat transmutationes oligarchiarum et in bello et in pace. Et circa hoc tria facit. Primo determinat quod oligarchiae transmutantur in bello propter discredentiam : quia unus non credit alteri : et propter eamdem etiam discredentiam dissolvuntur in pace : quia scilicet illi qui sunt in principatu oligarchico, non credunt sibi invicem, nec confidit unus de altero. Et hoc dicit in prima parte hujus partis. Secundo ostendit quod etiam dissolvuntur aliquando propter hoc quod despotice, id est, serviliter principantur, ibi (litt. o), Multæ autem propter valde, etc. Tertio dicit, quod etiam aliquando ab eventu dissolvuntur, ibi (litt. p), Fiunt
<--- Page Split --->
autem et ab eventu, etc. et de omnibus dat exempla.
Littera sic est ordinanda : Fit autem transmutatio oligarchiarum et in bello et in pace, supple, propter eamdem causam : quia scilicet unus non confidit de alio. Et hoc ostendit, ibi, In bello quidem propter discredentiam ad populum. Et ostendit modum, ibi, Militibus coactis uti, id est, quia milites coguntur discredentiam habere ad populum. Et subdit in quo : Quia cuicumque, de populo scilicet, manus injecerunt, scilicet milites, eo quod eorum manus injecere et coegere populum in oligarchico dominatu. Et cuicumque manus injecerunt, ille recordatur injuriae sibi facte, et fit tyrannus in milites, propter hoc scilicet, quod milites manus injecerant sibi. Et dat exemplum : Sicut in Corintho Timophanes. Si autem plures isti, quibus scilicet manus injecerant milites, tunc a multitudine amplius, ipsis scilicet militibus, acquirunt potentatum, quam scilicet milites. Et qui hoc formidant, scilicet quod manus sibi injiciant potentes et divites, isti, tradunt potestatem multitudini politiir. Et subdit causam, ibi, Quia compelluntur populo uti, in adjutoririum scilicet contra milites : et sic mutatur oligarchia in democratiam.
m Et subdit qualiter propter similem discredentiam solvitur in pace, ibi, In pace autem propter discredentiam, quam scilicet habet populus ad milites et ad potentes qui sunt in oligarchico principatu, muniunt 1 custodiam, et praesidia scilicet, militibus, et principante Medidio, qui idem est quod demagogus, qui aliquando fit dominus amborum, scilicet populi et potentum in oligarchico principatu militum. Et dat exempla in particulari ubi hoc accidit, ibi, Quod quidem accidit in Larissa (quod est nomen civitatis) in principatu oligarchico Alevadarum circa Samum, id est, circa Samos
insulam, ubi sic mutata fuit oligarchia in democratiam : eo quod demagogus Mesidius in favorem populi eam sic mutavit. Et dat aliud exemplum de eodem, ibi, Et in Abydo (nomen est civitatis) in sodalitatibus, quas inter se per conspirationem fecerunt contra oligarchicos principes, quarum, sodalitatum scilicet, una erat qua Iphidae, qui fuit dux illius sodalitatis contra oligarchicos, ut deponeret eos a principatu.
n Fiunt autem et seditiones, scilicet inter eos qui principantur in oligarchia, et, hoc est, etiam ex circumveniri alios ab aliis, id est, quia unus circumvenit alium: et ideo discredentiam concipit contra ipsum. Et adhuc fiunt discredentiae inter eos ex dissidere penes nuptias, quia promittunt ad invicem fidem per nuptias, et non solvunt : et etiam per sententias, quia scilicet promittunt pro se invicem dare sententias, et non faciunt : et sic discredentia fit inter eos propter hoc quod unus non credit alteri. Et dat exemplum de nuptiali discredentia, ibi, Puta ex nuptiali quidem causa, quae prius dicte sunt. Et oligarchiam autem quae fuit in civitate dicta Eretria, quae fuit oligarchia equestrium, id est, militum, Diagoras quidam nomine dissolvit, injusta passus circa nuptias. Et dat exemplum de discredentia propter sententias, ibi, Exjudicio autem praetorii, quae in Heraclea seditio facta fuit. Et dat aliud exemplum de nuptiis, ibi, Et in Thebis ex causa adulterii, et haec causa, juste quidem facta fuit, quia adulterium secundum legem morte plectendum est, seditionaliter autem facientibus punitionem vel punctionem, id est, ultionem iis, civibus scilicet qui in Heraclea civitate erant contra exectionem, id est, contra eos qui evehebant adulteras extra civitatem : et per hanc seditionem transmutaverunt et corruperunt politiam oligarchicam, quae fuit in civitate. Et dat exem-
<--- Page Split --->
plum de discretendia propter sententias, ibi, His autem qui in Thebis, supple, facta est discretendia contra Archium in foro : quia scilicet forum judiciale fuit : contenderunt enim cum ipsis Thebis, scilicet inimici, ut ligerantur in foro in Cyphone. Civitas est in qua fuit forum judiciale ad causas. Et sic ex discretendia sententiae judicialis facta est dissentio dissolvens oligarchiam. Et omnes illi modi fiunt ex discretendia. Et sic terminatur prima causa dissolutionis oligarchiae.
o Secundo ibi, Multæ autem et propter valde, etc. ponit secundam causam dissolutionis oligarchiae, quia scilicet despotice, id est, serviliter principantur, dicens : Multæ autem, scilicet oligarchiae solvuntur, propter valde despoticas, id est, serviles esse oligarchias : quia scilicet subjecto populo ut servis et non ut liberis abutuntur, et sic solvuntur ab his, scilicet populis, qui in politia sunt contristati de servili nimis subjectione, et opponendo se solvunt politiam. Et dat exempla, ubi ex illa causa solutæ sunt oligarchiæ, ibi, Sicut quæ in Cnido, (civitas est) et quæ in Chio oligarchia. Civitas est Rusiae subjecta Græcis, modo autem Tartaris.
p Tertio ibi, Fiunt autem et ab eventu, etc. ponit tertiam causam solutionis oligarchiæ simul et politiæ : et dicit : Fiunt autem et ab eventu, scilicet novo et inconsueto, transmutationes, supple, oligarchiæ, et vocatæ politiæ, quæ in ante habitis dicta est politia composita ex democratia et oligarchia, et præcipue oligarchiarum, in quibuscumque ab honorabilitate consiliantur et judicant : quia sicut dictum est in secundo libro capitulo de cive, « Civis est qui participat de principatu consiliativo et judicativo. » Et hoc est quod dicit : Et principatibus, scilicet consiliativo et judicativo, principantur. Et dat causam, ibi, Sæpe enim primo statuta honorabilitas
ad praesentia tempora, supple, sic mutatur per novos eventus, ut participent principatu quidem oligarchico pauci in politia autem, id est, in principatu politico participent medii, scilicet inter potentes et divites et cegnos (sicut in ante habitis dictum est), facilitate facta, id est, bono successu, propter pacem vel aliquam aliam bonam fortunam, accidit easdem possessiones fieri dignas multiplicata honorabilitate, ita scilicet ut omnes, supple, honorabiles, omnibus participent, quibus scilicet pauci participabant. Et hoc duobus modis, quod ostendit, ibi, Quandoque quidem paulatim et secundum modicum facta transmutatione in melius, et latenter, id est, imperceptibiliter : quando autem et celerius, supple, et manifestis incrementis. Et tunc scilicet multiplicatis honorabilibus plures constituuntur in oligarchico principatu : et sic crescit oligarchia.
q Deinde ponit epilogum, ibi, Oligarchiae quidem igitur transmutantur et seditiones sustinent, propter tales causas. In fine autem hujus capituli adjungit specialem modum solutionis, ibi, Totaliter autem et democratiae, etc. et dicit quod non semper solvuntur sive corrumpuntur in contrarias politias, sed mutantur aliquando in aliquid ejusdem speciei vel generis : et hoc quando non in toto, sed in parte mutantur, ex legibus quæ ad politias ordinantur, ut in ante habitis.
Dicit ergo : Totaliter autem et democratie et oligarchiae aliquando non in contrarias politias transeunt, supple, per seditiones contrariantium, sed in eas quæ in eodem genere sunt, supple, mutantur Et dat exemplum, ibi, Puta ex legibus democraticis, quas scilicet populus statuit, et oligarchicis, quas potentes et honorati statuerunt, mutantur in eas, leges scilicet, quæ dominæ sunt, ut regum et principum, et ex his quæ dominæ et dominarum, mutantur medii in illas, quando scilicet leges pro legibus assumunt.
<--- Page Split --->