CAPUT II.

De origine seditionum ac causis.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem consideramus ex quibus seditiones fiunt et transmutationes circa politias, sumendum universaliter primo principia, et causas ipsorum. Sunt autem fore (ut est dicere) tres numero, quas determinandum secundum se typo primum. Oportet enim accipere, qualiter se habentes seditiones movent, et quorum gratia, et tertio, quae principia fuerint civilium turbationum et seditionum ad invicem.

Cum vero consideremus, quibus de causis seditiones mutationesque Rerumpublicarum evenerint, capienda sunt primo universaliter principia, et causæ earum. Sunt autem fere tria, de quibus ipsis primo succincte determinandum est. Videre enim oportet quemadmodum dispositi ad seditiones deveniunt, et quarum rerum gratia, et tertio, quæ sint initia civilium turbationum ac seditionum inter cives.

b Ejus quidem igitur, quod est ipsos se habere aliqualiter ad transmutationem, causam universaliter maxime ponendum, de qua jam existimus dicentes. Ii quidem enim æqualitatem appetentes, seditiones movent, si putant minus habere, æquales existentes supergredientibus : ii autem inæqualitatem et excessum, si existimant inæquales existentes non plus habere, sed æquale, vel minus. Hæc autem est quidem appetere juste, est autem et injuste : minores enim existentes, ut æquales sint, seditiones faciunt, et æquales existentes, ut majores. Qualiter qui-

Quod quidem igitur disponantur ad res novas appetendas, illa est potissima causa, de qua jam diximus. Quia alii pares esse volunt his qui plus possunt, et nisi hoc fit, non acquiescunt. Alii vero se præstare dignos putantes, indigne ferunt, nisi plus habeant. Hæc autem quandoque juste capiuntur, quandoque injuste. Inferiores quidem ut pares sint, res novas exoptant, et pares qui sunt, ut præstent. Quemadmodum igitur dispositi sint qui res novas quærunt, dictum est.

<--- Page Split --->

dum igitur se habentes seditiones faciunt, dictum est.

c De quibus autem dissident, sunt lucrum et honor, et contraria iis. Etenim dehonorationem fugientes et damnum, vel pro seipsis, vel pro amicis, seditiones faciunt in civitatibus.

Res autem pro quibus contendunt, sunt lucrum, et honor, atque his contraria. Dedecus enim et damnum, vel ipsorum, vel amicorum fugientes, seditiones agunt.

d Causae autem et principia motuum, unde ipsi disponuntur dicto modo, et de dictis, sunt quidem ut numero septem existentes, sunt autem ut plures : quorum quidem duo sunt eadem dictis, sed non eodem modo : propter lucrum enim et propter honorem exacerbantur ad invicem, non ut obtineant sibi ipsis, sicut dictum est prius : sed alios videntes, hos quidem juste, hos autem injuste plus habentes in his. Adhuc propter injuriam, propter timorem, propter excessum, propter despecionem, propter exerescentiam praeter proportionem. Adhuc autem alio modo propter verecundiam, propter parvipensionem, propter parvitatem, propter dissimilitudinem.

Causae vero ac principia motus unde ipsi ita disponuntur, et pro his de quibus diximus, sunt ut septem, sunt etiam plura : quorum duo sunt eadem cum illis quae dicta sunt, non tamen eodem modo. Propter lucrum enim et propter honorem irritantur invicem, non ut acquirant sibiipsis, sed quia vident alios partim injuste, partim juste plus habere. Insuper propter contumeliam, propter metum, propter praepotentiam, propter contemptum, propter incrementum excessuum, et alio modo propter verecundiam, propter negligentiam, propter pusillanimitatem, propter imparitatem.

e Horum autem injuria quidem et lucrum, quam habeant potentiam, et qualiter causa, fere fuit manifestum. Injuriantibus enim iis, qui in principatibus et supergredientibus, seditiones movent et ad invicem, et ad politias dantes potestatem : superacceptio autem fit quandoque quidem a propriis, quandoque autem a communibus.

Ex quibus contumelia et lucrum, quam habeant vim, et quot causæ, fere manifestum. Superbia enim et avaritia eorum qui gubernant, homines provocant contra se, et contra statum ejus Reipublicæ quæ ista fieri patiatur : avaritia vero quandoque ex privatis rebus fit, quandoque ex publicis.

f Palam autem et honor, et quid potest, et quomodo causa seditionis. Etenim ipsi inhonorati, et alios videntes honoratos, seditiones faciunt. Hæc autem injuste quidem fiunt, quando præter dignitatem aut honorantur aliqui, aut inhonorantur : juste autem, quando secundum dignitatem.

De honore etiam clarum est, et quod valeat, et quomodo causa sit contendendi. Ipsi enim inhonorati, et alios honoratos cernentes, seditionem aggrediuntur. Hæc autem injuste quidem fiunt, cum præter dignitatem honorantur quidam, vel inhonorantur : juste vero cum secundum dignitatem.

g Propter excessum autem, quando aliquis fuerit potentia major, aut unus, aut plures, aut penes civitatem et poten-

Propter præpotentiam autem, quando quis major sit et potentior, vel unus, vel plures, quam secundum dignitatem Rei-

<--- Page Split --->

matis. Ex talibus enim fieri consuevit monarchia vel potentatus. Propter quod alicubi consueverunt relegare, velut in Argo et Athenis : quamvis melius a principio videre qualiter non incessit in tantum excedentes, quam postquam permiserint fieri, sanare posterius.

tiam politeuublicae. Consuevit enim ex talibus fieri unius dominatio vel gubernatio violenta. Quapropter quibusdam in locis ostracismo utuntur, ceu Argis et Athenis. Atqui melius erat ab initio providere, ne in hujusmodi potentiam augeri homines permitterentur, quam post contra auctos remedium quaerere.

h Propter timorem autem seditiones movent et qui injusta fecerunt, timentes ne dent vindictam : et qui injusta passuri, volentes praevenire antequam injusta patiantur, sicut in Rhodo convenerunt insignes contra populum propter sententias quae superferebantur.

Propter metum enim ad seditionem deveniunt qui pœenas formidant, ob maleficia commissa : et hi, contra quos paratur violentia, praevenire volentes, priusquam malum patiantur, ut apud Rhodum nobilitas contra plebem insurrexit, metu judiciorum quae sibi parabantur.

i Propter despectionem et seditiones movent et insurgunt, velut in oligarchiis, quando plures fuerint qui non participant politia : valentiores enim putant esse : et in democratiis opulenti contemnentes eos qui sine ordine et sine principatu, velut in Thebis post eam quae in Enophytis pugnam, male polizitantibus, democratia corrupta est, et quae Megareorum propter victorum inordinationem et defectum principatus : et in Syracusis ante tyrannidem Gelonis: et in Rhodo populus ante insurrectionem.

Propter contemptum vero ad seditiones deveniunt, ceu in paucorum potentia, quando plures sunt illi qui a Republica excluduntur : potentiores enim se putant, et in populari statu opulenti contemnentes inordinationem et incuriam eorum qui Rempublicam gubernant, ceu apud Thebanos post pugnam in Enophytis commissam, mala gubernatione popularis status interiit : et in Megarensibus cum per inordinationem et negligentium superati sunt : et Syracusis, ante Gelonis tyrannidem : et Rhodi populus, antequam contra insurgeretur.

k Fiunt autem et propter excrescentiam quae propter proportionem transmutationes politiarum. Sicut enim corpus ex partibus componitur, et oportet augeri proportionaliter ut maneat commensuratio (si autem non, corrumpitur, quando pes quidem quatuor cubitorum, aliud autem corpus duorum palmorum, aliquando autem utique et in alterius animalis formam transmutabitur, si non solum secundum quantitatem, sed et secundum quale crescat praeter proportionem), sic et civitas componitur ex partibus, quarum saepe latet aliqua excrescens, velut egenorum multitudo in democratiis et politiis.

Fiunt etiam propter incrementum mutationes Rerumpublicarum. Ut enim corus ex partibus suis constat, et oportet eas simul pro modo quamque suo crescere, ut convenientia permaneat (ac nisi hoc fiat, corrumpitur : ceu quando pes quatuor cubitorum sit, caeterum vero corpus duarum palmarum longitudinem habeat, interdum vero et in alterius animalis figuram transiret, si non solum quantitate, verum etiam qualitate immoderatum fieret incrementum), ita et civitas ex partibus constat, quarum interdum aliqua pars paulatim subrescit, ceu cginorum hominum multitudo in popularibus gubernationibus et Rebuspublicis.

<--- Page Split --->

I Accidit autem aliquando hoc et propter fortunas, velut in Tarento, victis et pneuntibus multis insignibus ab lapigtis, paulo posterius a Medis, democratia facta est ex politia. Et in Argo, iis qui in Septima pereuntibus, a Cleomene Lacedæmone compulsi admittere vernaculorum aliquos. Et in Athenis, infortunatis in campo, insignes pauciores facti sunt, quia militabant supputati sub Laconico bello. Accidit autem hoc et in democratiis, minus autem : pluribus enim egenis factis, vel substantiis augmentatis, transmutantur in oligarchias et potentatus.

Contingit vero quandoque id per fortunam, velut apud Tarentum, cum superati prelio ab Iapygensibus, nobilitatis magnam partem amisissent : (fuit autem id prelium paulo post id tempus quo Medi Graeciam invaserunt), ad popularem statum ex Republica est facta mutatio. Et Argivi post eadem suorum in Hebdoma a Cleomene Spartiat a factam, coacti sunt inquilinos quosdam ad Rempublicam recipere. Et Athenis, cum terra male pugnaretur adversus Lacedæmonios, nobilitas attenuata est, cum ex descripto submittere se ad bellum cogeretur. Contingit autem hoc et in popularibus gubernationibus, rarius tamen : pluribus enim divitibus existentibus, vel divitiis in pluribus auctis, mutatio fit in paucorum potentiam.

m Transmutantur autem et politiæ, et sine seditione propter verecundiam, sicut in Herea. Ex eligibilibus enim propter hoc fecerunt sortiales, quia eligebant verecundiam passos. Et propter parvipensionem, quando permittunt principatus intrare non amicos politiæ, sicut in Horeo dissoluta fuit oligarchia principum, facto Heracleodoro, qui ex oligarchia politiam et democratiam instituit.

Mutantur etiam Respublice absque seditione propter verecundiam, ut in Heræa. Cum enim per electionem sumere magistratus solerent, postea sortiti sunt, ex eo quod electiones eorum in homines turpes pudendosque cadebant. Et propter negligentiam, quando sinunt ad summas potestates eos assumi, qui non sunt amici status eorum. Per quem quidem modum apud Horeum eversa est paucorum gubernatio per Heracleodorum, qui magistratum nactus, gubernationem civitatis ex paucorum potentia ad popularem statum traduxit.

n Adhuc propter id quod penes parvum. Dico autem penes parvum : quia saepe latet magna facta transgressio legitimorum, quando negligunt quod parvum, sicut in Ambracia, parvum erat honorabilitas, tandem autem nullius principabantur, tamquam propinquum sit vel nihil differens ab eo quod nihil, id quod parvum.

Insuper propter pusillitatem. Dico autem pusillitatem, quando latet paulatim subcrescens Reipublicæ mutatio, quæ ad magnitudinem latenter evadit, si negliguntur, quemadmodum apud Ambraciotas a parvo censu prius erant magistratus, tandem vero a nullo fuerunt, quasi nihil aut prope foret inter parum et nihil.

o Seditionale autem et quod non ejusdem tribus, donec usque simul spiraverint. Sicut enim neque ex quacumque

Seditiones quoque concitat peregrinitas, donec in eadem simul conspirationem devenerit. Ut enim non ex quavis

<--- Page Split --->

multitudine civitas fit, ita neque in quocumque tempore.

multitudine constituitur civitas, ita etiam neque in quovis tempore.

p Propter quod quicumque jam cohabitatores susceperint, vel supervenientes, plurimi seditione divisi sunt, velut cum Trczeniis Acha ei cohabitaverunt Sybarin : deinde Achaici plures facti ejeeerunt Trczenios : inde odium accidit Sybaritis : et in Thurii Sybarite iis qui ibi cohabitaverunt. Exigentes enim plus habere tamquam sua regione, exciderunt. Et Byzantinis advena insidiantes, depredati exciderunt per pugnam. Et Antissaei, profugas de Chio susceptos per pugnam ejecerunt. Zancaei autem Samios suscipientes, exciderunt ipsi. Et Apolloniate, qui in Euxino Ponto advenas superinducentes, seditiones passi sunt. Et Syracusani post tyrannica, extraneos et merces portantes cives cum fecissent, seditiones passi sunt, et ad pugnam devenerunt. Et Amphipolite suscipientes Chalcidearum expulsos, exciderunt ab iis plurimi ipsorum.

Quapropter, quicumque adhuc inquilinos susceperunt, vel advenas, omnes fere seditionibus jactati sunt, ceu apud Siharin una cum Træzeniis incoluerunt Achaei. Postea majorem in numerum crescentes Achei Træzenios pepulerunt : unde pollutio illa exorta est Sybaritis : et in Thuriiis idem fecerunt Sybarite contra eos qui illos receperant. Nam plus habere volentes quasi de suis agris, pulsi sunt. Et apud Byzantium peregrini in oppressionem civium conjurati, cognita re, prælio et armis expulsi sunt. Et Antissæi, exsules ex Chio susceptos, tandem armis dejicere coacti sunt. Zanclæi vero qui Samios receperunt, mox ab eis sunt propria civitate dejecti. Apolloniate qui sunt in Ponto, incolis recepti, seditione agitati sunt. Et Syracusani post tyrannos expulsos, cum hospites et conductos milites fecissent cives, in seditionem et prælium inciderunt. Et Amphipolite receptis Chalcidensium colonis, pulsi tandem ab illis sunt fere omnes.

q Seditiones autem movent et in oligarchiis quidem qui multi, tamquam injusta sustinentes, quia non participant æqualibus, sicut dictum est prius, æquales existentes : in democratiis autem qui insignes; quia participant æqualibus non æquales existentes.

Seditionem autem concitant in paucorum quidem potentia, multitudo indigne ferens, quod cum ipsi sint pares, non pariter honorantur : in populari vero statu, nobilitas quod par fiat cæteris, cum ipsi sint præstantiores.

r Seditiones autem sustinent aliquando civitates et propter loca, quando non bene apte habet regio ad hoc quod sit una civitas : velut ut in Clazomeniis qui in Chytro, ad eos qui in insula : et Colophonii et Notii : et Athenis non similiter sunt, sed magis demotici sunt qui inhabitant suburbium quam qui municipium. Sicut enim in bellis penetrationes aperturarum etiam valde parvarum distrahunt acies, ita videtur omnis diversitas facero dissidionem. Maximum quidem igitur forte dissidentia, virtus et ma-

Incidunt etiam quandoque in seditionem civitates propter situm, quando talis est locus ut non ad unam eamdemque gubernationem sit aptus : ut Clazomeniiis accidit qui in Chytro habitant, contra eos qui habitant in insula : et Colophoniis erga Notios : Athenis quoque non eodem modo, sed multo magis populares sunt qui in Pyræo habitant, quam qui in urbe. Ut enim in præliis transitus fossarum, etiamsi admodum parvæsint, interrumpunt ordines militum, ita et in civitate dissidentia omnis videtur

<--- Page Split --->

litia : deinde divitiæ et paupertas : et sic utique altera magis quam altera, quarum una est, quæ dicta est.

disjunctionem facere. Maxime forsan dissident virtus et vitium : deinde paupertas et divitiæ : et alia magis quam alia, quarum una est illa de qua diximus.

s Fiunt quidem igitur seditiones non de parvis, sed ex parvis : seditiones autem faciunt ad magna. Maxime autem et parvæ invalescunt, quando inter dominos fiunt, velut accidit in Syracusis in antiquis temporibus. Transmutata enim fuit politia ex duobus juvenibus dissidentibus in principatibus qui erant, circa amorosam causam. Altero enim absente, leno quidam existens amicum ipsius finxit : rursum autem ille huic indignatus est, uxorem ipsius persuasit tamquam ipsum venire : unde coassumentes eos qui in politeumate, diviserunt omnes.

Oriuntur autem seditiones non pro parvis rebus, sed ex parvis ad magna perveniunt. Maxime vero etiam parvæ corroborantur, quando in principalibus fiunt ut contingit Syracusanis antiquitus. Mutatus est enim civitatis status propter duos adolescentes, qui in magistratu constituti, simultatem inter se habuerunt ex amatoria causa. Altero enim absente, alter puerum quem amabat, sibi conciliavit : at ille reversus cum id graviter ferret, uxorem illius habere studuit : ex hoc omnes qui versabantur in Republica, diverso favore se diviserunt.

t Propter quod quidem subditos vereri oportet talia, et dissolvere præsidium et potentum dissentiones. In principio enim fit peccatum, principium autem dicitur esse dimidium totius. Quare et quod in principio parvum peccatum, proportionale est ad ea quæ in aliis partibus.

Quamobrem ab istis principiis cavendum est diligenter, ac dissolvenda statim sunt eorum discordiæ, qui multum in Republica possunt. In principio enim peccatur, principium autem dicitur esse dimidium totius. Itaque parvum in principio erratum, correspondens est ad alias partes.

u Totaliter autem insignium dissentiones coassumere faciunt et totam civitatem.

Omnino enim excellentium virorum discordiæ totam post se trahunt civitatem.

x Velut in Hestiea accidit post Medica, duobus fratribus de paterna haereditate dissidentibus : pauperior quidem enim, tamquam non proferente alio substantiam,neque thesaurum quem invenit pater, adduxit populares : alius autem habens substantiam multam, opulentos.

Ut contingit apud Hestieam post popularem statum. Duobus enim fratribus de divisione patrimonii contendentibus, unus eorum qui erat pauperior, quasi non exhibente altero fratre bona omnia, neque thesaurum quem pater invenerat proferente, querebatur, ac populum in suos favores pertraxerat : alter vero qui divitiis pollebat, locupletes sibi asciverat.

y Et in Delphis, differentia quæ facta est ex cura, fuit principium omnium seditionum posteriorum. Hic quidem enim auguratus quoddam symptoma, ut venit ad sponsam, non accipiens, abscessit : hi autem tamquam injuriam passi, injece-

Et in Delphis ex favore partium contentione exorta, principium fuit seditionum omnium, quæ postea fuerunt in ea civitate secutæ. Hic enim cum sibi triste augurium incidisset, ut venit ad sponsam, suscipere illam noluit : parentes

<--- Page Split --->

runt sacrarum rerum sacrificatorem, et deinde tamquam sacrorum violatorem interfecerunt.

vero puellæ quasi spreti atque contempti, sacrorum quiddam eo sacrificante, injecerunt, atque ut sacrilegum accusantes, capite damnari fecerunt.

z Circa Mitylenam autem ex hæreditatibus dissensione facta, multorum fuit principium malorum, et belli quod adversus Athenienses, in quo Paches cepit civitatem ipsorum. Timophane enim egenorum quodam relinquente duas filias, Doxander coarctatus, et non accipiens filiis suis, incepit seditionem, et Athenienses exacerbavit, advena existens civitatis.

Mitylenæ quoque seditio ex hæreditate exorta, magnorum malorum fuit origo : indeque bellum Atheniensibus contra Mitylenæos susceptum, in quo urbs eorum a Pachete duce capta fuit. Timophane enim quodam opulento homine vita functo, cum duæ filiæ superstites fuissent, Doxandrus quidam dari illas filiis suis in matrimonium concupivit : quod cum assequi non potuisset, alios sibi prælatos dolens, res novas moliri aggressus, Atheniensibus quibus erat publice hospes, bellum suscipere persuasit.

aa Et in Phoceis ex hæredatione facta seditione circa Mnaseam patrem Mnasonis et circa Euthyrcatem Onomarchi : seditio hæc principium fuit sacri belli Phoceis.

Et apud Phocenses seditio exorta est ex hæreditate inter Mnaseam Mnasonis patrem, et Euthyrcatem Onomarchi : hæc seditio Phocensibus initium fuit ejus belli, quod sacrum appellaverunt.

bb Fuit autem transmutata et in Epidamno politia ex nuptialibus. Cum desponsasset enim quidam filiam,et læsisset ipsum desponsati pater factus principantium, alter comprehendit eos qui extra politiam, tamquam delusus.

Mutatus est etiam Epidamni civitatis status ex nuptiis. Desponderat enim quis filiam. Cum vero pater sponsi magistratum gerens, illi multcam irrogasset, quasi despectus, omnes qui præsenti civitatis statui infensi erant, per factionem ad se recepit.

cc Transmutantur autem et in oligarchiam, et in 8?μov , et in politiam, ex eo quod est approbari aliquid vel augeri, vel principatum, vel partem civitatis.

Fiunt etiam mutationes et in paucorum potentia, et in populari statu, et in ea quæ appellatur Respubliea, ex eo quod aliquod collegium, vel aliqua pars civitatis famam sit vel augmentum majorem in modum consecuta.

dd Velut in Areopago consilium bene complacens in Medicis videbatur fortiorem facere politiam.

Ut apud Athenienses Areopagi consilium per tempora belli Persarum, famam consecutum, severiorem Reipublicæ gubernandi formam videtur fecisse.

ee Et rursus navalis turba facta causa victoriæ circa Salaminam, et per hanc

Et rursus navalis turba, quod causa victoriæ Salaminensi bello fuisse videbai-

<--- Page Split --->

præsulatus propter eam quæ in mari potentiam, democratiam fortiorem fecit.

tur, et ob eam victoriam principatum maris acquisivisse civitati, popularem statum magis asseruit.

// Et in Argo insignes acceptati circa eam quæ in Mantinea pugnam ad Iacedæmonios, conati sunt dissolvere &riov.

Et apud Argivos nobilitas, quod in prælio contra Lacedæmonios apud Mantineam urbem commisso, magnam famam consecuta erat, popularem statum delere tentauit.

gg Et in Syracusis populus cum esset causa victoriae belli quod ad Athenienses, ex politia in democratiam transmutatio facta est.

Et apud Syracusanos multitudo urbana, quod causa victoriae belli adversus Athenienses videbatur fuisse, Rempublicam mutavit ad popularem statum.

hk Et in Chalcide populus cum insignibus Phoxum tyrannum perimens, statim habebat politiam.

Et apud Chalcidenses, quod simul cum nobilitate ad opprimendum Phoxum tyrannum plebs insurrexisset, statim Reipublicæ gubernationem suscepit.

ii Et in Ambracia rursum similiter, populus coejiciens Periandrum tyrannum iis qui infesti erant, in seipso constituit politiam.

Et apud Ambraciam eodem modo, populus una cum agressoribus, Periandro tyranno expulso, in scipsum gubernationem convertit.

kk Et universaliter etiam oportet hoc non latere, quod qui potentiae causa facti,et idiotæ, et principatus, et tribus, et totaliter pars, et qualiscumque multitudo seditionem movent : aut enim qui iis honoratis invident, inchoant seditionem : aut isti propter excessum non volunt manere in æqualibus.

Et omnino hoc latere non oportet, quod qui potentia causa fuerunt, sive privati homines, sive collegia publica, sive tribus, sive et pars aliqua civitatis, sive quæcumque multitudo, seditionem commovent : aut enim qui honori illorum invident, seditionem faciunt : aut ipsi propter prævalentiam partem habere cum cæteris non acquiescunt.

II Moventur autem politiæ et quando quæ videntur esse contrariæ partes civitatis, æquantur invicem, velut divites et populus : medium autem sit nullum, aut valde parvum. Si enim excedat alterutra partium ad manifeste valentius, reliqua non vult periclitari. Propter quod et qui secundum virtutem differunt, non faciunt seditionem, ut est dicere : pauci enim fiunt ad multos. Universaliter quidem igitur circa omnes politias principia et causæ seditionum et transmutationum, hunc modum habent.

Movetur quoque Respublica quando partes illæ civitatis quæ contrariæ videntur esse, parificantur : ceu divites et plebs. Medium autem parum, nihil omnino sit. Si enim quævis pars ita robusta fiat, ut ad illam quæ prædominabatur, proxime accedat, non tolerat posthac discrimina subire. Quapropter et qui virtute præcellunt, nullam (ut ita dixerim) faciunt seditionem, pauci vero sunt, alii vero permulti. Universaliter ergo in cunctis Rebuspublicis initia causæque seditionum ac mutationum in hunc modum fiunt.

<--- Page Split --->

mm Movent autem politias quandoque quidem per violentiam, quandoque autem per fallaciam : per violentiam quidem aut mox a principio, aut posterius cogentes. Etenim fallacia duplex. Qui quidem enim cum deceperint primo, voluntariorum transmutant politiam : deinde posterius violentia detinent involuntariorum, velut in trecentis qui populum deceperunt, dicentes regem daturum pecunias ad bellum adversum Lacedæmonios : et cum mentiti fuissent, conabantur retinere politiam. Aliquando autem a principio cum persuaserint, et posterius iterum persuasis ipsis voluntariis principantur. Similiter quidem igitur circa omnes politias, ex dictis accidit fieri transmutationes.

Mutatur autem Respublica quandoque per vim, quandoque per dolum : per vim autem statim, aut postea compellendo. Nam et fraus duplex est. Nonnumquam enim decepti ab initio, sua demum sponte recipiunt alium gubernandi modum : deinde postea violenter conservant, ut accidit, cum trecenti illi Atheniensium Rempublicam susceperunt : affirmantes enim quod Persarum rex pecunias ad bellum contra Lacedæmonios subministraret, ac in eo mentiti, nihilominus postea vi retinere gubernationem conati sunt. Interdum autem ab initio persuadentes, ac postea rursum persuasis sponte ac volentibus retinent gubernationem. Simpliciter ergo circa omnes Respublicas, ex his quae dicta sunt, contingit mutationes fieri.

COMMENTARIUS IN CAP. II.

Hic incipit secunda pars primae partis hujus quinti libri, ubi ponit causas seditionis : et habet decem partes secundum decem causas quas ponit. Dicit enim, quod illas oportet accipere typo, id est, per signa. In prima dicit, quod æqualitatem appetentes maxime seditiosi sunt. In secunda dicit, quod appetentes lucrum et honorem, et contraria his fugientes, seditionem movent, ibi (litt. c), De quibus autem dissident, etc. In tertia dicit, quod multi seditiones faciunt propter timorem et excessum et despectionem, ibi (litt. g), Propter excessum autem quando aliquis, etc. In quarta dicit, quod multi faciunt insurrectiones in se invicem propter excrescentiam unius super alium, ibi (litt. k), Fiunt autem propter excrescentiam quæ præter proportionem, etc. In quinta dicit, quod mutantur politiæ frequenter : quia scilicet

in principatu ponuntur non amici politiae et non diligentes communia, ibi (litt. m), Transmutantur autem politiae et sine seditione, etc. In sexta dicit, quod seditiones fiunt, quia principes non sunt ejusdem tribus, ibi (litt. o), Seditionale autem et quod non, etc. In septima dicit, quod quandoque fit seditio in civitate propter loca : quia scilicet locus non est aptus ut sit una civitas, sed distincta est per loca, ibi (litt. r), Seditiones aliquando sustinent civitates, etc. In octava dicit, quod aliquando seditio fit quando dissentiones insignium a tota civitate assumuntur, ibi (litt. u), Totaliter autem insignium,etc. In nona dicit, quod seditio aliquando fit in civitate ex contrariis partibus, ibi (litt. cc) Transmutantur autem in oligarchiam, etc. In decima dicit, quod dissentio fit aliquando in civitate per violentiam, aliquando per fallaciam, ibi (litt. mm), Movent autem politias, etc.

Sententia primae partis est haec. Dicit enim quod oportet considerare ex quibus fiant seditiones et transmutationes circa

<--- Page Split --->

pulitias : quia hoc ordinate non potest fieri, nisi primo sumantur principia et causae transmutationum seditionum. Et subjungit, quod haec primo sumenda sunt universaliter, et quod in universali sunt tres numero, et quod illae determinandae sunt typo, id est, per signa. Primo quia in humanis maxime voluntariis, causa necessaria haberi non potest : et ideo oportet quod probetur typo, id est, siquo. Et in universali dicit tria. Dicit enim quod oportet primo accipere qualiter se habentes cives, seditiones movent. Secundo quorum gratia movent seditiones, id est, propter quae. Et tertio quae principia sint civilium turbationum. Deinde dicit, tunc primum, scilicet qualiter se habentes cives movent seditiones. Et dicit duo. Si enim aequales sunt, sicut in democratiis, et inaequalia accipiant in commutandis et distribuendis vel in damno et lucro, seditiones movent. Si inaequales sint, sicut in oligarchiis, et accipiant aequalia in commutandis et ditribuendis, movent seditiones. Dicit etiam quod hoc aliquando fit juste, aliquando injuste. Secundum distributionem arithmeticae medietatis, justum est ut aequales aequalia accipiant in commutandis : secundum distributionem geometricae medietatis, justum est ut inaequales inaequalia accipiant in distribuendis : et sic dictum est in universali de primo, scilicet qualiter se habentes cives faciunt seditiones.

(hoc est primum), et quorum gratia, id est, propter quae (hoc est secundum). et tertio quae principia fuerint virilium turbationum et seditionum ad invicem.

b Et exponit primum, ibi, Ejus quidem igitur quod est ipsos, scilicet cives se habere aequaliter ad transmutationem, id est, ad causam transmutationis, causam maxime ponendum, scilicet turbationum et seditionum, de qua jam exstitimus dicentes, id est, jam diximus. Ii quidem enim aequalitatem appetentes, in distribuendis scilicet et commutandis, seditiones movent, si putant minus habere aequales existentes supergredientibus, id est, quam illi qui plus accipiunt cum sint aequalis dignitatis cum ipsis : ii autem, id est, alii inaequalitatem et excessum, supple, appetentes in distribuendis et commutandis, si existimant inaequales existentes, inferioribus scilicet, non plus habere, sed aequale, vel minus. Et causa est, quia in eadem proportione qua majores sunt aliis, etiam majora deberent accipere. Et subdit, quod hoc aliquando fit juste, aliquando injuste, sicut dictum est, ibi, Haec autem est quidem appetere juste, est autem et injuste. Et subdit quomodo, ibi, Minores enim existentes, ut aequales sint, seditiones faciunt, et hoc juste : et aequales existentes ut majores, supple, fiant, movent sediditiones, et hoc injuste. Et sic finita est prima pars.

a Littera sic ordinatur, Quoniam autem consideramus ex quibus fiunt seditiones et transmutationes circa politias, sumendum universaliter primo principia et causas ipsorum, scilicet seditionum et transmutationum. Et determinat unde sumantur, ibi, Sunt autem fere, ut est dicere, tres numero, supple, causae, quas determinandum secundum se, id est, sigillatim typo, id est, probabili signo, primo. Et enumerat illa tria in communi, ibi, Oportet enim accipere qualiter se habentes, supple, cives, seditiones movent

Et ideo ponit epilogum istius partis, ibi, Qualiter quidem igitur se habentes seditiones faciunt, dictum est.

c Secundam causam seditionis scilicet, ponit, ibi, De quibus autem dissident, etc. Et est sententia hujus partis, quod maxime dissident propter lucrum, et honorem, et propter contraria eorum, scilicet damnum et inhonorationem, in quae incidere timent, vel in se, vel in amicis : et ideo hoc praevenientes movent aliquando seditiones. Dicit ergo primo : De quibus autem dissident, sunt lucrum,

<--- Page Split --->

et honor, et contraria his. Etenim dehonorationem fugientes et damnum, vel pro seipsis, vel pro amicis, seditiones faciunt in civitatibus.

d Causæ autem et principia motuum talium, supple, sunt, unde, id est, ex quibus ipsi disponuntur dicto modo; sicilicet amore lucri vel timore damni, et de dictis, scilicet ipsorum et amicorum. Et dicit, quod haec multiplicantur in septem, ibi, Sunt quidem ut numero septem existentes, supple: causæ. Et hoc est: Sunt autem ut plures, supple, causæ quam septem: quorum duo sunt eadem dictis, sed non eodem modo. Et exsequitur, ibi, Propter lucrum enim et propter honorem exacerbantur ad invicem. Et ostendit quomodo non eodem modo, ibi, Non ut obtineant sibi ipsis, lucrum scilicet, vel honorem, sicut dictum est prius: sed alios videntes, hos quidem juste: hos autem injuste plus habentes in eis, lucro scilicet vel honore.

Et enumerat ulterius usque ad septem, ibi, Adhuc propter injuriam (hoc est tertium), propter timorem (hoc est quartum), propter despecionem (hoc est quintum, quia vident se despici in civitate), propter excrescendam praeter proportionem (hoc est sextum idem, quia aliquis excrescit in civitate supra proportionem suæ dignitatis). Adhuc autem alio modo, septimo scilicet, propter verecundiam, quia non potest confusionem tolerare : propter impensionem, id est, quia plura impenduntur uni quam alii, « vel secundum aliam litteram propter parvipensionem », « quia scilicet ab aliis despiciuntur et quasi modicum reputantur : propter parvitatem quantum ad personas sive statum : propter dissimilitudinem, id est, quia in iis dissimilia sunt, et ad dissimilia judicant.

e His habitis, dicit qualiter ista sunt causæ dissentionum, ibi, Horum autem

injuria quidem et lucrum, quam habeant potentiam, in faciendo scilicet dissentiones, et qualiter causa, fere fuit manifestum, in principio scilicet istius partis, ubi dictum est qualiter hæc duo faciunt dissentiones.

Et subdit modum qualiter omnia alia enumerata faciunt dissentiones, ibi, Injuriantibus enim iis, etc. Et est sensus : Quando scilicet hi qui in principatu sunt, supergrediuntur et opprimunt subditos plus quam debent. Dicit ergo : Injuriantibus enim iis qui in principatibus et supergredientibus, seditiones movent, supple, alii, ad invicem, id est, contra se invicem, et ad politias, id est, contra politias : quia scilicet nolunt sustinere talem ordinem civilitatis. Et hoc est: Tantas potestales, id est, nolunt sustinere potestates quæ inferuntur eis. Alia littera habet, « dantes potestatem, » quæ scilicet injuriatur. Et quia hoc fit per superaceeptionem principum, distinguit superaceepitonem, quod scilicet superacceptio fit aliquando a propriis, quando scilicet auferuntur hominibus sua : aliquando a communibus, quando scilicet communiter distribuenda civibus usurpant sibi. Et hoc est : Superacceptio autem fit quandoque quidem a propriis, quandoque autem a communibus. Talem igitur potestatem faciendi dissentiones habet lucrum.

f Et subdit consequenter qualem potestatem habet honor faciendi dissentiones, ibi, Palam autem et honor, etc. Et est sententia, quod quidam inhonorati in civitate videntes alios honoratos, ex invidia dissentiones suscitant. Dicit etiam, quod hoc aliquando injuste fit, quando scilicet præter dignitatem aliqui honorantur : juste autem, quando secundum dignitatem honorantur. Dicit ergo : Palam autem et honor, et quid potest, et quomodo, supple, est, causa seditionis. Et ponit rationem, ibi, Etenim ipsi, id

<--- Page Split --->

est, quidam inhonorati, et alios videntes honoratos, seditiones faciunt, supple, ex invidia. Et distinguit quod hoc aliquando fit juste, aliquando injuste, ibi, Hæc autem injuste quidem fiunt, quando præter dignitatem aut honorantur aliqui, aut inhonorantur : juste autem, quando secundum dignitatem.

g Tertiam causam seditionis ponit, ibi, Propter excessum autem, quando aliquis, etc. ubi ostendit qualiter excessus est causa dissentionis. Et est sententia : Quando scilicet unus vel plures potentia sunt majores in virtute et potentia politeumatis, id est, dominio politiae : propter hoc alii timentes ne faciant Monarchiam, id est, Regnum, vel alios potentatus, scilicet sicut ducem exercitus, vel Ephoriam, vel Senatum, qui dicuntur proconsules insurgunt, et seditiones movent. Et addit, quod hæc est causa quare tales potentes in civitatibus, alii cives consueverunt aliquando relegare. Et nominat duas civitates, in quibus hoc factum est, Argum scilicet, et Athenas. Et addit quod melius fuisset a principio occurrere, ne ita crescerent in civitate, quam postea mederi per relegationem. Dicit ergo primo : Propter excessum autem, supple, fit seditio, quando aliquis fuerit potentia major, aut unus, aut plures, aut penes civitatem et potentiam politeumatis : tunc alii, supple, timentes quod insurgant ad principatum obtinendum, movent seditiones contra eos. Et assignat rationem, ibi, Ex talibus enim fieri consuevit Monarchia, quando scilicet tales usurpant sibi Regnum, vel potentatus, quando scilicet alios principatus usurpant. Et addit signum per quod hoc probatur, ibi, Propter quod alicubi, id est, in aliquibus civitatibus, consueverunt relegare, supple, sic crescentes in civitate, velut in Argo et Athenis : quamvis melius, supple, esset, a principio videre, id est, præcavere, qualiter non inessent, supple, in civitate, in tantum excedentes, quam postquam permiserint

fieri, in excessu scilicet, sanare posterius, supple, per relegationem.

h Et subdit ponens qualiter timor est aliquando causa seditionis, quod supra immediate in secunda causa enumeravit inter septem. Et est sententia, quod aliqui melefactores timentes sententiam contra se dari, præveniunt seditione. Et hoc dicit factum esse in Rhodo insula, ubi insignes qui injuriam intulerant populo, timentes sententiam contra se dari, prævenerunt, et seditionem moverunt populo.

Dicit ergo : Propter timorem autem seditiones movent et qui injusta fecerunt, timentes ne dent, id est, solvant vindictam : et qui injusta passuri, supple, erant, volentes prævenire antequam injusta, id est, mala patiantur, supple, movent seditiones. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Rhodo, supple, insula, convenerunt iusignes, id est, magni contra populum, cui scilicet intulerant injuriam, propter sententias quae superferebantur, insignibus scilicet. Pcr seditionem enim voluerunt tales sententias impedire.

i Et juxta illum modum sumit alium modum, scilicet quod propter despectionem, etc. : et fuit supra quartum enumeratum in secunda causa. Et est sententia, quod propter timorem despectionis quidam movent seditiones, et etiam insurgunt. Et dat exemplum, ibi, Sicut in oligarchiis, quando multi fuerint qui non participant politica dignitate, et putant esse valentiores eis qui participant, movent seditiones : et in democratiis, opulenti, qui contemnunt eos qui sine ordine, id est, gradu politica et sine principatu sunt, tunc illi contempti insurgunt et movent seditionem : aliquando etiam transmutant politiam. Et dicit quod hoc factum est in Thebis et in Syracusis, quae est civitas Siciliae.

Dicit ergo : Propter despectionem autem et seditiones movent et insurgunt.

<--- Page Split --->

Et dat exemplum, ibi, Velut in oligarchiis, quando plures fuerint qui non participant politica, id est, politica dignitate. Et dat rationem, ibi, Valentiore enim putant esse, supple, cum plures sint, et ideo movent aliis seditiones. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in democratii opulenti contemnentes eos qui sine ordine, id est, sine gradu politiae, et sine principatu, supple, seditionem moverunt. Et dicit ubi hoc factum est, ibi, Velut in Thebis post eam, scilicet seditionem, quae in Ænophytis pugnam, male politizantibus, id est, a male politizantibus. Et dicuntur populares qui æquales et unum sunt in populo per similitudinem quorum est democratia proprie. Et hoc est quod addit, ibi, Democratia corrupta est. Et hujus causa est, quia alii male politizantes moverunt eis bella, et corruperunt democratiam ipsorum. Et quae Megareorum (Megarea dicebatur magna civitas) quorum politia corrupta est propter victorum inordinationem, qui secum seditionem moverunt, et defectum principatus, democratici scilicet universalem. Corruperunt enim principatum democraticum, id est, populi. Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Syracusis, supple, corrupta est democratia, et mutata in tyrannidem Gelonis : et in Rhodo, insula scilicet, populus habebat democraticum principatum ante insurrectionem, tyrannorum scilicet, qui democratiam et regnum corruperunt in tyrannidem.

k Quartam causam transmutationis politiarum sive seditionis ponit, ibi, Fiunt autem et propter excrescentiam, etc. et dicit in summa, quod illa excescentia alicujus vel aliquorum civium preter proportionem, est causa transmutationis politiae. Et dat simile, quod sicut in corpore hominis excrescentia alicujus membri praeter proportionem dissolvit compositionem corporis, sicut si pes sit quatuor cubitorum, vel etiam figuram alterius animalis accipiat, sicut si accipiat quantitatem pedis camelì, vel equi,

dissolvitur compositio corporis hominis : ita in civitate dissolvitur politia, et transmutatur ordo civilitatis, quando aliquis vel aliqui permittuntur crescere divitiis, gloria, et potentatu, ita quod non sint proportionales aliis civibus. Et hoc est in summa quod continetur in littera.

Dicit ergo primo, ordinando litteram : Fiunt autem et propter excrescentiam, quae praeter proportionem, supple, est, transmutationes politiarum. Et causa est, quia in omni ordine multorum ad unum necesse est salvari proportionem, vel confusio inducet solutionem. Et hoc est quod inducit per simile, ibi, Sicut enim corpus, humanum scilicet, ex partibus componitur, et oportet augeri proportionaliter, ut scilicet major sit quae debet esse major, et minor quae debet esse minor, ut maneat commensuratio, partis scilicet ad partem, et omnium partium ad totum : si autem non, supple, talis commensuratio maneat, corrumpitur, corpus scilicet. Et subdit quomodo : Quando pes quidem quatuor cubitorum, supple, est, aliud autem corpus duorum palmorum, supple, est : in tali enim proportione non potest esse opus hominis, et sic dissolvitur corpus hominis : quia actus humanos exercere non potest : aliquando autem non dissolvitur secundum quantitatem, sed secundum qualitatem, quando scilicet in alterius animalis formam transmutatur. Et hoc est quod dicit, ibi, Aliquando autem utique et in alterius animalis formam transmutabitur, si non solum secundum quantitatem, sed secundum qualcrescât praeter proportionem. Et hujus simile fit in civitate, quando permittuntur in ea multiplicari serpentium hominis, scilicet per astutiam, vel leonum, scilicet per ferocitatem. Et hoc quod induxit, adaptat, ibi, Sic et civitas componitur et partibus, et maxime ex pauperibus et divitibus, quarum, scilicet partium, supra latet aliqua excrescens. Et dat exemplum ibi, Velut egenorum multitudo in drumcratiis et politiis. Et vocat politias illaquae commixtae sunt ex democratia et

<--- Page Split --->

oligarchia, sicut in praehabitis dictum est.

I Et subdit causam unde hoc frequenter accidit, ibi, Accidit autem aliquando hoc, et, id est, etiam propter fortunas : quia scilicet una pars civitatis per eufortunium vel infortunium humiliatur sub altera. Et dat exemplum in particulari ubi hoc accidit : Velut in Tarento, quae est civitas Apulie, quae quondam magna Graecia dicebatur, victis et pereantibus multis insignibus, de civitate scilicet, et infortunium a Iapygiiis scilicet, id est, a civibus illius civitatis quae sic dicta est, paulo posterius a Miditis 1, id est, civibus Midie civitatis, democratia facta est ex politia, id est, postquam victi sunt insignes in Tarento et ab Iapygiiis et Miditis, convenerunt cives Iapygiae et Midie civitatum, et reordinantes civilitatem in Tarento, ubi prius fuit politia commixta, scilicet ex oligarchia et democratia, fecerunt democratiam simplicem, in favorem populi scilicet, ut magis quiete viveret populus cum insignibus.

Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Argo, id est, in bello Argesti, iis qui in Septima pereuntibus. Septima autem hic proprium est nomen civitatis, cujus cives perierunt in bello campestri : supple, et tunc, a Cleomene Lacedæmone compulsi sunt admittere vernaculorum aliquos. Vernaculus autem dicitur servus intra domum natus et nutritus. Et intendit dicere, quod postquam occisi sunt cives qui liberi erant in Septima scilicet civitate, compulsi sunt admittere vernaculos, et illis dare jus civium, ut ex illis civitas numerositate civium consueta repararetur.

Et adhuc dat aliud exemplum, ibi, Et in Athenis (quae est civitas Graeciae, ubi fuit studium Philosophorum infortunatis, id est, infortunium patientibus in campo, id est, in campestri bello, insignes

pauciores facti sunt : quia, supple, occisi sunt. Et ponit causam, ibi, Quia militabant supputati, id est, ad certum numerum computati, sub Laconico bello, quos juvabant, et interfecti sunt. Accidit autem hoc et in democratiis, ubi est favor populi, et minus occidentur insignes. Pluribus enim egenis factis, vel substantiis augmentatis, transmutantur, scilicet democratiae (quae est principatus popularium) in oligarchias et potentatus, quae est principatus paucorum et divitum.

m Quintam causam transmutationis politiarum ponit, ibi, Transmutantur autem et politiae et sine seditione, etc. Et dicit in summa, quod propter electionem quorumdam aliquando transmutantur politiae : quia scilicet propter impensionem pretii, scilicet alicujus favoris, eligunt in principatus politiarum, qui non sunt amici politiae : et illi, quia honestatis non habent amorem, transmutant politias. Et dicit etiam, quod apud tales aliquando honorabilitas reputatur parum, et sic paulatim declinando tandem nihil reputatur : et tunc principatus et politia tandem ad nihilum rediguntur. Et haec est tota sententia istius partis.

Littera sic ordinanda est : Transmutantur autem et, id est, etiam politiae, et, id est, etiam sine seditione, propter electionem. Et non intelligit de electione simpliciter, sed de malo modo electionis : quia scilicet inidonei eligebantur. Alia littera, « Propter verecundiam, » scilicet passionis. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Herea, scilicet civitate. Et dat rationem : Ex eligibilibus enim, quia primo consueverunt principes eligere ad principatus, propter hoc fecerunt sortiales, ut scilicet non electione vitiosa, sed sorte principes ad principatus instituerentur. Et dat rationem : Quia eligebant, supple, indignos et verecundiam passos, et, id est, etiam propter impensionem, favoris

1 Antiqua translatio habet Medis, et etiam Leonardi Aretini translatio, cum hac nota :

<--- Page Split --->

scilicet vel pretii, quando scilicet permittunt principatus principales, sicut est Regnum et Ephoria, et hujusmodi majores principatus, intrare non amicos politie, qui de Republica nihil curabant, supple, sed indigni erant principatu. Et dat exemplum, Sicut in Horeo (civitas est Graeiae) dissoluta fuit politia principum, facto Heracleodoro, supple, principe, qui ex oligarchia, quae est principatus divitum et honorabilium, politiam et democratiam instituit, id est, principatum honorabilium, ad principatum populi reduxit.

n Et ponit aliam causam meliorem, ibi, Adhuc propter id quod penes parvum, supple, est : quia parva negligebant : primo enim attendenda erat in electione honorabilitas, quam postea non adeo exacte requirentes, sic paulatim defluxerunt ab honorabilitate, sicut etiam dicitur Eccles. (xix, 1) : Qui spernit modica, paulatim decidet. Et hoc est quod exponens subdit : Dico autem penes parvum : quia saepe latet magna facta transgressio legitimorum. Et est legitimorum neutrius generis, et vocat legitima quae attendenda sunt in electione principum. Et exponit, subdens : Quando negligunt quod parvum : parva enim paulatim negligere, magnam inducit transgressionem in fine : quia, sicut dixerunt Democritus et collega ejus Leucippus, « ex multis parvis componitur magnum. » Et Augustinus, « Vitasti grandia, cave ne obruaris arena. » Et dat exemplum ubi hoc accidit, ibi, Sicut in Ambracia (civitas est Asiae) parvum erat honorabilitas, quia non curabant scilicet, tanden nullius principabantur. Et hoc est quod exponendo subdit : Tamquam propinquum sit vel nihil differens ab eo quod nihil, id quod parvum. Parvum enim vitium in principio non reputatum, in fine nihil facit reputari etiam magna vitia : et propter hoc Aristoteles : « Parvus error in principio, magnum inducit

in conclusione. » Et sic finita est pars quinta de causa dissolutionis politiae.

o Sextam causam seditionis ponit, ibi, Seditionale autem et quod non ejusdem, etc. Et est sententia, quod saepe seditiones inducit in civitatibus, quod multos extraneos, qui non sunt ejusdem tribus cum ipsis, superinduunt, qui postea insurgentes, cives ejiciunt, et dominantur in civitate. Et dat exemplum in multis civitatibus, ubi oligarchiae et democratiae sic immutatae sunt ex advenis superinductis in civitatem.

Dicit ergo primo : Seditionale autem (et est sexta causa seditionis) et, id est, etiam, quod non ejusdem tribus, habitantes scilicet in civitate. Et quia qui primo sunt extranei, per connubia et amicitias possunt fieri contribules, et sic simul spirare in amicitiam unam, ideo subdit : Donec utique simul spiraverint, in unam amicitiam scilicet, quia tunc possunt concordare. Et dat rationem hujus : quia sicut civitas non fit ex quacumque multitudine, et in quocumque tempore, sed ex multitudine communicantium in tempore quando communicant : ita nec etiam in civitate bene cohabitare quacumque multitudo et in quocumque tempore, supple, facit civitatem. Et hoc est quod dicit, ibi, Sicut enim neque ex quacumque multitudine civitas fit, ita neque in quocumque tempore : et sic, supple, neque quacumque multitudo potest cohabitare in civitate.

p Et ostendit periculum quod ex hoc saepe factum est, ibi, Propter quod quicumque jam cohabitatores susceperunt, vel supervenientes, supple, extraneos, plurimi seditione divisi sunt. Et dat exemplum in speciali, ibi, Velut cum Traeseniis Achaici, id est, quidam advonae de Achaia cohabitaverunt Sybarin. Civitas est Dalmatiae, quam simul medificaverunt Troisi, id est, Trojani, expulsis etiam Achaicis, hoc est, de illa parti-

<--- Page Split --->

Græciæ ubi est Corinthus, quæ Achaia dicitur : et postea multiplicati sunt Achaici, et expulerunt Trojanos. Et hoc est quod dicit, ibi, Deinde Achaici plures facti ejecerunt Traænios. Et dicit «liam, quod inde accidit odium (et est corrupta littera, et vera littera est, dividium, et est idem quod dissidium) Sybaritis : et in Thurii Sybarite, id est, civitatibus collectis scilicet ex Achaicis et Træzeniis. Et subdit causam, quia illi qui inhabitaverunt primo, plus voluerunt habere de terra in possessione, et aliis ninus dare tamquam extraneis : et ex hoc contendere inceperunt. Et hoc est quod dicit, ibi, Exigentes enim plus hahere tamquam sua regione, id est, de sua, exciderunt, ejecti scilicet ab aliis.

Et ulterius multiplicat exempla, ibi, Et Byzantinis advenæ insidiantes, id est, Constantinopolitanis (Constantinopolis enim olim dicebatur Byzantium) depradati exciderunt per pugnam. Et adhuc multiplicat ulterius, ibi, Et Antissæi, profugas de Chio suscepto, per pugnam ejucerunt. Chio autem civitas est Rusie, unde nunc Thebalorum et variorum adducuntur merces 1. Et ulterius multiplicat exempla, ibi, Zanclæi autem Zancla civitas est maritima respiciens Samos iusulam) Samios suscipientes, id est, quosdam de insula, exciderunt ipsi expulsi a Samiis. Adhuc ulterius dat exempla, ibi, Et Apolloniate, id est, de civitate Apollonia, quam Apollonus in honorem Apollinis ædificavit, qui scilicet cives in Euxino ponto, id est, ex ponto, hoc est, ex mari Euxino, et dicitur Euximium : quia ibi est sita civitas Euximia, advenas superinducentes, supple, in civitatem suam, seditiones passi sunt, supple, ab eis. Et adhuc exempla multiplicat, ibi, Et Syracusani, scilicet in Italia, host tyrannica, supple, bella, extraneos, quos scilicet ceperant, et merces, id est, bona eorum, portantes, cives cum fecissent, in Syracusis, seditiones passi sunt,

et ad pugnam devenerunt : ingrati enim existentes beneficii accepti, hospites suos expellere nitebantur. Et adhuc dat exemplum, ibi, Et Amphipolitæ suscipientes Chalcidiorum erpulsos, exciderunt ab iis plurimi ipsorum : quia scilicet suscepti immemores beneficii accepti, se suscipientes expulerunt, et loca eorum possederunt. Unde Eccles. (xi, 31) : Non omnem hominem inducas domum in tuam : multæ enim sunt insidiae dolosi.

q Et inde subdit generaliter de causa seditionis in oligarchiis et democratiis, ibi, Seditiones autem movent, etc. Et dicit, quod in oligarchiis causa seditionis est multitudo, quæ conqueritur injusta sustinere : quia non participat æqualibus cum divitibus et potentatibus, cum æquales sint eis in libertate. In democratiis autem causæ seditionis sunt insignes conquerentes, quia participant æqualibus cum cœnis, cum inæquales eis sint.

Et hoc est : Seditiones autem movent, et, id est, etiam in oligarchiis quidem qui multi, id est, egeni, tamquam injusta sustinentes : quia non participant æqualibus, sicut dictum est prius, æquales existentes, id est. cum eis sint in libertate æquales : in democratiis autem, qui insignes, supple, movent seditiones : quia participant æqualibus, supple, tamen eis non æquales existentes. De his autem a principio istius quinti libri satis dictum est.

r Septimam causam seditionis ponit, ibi, Seditiones autem sustinent aliquando civitates, etc. Et ista causa sumitur ex locis in quibus sitæ sunt civitates. Sententia est hæc quod loca illa in quibus sunt sitæ civitates, ita aliquando disposita sunt, quod totum municipium non potest adunari in unum locum, neque cives simul esse, sed oportet quod quidam habitent in suburbiis et suburbanis et vicis diver-

<--- Page Split --->

sis : et sicut dividuntur loco, ita dividuntur communicantibus et communicationibus : quia non communicant nisi in his qui secum habitant et ab aliis dissident. Et hujus dat exemplum, quod sicut in exercitibus, ordinatis aciebus, parva apertura et divisio inducit divisionem totius exercitus, ita parva divisio in civitatibus inducit seditionem in tota civitate et destructionem politiae. Et dat exemplum de iis quae faciunt divisionem. Et dicit, quod prima dividentia sunt malitia et virtus. Secunda autem sunt divitiae et egestas. Dicit etiam quod parva dissentio inter aliquos cum assumitur a principatibus et dominis, magna fit in civitate, ita quod dissolvitur civilitas frequenter propter parvum quod in principio parvum erat : et propter hoc consuevit dici, quod principium est dimidium totius, vel plusquam dimidium : unde Horatius :

Dimidium facti qui bene cepit, habet.

Exemplum autem suum est de duobus litigantibus de causa amorosa, id est, de amasia, quam cum unus per lenonem attraxisset sibi, illi qui in politemutate erant, id est, domini politiae, diviserunt se, et tota civitas divisa est : et ideo oportet multum vereri divisionum principia : quia quod parvum est in principio, magnum fit in progressu. Et hoc est totum quod dicit in summa.

Littera sic legenda est : Seditiones autem sustinent aliquando civitates. Et subdit causam, Et, id est, etiam propter loca, id est, propter areas in quibus aedificantur. Et ostendit modum, ibi, Quando non bene apte habet regio ad hoc quod sit una civitas, id est, in unum municipium per murorum ambitum non est structa. Et dat exemplum, ibi, Velut in Clazoneniis, qui in Chytro, murorum scilicet circulo, habitabant, ad eos qui in insula : quaedam enim pars civitatis erat in insula quadam adjacente, et quaedam alia in circo murorum. Et Colophonii et Notii, id est, cives duarum civitatum

quarum una dicebatur Colophona, et altera Notica : et Athenis : quia civitas Atheniensis dividebatur in Areopagum, ubi habitabat Beatus Dionysius Areopagita, et in aliam partem, ubi communis populus habitabat. Et ostendit quomodo sic divisi non sunt de politia una, ibi, Non similiter sunt, id est, de una politia non sunt, sed magis demotici, id est, democratici sunt (δῆμος enim in Græco est populus, democratici autem populares) qui in habitant suburbium, quod est extra muros et ante portas, quam qui municipium, supple, inhabitant : agricolæ enim habitabant in suburbio, cives autem civilitati intendentes, in municipio, et sic in suburbio habitantes quasi democratia communicabant : cives autem in municipio quasi oligarchia : et sic divisio erat inter eos, quæ aliquando fuit causa dissentionis. Et hujus dat exemplum, ibi, Sicut enim in bellis penetrationes aperturarum etiam valde parvarum, quando scilicet turmas timens aliquis hostium aperit et irrumpit acie ordinata, tales aperturæ distrahunt acies, ita scilicet quod acies sic distractæ non adunantur ad pugnam, sed potius patent hostibus : ita videtur omnis diversitas facere dissidionem, supple, in civitatibus. Et gratia hujus enumerat diversitates, ibi, Maxima quidem igitur forte dissidentia, virtus et malitia : maxime enim dissident boni et mali : deinde divitiae et paupertas, quia etiam pauperes et divites non concordant : et sic utique altera magis quam altera, quarum una est, quæ dicta est, in isto scilicet capitulo, in quo sunt positæ causæ dissentionis inter cives.

Et subdit ostendens qualiter ex parvis crescunt magnæ dissentiones, sicut etiam dicitur Ecclesiast. (xi, 34) : A scintilla una augetur ignis, etc. Et hoc est : Fiunt quidem igitur seditiones non de parvis, supple, civitatibus : quia nec parvus cum parvo, nec parvus cum magno seditionem facere potest : sed ex parvis, supple, causis. Et hoc est : Seditiones

<--- Page Split --->

nitem faciunt ad magna, id est, consuevrrunt facere : maxime autem et parve invalescunt, quando inter dominos fiunt. Inter illos enim ex parvis causis saepe sumit initium magnum malum. Et dat exemplum : Velut accidit in Syracusis in antiquis temporibus. Et dicit quomodo : Transmutata enim fuit politia, id est, dominium politia quod vocatur politeuma, ex duobus juvenibus dissidentibus, supple, illis in principatibus, qui erant, id est, principibus, quando una pars principum adhaesit uni, scilicet juveni, et altera alteri. Et quod parva causa fuit, subdit, ibi, Circa amorosam causam, id est, pro quadam amasia quam amabant. Et dicit modum, ibi, Altero enim, illorum juvenum scilicet, absente, leno quidam existens, id est, qui procurabat amasias aliis. Et dicitur leno a quadam muliere quae lena vocabatur, quae primo prostituit juvenculas. Et dicit quid fecit ille leno, ibi, Amicum illius finxit, mulieris scilicet, et sic, supple, secundum qui non abscesserat, admisit : rursum autem ille, qui primo scilicet abscesserat, huic indignatus est, qui scilicet amasiam ab eo abstraxerat, uxorem ipsius, quae scilicet vera uxor fuit secundi, persuasit ut sibi scilicet consentiret, tamquam ipsum, id est, primum maritum, venire, id est, persuasit ei quod secundus venit ad eam tamquam esset primus, et cognovit eam : unde coassumentes, primus scilicet et secundus eos qui in politeumate, id est in dominio politiae, diviserunt omnes : quidam enim adhaescrunt uni, et quidam alteri : et sic omnes inter se divisi sunt.

t Ex hoc concludit propositum, ibi, Propter quod subditos quidem vereri oportet talia, et dissolvere praesidum et potentum dissentiones, scilicet ne ex talibus politia dissolvatur. Et dicit rationem, ibi, In principio enim fit peccatum, id est, initiatur peccatum : principium autem dicitur esse dimidium totius. Quare et quod in principio parvum peccatum,

supple, est, proportionale est, supple, initium ad finem et ad ea quae in aliis partibus. Sicut enim dicit Aristoteles in XVI Animalium, « sicut cordis virtus, ex quod est generatio totius corporis, proportionatur toti corpori : ita principium mali facti virtute malitiae suae producit magnum malum. »

u Octavam causam seditionis ponit, ibi, Totaliter autem insignium dissentiones, etc. Sententia est haec quod causa dissentionis civitatum sunt dissentiones insignium, id est, potentum in civitate. Et assignat eam, quia insignium dissentiones frequenter assumuntur a tota civitate : et sic dissolvitur politia. Et dat exempla multa, quae in universo sunt novem, sed reducuntur ad tres causas. Prima causa est, quod insignes quando dissident, attrahunt sibi partes civitatis : et sic tota civitas cadit in dissentionem. Secunda causa est, quando volunt aliqui approbari in civitate, vel augeri, vel principatum facere, tunc attrahunt partes civitatis in suum consensum, et sic dividunt eam. Tertia causa, quod aliquando simulant quod aliis inimicis civitatis volunt facere pugnam, et sic reliqui attrahunt sibi partes. Quarta causa est, quae tamen commixta est tertiae, quod aliquando simulant se mutare forum propter commune bonum : et sic iterum attrahunt sibi partes civitatis. et turbant eam, et mutant politiam. De quolibet istorum ponit plura exempla, quae satis erunt plana in litterae expositione. Dicit ergo primo : Totaliter autem, id est, universaliter insignium dissentiones coassumere. Insignium dissentiones dicuntur, quando viri clarea dignitatis in civitate dissentiunt, et hi coassumunt partes civitatis : sic enim fit quod tota civitas dividitur et compugnat. Et hoc est : Insignium dissentiones faciunt coassumere et totam civitatem, scilicet dissentiones insignium.

x Et dat exemplum, ibi, Velut in He-

<--- Page Split --->

stiva. Hestiea quaedam provinciola est Graeiae, in qua est villa vocata Postmiidica1 : in illa villa Postmidica accidit id quod hic dicit : et hoc est, quod duo fratres litigabant pro paterna haereditate, quorum unus qui fuit pauper,adjunxit sibi populares in lite : alter qui habuit substantiam, conjunxit sibi opulentos : et sic compugnavit tota civitas. Et hoc est, ibi, Duobus fratribus de paterna haereditate dissidentibus. Et ponit casum, ibi, Pauperior quidem enim, tamquam non proferente alio substantiam neque thesaurum quem invenit pater, id est, quem acquisivit pater, adduxit populares, pauperior scilicet, quia non habuit facultates unde conduceret divites : alius autem habens substantiam multam, opulentos, supple, adduxit in partem suam : et sic ex dissentione popularium et opulentorum turbata est tota civitas, et mutata politia.

y Et dat aliud exemplum, ibi, Et in Delphis, scilicet in insula, differentia, id est, dissentio, quae facta est ex cura, principum scilicet (quidam enim principes curabant de parte una, et quidam de altera) fuit principium omnium solitionum posteriorum. Et ponit causam qualiter hoc fuit, ibi, Hic quidem enim, id est, quidam auguratus quoddam symptoma, id est, signa, (symptomata enim febris sunt signa febris in medicina), ut venit, id est, postquam venit, ad sponsam, supple, accipiendam : auguratus enim erat ex signis quod non expediret ei accipere eam. Et hoc est quod sequitur : Non accipiens abscessit : hi autem, id est, alii parentes scilicet, sponsae et amici, tamquam injuriam passi, quia scilicet refutaverat sponsam, injeerunt, in culpam scilicet, sacrarum rerum sacrificatorem, id est, Sacerdotem. Et causa fuit, quia ille in extis animalium sacrificatorum a Sacerdote auguratus fue-

rat per Sacerdotem : et respondit Sacerdos quod non expediret sibi accipere, sicut expresse scribitur in libro ubi traditur scientia augurandi, quam scripsit Costabellius, quem quidam Costabulum vocant, qui etiam scripsit librum de Differentia spiritus et animae, et librum de Physicis ligaturis et de Colli suspensione. Dicit enim ille quod in haruspicio, quando sacrificatur animal, si in ungula, quando occiditur, dextra pars fluens sanguine currit super sinistram, signat prosperitatem ad votum inmulantis : si e converso sinistra super dextram, infortunium signat. Et in tali haruspicio responderat Sacerdos, quod ille qui promiserat sponsam accipere, infortunium pateretur si acciperet eam : et ideo abscessit : et propter hoc amici sponsae intorserunt culpam in Sacerdotem. Et hoc est quod sequitur, ibi, Et deinde tamquam sacrorum violatorem interfecerunt. Imponebant ei, quod pervertens ritum sacrificiorum male auguratus esset.

z Et inducit aliud exemplum, ibi, Et circa Mitylenam autem (Mitylena enim insula est inter Graeiam et Apuliam in mari sita) ex haereditatibus dissentione facla, multorum fuit principium malorum, et, supple, principium belli quod adversus Athenienses, habuerunt scilicet Mityleni, in quo, scilicet bello, Paches (tyrannus fuit quidam Mitylenus) cepit civitatem ipsorum, Athenas scilicet. Etnarratcasum, ibi, Timophane enim egenorum quodam, id est, de numero egenorum, relinquente duas filias, Doxander civis quidam Atheniensis coarctatus, supple, paupertate, et non accipiens filiis suis, supple, illas duas uxores, incepit seditionem, et Athenienses exacerbavit, advena existens civitalis. Et ex ipso sic seditio orta est et conturbatio politiae civitatis.

aa Et inducit adhuc exemplum, ibi, Et

<--- Page Split --->

in Phoccis, civibus scilicet (Phocca est civitas juxta Dalmatiam et Bulgariam) ex hæredatione facta seditione, id est, pro hæreditate. Et subdit inter quos, Circa Mnesæam patrem Mnasonis, et circa Euthycratem Onomarchi, supple, filium, seditio hæc principium fuit sacri belli Phoccis, id est, fortissimi belli : quia sacrum idem est quod forte.

bb Etinducit aliud exemplum, ibi, Fuit autem transmutata, et, id est, etiam in Epidamno, civitate scilicet Graeciae, politia ex nuptialibus. Et ponit casum : Cum desponsasset enim quidam filiam, Epidamni scilicet, qui a nomine loci sic dicebatur, et laxisset ipsum desponsati pater, id est, socer, qui est ut pater factus, in Epidamno scilicet principantium, alter, id est, unus comprehendit eos qui extra malitiam 1, id est, qui non erant conscii consilii mali, et habuit ille qui desponsavit, ut scilicet per hoc obtincret principatum. Et quare comprehenderit, subdit, tamquam delusus. Imposuit enim quibusdam non consciis quod consilium dedisset, et quod ipse delusus esset et principatum amisisset.

Et sic finis est illius partis, quae fuit octava causa seditionis civitatis. Et ex omnibus his nihil aliud est accipere, nisi quod parvum malum in principio, coassumptum a principibus et partibus civitatis, magni mali causa est in fine : et ideo summe cavenda sunt principia malorum. Et principiis ostendit Cato 2 obviandum esse, dicens :

Principiis obsta : sero medicina paratur, Cum mala per longas invaluere moras.

cc Nonam causam seditionis ponit, ibi, Transmutantur autem in oligarchiam, etc.» Et dicit tria in summa. Primum est, in quid transmutantur politiae consuete in civitatibus. Secundum est, quando trans-

mulantur. Tertium quae partes civitatis movent seditionem. Et dicit, quod transmutantur in oligarchiam et in demonratiam et politiam. Et ratio est, quia vincentibus potentatibus transmutantur in oligarchiam, vincente populo in democratiam, vincentibus mediis in politiam compositam ex democratia et oligarchia. Et hoc probat per sex exempla, quae per ordinem enumerat in littera, et sunt plana.

Dicit ergo primo : Transmutantur autem et in oligarchiam, vincentibus scilicet potentibus, et in 8rjwov, id est, in democratiam, vincente scilicet populo : et in politiam, mixtam scilicet ex democratia et oligarchia, vincentibus scilicet mediis : haec enim probata sunt in praecedentibus, et, id est, etiam ex eo quod approbari aliquid, supple, in civitate, vel augeri, supple, velle in civitate, vel principatum, vel partem civitatis : quando enim aliquid istorum vult aliqua pars in civitate, necesse est tunc transmutari politiam secundum partem civitatis vincentem, ut jam dictum est.

dd Et dat exemplum, ibi, Velut in Areopago, in vico Martis scilicet Athenis, consilium beneplacens, supple, fuit in Medicis (Media fuit quaedam provinciola subjecta Atheniensibus 2) videbatur enim, supple, Acropago, fortiorem facere politiam, supple, in Medicis : et sic factum est, et sic mutata est politia, eo quod hoc approbaverint Areopagi.

ee Et dat aliud exemplum de eodem, ibi, Et rursus navalis turba facta causa victoriae circa Salamaniam, quae etiam civitas fuit subjecta Atheniensibus. Et hoc est quod sequitur : Et per hanc, scilicet victoriam, praesulatus, id est, facta est causa prelationis, quod scilicet praefuit et ordinavit eam. Et tangit causam, ibi, Propter eam quae in mari potentiam, qua

1 Antiqua translatio habet politiam. 2 Distichon illud celeberrimum est Ovidii. 3 Ilie agitur potius de bellis Medicis, uti pa-

tet ex translatione Leonardi Aietini, post per tempora belli Persarum.

<--- Page Split --->

scilicet Athenienses navali bello subjeccerunt Salaminam, democratiam fortiorem fecit. Cum enim ante dominarentur in ea insignes Athenienses vincentes eos navali bello, oligarchiam insignium in democratiam verterunt, confortantes principatum populi super principatum insignium.

ff Et inducit tertium exemplum, ibi, Et in Argo (civitas est maritima) insignes acceptati, id est, recepti, circa eam quae in Mantinea pugnam, ad, id est, contra Lacedemones, conati sunt dissolvere eius, id est, democratiam, et convertere, supple, in oligarchiam.

gg Et inducit quartum exemplum, ibi, Et in Syracusis, quae est civitas Siciliae, cum esset populus causa victoriae belli, quod ad Athenienses, id est, quod Syracusani habuerunt contra Athenienses, ex polilia (qua prius scilicet utebantur) in democratiam transmutatio facta est. Et ratio est, quae dicta est : quia vincente populo necesse fuit ut secundum principatum populi civitas ordinaretur.

hh Et inducit quintum exemplum, ibi, Et in Chalcidc, id est, in Chalcedonia, populus cum insignibus ex concordia, supple, tyrannum Phoxum perimens, qui scilicet ante principabatur in Chalcedonia, statum habebat politiae 1, mixte scilicet, vel habebat politiam mixtam, scilicet ex democratia et oligarchia : eo quod tunc populus cum insignibus concordabat.

ii Et inducit sextum exemplum, ibi, Et in Ambracia (civitas est maritima) rursum similiter populus coejiciens, id est, pari consensu ejiciens, Periandrum tyranum, his, id est, ab his qui infesti erant, supple, Periandro, in seipso, populo scilicet, constituit politiam, remota scilicet tyrannide Periandri in omnibus.

kk His causis dissentionis positis, subdit universaliter, quod oportet non latere, quod quæcumque pars in civitate causa potentiae potest super aliam, sive sint idiotæ, sive principatus, sive tribus et totaliter qualiscumque multitudo, statim movet seditionem. Et hoc est quod dicit, ibi, Et universaliter etiam oportet hoc non latere, quod qui potentiae causa facti sunt, supple, in civitate, et idiotæ, id est, populares, et principatus, id est, principes, et tribus, consanguinei scilicet et cognati, et totaliter, id est, universaliter pars, et qualiscumque multitudo, seditionem movent, supple aliis. Et tangit duplicem causam. Dicit enim : Quia si inferiores sunt, invident superioribus, et movent seditionem : si autem superiores sunt nolunt contenti esse æqualibus cum inferioribus, et iterum movent seditionem. Et generaliter subdit, quod quandocumque contrariæ partes in civitate æquantur in potentia, et non sit media pars quæ possit constringere utrumque, statim ad invicem movent seditionem. Et hoc est : Aut enim qui iis honoratis invident, inchoant seditionem, inferiores scilicet superioribus : aut isti, scilicet superiores propter excessum, id est, quia excedunt minores divitiis et potentia non volunt manere in æqualibus, cum inferioribus scilicet : et tunc iterum movent seditionem.

11 Et subjungit, quod semper partes contrariae movent seditionem, ibi, Moventur autem politiae, et, id est, etiam quando quae videntur esse contrariae partes civitatis, æquantur invicem. Et dat exemplum, ibi, Velut divites et populus : medium autem sit nullum aut valde purvum, ita quod utrumque constringitur non possit. Et subdit causam, ibi, Ni enim multum excedat alterutra partium ad manifeste valentius, id est, quod manifestum sit quod altera valentior sit quam alia, reliqua, debilior scilicet, non null

<--- Page Split --->

periclitari : et ideo, supple, non se opponit, et sic non fit seditio.

Ex hoc concludit, quod boni et virtusi semper pauci sunt respectu malorum, et numquam faciunt seditionem. Et hoc est : Propter quod et qui secundum virtutem differunt, non faciunt seditionem, ut est dicere. Et ponit rationem, ibi, Pauci enim fiunt ad multos, supple, non virtuosos.

Deinde ponit epilogum de omnibus causis dictis, ibi, Universaliter quidem igitur circa omnes potitias principia et causæ seditionum et transmutationum habent hunc modum.

mm Decimam causam transmutationis sive seditionis ponit, ibi, Movent autem politias : et est generalis. Positis ergo omnibus causis seditionis supra dictis, ponit hic duos modos, qui generaliter sunt circa omnes causas, dicens quod omnis politia movetur per violentiam, vel per fallaciam. Et hoc dupliciter. Primo, quia aliquando per fallaciam decipientes faciunt eos voluntarie transmutare politiam, postea deceptos per violentiam detinent, ne redeant. Et dat exempla, sicut consuevit.

Dicit ergo primo : Movent autem politias quandoque quidem per violentiam, quandoque autem per fallaciam : per vio-

lentiam quidem aut mox a principio, quandoque scilicet compellunt mutare politiam : aut posterius cognitos, quando scilicet primo decipiunt, et postea per violentiam compellunt in deceptione remanere. Et hoc est quod subdit, ibi, Etenim fallacia duplex. Qui quidem enim cum deceperint primo, voluntariorum transmutant politiam, ita scilicet quod illi ex voluntate consentiant, decepti tamen : deinde posterius violentia detinent involuntariorum, supple, politiam, et tenere scilicet cogunt : primo enim decipiunt, et postea cum redire vellent, non permittunt. Et dat exemplum, ibi, Velut in trecentis qui populum deceperunt, supple, primo dicentes regem daturum pecuni as ad bellum adversus Lacedæmones. Et sic patet in praehabitis in secundo libro, quod Lacedæmoniorum politia primo erat in Creta. Et cum mentiti fuissent, quia scilicet rex non dedit pecunniam, conabantur dtinere politiam. Aliquando autem a principio cum persuaserint, decipiendo scilicet, et posterius iterum persuasis ipsis voluntariis principantur. Non enim permittunt redire ad politiam consuetam.

Postea ponit epilogum de omnibus dictis in isto capitulo, ibi, Simpliciter 1 quidem igitur circa omnes politias ex dictis accidit fieri transnutationes.

<--- Page Split --->