CAPUT I.
De causis mutationum Rerumpublicarum, et quae hic consideranda ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a De aliis quidem igitur quae praelegimus, fere dictum est de omnibus : ex quibus autem transmutantur politiae, et ex quot, et ex qualibus, et quae sint uniuscujusque politiae correctiones, et ex qualibus ad quales maxime transferuntur : adhuc autem salvationes quae sint uniuscujusque et communiter et sigilla-
De aliis quidem omnibus, de quibus dicere proposuimus, fere dictum est : ex quibus autem mutantur Respublice, et quot ea sint, et qualia, et quaenam sint singularum Rerumpublicarum corruptiones et labes, et ex qualibus in quales maxime mutantur : praeterea, quae remedia generaliter et specialiter cujusque, et
<--- Page Split --->
tim : adhuc autem per quae utique maxime salvabitur politiarum unaquaeque, considerandum consequenter.
per quae maxime conservari possit unaquaeque Respubliea, considerandum deinceps erit.
b Oportet autem primo suscipere principium, quia multæ factæ sunt politiæ, omnibus quidem confitentibus quod justum, et quod secundum proportionem æquale : adhuc autem peccantibus, sicut dictum est et prius. Δῇμὸς quidem enim factus est ex eo quod est æquales in quocumqne existentes, putare simpliciter esse. Quia enim liberi similiter omnes simpliciter æquales esse putant.
Oportet autem prius illud principium assumere, quod plures sunt formæ Reipublicæ, et in his confitetur quidem omnes justitiam, et convenientem æquitatem : sed aberrant ab ea, ut est ante dictum. Nam populus constat ex his, qui cum sint secundum quid pares, putant se simpliciter pares.
c Oligarchia autem ex eo quod est inaequales in quocumque existentes, existimare totaliter esse inaequales. Secundum substantiam enim inaequales, simpliciter inaequales existimant esse. Deinde quidem ii tamquam æquales existentes, omnibus æqualibus volunt participare : ii autem tamquam inaequales existentes, supergredi quærunt : quod enim plus, inaequale. Habent quidem igitur politiæ omnes aliquid justum, vitiatæ autem sunt simpliciter. Et propter hanc causam, quando non secundum existimationem, quam forte ulrique habent, participent politia, seditiones faciunt.
Paucorum vero potentia ex his, qui cum præstent aliqua re, se in cunctis præstare arbitrantur. Opibus enim superantes, simpliciter existimant se superare. Deinde vero illi quasi pares existentes, in cunctis dignum putant se parcom portionem habere. Hi autem quasi superiores sint, majora sibi competere arbitrantur. Majus enim inæquate. Habent vero omnes aliquid justum, sed simpliciter aberrant. Et ob eam causam, quando non pro opinione sua utrique reportent de Irepubliea, seditiones concitant.
d Omnium autem justissime quidem utique seditiones facerent, minime autem hoc agunt, qui secundum virtutem differunt. Maxime enim rationabile inaequales simpliciter esse hos solum.
Omnium vero justissime hoc facerent qui virtute præcellunt, qui tamen minime omnium id faciunt. Nam hi simpliciter rationabile est, ut soli præferantur.
e Sunt autem quidam qui secundum genus excellentes, non dignificant æqualibus seipsos propter inæqualitatem hanc. Nobiles enim esse videntur, quibus existunt progenitorum virtus et divitiæ. Principia quidem igitur, ut est dicere, hæc et fontes seditionum sunt, unde seditiones moventur.
Sunt autem quidam, qui præstantes genere, plus habere se dignos putant. Videntur nobiles esse illi, quorum majorum virtute et divitiis; præditi fuere. Hinc principia et fontes, ut ita dixerim, seditionum oriuntur.
f Propter quod et transmutationes fiunt dupliciter. Quandoque quidem enim
Quapropter et mutationes merito fiunt, quandoque ex præsenti statu ad alium,
<--- Page Split --->
ad politiam, ut ex instituta aliam constituant, velut ex democratia oligarchiam, aut democratiam ex oligarchia, aut politiam et aristocratiam ex iis, aut has ex illis. Quandoque autem neque ad constitutam politiam, sed institutionem quidem eligunt eamdem, per ipsos autem esse volunt hanc, velut oligarchiam et monarchiam.
ceu ex populari gubernatioue ad paucorum potentiam, vel ad popularem ex paucis, vel ad Rempublicam et optimatem ex illis, vel ad illas ex istis. Quandoque praesentem gubernandi formam non quaerunt mutare, sed in ea permanentes, pro se illam suscipiunt, ut paucorum potentiam, vel monarchiam.
g Adluc de eo quod est magis et minus velut oligarchiam existentem ad magis oligarchizari vel ad minus : aut democratiam existentem, ad magis democratizari, vel ad minus. Similiter etiam et in reliquis politiis, ut aut intendantur, aut remittantur.
Insuper circa magis et minus, ceu vel paucorum potentiam existentem, magis extendere, vel coercere : vel popularem statum ampliare, vel restringere. Eodemque modo de aliis speciebus ampliandis, vel restringendis.
h Adhuc ad partem aliquam politiae movere, puta principatum aliquem instituere, vel destruere, sicut in Lacedæmonia aiunt quidam Lysandrum conatum fuisse dissolvere regnum : et Pausaniam regem, Ephoriam : et in Epidamno autem transmutata fuit politia secundum partem, pro Philarchis enim consilium fecerunt. Apud Ælienses autem in prætorio eorum necesse est adhuc qui in politeumate, ire principatus, cum eligitur aliquis principatus. Oligarchicum autem et princeps unus in hac politia.
Vel in aliqua parte Reipublicæ movenda, ceu magistratum quemdam de novo inducere, vel removere, ut apud Lacedæmonios ferunt Lysandrum tentasse regiam potestatem tollere : et Pausaniaim regem, Ephoros : et Epidamni mutata est Respublica in parte, cum pro tribuum præfecis senatores creaverunt. Apud Ælienses vero necessarium est illorum etiam qui versantur in Republica dignitates invadere, quando creatur magistratus aliquis. Paucorum autem potentiæ erat in hac Republica, quod unus solus ad magistratum sumebatur.
i Ubique enim propter inæquale seditio, non solum inæqualibus existit proportionale. Perpetuum enim regnum inæquale, si sit in æqualibus : totaliter enim æquale quærentes, seditiones faciunt.
Ubique enim propter inæqualitatem oritur seditio, disparibus tamen non existit proportio. Perpetua enim potestas regia iniqua foret, si esset in paribus : omnino enim quærentes æquum, in seditiones incidunt.
k Est enim duplex quod æquale : hoc quidem enim numero, hoc autem secundum dignitatem est. Dico autem numero quidem, multitudine, aut magnitudine idem : et æquale secundum dignitatem autem, quod ratione, ut puta excedunt secundum numerum æqualì, tria duo, et hoc unum : ratione autem
At enim duplex est æquum : unum numero, alterum dignitate. Numero quidem, ceu multitudine, ac magnitudine, idem et æquum. Dignitate autem dico id quod est secundum rationem, ceu tria excedunt duo, secundum æqualem numerum, et hæc unum. Dico autem quatuor excedere duo, et in hoc uno : æqua
<--- Page Split --->
quatuor duo, et hoc unum : æqualis enim pars duo ipsorum quatuor, et unum duorum : ambo enim dimidium.
enim pars duo ex quatuor, et unum ex duobus : ambo enim medietates.
1 Confitentes autem simpliciter esse justum, quod secundum dignitatem, differunt, sicut dictum est prius : ii quidem, quia si secundum aliquid æquales sint, æquales totaliter esse putant : ii autem, quia si secundum aliquid inæquales, omnibus inæqualibus dignificant seipsos.
F atentes autem simpliciter esse justum id quod est secundum dignitatem, contendunt, ut prius dictum est : alii, quia si in aliquo sint pares, se penitus pares existimant : alii, quia si in aliquo præstant, in cunctis se superare arbitrantur.
m Propter quod et maxime due fiunt politiae, 8r^jmo; et oligarchia. Nobilitas enim et virtus in paucis, haec autem in pluribus. Nobiles enim et boni nusquam centum, egeni autem in multis locis.
Quamobrem duæ præcipue fiunt gubernandi formæ, populus scilicet et paucorum potentia. Nobilitatem enim ac virtutem in verbis quidem omnes fere usurpant. At enim qui revera nobiles ac boni sint, nusquam centum reperiuntur : divites autem multis in locis.
n Simpliciter autem omnino secundum utramlibet æqualitatem ordinatum esse, pravum. Manifestum autem ex eo quod accidit : nulla enim ex talibus politiis mansiva manifesta est. Hujus autem causa : quia impossibile a primo, et eo quod in principio vitiato, non occurrere in fine malum aliquod. Propter quod oportet hoc quidem arithmetica æqualitate uti, hoc autem ea quæ secundum dignitatem.
Simpliciter vero omnino secundum alterutra statuere æqualitatem, improbum est. Patet autem ex eo quod contingit : nulla enim hujusmodi Rerumpublicarum recipit stabilitatem. Causa vero hujus, quia impossibile est ex primo errore in principio commisso, non evenire ad extremum aliquid mali. Quare opus est partim arithmetica æqualitate uti, partim ea quæ est secundum dignitatem.
o Attamen securior magis et minus seditiosa democratia quam oligarchia. In oligarchiis quidem enim fiunt duæ, quæ ad invicem seditio, et adhuc quæ ad populum. In democratiis autem, quæ ad oligarchiam solum : ipsi autem populo ad seipsum, quod et dignum dicere, non fit seditio.
Verum tamen tutior est ac minus seditioni subjacet popularis gubernatio, quam paucorum. Nam in paucorum gubernatione duæ gignuntur seditiones : una inter seipos, alia ad populum. In gubernationibus autem populi una tantum seditio fit ad paucorum potentiam : ipsis vero inter se, quod quidem dignum dictu sit, non accidit seditio populi.
p Adhuc autem quæ ex mediis politia propinquior populo, quam ei quæ paucorum, quæ quidem est securissima talium politiarum.
Insuper mediocrium hominum gubernatio propinquior est populari gubernationi, quam illi quæ paucorum, quæ quidem est magis tuta, quam aliqua hujusmodi Rerumpublicarum.
<--- Page Split --->
a Dicit ergo primo : De aliis quidem igitur quae praelegimus, quantum scilicet ad species politiarum et partes, fere dictum est de omnibus. Et ponit statim de quibus numerandum est quantum ad proprias passiones politiarum, ibi, Ex quibus autem transmutantur politiae, et ex quot, et ex qualibus, et quae sint uniuscujusque politiae corruptiones, et ex qualibus ad quales maxime transferuntur : adhuc autem salvationes quae sint uniuscujusque et sigillatim : adhuc autem per quae utique maxime salvabitur politiarum unaqueque, considerandum consequenter dictis. Penes ista quae hic enumerat, est accepta divisio in principio istius quinti libri posita.
In hoc autem quinto libro intendit Aristoteles de transmutationibus et corrigentibus et salvantibus politias. Et ideo dividitur in tres partes. In quarum prima ponit transmutantia politias. In secunda ponit accidentia politiarum, ibi (cap.3), Secundum unamquamque enim speciem politiae, etc. In tertia determinat de salvatione politiarum, ibi (cap. 6), De salvatione autem communiter et sigillatim, etc.
Prima harum partium habet duo capita, in quorum primo determinat quae sit causa transmutationis. In secundo ex quibus fiunt seditiones per quas politiae transmutantur, ibi (cap. 2), Quoniam autem consideramus, etc.
Adhuc hoc capitulum (primum scilicet) dividitur in duas partes, in quarum prima determinat quae sit causa transmutationis politiarum in communi. In secunda quae sit causa transmutationis principatus, ibi (lit. h), Adhuc ad partem a'iquam politiae, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quale justum est in democratia, circa quod peccatur, ex quo politia transmutatur. Secundo ostendi unde oligarchia transmutatur, ibi (litt. c), Oligarchia autem ex eo, etc. Tertio ostendit, quod aristocratia quae maxime habet eausam seditionis ex inaequali, minime hoc agit, ibi (litt. d), Omnium autem justissine quidem, etc.
Sententia prime partis est haec, quod primo dicit quid considerandum, et quid inquirendum sit in toto isto libro quinto. Secundo docet quid consideratur specialiter in democratia, et dicit esse aequale secundum libertatem : et quando contendunt de hoc, transmutatur politia.
b Sicut autem in praehabitis saepe dictum est, ista tractare impossibile est, nisi a principio convenienti. Et hujus causa est, quia modus omnium scientiarum et finis est scire, qui non potest salvari in hac scientia: quia finis istius est operari et non scire, sicut in primo de Anima dicit, quod « practice demonstrationes stant ad opus, scibiles autem ad causam. » A tali ergo principio inchoans tractatum, dicit quod multae factae sunt politiae, ut in quarto libro habitum est : sed in hoc conveniunt quod omnes confitentur aliquod justum : et hoc justum consistit in eo quod secundum proportionem aequale est, contra quod peccantes, in politiam peccant. Et ostendit quid sit illud justum in democratia, dicens quod aequale secundum libertatem est justum quod attenditur in democratiis : et peccatum quod fit in democratiis, est putare quod aequales secundum libertatem in omnibus debeant esse aequales.
Dicit ergo primo, a quo principio est inchoandum, ibi, Oportet autem primo suscipere principium, supple, conveniens, a quo procedamus. Et ponit illud principium, ibi, Quia multae factae sunt politiae, omnibus quidem, supple, politiis, confitentibus quod justum hoc, supple, est aliquod justum. Et determi-
<--- Page Split --->
nat quid sit illud justum, ibi, Et quod secundum proportionem aequale. Et debet intelligi aequale secundum proportionem in democratia, aequale secundum medietatem proportionis arithmeticae, quod est aequale rei : et peccare in politia, est peccare contra hoc aequale. Et hoc est quod dicit, ibi, a?i?os enim quidem factus est, id est, democratia, ex eo quod est aequales in quocumque existentes, sicut scilicet in libertate, putare simpliciter aequales esse. Et ostendit rationem, ibi, Quia enim liberi similiter omnes simpliciter aequales esse putant : demoeratici enim in civitate omnes liberi sunt, sicut saepius habitum est : quia ex servis non potest esse civitas, cum servus in nullo sufficiat sibi : civitas autem in omnibus sit sibi sufficiens. Peccatum autem est quando similes in libertate, simpliciter aequales se esse putant. Et hoc non est verum, quia ex aliis conditionibus et fortunis inaequales esse possunt : et ex his inaequalium digni sunt. Et sic finita est prima pars prima partis.
c Deinde cum dicit, Oligarchia autem ex eo, etc. ostendit unde oligarchia transmutatur, et unde oritur peccatum transmutans eam : quia enim inaequales sunt in aliquo, sicut scilicet secundum substantiam, in qua divites egenis inaequales, putant et male quod in omnibus commutandis et distribuendis debeant esse inaequales : et ex hoc oritur seditio dissolvens politiam.
Dicit ergo primo unde oligarchia facta est. Oligarchia autem, supple, fit, ex eo quod est inaequales in quocumque eristentes, eristimare totaliter inaequales, supple, debere esse. Et dat exemplum, ibi, Secundum substantiam enim inaequales, id est, secundum divitias existentes, simpliciter inaequales eristimant esse, et hoc non est. Et hoc est quod addit, quod ex hoc oritur contentio, ibi, Deinde ii quidem, egeni, supple, tamquum aequales existentes, in libertate sci-
licet, in qua omnes cives sunt aequales, omnibus aequalibus volunt participare, scilicet et in commutandis et in distribuendis : ii autem, id est, divites, tamquam inaequales existentes, in divitiis scilicet, supergredi quaerunt. Et subjungit generaliter, ibi, Quod enim plus, scilicet habet unus super alium, inaequate, id est, hoc facit inaequales esse cives.
Et ex his concludit, ibi, Habent quidem igitur politiae omnes aliquid justum. Et hoc est, sicut dicit in V Ethicorum, « justum quod accipitur secundum aequale medietatis arithmeticae, non secundum aequale geometricae. » Et ostendit de vitiatis unde oritur contentio, ibi, Vitiatae autem sunt simpliciter. Et, id est, etiam propter hanc causam. Et ostendit modum, ibi, Quando secundum astimationem, quam forte habent de seipsis utrque, participent politica, id est, in politia distribuendis et commutandis, seditiones faciunt. Vult enim magnus plus habere in lucro, et minus in damno : et contra hoc contendit alius aequalis sibi in libertate secundum democraticum principatum : et ex tali contentione dissolvitur politica.
d Deinde cum dicit, Omnium autem justissime, etc. ostendit quod aristocratia quae videtur habere causam seditionis, minime hoc agit. Et dicit quod nulli ita juste contenderent de inaequalitate sicut virtuosi, et tamen minime contendunt. Et hujus causam dicit esse, quia virtus maxime est secundum rationem : et ideo licet inaequales sint aliis, tamen vitant contentiones, propter mala sequentia.
Dicit ergo primo : Omnium autem justissime quidem utique seditiones facerent, minime autem agunt, qui secundum virtutem differunt, in aristocratiis scilicet. Et ponit rationem, ibi, Maxime enim rationabile, supple, est, inaequales simpliciter hos esse solum, virtuosos scilicet. Et rationem dicit Seneca : quia sci-
<--- Page Split --->
liet virtus sola est quæ confert magnitudinem dignitatis.
lut oligarchiam, et monarchiam, quæ est Regnum.
e Et rationem istius subdit de his conferentibus magnitudinem, ibi, Sunt autem quidam qui secundum genus excellentes, non dignificant aequalibus seipsos propter inaequalitatem hanc: videtur enim eis quod majoribus digni sint quam alii. Unde dicit : Nobiles enim esse videntur, quibus existunt progenitorum virtus et divitiae : et propter virtutem progenitorum, quam tamen non habent, dixit Aristoteles in primo libro hujus scientiae, quod « tales nobiles sunt domi et non ubique. » Propter divitias dicit Seneca, quod « nobilitas non est nisi antiquae divitiae. »
Et ex his concludit, ibi, Principia quidem igitur, ut est dicere, haec, supple, in universali (et intelligit de principiis politiarum) et fontes seditionum sunt, supple, et haec sunt principia, unde seditiones moventur.
f Ex his elicit quod seditiones sunt causae transmutationis politiarum : et quia duplex dicitur mutatio politiarum, oritur ex illis duplex seditio : quia aliquando transmutatur politia una ad aliam ab Antiquis tamen conglututam : aliquando ad novam quam ipsi contendentes inter se constituant. Et hoc est quod dicit, ibi, Propter quod et transmutationes fiunt dupliciter. Quandoque quidem enim ad politiam, supple, prius constitutam, ut ex instituta aliam constituant. Et dat exemplum, ibi, Velut ex democratia oligarchiam, aut e converso ex oligarchia democratiam aut politiam, quae supra dicta est mixta ex oligarchia et democratia, aut aristocratiam ex his, aut has ex illis, e converso scilicet. Quandoque autem, supple, transmutantur neque ad constitutam politiam, ab Antiquis scilicet, sed institutionem quidem eligunt eamdem, id est, in communi. Et ponit causam, ibi, Per ipsos autem esse volunt, id est, per seipsos hanc, scilicet politiam institutam esse volunt. Et dat exemplum, ibi, Ve-
g Et subdit, quod aliquando miscent duas in unam, ibi, Adhuc de eo quod est magis et minus, quia commiscent duas : tamen magis volunt habere de una quam de alia. Et hoc ostendit, ibi, Velut oligarchiam existentem ad magis oligarchizari, vel ad minus : aut democratiam existentem ad magis, supple, volunt, democratizari, vel ad minus. Similiter autem et in reliquis politiis, ad quas scilicet transmutantur, ut aut intendantur, ad magis scilicet, aut remitantur, ad minus scilicet.
h Deinde cum dicit, Adhuc ad partem aliquam, etc. ostendit quod aliquando moventur principatus de uno principatu ad alterum. Et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit quomodo moventur principatus de uno in alium. Secundo ponit causam, ibi (litt. k), Est enim duplex quod aequale, etc.
In prima parte dicit tria. Primum est, qualiter moventur diversi principatus. Et dat exemplum in Lacedæmonia, ubi Lysander conatus fuit dissolvere regnum, et Pausanias Rex conatus fuit dissolvere ephoriam, et in Epidamno transmutata fuit politia secundum partem principatus pro philarchis, id est, principatum ambientibus et amantibus. In prætorio autem necesse est adhuc per eos qui politeumate, id est, in politiæ dominio, mutari principatum de uno in alium. Et subjungit generaliter causam: quia scilicet æquale quærentes, seditiones faciunt in omni politia. Et hæc est sententia primæ partis in summa.
Dicit ergo primo : Adhuc autem ad partem aliquam politiæ movere, supple, contingit politiam, puta principatum aliquem instituere vel destruere. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Lacedæmonia aiunt quidam Lysandrum qui se elevavit contra Regem, conatum fuisse dissolvere regnum. Et
<--- Page Split --->
aliud exemplum dat, ibi, Et Pausaniam regem, qui successit Lysandro, supple, conatum fuisse dissolvere ephoriam. Ephoria est (sicut dictum est) principatus procuratorum negotiorum communium. Et in Epidamno1, quae est civitas Graeiae, transmutata fuit politia secundum partem. Et ostendit in quo, ibi, Pro philarchis enim, id est, amantibus principatus, consilium fecerunt, id est, consules elegerunt. Et ratio fuit, quia philarchae ambitiosi fuerunt amantes principatum, propter quod populum oppresserunt. Consules autem sapientes, sub quibus populus in pace et quiete vivebat. Apud Ælienses autem in prætorio eorum, Æliensium scilicet, necesse est adhuc qui in politeumate, id est, in domino politiae, supple, sunt, ire principatus, per successionem scilicet, cum eligitur aliquis princeps. Et ostendit de qua politia sint haec, ibi, Oligarchicum autem et princeps unus in hac politia, Epidamnorum scilicet. Et sic patet quod in multis locis mutantur principatus, pars politiae.
i Et subjungit generalem causam, ibi, Ubique enim propter inaequate seditio, supple, fit. Et ratio est, quia si aequales inaequalia accipiant, statim compugnant. Et subjungit rationem, ibi, Non solum inaequalibus proportionale existit, supple, sed etiam existit proportionale in iis quae sunt inaequalia. Et dat exemplum, ibi, Perpetuum enim regnum (quia regnum est principatus ad vitam vel successionem generis in filios et nepotes) inaequate si sit, id est, quamvis sit, in aequalibus, supple, contingit: quia pauperes nonsufficientes sibi, non sunt apti regno. Et subjungit rationem, ibi, Totaliter enim aequale quaerentes, seditiones faciunt. Et vocat totaliter aequale secundum arithmeticam medietatem: hoc enim quaerentes secundum dignitatem inaequales, statim faciunt seditiones.
k Deinde cum dicit, Est autem duplex quod aequale, etc. gratia hujus quod dictum est immediate, distinguit aequale per omnem modum, sicut in V Ethicorum, et ex hoc infert causam seditionis. Dicit ergo : Est autem duplex quod aequale : hoc quidem numero est aequale, sicut duo et duo, quatuor et quatuor : hoc autem secundum dignitatem est, supple, aequale. In commutationibus oportet attendi aequale numero, ut scilicet tantum pro tanto commutetur : in distribuendis autem oportet attendi aequale secundum dignitatem, ut scilicet principi distribuatur quantum dignum est, et militi secundum dignitatem suam, et sic de aliis. Et explanat utrumque aequale, sicut fecit in V Ethicorum, ibi, Dico autem numero quidem, scilicet aequale, multitudine, aut magnitudine idem. Et dicit, multitudine, propter numerum pretii : magnitudine autem, propter magnitudinem valoris et ponderis : hoc enim attenditur in commutandis quod est mensura commutabilium, ut dicit in V Ethicorum. Et exponit aequale secundum dignitatem. Et aequale secundum dignitatem, supple, dicitur aequale, quod ratione, id est, quod proportione geometrica aequale, in aequa proportione : aliud autem proportionale principi, et aliud est militi. Per eumdem modum sicut Theologi distinguunt necessarium personae et necessarium homini. Multo enim majus est necessarium principi quam militi, et Episcopo quam Sacerdoti. Et exponit utrumque, sicut in Ethicis per exempla, ibi, Ut puta excedunt, secundum numerum quidem, aequali, tria, duo : et hoc, duo scilicet, unum, supple, excedunt. Ratione autem, id est, proportione, quatuor duo, scilicet excedunt, et hoc, scilicet duo, unum. Et ponit rationem, ibi, Aequalis enim pars duo ipsorum quatuor, et unum duorum Et exponit : Ambo enim dimidium, scilicet unum duorum, et duo quatuor.
<--- Page Split --->
I Deinde ex his quae dicta sunt, infert quid est causa seditionis, ibi, Conftentes autem simpliciter, id est, universaliter, esse justum, quod secundum dignitatem, supple, tantum est justum, differunt sicut dictum est prius. Et subdit differentiam, ibi, Ii quidem, quia si secundum aliquid aequales sint, scilicet secundum libertatem, aequales totaliter esse putant: et hoc non est verum : hi autem, alii scilicet, quia si secundum aliquid inaequales, supple, sint, omnibus, id est, in omnibus inaequalibus, in damno scilicet et lucro, dignificant seipsos, ut scilicet in omnibus debeant minus habere in damno et plus in lucro.
ticam et geometricam, ordinatum esse, pravum. Et ponit signum ex quo hoc probat, ibi, Manifestum autem, supple, est, ex eo quod accidit : nulla enim ex talibus politiis mansiva manifesta est. Hujus autem causa : quia impossibile, supple, est, a primo, et eo quod in principio vitiato, non occurrere in fine malum aliquod : vitiatum autem est in primo aequale secundum numerum, esse aequale secundum dignitatein, vel e converso : quia ista se non compatiuntur.
Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod oportet hoc quidem arithmetica aequalitate uti, democratia scilicet, hoc autem, oligarchia scilicet, ea quae secundum dignitatem, id est, geometrica oportet uti.
m Et ex his elicit causam duarum politiarum, quae extremae sunt, ibi, Propter quod et maxime duae fiunt politiae, 8rjuoc id est, democratia, et oligarchia. Et ostendit rationem nominum, ibi, Nobilitas enim et virtus in paucis. Et tangit hoc quod in ante habitis dixit, quod duae sunt extremae politiae, oligarchia scilicet et democratia. Et ibidem dixit quod aristocratia quaedam oligarchia est : quia paucorum est principatus, democratia autem multitudinis sive populi. Et rationem horum nominum assignat, ibi, Nobilitas enim et virtus in paucis : et ideo, supple, potestas eorum dicitur oligarchia, haec quidem in pluribus, scilicet democratia : et ideo dicitur principatus populi. Et ponit causam, ibi, Nobiles enim et boni nusquam centum, supple, faciunt, quia pauci : egeni autem in multis locis, supple, faciunt centum, quia multi.
n Deinde subjungit causam contentionis cum dicit, ibi, Simpliciter autem omnino, id est, universaliter, secundum utramlibet aequalitatem, scilicet arithme-
o Attamen securior magis et minus seditiosa democratia quam oligarchia. Et ponit rationem, ibi, In oligarchiis quidem enim fiunt duae, supple, seditiones. Et dat exemplum de utraque, ibi, Quae ad invicem seditio, quando scilicet dives cum divite altercatur : et adhuc quae ad populum, supple, quando divites cum populo altercantur : in democratiis autem, quae ad oligarchiam solum, supple, fit seditio, id est, quando populus contra divites seditiones movet : ipsi autem populo ad seipsum, quod et dignum est dicere, in favorem scilicet, non fit seditio.
p Et quia ante dixit, quod politia quae simpliciter dicitur politia, mixta est ex oligarchia et democratia, addit : Adhuc autem quae ex mediis politia propinquior populo, id est, democratiae, quam ei quae paucorum, id est, oligarchiae, quae quidem est securissima talium politiarum : hujus causa est, quod nullam habet causam seditionum.
<--- Page Split --->