CAPUT XIV.

De judicibus, et qua ratione in singulis creandi sunt Rebuspublicis ?

ANTIQUA TRANSIATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Reliquum autem trium dicere, quod judicativum de prætoriiis. Sumendum autem et horum modos secundum eamdem hypothesim. Est autem differentia prætoriorum in tribus terminis, ex quibus, et de quibus, et quomodo. Dico autem ex quibus quidem, utrum ex omnibus, aut ex quibusdam. De quibus autem quot species prætoriorum. Quomodo autem, utrum sorte, aut electione. Prius igitur dividatur, quot species prætoriorum.

Reliquum ex tribus est, de judiciis dicere. Capiendi vero sunt istorum modi per eamdem viam. Est enim differentia judiciorum in tribus terminis, ex quibus, et de quibus, et quomodo. Dico autem ex quibus, utrum ex omnibus, vel ex quibusdam. De quibus, quot species judiciorum. Quomodo, utrum per sortem, vel per electionem. Primo igitur distinguamus quot sint judiciorum species.

b Sunt autem numero octo. Una quidem correctiva : alia autem, si quis injuste laeserit aliquid communium : alia quaecumque in politiam ferunt : quarta et principibus, et idiotis, quicumque de damnificationibus altercantur : quinta de propriis commutationibus et habentibus magnitudinem. Et præter hoc, quod homicidiale, et quod peregrinum. Homicidialis quidem igitur species sive inter eosdem judices, sive inter alios, sed de iis quae ex praemeditatione, et de involuntariis, et quaecumque conftentur qui-

Sunt autem octo. Unum, rationes reposcere : alterum, si publice quis cui injuriatus sit : aliud, quot ad statum civitatis pertinent : quartum, ex et magistratibus et privatis hominibus, quaecumque circa pœenas versantur : quintum, duprivatis contractibus, et habentibus magnitudinem. Ac præterea de homicidis, et de peregrinis. Homicidii rursus species sive in ipsis judiciis, sive in aliis. ex providentia fecerit, vel invitus, et quotcumque conftemur quidem factased de jure controversiam facimus. Et

<--- Page Split --->

dem, altercantur autem de justo. Quartum autem quæcumque fugientibus in descensu feruntur homicidia, velut Athenis dicitur, et quod in puteum compulit judex. Accidit autem talia in præsenti tempore pauca, et in magnis civitatibus. Peregrinalis autem, unum quidem extraneis ad extraneos : aliud extraneis ad ipsos. Adhuc autem præter omnia hæc de parvis commutationibus quæcumque punctualia, et quinque drachmarum, et paulo amplioris. Oportet enim et de iis fieri judicium : non incidunt autem in judicum multitudinem. Sed de iis quidem dimittatur, et de homicidialibus, et de peregrinalibus.

quot pro homicidio exsulantibus, circa reditum statuuntur, ut Athenis dicitur et in Phreatti judicium 1. Contingunt autem talia et in omni tempore pauca, et in magnis civitatibus. De peregrinis autem una pars est, si peregrinus contra peregrinum agat : altera, si peregrinus contra civem. Est insuper ultra hæc omnia de parvis rebus cognitio, quae drachmas quinque aut non excedant, aut parum. Oportet enim de his jus dici : nec incidit in judiciorum multitudinem. Sed omittamus de his, et de homicidiis, et de peregrinis.

c De politiis autem dicamus, de quibus non factis bene seditiones fiunt et politiarum motus.

Dicamus autem de civilibus, in quibus, si non reste judicetur, seditiones gignuntur, ac Rerumpublicarum motus.

d Necesse itaque, aut omnes de omnibus judicare, divisis electione, aut sorte : aut omnes de omnibus, ii quidem sorte, ii autem electione : aut de quibusdam eisdem, hos quidem sorte, hos autem electione. Isti quidem igitur modi quatuor numero, tot autem et alteri qui secundum partem. Rursum enim ex quibusdam et judicantes de omnibus electione, aut ex quibusdam de omnibus sorte : aut hoc quidem sorte, hoc autem electione : aut quaedam praetoria de eisdem ex sortialibus et electis. Isti quidem igitur sicut dicti fuerunt modi dictis. Adhuc autem eadem combinata, dico autem puta, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, ii autem ex ambobus : velut si praetorii essent, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, et aut sorte, aut electione, aut ambobus. Quot quidem igitur contingit esse modis praetoria, dictum est.

Necesse est enim, vel omnes de omnibus supra dictis judicare, electione vel sorte : vel omnes de omnibus, partim sorte, partim electione : vel de quibusdam eorum aliquos partim sorte, partim electione assumptos. Hi ergo modi sunt quatuor, toidiem alteri qui secundum partem. Rursus enim ex quibus, et qui judicant de omnibus per sortem, vel partim sorte, partim electione, vel quædam judicia ex eisdem, ex sortitis et electis. Isti ergo, ut dictum est, sunt modi in prædictis. Insuper eadem conduplicata, ut quaedam ex omnibus, quædam ex quibusdam, quaedam ex utrisque : ceu si ejusdem judicii essent alii ex omnibus, alii ex quibusdam, et vel per sortem, vel per electionem, vel ex ambobus. Quot igitur modi judiciorum esse possint, dictum est.

e Horum autem prima quidem demotica, quæcumque ex omnibus, aut de

Horum autem prima, popularia sunt quæcumque ex omnibus, vel de omni-

<--- Page Split --->

omnibus. Secunda autem oligarchica, quaecumque ex quibusdam de omnibus. Tertia autem aristocratica et politica, quaecumque ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam.

bus. Secunda vero paucorum potentiae, quaecumque ex quibusdam de omnibus. Tertia optimatum et civilia, quaecumque partim ex omnibus, partim ex quibusdam.

COMMENTARIUS IN CAP. XIV.

Dictum est enim in ante habitis, quod tria consideranda erant in isto ultimo tractatu, scilicet principatus divisio, quod jam habitum est, et principatuum institutio, et hoc etiam habitum est: et reliquum trium quod judicativum est in praetorio, de quo oportet jam pertractare. Et dividitur haec pars in tres partes. In prima dat modum tractandi. In secunda distinguit octo praetoria, ibi (litt. b), Sunt autem numero octo, etc. In tertia dicit quot praetoria, ad quam politiam pertinent, ibi (litt. c), De politiis autem dicamus, etc.

Sententia primae partis haec est, quod reliquum est dicere quid judicativum sit in praetoriis: et quod hoc determinandum est secundum eamdem hypothesem, id est, positionem, qua alia duo precedentia determinata sunt: et quod differentia praetoriorum est in tribus terminis, scilicet quod sumantur ex quibus sumendi sunt judices praetorii, et de quibus, scilicet causis, et quomodo, utrum scilicet sorte vel eligendi sint.

a Dicit ergo primo: Reliquum autem trium dicere, supple, restat, quod judicativum de praetoriis. Et dicit modum qualiter tractandum de eis, ibi, Sumeudum autem et horum modos, praetoriorum scilicet, secundum eumdem hypothesim. Et ponit modum, ibi, Est autem differentia praetoriorum in tribus terminis (et enumerat terminos) ex quibus,

scilicet judicibus, et de quibus, scilicet causis, et quomodo, scilicet institutis judicibus. Et hoc est quod subdit explanando, ibi, Dico autem ex quibus quidem, utrum ex omnibus, aut ex quibusdam. De quibus autem, quot species praetoriorum. Quomodo autem, utrum sorte aut electione, electis judicibus. Inter haec primo dicit species praetoriorum, ibi, Primo igitur dicamus quot species praetoriorum.

b Deinde cum dicit, Sunt autem numero octo, etc. distinguit octo praetoria, enumerando species praetoriorum: et dicit: Sunt autem octo, scilicet species. Una quidem, scilicet prima, correctiva, transgressionum scilicet: alia autem, supple, species secunda, si quis injuste læserit aliquid communium: alia, scilicet tertia, quarumque in politiam, id est, contra civilem communicationem, ferunt, id est, committunt aliquid. Quarta, supple, species, et principibus et idiotis, supple, communis, quaecumque de damnificationibus altercantur, quod scilicet alteri damnum unus fecerit, sive princeps, sive idiota. Quinta, species scilicet, de propriis commutationibus, quando scilicet unus vendit alteri quod emit ab altero. Et determinat hoc ad legem. Et hoc est: Et habentibus magnitudinem, ut scilicet si decipiat eum ultra dimidium justi pretii, tunc enim vocatur ad judicem.

Et praeter hoc, scilicet est sextum, quod homicidiale, et quod peregrinum, id est, si compellit eum peregrinari in exsilium. Et quia homicidium potest fieri multis modis: aliquando enim est incertum et casuale, sicut dicit Dominus Deu-

<--- Page Split --->

teronom.(xix, 3) : « Si duo i verint in silvam ad secanda ligna, et uno secante, evaserit ferrum de manibus, et interfecrit alium, in cujus mortem nihil iste machinatus fuerat : ille enim non est reus homicidii 1. » Et propter hoc determinat subdens, ibi, Homicidialis quidem igitur species, sive inter eosdem judices, sive inter alios, agatur scilicet (hoc ideo dicit, quia aliquando interfector est de foro unius judicis, et interfectus de foro alterius), sed, supple, praetorium est de iis, homicidiis scilicet, quae ex prae meditatione, supple, fiunt, quando unus scilicet machinatus est in mortem alterius : et de involuntariis, id est, homicidiis quae involuntaria sunt, et casualia : et quaecumque, scilicet homicidia confitetur, actor scilicet et laesus, altercantur autem de justo : dicit enim laesus se injuste esse laesum : alter autem dicit quod juste laeseri, sicut si vim vi repellendo cum moderamine inculpatae tutelae occiderit : hoc enim omni homini licet, et est de jure naturali. Et quia tria genera homicidii computavit, addit quartum, ibi, Quartum autem, supple, genus homicidii est, quaecumque, scilicet homicidia, fugientibus de careere communi in descensu feruntur homicidia, et dicuntur fieri homicidia. Et dat exemplum, ibi, Velut Athenis dicitur, quod in putem compu'it judex, supple, quosdam descendere, qui ibi mortui sunt. Et est simile quod adhuc fit, quod quidam in duris carceribus occiduntur. Accidit autem talia in praesenti tempore pauca, supple, esse, et in magnis civitatibus. Et causa hujus potest esse, quod homines modo sunt mansuetiores et civiliores quam antiquitus, et in magnis civitatibus majores quam in parvis. Haec igitur sunt septem praetoria.

Et addit octavum de peregrinali : et dividit hoc in duo. Ponit ergo primo pereginale, ibi, Peregrinalis autem, supple, praetorii, unum quidem, supple, est, extraneis ad extraneos, quando scilicet unus extraneus cogit exsulare alium extranem. Aliud, supple, peregrinale, extraneis ad ipsos, scilicet cives, quando scilicet extraneus civem vel civis extraneum compellit exsulare. Ista ergo sunt octo praetoria. Et patet, quod sumitur numerus eorum secundum numerum causarum magnarum, in quibus appellatur ad praetorem.

Secundo ponit nonum parvum adjunctum omnibus his,ibi,Adhuc autem praeter omnia haec de parvis commutationibus, supple, est praetorium. Et ponit exemplum, ibi, Quaecumque punctualia, id est, secundum pauca momenta stateradecipit alium, et quinque drachmarum, et panto amplioris ponderis, scilicet decipit alium. Et ponit rationem, ibi, (portet enim, et, id est, etiam de his fieri judicium. Sicut enim in V Ethicorum dicitur, de omni inaequali damni et lucri recurrunt ad judicem tamquam ad justum animatum : non incidunt autem, supple, altercantes de parvis commutationibus, in judicum multitudinem : quia inferior potest sufficienter sententiare, et non oportet quod a sententia lata per cum ad superiorem appelletur.

Postea subdit, quod in præsenti satis dictum est de istis, ibi, Sed de his quiden dimittatur, et de homicidialibus, et de peregrinalibus, supple, etiam dimittatur.

c Deinde cum dicit, De politicis autem dicamus, etc. ostendit quid de istis, ad quam politiam pertinent, scilicet quid ad democratiam, quid ad oligarchiam, et

1 Ex verba Vulgate, Deuteron. xix, 4 et 5 : Haec erit lex homicidix fugientis (in urbes scilicet refugii), cujus vita serranda est: Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra cum odium habuisse com-

<--- Page Split --->

quid ad aristocratiam. Et facit combinationes omnium eodem modo, quo prius, scilicet quod vel omnes de omnibus judicant, et hoc sorte, vel electione instituti : vel omnes de quibusdam, vel quidam de quibusdam, et hoc de eisdem, vel diversis : et utrumque ex electione scilicet, vel sorte.

Dicit ergo primo : De politiis autem dicamus, de quibus non factis bene, seditiones fiunt et politiarum motus, id est, transmutationes.

d Et ponit divisiones in combinatione sicut prius, ibi, Necesse itaque aut omnes de omnibus judicare, divisis, supple, quantum ad modum institutionis, electione, aut sorte, aut omnes de omnibus, ii quidem sorte, ii autem electione : et hoc fit quando sorte constituti judicant quaedam, et electi per consensum judicant alia. Et ponit aliam divisionem, ibi, Aut de quibusdam eisdem, supple, judiciis, hos quidem sorte, supple, contingit judicare, hos autem electione. Et ideo hoc dicit, quia in eadem causa saepe judicum verba variantur. Et subdit generaliter modos, qui circa istam partem dicti sunt, ibi, Isti quidem igitur modi quotuor numero, supple, sunt, tot autem et alteri qui secundum partem, quatuor scilicet. Et enumerat etiam istos modos, ibi, Rursum enim ex quibusdam, non omnibus scilicet, et judicantes de omnibus, causis scilicet, electione, aut ex quibusdam de omnibus sorte : aut hoc quidem sorte, hoc autem electione : aut quaedam praetoria de iisdem, causis scilicet judicant, ex sortialibus et electis. Et sub-

dit generaliter, ibi, Isti quidem igitur sicut dicti fuerunt, supple, tot, modi dictis. Adhuc autem eadem combinata : quatuor enim sunt, quando omnes de omnibus, aut omnes de quibusdam, et semper ad quælibet, vel sorte, vel electione. Et hoc est quod sequitur, ibi, Dico autem puta, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, ii autem ex ambobus. Et dat exemplum, ibi, Velut si praetori i essent, supple, judices, ii quidem ex omnibus, ii autem ex quibusdam, et aut sorte, aut electione, aut ambobus, sorte scilicet et electione.

Deinde cum dicit, Quot quidem igitur contingit, etc. subjungit epilogum, dicens : Quot quidem igitur contingit esse modis praetoria, dictum est.

e Et ponit brevem adaptationem ad politias. Horum autem, praetoriorum scilicet, prima quidem demotica, id est, democratica : et est ibi figura. Et dicit quae, ibi, Quæcumque ex omnibus aut de omnibus, illa scilicet communiter respiciunt principatum populi. Secunda autem, prætoria scilicet, oligarchica. Et dicit quae, ibi, Quæcumque ex quibusdam de omnibus. Et in talibus est respectus ad quasdam personas exinias potentia vel divitiis. Tertia autem, prætoria scilicet, aristocratica et politica, simul scilicet. Et dicit quae sint illa, ibi, Quæcumque ii quidem ex omnibus, supple, judicant, et quantum ad hoc est politicum : ii autem ex quibusdam, et quantum ad hoc est aristocraticum : quia illa fiunt ex potentia quorumdam virtuosorum. Et in hoc terminatur sententia quarti libri.

<--- Page Split --->