CAPUT XIII.
De magistratuum constitutione.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Circa institutiones autem principatuum, tentandum a principio pertransire.
De constituendis autem magistratibus conandum est jam transigere.
b Sunt autem differentiae in tribus terminis, quibuscompositis necessarium omnes acceptos esse modos. Est autem trium horum unum quidem qui sunt instituentes principatus, secundum autem ex quibus, reliquum autem quomodo.
Consistunt autem differentiae in tribus diffinitionibus, quibus compositis, necesse est omnes modos esse comprehensos. Unum ex tribus est, qui sint illi qui magistratus constituant. Alterum, ex quibus constituantur. Tertium, per quem modum.
c Uniuscujusque autem horum trium sunt tres differentiae : aut enim omnes cives instituunt, aut quidam : et aut ex omnibus, aut ex aliquibus determinatis, puta vel honorabilitate, vel genere, vel virtute, vel tali aliquo, alio sicut in Megaris ex condescendentibus et compugnantibus ad populum, et hoc electione aut sorte.
Cujuscumque vero istorum sunt differentiae tres. Aut enim cives omnes constituunt, aut quidam : et vel ex omnibus, vel ex quibusdam determinatis, ceu per censum, vel per genus, vel per virtutem, vel per aliud quiddam tale, quale apud Megarenses, ex quibus una cum populo ad bella conjuncti redierunt, et hoc aut per electionem, aut per sortem.
d Rursum hæc combinata. Dico autem
Rursus autem hæc simul conduplicata.
<--- Page Split --->
hos quidem quidam, hos autem omnes, et hos quidem ex omnibus, hos autem ex aliquibus : et hos quidem electione, hos autem sorte. Horum autem uniuscujusque differentiae erunt modi quatuor : aut enim omnes ex omnibus electione, aut omnes ex omnibus sorte : et aut ex omnibus simul, aut divisim, puta secundum tribus, et populos, et societates, donec utique pertranseat per omnes civiles : aut semper ex simul omnibus, et aut hoc quidem sic, hoc autem illo modo.
Dico autem hæc, ceu quosdam aliqui, quosdam omnes: et quidam ex omnibus, et quidam'ex quibusdam: et quidam elecctione, quidam forte. Uniuscujusque istorum differentiæ modi erunt quatuor: aut enim omnes ex omnibus per electionem, aut omnes ex omnibus per sortem. Et vel ex cunctis, vel quasi divisim per tribus, et conventus,et societates quousque transeat per universos cives: aut semper ex omnibus, et partim sic, partim illo modo.
e Rursus si quidam instituentes, aut ex omnibus electione, aut ex omnibus sorte : aut ex quibusdam electione, aut ex quibusdam sorte : aut hoc quidem sic, hoc autem illo modo. Dico autem hoc quidem ex omnibus electione, hoc autem sorte. Quare duodecim modi fiunt, exceptis duabus combinationibus.
Rursus vero si pauci sunt illi qui constituunt magistratus, aut ex omnibus per electionem, aut ex omnibus per sortem : aut ex quibusdam per electionem, aut ex quibusdam per sortem : vel partim isto modo, partim illo. Dico autem, quædam ex omnibus per electionem, quædam per sortem. Atque ita duodecim modi efficiuntur, seorsum duobus conduplicatis.
f Harum autem duæ quidem institutiones democratiæ, secundum omnia ex omnibus electione, vel sorte fieri : aut ambarum hos quidem sorte, hos autem electione principatuum.
Horum autem duæ constitutiones sunt populares, hoc est, omnes ex omnibus electione,vel sorte: vel partim sorte, partim electione.
g Non omnes autem simul quidem instituere ex simul omnibus, vel ex quibusdam, aut sorte, aut electione, aut ambarum : aut hos quidem ex omnibus, hos autem ex quibusdam amborum (dico autem amborum, hos quidem sorte, hos autem electione) politicum.
At enim non omnes simul, sed ex omnibus constituere, vel ex quibusdam sorte, vel utroque modo : aut partim ex omnibus, partim ex quibusdam utroque modo (dico autem utroque modo, partim sorte, partim electione) illius species est, quæ appelatur Respubliea.
h Et quosdam ex omnibus, hos quidem electione instituere, hos sorte, aut amborum, hos quidem sorte, hos autem electione, oligarchicum: magis oligarchicum autem quod ex ambobus.
Quosdam vero ex omnibus constituere, partim electione, partim sorte, paucorum potentiae est, multoque magis si ex ambobus.
i Sed hos quidem ex omnibus, hos autem ex quibusdam, politicum aristocratice : aut hos quidem electione, hos autem sorte.
Sed quosdam ex omnibus, quosdam ex quibusdam, civile optimatum est, vel quosdam electione, quosdam sorte.
k Quosdam autem ex quibusdam, oli-
Quosdam vero ex quibusdam, pauco-
<--- Page Split --->
garchicum, et quosdam ex quibusdam sorte, non factum autem similiter: et quosdam ex quibusdam amborum, quosdam autem ex simul omnibus, non oligarchicum: ex quibusdam autem electione omnes, aristocraticum. Modi quidem igitur eorum, quae circa principatus, tot numero sunt, et divisi sunt secundum politias sic.
rum potentiae, etiamsi per sortem fiat, vel non fiat : et quosdam ex quibusdam utroque modo : quosdam autem ex omnibus, et ex quibusdam omnes per electionem, optimatum. Modi igitur circa magistratus tot sunt, et distinguuntur ita secundum Rerumpublicarum formas.
I Quæ autem quibus expediant, et quomodo oportet fieri institutiones simul cum potentiis principatuum quæ sunt, erit manifestum. Dico autem potentiam principatus velut eam quæ domina proventuum, et dominam custodiae : aliae enim species potentiae velut ducatus exercitus, et domina eorum qui circa forum contractuum.
Qui autem quibus conducant et quomodo constitutiones eorum faciendæ sint, una cum potestatibus magistratuum, et qui sint, manifestum erit. Dico autem potestatem magistratus, ceu circa reditus auctoritatem habere, et circa custodiam : aliae enim potestatis species, quemadmodum circa bellum, et circa contractus forenses.
COMMENTARIUS IN CAP. XIII.
Hic in ultima parte quarti libri, agit de institutione principatuum, et habet duas partes. In prima enim parte agit de institutione principatuum. In secunda de judicativo in praetoriis, ibi (cap. 14, a), Reliquum autem dicere, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quot requiruntur ad hoc quod principes instituantur, ita quod nullus modus omittatur, quo possunt institui principes. Et dicit quod tria sunt in hoc considerando, scilicet qui instituant, qui instituantur, et quomodo. Secundodoect hos modos multiplicare per combinationem in duodecim, ibi (litt. e), Rursum si quidam instituentes, etc. Tertio docet qui principatus, quibus expediant, et quomodo, ibi (litt. f), Quæ autem quibus expediant, etc.
Sententia prime partis haec est, scilicet quod primo tentandum est dicere de
institutione principatuum ad perfectionem istius tractatus. Et dicit quod ad hoc sumendi sunt tres termini, scilicet qui instituunt, ex quibus instituant, et tertium quomodo instituant : et quod horum trium terminorum quilibet habet tres differentias. Verbi gratia, qui instituant, universaliter omnes, vel quidam : et si quidam, qui sunt illi, utrum scilicet sint honorabiles personæ, vel nobiles, vel virtute excellentes. Et iidem termini sunt ex quibus constituuntur : vel quomodo constituuntur, aut enim accipiuntur vel ex honorabilibus, vel nobilibus, vel excellentibus virtute. Et quodlibet istorum combinatur per duo : quia vel instituuntur per electionem, vel per sortem : et hoc est totum quod continetur in prima parte.
a Dicit ergo primo : Circa institutiones autem principatuum tentandum a principio pertransire. Et vocat principium illud, ex quo habetur constitutio principatuum : et dicit pertransire, quia non requiritur hic subtilis inquisitio, vel pro-
<--- Page Split --->
lixa : sed in transitu ista determinanda sunt.
b Et statim ponit principium a quo incipiendum est, ibi, Sunt autem differentia' acceptationis, scilicet principatuum, in tribus terminis, quibus compositis, scilicet per combinationes, necessarium, supple, est, omnes acceptos esse modos, scilicet constitutivos principatuum. Et ponit tres terminos, ibi, Est autem trium horum, terminorum scilicet, unum quidem, id est, primum, qui sunt instituentes principatus : secundum autem ex quibus, per illud enim scitur qui instituantur : reliquum autem, id est, tertium quomodo.
c Et subdit qualiter uniuscujusque eorum sunt tres differentiae, ibi, Uniuscujusque autem horum trium sunt tres differentiae. Et ostendit quales, ibi, Aut enim rives omnes instituunt, aut quidam : et si quidam, qui sunt illi. Et sic primus terminus habet tres differentias. Et ponit secundum, ibi, Et aut ex omnibus, supple, instituuntur principes indifferenter, aut ex aliquibus : et si ex aliquibus, determinatis scilicet, qui sunt illi, puta vel honorabilitate, supple, civitatis, vel genere, id est, generis nobilitate, vel virtute, sicut in aristocratiis scilicet ex virtute constituuntur. Et subdit generaliter, ibi, Vel tali aliquo alio, sicut scilicet potentia, vel divitiis, sicut fit in oligarchiis. Et dat exemplum, ibi, Sicut in Megaris. Megara 1 in Graeco idem est quod eximium et magnum : unde etiam usque hodie in Graeco Imperator vocatur Megaris. In illis ergo ex magnis constituuntur principes ex condescendentibus et compugnantibus ad populum : et vocantur condescendentes, qui in mansuetudine gubernant cives : compugnantes autem, qui tempore belli pugnant pro civibus, sicut et Plato dicit duas facies habere militem, scilicet blandam ad ci-
vos, et forcem ad hostes. Omnes autem istos modos institutionis sub duobus modis ponit in genere, ibi, Et hoc aut electione, aut sorte. Et vocat electionem, quae fit per communem consensum eligentium et consentientium in electione de se. Et vocat sortem, quae fit per indagationem dispositionis astrorum, quis scilicet idoneus sit ad electionem principatus, sicut dicit in Regimine dominorum ad Alexandrum, quod omnia faciat de consilio periti astronomi. Hoc autem non imponit necessitatem, sicut dicit etiam Ptolemæus in Quadripartito, sed inclinationem aliquam. Sors enim non potest accipi pro indagatione sortiaria a volatu avium, vel garritu, vel ab extis animalium in sacrificiis Deorum, quod vocatur auspicium. Quia licet modi illi tunc consueti fuerint idololatris, tamen, ut dicit Ptolemaeus in Quadripartito, omnis Philosophilus semper tales modos abhorruit : quia fallaces et mendaces sunt in pluribus.
d Et hos modos docet subdividere ulterius, ibi, Hursum hæc combinata, etc. Et ponit exemplum : Dico autem hos quidem, principes scilicet, quidam, supple, eligant : hos autem, id est, alios, omnes, supple, eligant. Et hoc secundum combinationem primi termini. Et ponit combinationem secundi, ibi, Et hos quidem electione, supple, ponant sive instituant, hos autem, id est, alios, sorte. Et subdit quod uniuscujusque harum differentiarum erunt quatuor modi, ibi, Horum autem uniuscujusque differentiae erunt modi quatuor. Et dat exemplum, ibi, Aut enim omnes ex omnibus electione, aut omnes ex omnibus sorte, qui sunt modi duo. Et ponit alios duos, ibi, Et aut ex omnibus simul, ut unus scilicet pro omnibus eligat, aut divisim, ut singuli cligant. Et ponit divisionis modos tres, ibi, Puta secundum tribus, ut scilicet contribules simul eligant : et populos, ut scili-
<--- Page Split --->
cet, qui sunt de uno populo sine communicatione populi, unam habeant electionem : et societates, ut scilicet qui sunt de una societate unius artificii, unam habeant electionem, donec utique pertranseat per omnes civiles, personas scilicet in civitate, electio omnium. Et adjungit adhuc duos modos quantum ad electos, ibi, Aut semper ex simul omnibus, eligant, supple, omnes principes. Et aut hoc quidem, scilicet electio, sic, supple, fiat, hoc autem, id est, alia, illo modo, id est, alio modo fiat. Et sic finita est prima pars hujus capituli.
e Deinde cum dicit, Rursum si quidam instituentes, etc. docet hos modos multiplicare per combinationem. Et circa haec duo facit. Primo enim ostendit qualiter multiplicatio modorum pervenit usque ad duodecim, exceptis duabus combinationibus quae sunt in singulis, scilicet sorte et electione. Secundo ostendit quid in his electionibus et combinationibus est democraticum, et quid politicum simpliciter, quid oligarchicum, quid aristocraticum, ibi (litt. f), Harum autem duae, etc. Et secundum has differentias dividitur haec pars secunda in quatuor partes. Et hoc est quod dicit in summa.
Dicit ergo primo : Rursum si quidam instituentes, supple, sint, aut ex omnibus electione, aut ex omnibus sorte : aut ex quibusdam electione, aut ex quibusdam sorte : aut hoc quidem sorte, sic, hoc autem illo modo. Et subdit explanans : Dico autem hoc quidem, principatuum scilicet, ex omnibus electione, hoc autem sorte. Quare duodecim modi fiunt, exceptis duabus combinationibus, quae fiunt scilicet electione vel sorte : et illae duodecim jam enumeratae sunt in ante habita parte : omnes enim eligentes multiplicantur secundum singulos, vel tribus, vel populos, et societates. Dictum est autem quod tres termini sunt in electione, quorum quilibet multiplicatus in quatuor, facit duodecim.
f Secundo cum dicit, Harum autem duae, etc. ostendit quid democraticum est in istis, dicens : Harum autem, supple, institutionum, duae quidem institutiones democraticae, supple, sunt. Et dicit quae sunt illae, ibi, Scilicet omnia ex omnibus electione, vel sorte fieri. Et hoc ideo est, quia democratia respicit communiter populum, et est principatus populi. Aut ambarum hos quidem sorte, hos quidem electione principatuum.
g Et subdit de aliis combinationibus, ibi, Non omnes autem simul quidem instituere ex simul omnibus, vel ex quibusdam, supple, divitibus, aut sorte, aut electione, aut ambarum : aut hos quidem, eligentes scilicet et electos, ex omnibus : hos autem ex quibusdam amborum, divitum scilicet et communis populi. Et exponit subdens : Dico autem amborum, hos quidem sorte, supple, institui, hos autem, id est, alios electione, supple, institui, politicum, supple, est de mixta politia ex oligarchia et democratia.
h Tertio cum dicit, Et quosdam ex omnibus, etc. ostendit quid in iis sit oligarchicum, dicens : Et quosdam ex omnibus, hos quidem, principatus scilicet, electione instituere, hos sorte, aut amborum : hos quidem sorte, hos autem electione, supple, institui, magis oligarchicum, supple, est : hoc enim respicit quosdam et non omnes : et oligarchia est principatus paucorum.
i Quarto cum dicit, Et quod ex ambobus, etc. ostendit quid est in istis aristocraticum, et dicit : Et quod ex ambobus, omnium scilicet et quorumdam, hos quidem ex omnibus, supple, institui : hos autem ex quibusdam, politicum, supple, est de mixta politia, aristocratice, id est, ad modum aristocraticae : aut hos quidem electione, hos autem sorte, supple, instituere, etiam est aristocraticum. Et hoc ideo est, quia quidam ex quibusdam non
<--- Page Split --->
«liguntur, nisi ex determinatione virtutis et honorabilitatis.
k Et subdit adhuc secundum eumdem modum divisionis, qu'd ad quam politiam pertinet, ibi, Quosdam autem ex quibusdam, oligarchicum, supple, est : quia est potestas paucorum. Et quosdam r. r quibusdam sorte, supple, institui, olizarchicum : non factum autem similiter, id est, indifferenter de personis : et quosdum ex quibusdam, amborum, omnium scilicet, vel quorumdam : quosdam autem r. r simul omnibus, non oligarchicum, supple, est : quia oligarchia respicit potestatem quorumdam divitum vel potentium. Ex quibusdam autem electione omnus, principatus scilicet constituere, aristocraticum, supple, est. Et hujus ratio est, quia per electionem ex quibusdam instituuntur in circuitu, qui in eminentia virtutis concipiuntur.
Deinde ultimo ponit epilogum, ibi, Modi quidem igitur eorum, quæ circa principatus, tot numero sunt, et divisi secundum politiàs sic.
I Deinde cum dicit, Quæ autem quibus r. rpediant, etc, docet qui principatus, quibus, et quomodo expediant : quia enim
in jam ante habitis determinatum est, pauca et breviter dicit : quia in ante habitis ejusdem capituli istius quarti libri quod incipit, Quæ autem politia quibus, et qualiter, et qualibus expediat, sufficienter determinatum est de hoc.
Dicit ergo primo : Quæ autem, politia scilicet, et quibus expediat, et quomodo oportet fieri institutiones, politiarum scilicet, cum potentiis principatum quæ sunt, erit manifestum, in sequenti libro, ubi agetur de transmutatione et salvatione politiarum. Et quia dixit diversas esse potentias principatuum, exponit, ibi, Dico autem potentiam principatus velut eam, quæ domina proventuum, supple, est. Constituebatur enim princeps, qui quemlibet defenderet in proventibus suis : et illa potentia dicebatur domina proventuum. Et dominam custodiar, quam potentiam habebat princeps qui super civitatis custodes constituebatur, ne cives ex improvviso ab hostibus laedi possent. Aliar ruim species potentiar, id est, diversa, supple, sunt in diversis, supple, principatibus. Et dat exemplum, ibi, Velut ducatus exercitus, et domina, supple, est alia eorum quæ circa forum contractuum, supple, est alia : quia scilicet diversi principatus diversas habent potentias, ordinantes ea quæ committuntur eis.
<--- Page Split --->