CAPUT X.

Qua Respubliea quibus, et qualis qualibus sit accommodata ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quae autem politia quibus et qualis qualibus expediat, habitum est dictis pertransire.

Quae autem Respublica quibus, et qualis qualibus conferat, consequens est tracatre.

b Sumendum itaque primo de omnibus universaliter idem. Oportet enim valentiorem esse partem civitatis volentem, non volente manere politiam. Est autem omnis civitas ex quali et quanto. Dico autem quale quidem libertatem, divitias, disciplinam, ingenuitatem, quantum autem multitudinis excessum. Contingit autem quale quidem existere alteri parti civitatis, ex quibus partibus consistit civi-

Sed capiendum prius est universaliter de cunctis. Oportet enim partem illam civitatis, quae Rempublicam stare vult, potentiorem esse quam illa pars quae non vult Rempublicam manere. Est autem omnis civitas ex quali, et quanto. Dico autem quale, ceu libertatem, divitias, disciplinam, nobilitatem : quantum vero ceu multitudinem populi praevalentem. Fieri autem potest, ut quale existat uni

<--- Page Split --->

tas, alii autem parti quod quantum, ut plures esse in numero nobilibus ignobiles, et divitibus pauperes: non tamen tantum excedere quanto, quantum deficere quali. Propter quod haec ad alia comparandum.

civitatis parti, alteri vero quantum, ceu majorem esse numerum ignobilium quam nobilium, et pauperum quam divitum: neque tamen tantum superare quantitatem, quantum superari qualitate. Propter hoc ad invicem conferenda sunt.

c Ubi quidem igitur excedit egenorum multitudo, secundum dictam analogiam, hic nata est esse democratia. Si quidem enim agricolæ excedunt, fit agricolarum democratia : et unaquæque species democratiæ secundum excessum populi uniuscujusque, puta siquidem agricolarum invaluerit multitudo, primam democratiam : si autem multitudo banausorum et mercede agentium, ultimam : similiter autem et alias intermedias harum.

Ubi ergo superat pauperum multitudo, eam quam diximus, proportionem, hic popularis gubernatio exoritur, ac species singulæ popularis status secundum multitudinis exsuperantiam, ceu si agricolarum multitudo plus possit, prima species : si multitudo tenuiorum ac mercenariorum, ultima species, et sic de aliis quæ sunt harum mediæ.

d Ubi autem multitudo divitum et insignium supertendat quali quoniam deficit quanto, hic oligarchiam : et oligarchiæ eodem modo unaquæque species secundum excessum oligarchiæ multitudinis.

Ubi autem ea pars in qua sunt opulenti et nobiles, magis superat qualitate quam deficiat quantitate, hic paucorum potentia gubernatioque exoritur: ac eodem modo singulæ species hujus, secundum exsuperantiam istiusmodi hominum.

e Oportet autem semper legislatorem in politia coassumere medios. Sive enim oligarchicas leges ponat, oportet conjecutrare medios: sive democraticis adducere legibus hos. Ubi autem mediorum supergreditur multitudo, quoniam simul amborum extremorum, aut etiam alterius solum, hic contingit politiam esse legalem.

Debet autem qui legem ponit in Republica, semper ad medios respicere. Sive enim ad paucorum gubernationem dirigantur leges, de mediis est conjectandum, sive ad popularem statum, hos respicere debet. Ubi enim mediocrium superat multitudo, vel utrumque extremum, vel alterum tantum, hic Respublica recipit stabilitatem.

f Nihil enim timendum, ne forte consentiant divites pauperibus super hoc. Numquam enim alteri volunt servi esse. Communiorem autem si quaerant, nullam invenient aliam ab hac. In parte enim principari, non utique sustinebunt, propter discredentiam ad invicem. Ubi autem deaxtyti; fidelissimus, deaxtyti; autem qui medius. Quanto enim utique melius politia misecatur, tanto magis mansiva.

Non est metus, nequandoque divites cum pauperibus conspirent contra mediocres, numquam enim alteri servire alteris vellent. Quod si communiorem aliquam quaerunt, nullam aliam quam istam reperirent. Nam per vices gubernare non paterentur, propter diffidentiam qua inter eos existit. In cunctis vero locis arbiter est fidelissimus, arbiter autem medius. Quantoque melior est gubernatio temperata, tanto durabilior.

<--- Page Split --->

  1. Peccant autem multi, et eorum qui aristocraticas volunt facere politias, non solum in plus attribuere divitibus, sed in praeter audiendo populum. Necesse enim tempore aliquando ex falsis bonis verum venire malum. Supergressiones enim divitum destruunt magis politiam, quam quae populi.

Aberrant etiam plerique illorum, qui optimates Reipublicae gubernationes efficere volunt, non solum in tribuendo nimium divitibus, verum etiam in excludendo plebem. Necesse est enim procedente tempore, ex falsis bonis verum malum evenire. Divitum enim cupiditates plus habendi, magis destruunt Rempublicam quam multitudinis.

h Adhuc autem quaecumque prolocutionis gratia in politiis sapienter loquunlur ad populum, sunt quinque numero, - irca congregationem, circa principatus, - irca praetoria, circa armationem, circa - xercitia.

Sunt autem illa circa quae simulant ac fallaciter praetextunt ad populum, quinque numero, concio, magistratus, judicium, armatura, exercitatio.

i Circa congregationem quidem, licere omnibus congregationi interesse : damnum autem imponi divitibus, si non intersint congregationi, vel solum, vel multo majus.

Circa concionem quidem, licere omnibus adesse : sed piena apposita divitibus, si non adsint, vel solis, vel major quam multitudini.

k Circa principatus autem habentibus quidem honorabilitatem, non licere abjurare, egenis autem licere.

Circa magistratus autem, non licere his qui censum habent magnum, renuntiare magistratui, pauperibus autem licere.

I Circa praetoria divitibus quidem esse damnum, si non discutiant, egenis autem licentiam, vel iis quidem magnum, iis autem parvum, sicut in legibus Charonde. Alicubi autem licet quidem omnibus scriptis, congregationi adesse et discutere. Si autem scripti neque convenerint, neque discusserint, imponuntur iis magna damna, ut propter damnum quidem fugiant scribi : propter non scribi autem, neque discutiant, neque conveniant.

Circa judicia vero, poenam esse divitibus, nisi judicent, pauperibus autem impunitatem : aut illis magnam, his parvam poenam, ut est in Charonde legibus. Quibusdam vero locis, omnibus licet descriptis in concionibus judiciisque adesse. Quod si descripti sint, et non exerceant, in poenas incidunt permagnas, ut metu poene vitent descriptionem : et per non descriptionem, neque judicia, neque conciones exerceant.

m Eodem autem modo et de possidendo arma et de exercitari leges ferunt : egenis quidem enim licet non possidere, divitibus autem damnosum non possidentibus : et si non exercitantur, iis quidem nullum damnum, divitibus autem damnosum : quatenus ii quidem propter damnum participent : ii autem propter non

Eodem modo circa arma, et circa gymnasia legibus statuunt. Pauperibus enim licet non habere arma, divitibus autem poena constitutum est, nisi habeant. Et si in gymnasio se non exerceant pauperes, nulla poena est. Divitibus autem est poena, ut alii metu poene se exercere compellantur, alii quia nullam for-

<--- Page Split --->

timere, non participent. Hæc quidem igitur sunt oligarchica sophismata legislationis.

mident pœenam, non faciant. Hæc igitur paucorum potentiae machinamenta.

n In democratiis autem adversus hæc sapienter obsistunt : egenis quidem enim mercedem acquirunt congregationi præsentibus et discutientibus, divitibus autem nullum statuunt damnum.

In populari autem statu contra hæc, alia excogitant: pauperibus enim salaria statuunt concionantibus, atque judicantibus, divitibus autem nullam pœenam imponunt.

o Quare manifestum, quod si quis vult miscere juste, oportet quaedam apud utrosque colligere, et iis quidem mercedem acquirere, iis autem damnum. Sic enim communicabant omnes, illo autem modo politia fit solorum alterorum.

Itaque manifestum est, si quis velit juste hæc temperare, quod oportet utrinque assumere, et his quidem salaria constituere, his autem pœenam. Sic enim omnes communicarent, nam illo quidem modo Respublica fit alterorum solum.

p Oportet autem politiam esse quidem ex habentibus arma solis. Honorabilitate autem secundum multitudinem simpliciter quidem determinata, non est dicere tantum existere : sed considerantes, quod quale adjicit longissimum, ut participantes politia sint plures non participantibus, hoc ordinare.

Oportet quidem Rempublicam esse ex his solum qui arma possident. Census autem magnitudo diffiniri simpliciter non potest : sed considerata qualitate adjungatur largissimis, ut qui participant Reipublicae, sint plures quam hi qui non participant, hoc instituere.

q Volunt enim pauperes etiam non participantes honoribus, quietem habere, si neque aliquis molestet ipsos, neque auferatur aliquid substantiae. Sed hoc non facile : non enim accidit semper gratiosos esse eos qui participant politeumate : et consueverunt autem quando bellum fuerit movere, si non accipiant alimentum, pauperes autem sunt : si autem acquirat aliquis alimentum, volunt bellare.

Volunt enim pauperes, et bonorum expertes, quietem agere, si neque contumelia eos quis afficiat, neque bona illis auferat. Sed hoc non facile : non enim semper contingit, ut qui Rempublicam gubernant, sint mites, et humani : et consueverunt quoties bellum est graviter ferre, nisi suscipiant alimenta, nam sunt egeni : et si quis alimenta porrigat, cupiunt bellum.

r Est enim politia apud aliquos non solum ex iis qui sunt ad arma, sed etiam ex iis qui fuerunt ad arma.

Apud quos gubernatio Reipublicae existit non in his qui ad armaturam sunt habiles, sed in his qui exercebant arma.

s Maliensium autem politia quidem erat ex eis: principatus autem eligebant ex militantibus. Et prima autem politia in Graecis fuit post regna ex praeliantibus : quae quidem a principio ex equestribus (robur enim et excellentiam ex equestribus prælium habebat : sine co-

In Maliensibus quidem gubernatio Reipublicae erat in istis : et magistratum creabant ex his qui militabant. Primaque Respublica apud Graecos constituta est ex his qui bellum gerebant, postquam desierunt regna ab initio quidem ex equitibus (nam robur belli tunc in

<--- Page Split --->

ordinatione autem enim inutile quod ad arma : experientiæ autem de talibus, et ordinationes inter Antiquos non erant, quomodo in equestribus esset robur). Crescentibus autem civitatibus, et iis qui in armis invalescentibus magis, plures participabant politia. Propter quod quidem quas nunc vocamus politias, priores vocabant democratias.

equitibus habebatur : peditatus enim niso ordo ac disciplina adsit, inutilis est : hujusmodi autem disciplina et ordo antiquis illis temporibus nondum erat, ex quo fiebat, ut equitatu robur belli haberetur). Sed auctis civitatibus, quæ in armis potentiam habebant, plures ad communionem Reipublicæ recepti sunt. Ex quo factum est, ut quas nunc Respublicas vocamus, tunc popularis status diceretur.

t Erant autem et antiquæ politiæ rationabiliter oligarchicæ, et regales. Propter paucitatem enim hominum non habebant multum quod medium. Quare pauci existentes multitudine et secundum coordinationem, magis sufferebant subjici.

Fuerat enim antiqua civitatum gubernatio rationabiliter paucorum, et regia : propter paucitatem enim hominum non erat magnus numerus mediocrium. Itaque pauci cum essent multitudine et institutione, magis ferebant ab aliis gubernari.

u Propter quam quidem igitur causam sunt politiæ plures, et propter quid præter eas quæ dicuntur, aliæ. Democratia autem non una numero est, et aliarum similiter. Adhuc autem, quæ differentiæ, et propter quam causam accidit, adhuc autem quæ sit optima politiarum, dictum est.

Quam igitur ob causam plures sint Rerumpublicarum formae, et quamobrem praeter eas quae dicuntur, aliæ sint. Noque enim popularis gubernationis una est species, neque aliarum similiter. Ac praeterea quae differentiæ sint inter eas, et quare accidat, et insuper quæ sit optima Respublica (ut plurimum dici potest) et aliarum qualis, et qualibus congruat, dictum est.

COMMENTARIUS IN CAP. X.

Hic determinat Aristoteles quæ politia quibus et qualis qualibus expediat. Et dividitur hæc pars in duas partes. In prima ostendit quæ politia expediat, ex quali et quanto. In secunda docet qualiter proloquendum sit in politia ad quinque, quæ sunt in politia, ibi (litt. h), Adhuc autem quaecumque prolocutionis gratia, etc.

Circa primum tria facit. Primo enim dicit quali et quanto differunt poli-

tiae. Secundo ostendit qualiter differun democratiae secundum omnem speciem et etiam oligarchiae, ibi (litt. c, circa initium), Siquidem enim agricolae excedunt etc. Tertio ostendit, quod legislatorem tam in democratiis quam in oligarchiis oportet semper coassumere medias personas in civitate, ibi (litt. c), Oportet auten semper legislatorem, etc.

Sententia primæ partis hæc est, quod scilicet omnes politiæ duobus differunt, scilicet quali et quanto : et vocat quale, quo scilicet personæ differunt inter se fortuna, nobilitate, et disciplina. Fortuna, sicut quod unus est dives, et alter

<--- Page Split --->

pauper. Nobilitate, sicut quod unus est ingenuus, et alter servilis conditionis, sive ignobilis. Disciplina, sicut quod unus est virtuosus, et alter non. Quanto autem differunt; quod una, scilicet politia multitudine excedit alteram et altera exceditur : et illa quae excedit, vincit in civitate, et cogit alteram vel ad mutandam politiam, vel pro conservanda eadem.

a Dicit ergo primo : Quæ autem politia quibus, civitatibus scilicet, et qualis qualibus expediat, habitum est, id est, consequens dictis, id est, post dicta per transire, tractando scilicet.

b Et subdit, quod oportet in hoc uti generali documento in omnibus politiis, ibi, Sumendum itaque primo de omnibus politiis universaliter idem, scilicet documentum. Et ponit hoc, ibi, Oportet enim valentiorem esse partem civitatis volentem manere politiam, scilicet antiquam, non volente, id est, quod fortior sit illa pars quæ vult manere politiam, quam illa quæ vult mutari eamdem. Et subdit ostendendo qualiter omnis civitas dividitur quali et quanto, ibi, Est autem omnis civitas ex quali et quanto, supple, divisa. Et exponit, ibi, Dico autem quale quidem, libertatem, divitias, disciplinam, ingenuitatem : quia scilicet unus dives, et alter pauper : unus disciplinatus secundum virtutem, et alter non : unus ingenuus, et alter ignobilis. Et ista sunt differentiae ejus quod est quale. Et ponit quantum, ibi, Quantum autem, supple, dico multitudinis excessum, quod una scilicet pars excedat alteram multitudine. Et hoc est quod subdit, ibi, Contingit autem quale quidem existere alteri parti civitatis, id est, uni parti civitatis, ex quibus partibus consistit civitas : alii autem parti, quod quantum, supple, contingit existere. Et dat exemplum, ibi, Puta, supple, contingit plures esse in numero nobilibus ignobiles, cum tamen nobiles qualitate superent ignobiles : et, supple, contingit

plures esse divitibus pauperes : non tamen tantum excedere, supple, contingit, quanto, quantum deficere quali, supple, politiam, id est, non contingit unam partem tantum proficere excedendo scilicet quanto, id est, in numero, quantum deficere quali, id est, quod alia deficiat coram ipsa et succumbat. Propter quod haec ad alia comparandum, id est, quod una pars ad alteram comparetur, et videatur quae excedat et quæ deficiat.

c Et dat exemplum in particulari, ibi, Ubi quidem igitur excedit egenorum multitudo secundum dictam analogiam, id est, pr portionem, hic nata est esse democratia : quia scilicet populus vincit : et si non consentiunt divites, interficiuntur a populo : et quia multa sunt democratia, sicut dictum est in hoc eodem libro, capite 4, ibi (litt. a), Quod autem et democratie plures, etc. ideo subdit, ibi, (Secunda pars) : Si quidem enim agricolae excedunt, fit agricolarum democratia, quæ in præinducto capitulo dicta est prima esse. Et subdit similiter de aliis, ibi, Et unaquæque species democratie, supple, tit, secundum eccessum populi uniuscujusque. Et exponit, ibi, Puta si quidem agricolarum invaluerit multitudo, super alios, priman democratiam oportet esse, id est, democratiam quæ in prædicto capitulo prima est assignata. Si autem multitudo banausorum et mercede agentium, id est, qui laborant mercede conducti, ultimam, supple, necesse est esse democratiam : quia talium democratia in prædicto capitulo dicta est esse ultima. Et subdit generaliter de omnibus similibus, ibi, Similiter autem et alias intermedias harum, sicut scilicet piscatorum, trapesitarum, sive camposrum : cujuscumque enim artificii multitudo invaluerit super alios, cogunt alios tenere democratiam suam.

d Et sicut dictum est de democratiis, ita subdit de oligarchiis, ibi, Ubi autem

<--- Page Split --->

cumque prolocutionis gratia, etc. docet quid oportet concionando utiliter proferre ad populum. Et circa hoc duo facit. Primo enim enumerat quinque quae sunt proferenda populo. Secundo ostendit quod universaliter regens politicam, debet colligere quae sunt apud utrosque, divites scilicet et pauperes, ibi (litt. o), Quare manifestum, quod si quis vult, etc. Quinque autem quae primo enumerat, de quibus debet esse prolocutio concionis in populo, sunt haec, scilicet de congregatione, de principatu, de praetoriis, de armatione, de exercitiis : haec enim quae ad totam pertinent multitudinem, omnibus proponi debent. In concione tamen dissimulari debet, si aliqui aliquando desint ad quos non multum pertinet, et maxime pauperes, quos oportet esse occupatos circa alia propter indigentiam vitae.

Dicit ergo primo : Adhuc autem quaecumque prolocutionis gratia, id est, concionis gratia, in politiis sapienter loquuntur ad populum, sunt quinque numero. Et enumerat ea.

i Primum est circa congregationem, id est, quando congreganda est multitudo propter aliquid quod omnes tangit. Unde Dominus ad Moysen dixit Num. (x, 2) : Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. Et hoc est : Circa congregationem quidem licere omnibus congregationi interesse : damnum autem imponi divitibus, si non intersint congregationi, id est, sub pœen a damni praecipi debet divitibus ne subtrahant se a congregatione : quia ad illos magis pertinet : et addit, vel solum, vel multo majus, id est, vel solum divitibus debet praecipi sub pœen a damni vel pauperibus, vel si praecipiatur omnibus sub pœen a damni, tunc divitibus debet praecipi sub pœen a multo majoris damni quam pauperibus.

k Secundum est, ibi, Circa principatus autem, supple, fit concio communitatis et tractatus, habentibus quidem honorabilitatem, non licere abjurare. Et causa hujus est, quia habentes honorabilitatem, magis apti sunt ad principatus, et utilius praesunt : et ideo non licet eis abjurare, quod non intersint tractatuide principatu. Egenis autem licere, scilicet abjurare.

1 Tertium ponit, ibi, Et circa praetoria, ubi scilicet judicantur causae qualiter puniantur rei, et praemientur bene meriti, divitibus quidem esse damnum, id est, debet praecipi sub pœen a damni quod veniant ad discussionem : et hoc damnum debet eis esse, si non discu- tiant. Egenis autem licentiam, sup- ple, dandam, quod non intersint, quia non vacat eis : vel iis, id est, divitibus, quidem magnum, supple, debet ordinari damnum, si non intersint, et si non di- scutiant causas prætoriales : iis autem, id est, egenis, parvum, supple, debet imponi damnum. Et hoc confirmat au- ctoritate, ibi, Sicut in legibus Charondæ. Nomen est legislatoris qui sic ordina- vit.

Et subdit specialem observantiam talium in diversis locis : quia in aliquibus civitatibus per nomina scribuntur illi qui debent venire ad tractatus communes. Et hoc est : Alicubi autem licet quidem omnibus, scilicet concioni interesse et conventibus, scriptis autem per nomina, supple, licet congregationi interesse, vel adesse, et discutere, de causis scilicet. Si autem scripti neque venerint, neque discesserint, imponuntur iis magna damna. Et ostendit quomodo, ibi, Ut propter damnum quidem fugiant scribi, id est, ut excusent se ne scribantur, neque incurrant magna damna : propter non scribi autem neque discutiant, neque conveniant.

m Quartum ponit, ibi, Eodem autem modo et de possidendo arma, ut scilicet

<--- Page Split --->

arma habeant, et parati sint ad militiam. Quintum ponit statim, Et de exercitari. Exercitium vocat sicut palestram, et torneamenta et alia quaedam, de quibus scribit Negenus in libro de Re militari. Et hoc est : Leges ferunt, concionatores scilicet. Et ostendit quas, ibi, Egenis quidem enim licet non possidere, supple, arma secundum leges, divitibus autem damnosum, id est, in piena damni praeceptum, non possidentibus, id est, si non possideant. Et hoc adhuc servatur in multis civitatibus, in quibus praefectus civitatis ordinat equos et arma secundum facultates civium : et si non exercitantur in militaribus, iis quidem, id est, egenis nullum damnum, supple, ordinant leges : iis autem, id est, divitibus damnosum, supple, ordinant esse leges, si non exercitentur. Quare autem hoc faciant leges, subdit, ibi, Quatenus ii quidem, id est, divites propter damnum, quod scilicet timent incurrere, participent, armis scilicet et exercitiis militaribus : ii autem, id est, pauperes propter non timere, non participent, quia ad talia vacare non possunt, egestate impediente scilicet. Et quia omnia quae dicta sunt de oligarchico principatu, scilicet divitum, vera sunt, ideo subdit generaliter, ibi, Hæc quidem igitur sunt oligarchica sophismata legislationis. Et vocat sophismata apparentem sapientiam, et etiam existentem, quam ostendere intendunt legislatores in oligarchiis.

n Sed quia duæ sunt politiæ extremæ, oligarchia scilicet et democratia, ex quibus aliæ omnes, ut in præhabitis determinatum est. Et quia jam dixit de oligarchiis, subdit de democratiis, ibi, In democratiis autem adversus hæc, quod scilicet quidam sunt in congregatione, quidam autem non, sapienter obsistunt. Et ostendit quomodo, ibi, Egenis quidem enim mercedem acquirunt, id est, statuunt, congregationi præsentibus et discutiendibus, causas scilicet, ut scilicet accipiant pro rata laboris stipendium, divitibus au-

tem nullum statuunt damnum : et sic, supple, sapienter occurrunt seditioni quæ posset esse inter divites et pauperes.

o Secunda pars. Deinde cum dicit, Quare manifestum, etc. concludit qualiter debet misceri media politia, quæ simpliciter vocatur politia. Et habet duas partes. Primo enim ostendit qualiter media politia miscetur ex duabus extremis. Secundo ostendit quod omnes antiquæ politiæ erant ex militaribus, qui utebantur armis, ibi (litt. s), Maliensium autem politia quidem erat, etc.

Sententia primæ partis est hæc, quod qui bene vult miscere politias extremas in media, debet attendere in legislatione, quod nullum damnum fiat divitibus, et lucrum pauperibus : tunc enim quietissime habitabunt.

Dicit ergo primo concludendo : Quare manifestum, supple, est, quod si quis vult miscere juste, politias scilicet extremas ad mediam, oportet quaedam apud utrosque, divites scilicet et egenos colligere. Et docet quomodo, ibi, Et iis quidem mercedem acquirere, scilicet egenis, his autem, id est, divitibus damnum : sic enim communicabunt omnes, illo autem modo, scilicet in simplici oligarchia vel in simplici democratia, politia fit solorum alterorum, scilicet vel divitum, vel egenorum.

p Et ostendit quomodo, ibi, Oportet autem, supple, in oligarchia, politiam esse quidem ex habentibus arma solis, id est, ex divitibus, qui arma habere possunt : honorabilitate autem secundum multitudinem, id est, secundum democratiam, simpliciter quidem determinata, supple, politia, non est dicere tantum existere, determinate scilicet : sed considerantes, quod quale adjicit longissimum, id est, si vult determinare mediam politiam, quod adjiciat hoc, quod scilicet aequale est, et quod longissime facit stare politiam. Et hoc est : Ut scilicet consideret ut participantes politia sint plu-

<--- Page Split --->

res non participantibus, hoc ordinare, id est, hoc oportet eum ordinare, quod sic stabit, quando si participantes politia resistere non possunt non participantibus.

q Et subdit causam, ibi, Volunt enim pauperes etiam non participantes honoribus, principatuum scilicet, quietem habere, si neque aliquis molestet ipsos, in corpore scilicet injuriam faciendo, neque auferatur aliquid substantiae, supple, ab eis. Sed hoc non facile. Et ponit causam, ibi, Non enim accidit semper gratiosos esse, supple, pauperibus, eos qui participant politeumate, id est, dominio politiae. Et de hoc ponit aliam causam, ibi, Et consueverunt autem quando bellum fuerit movere, si non accipiant alimentum, id est, expensas, pauperes autem sunt, scilicet illi qui sic in politeumate spoliant pauperes. Si autem acquirat, supple, aliquis talium alimentum, id est, expensas, volunt bellare : quia scilicet stipendiarii sunt.

r Et subdit rationem, ibi, Est autem politia apud aliquos non solum ex iis qui sunt ad arma, supple, ut nunc, sed etiam ex iis qui fuerunt ad arma, in praeterito scilicet, id est, qui longo usu didicerunt exercitium bellorum et armorum : et illi sine stipendiis nihil volunt facere.

s Deinde cum dicit, Maliensium autem politia, etc. ostendit quod antiquae politiae ex militaribus erant, dicens : Maliensium autem politia quidem erat antiquitus ex eis, id est, ex militibus. Et hoc probat adducens signum, ibi, Principatus autem eligebant ex militantibus. Sicut Antonius Imperator apud Coloniam a Romanis militibus fuit electus, sicut legitur in gestis Romanorum. Et Phocas, Caesare interfecto a Mauritio optimo Imperatore, etiam a militibus est electus. Et quia aliquis posset dicere quod hoc fuit apud Barbaros, ostendit quod etiam apud Graecos, ibi, Et prima autem po-

litia in Graecis fuit post regna, quae super regiones erant, et non tantum super civitates, ex præliantibus, supple, fuit. Et ostendit ruditatem illorum ab antiquo, ibi, Quæ quidem, scilicet militia a principio ex equestribus, supple, fuit : robur enim et excellentiam ex equestribus prælium habebat. Sine coordinatione enim præliabantur, nec sciverunt ad hoc ordinare acies. Et hoc est : Sine coordinatione autem enim inutile quæ ad arma. Experientiae autem de talibus, id est, militaribus, et ordinationes inter antiquos non erant, quomodo in equestribus esset robur. Crescentibus autem civitatibus, et iis qui in armis invalescentibus magis, plures participabant politia. Propter quod quidem quas nunc vocamus politias, priores vocabant democratias, id est, populi principatus.

t Et subdit qualiter prima fuerunt oligarchicae, ibi, Erant autem et antiquae politiae rationabiliter oligarchicae et regales. Et ponit rationem, ibi, Propter paucitatem enim hominum, supple, quae tunc erat in civitatibus, non habebant multum quod medium, id est, personas medias et medias politias. Et ex hoc concludit, ibi, Quare pauci existentes multitudine, secundum coordinationem etiam, supple, pauci existentes. Et vocat coordinationem partes communicantes in civitate, ut agricolas, piscatores, et banausos, et hujusmodi, quales supra nominavit. Et quia tales pauci erant, magis sufferebant subjici, supple, divitibus, qui scilicet dominabantur eis oligarchico principatu.

n Ultimo ponit epilogum omnium dictorum in hoc et in praecedenti capitulo, et in ante habitis a principio quarti libri, ibi, Propter quam quidem igitur causam sunt politiae plures, et propter quid praeter eas quae dicuntur, politiae scilicet simplices, aliae, supple, sunt politiae compositae. Et ponit rationem, ibi, Democratia enim non una numero est, sed multae valde, ut praebabitum est, et aliarum si-

<--- Page Split --->

militer nulla una numero est. Adhuc autem quae differentiae, supple, sunt inter eas, et propter quam causam accidit, ta-

les scilicet differentias esse inter eas, adhuc autem quae sit optima politiarum, dictum est.