CAPUT IX.

De mediocribus in Respubllcas : atque ubi plures sunt ejusmodi, firmiorem esse Reipublicae statum.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quæ autem sit optima politia, et quæ optima vita plurimis civitatibus, et plurimis hominum, neque ad virtutem comparandum esse super idiotas, neque ad disciplinam, quæ natura indiget et successu fortunali, neque ad politiam secundum votum factam, sed ad vitam possibilem communicari plurimis, et ad politiam qua plurimas civitates contingit participare : etenim quas vocant aristocratias, de quibus nunc diximus, hæ quidem magis extra cadunt plurimis civitatum, hæ autem appropinquant ei quæ vocatur politia. Propter quod de ambabus, ut de una dicendum. Judicium enim de omnibus iis, ex eisdem elementis est.

Quæ vero sit optima Respubliea, et quæ vita optima pluribus civitatibus, et hominibus, neque per virtutem judicant, quæ supra vulgus emergat, neque per doctrinam, quæ ingenio indiget et adjumentis externis, neque per gubernationem, quæ ad votum fiat, sed vitam eam probant, quam plurimi consequi possint, et gubernationem eam quam plurimæ civitates valeant recipere : nam quas vocant optimates, de quibus modo diximus, partim exterius cadunt plurimis civitatibus, partim appropinquant illi quæ Respubliea vocatur. Quamobrem de ambabus, tamquam una sit, dicendum est. Judicium autem de omnibus istis, ex eisdem principiis est.

b Si enim bene in Ethicis dictum est, felicem vitam esse eam, quæ secundum virtutem non impeditam, medietatem autem virtutem, necessarium mediam esse vitam optimam, medietatis autem contingentis sortiri a singulis.

Si recte dictum fuit in Ethicis vitam beatam esse secundum virtutem non impeditam, virtutem autem ipsam esse mediocritatem, necesse est medium esse vitam optimam ejus, quam singuli adipisci valeant mediocritatis.

<--- Page Split --->

c Esodem autem terminos hos necessarium esse, et civitatis virtutis et malitiae. Politia enim vita quaedam est civitatis.

Et has omnes diffinitiones necesse est esse circa civitatis virtutem, vitium et Rempublicam. Est enim Respublica vita quaedam civitatis.

d In omnibus itaque civitatibus sunt tres partes civitatis, ii quidem opulenti valde, ii autem egeni valde, ii autem tertii qui medii horum. Quoniam igitur conceditur, iis quod mediocre, optimum, et quod medium, manifestum, quod bene fortuitorum possessio, quae media optima omnium.

In cunctis autem civitatibus partes sunt tres : nam alii divitiis excellunt, alii paupertate nimia deprimuntur, alii sunt inter hos medii. Cum igitur confessi simus mediocritatem et medium esse optimum, palam quod bonorum fortuna mediocris possessio est optima omnium existimanda.

e Facillima enim rationi obedire. Superpulchrum, aut superfortem, aut superingenuum, aut superdivitem, aut contraria iis superegenum, aut superdebilem, aut valde vilem, difficile rationem sequi. Fiunt enim, ii quidem injuriosi, et in magnis iniqui magis : ii autem astuti, et in parvis iniqui valde. Injuriarum autem hae quidem fiunt propter injuriam, hae autem propter astutiam.

Hæc enim facilis est ad obedientiam mandatorum. At enim si modum excedant in alterutram partem (ceu si forma, si viribus, si nobilitate generis, si divitiis, vel his contrariis, ceu si paupertate nimia, si imbecillitate egregia, si ignominia multa) difficile est ut rationi obediant. Fiunt enim istorum alii superbi et delinquentes aperte in rebus magnis, alii occulte pravi, et in rebus exiguis fraudatores. Injuriae vero inferuntur quandoque per contumeliam, quandoque per dolum.

f Adhuc autem isti minime amant principes, et volunt esse principes. Hæc autem ambo nociva civitatibus.

Insuper hi minime circa gubernationem Reipublicæ afficiuntur, minimeque consulunt. Hæc autem utraque damnosa sunt civitatibus.

g Adhuc autem qui quidem sunt in excessibus eufortuniorum potentiae, et divitiarum, et amicorum, et aliorum talium, subjici neque volunt, neque sciunt. Et hoc statim a primordio existit pueris existentibus. Propter delicias enim neque Doctoribus subjicii consuetum ipsis.

Præterea qui bonis fortunæ superabundant, ceu opibus, divitiis, amicis, et aliis hujusmodi, nec imperium cujusquam pati volunt, neque sciunt, et hoc statim domi eorum natis existit. Propter delicias enim nec in scholis quidem præceptoribus obedire consueverunt.

h Qui autem secundum excessum in indigentia horum, humiles valde : ut ii quidem principari nesciant, sed subjici servili principatu : ii autem subjici quidem neque uno principatu, subjici autem secundum despoticum principatum. Fit igitur servorum et despotorum civitas, sed non liberorum. Et horum qui-

Qui autem eorum sunt in indigentia nimia constituti, dejecto nimium animo vilesque existunt. Ex quo fit ut alii magistratum genere nesciant, sed ad parendum serviliter sint apti. Alii vero sibi imperari nullo modo patiuntur, sed ipsi aliis tamquam domini volunt imperare. Efficient ergo servorum et dominorum

<--- Page Split --->

dem invidentium, horum autem contemnentium, quae plurimum distant ab amicitia et communione politica. Communio enim amicabile : neque enim in via volunt communicare cum inimicis.

civitas, non autem liberorum : et aliorum invidentium, aliorum spernentium, quod plurimum abest ab amicitia et civili societate. Nam societas amicabilequiddam est : cum inimicis enim neviam quidem communicare volunt homines.

i Vult autem civitas ex æqualibus esse et similibus quam maxime : hoc autem existit maxime mediis. Quare necessarium optime politizare hanc civitatem, ex quibus diximus esse natura constitutionem civitatis.

Vult quidem civitas ex paribus ac similibus esse, quantum fieri potest. Hoc autem maxime existit mediis. Itaque necessario fit ut hujusmodi civitas optime gubernetur, ex quibus diximus natura constare civitatem.

k Et salvantur autem in civitatibus isti maxime civium : neque enim ipsi aliena desiderant sicut pauperes, neque horum substantiam alteri, quemadmodum pauperes eam quae divitum concupiscunt. Et propterea quod neque insidias patiuntur, neque fraudes moliuntur, sine periculo degunt.

Conservantur quoque in civitatibus isti maxime caeterorum civium. Neque enim aliena concupiscunt, ut faciunt pauperes, neque eorum bona cupiuntur ab aliis, ut accidit divitibus. Et quia nec insidiantur aliis, nec alii ipsis, sine periculo degunt.

l Propter hoc bene optavit Phocylides multa mediis optima, « medius volo in civitate esse1. »

Quapropter bene optavit Phocylides, mediocribus optima, mediocris esse volens in civitate.

m Palam ergo, quod et communio politica optima per medios. Et tales contingit bene politizare civitates, in quibus utique multum quod medium, et valentius maxime quidem amborum, si autem non, alterius partis. Appositum enim facit inclinationem, et prohibet fieri contrarios excessus.

Patet igitur, quod civilis societas optima est, quae per mediocres fit : easque civitates recipere, ut optime gubernentur, in quibus mediocres plurimi sunt, ac plus possunt, maxime quidem ambabus, vel saltem altera parte. Haec enim addita praevalere facit, et prohibet contrarios excessus fieri.

n Propter quod quidem eufortunium maximum, politizantes substantiam habere mediam et sufficientem, tamquam ubi ii quidem multa valde possederint : ii autem nihil, aut populus extremus sit, aut oligarchia intemperata, aut tyrannis propter ambos excessus. Etenim ex democratia maxime juvenili, et ex oligar-

Quapropter valde optandum est, ut hi qui in Republica versantur, facultates habeant mediocres ac sufficientes. Nam ubi alii nimis multa possident, alii nihil, vel plebs infima insurgit, vel paucorum potentia illa extrema, vel tyrannis, propter utrumque excessum. Ex populari enim statu nimium superbo, et ex paucorum

<--- Page Split --->

chia fit tyrannis : ex mediis autem, et ex iis qui prope multo minus. Causam autem posterius in iis quæ circa transmutationes politiarum, dicemus.

potentia, ad tyrannidem devenitur : ex mediocribus autem, ac prope paribus, multo minus. Cujus rei causam postea, ubi de mutationibus tractabitur, dicemus.

o Quod autem quæ media, optima sit, manifestum : sola enim sine seditione. Ubi enim multum quod intermedium, minime fiunt conturbationes et dissensiones politiarum. Et magnæ civitates sunt magis sine seditionibus propter eamdem causam, quia multum quod medium. In parvis autem facile dividere omnes in duo, ut nihil relinquatur medium : et omnes fere egeni, vel opulenti sunt.

Quod autem media sit optima, manifestum est : sola enim seditionibus caret. Ubi enim permultum est mediocre, minimum seditiones et discordiæ civium innascuntur : magnæque civitates ob hanc ipsam causam minus seditionibus subjacent : quia magna in his est mediocrium hominum multitudo. Parvas autem civitates fac.le est in duas partes dividi omnes, ita ut nihil medium relinquatur : et fere cuncti vel inopes sunt, vel opulenti.

p Et democratiæ autem securiores sunt oligarchiis et durabiliores sunt propter medios. Plures enim sunt et magis participant honoribus in democratiis, quam in oligarchiis : quoniam quando sine iis multitudine invaluerint homines, mula operatio fit, et pereunt cito.

Populares quoque gubernationes tutiores sunt et diuturniores quam paucorum potentium propter medios. Plures enim sunt, et magis honoris participant in populari gubernatione, quam paucorum. Nam quando sine his multitudo inops plus potest, male res se habent, ac cito pereunt.

q Signum autem oportet putare, et quod optimi legislatores fuerunt de mediis civibus. Solon enim fuit de iis, significat autem ex poesi, et Lycurgus (non enim fuit Rex), et Charondas, et fere plurimi aliorum,

Signum vero hujus putandum est, quod qui optime leges condiderunt, ex mediocribus civibus fuere. Nam et Solon hujusmodi fuit, ut apparet ex ejus carminibus : et Lycurgus (non enim erat Rex), et Charondas, et plurimi aliorum.

r Manifestum autem ex iis, et quod plurimæ politiæ, hæ quidem democratiæ sunt, hæ autem oligarchiæ : quia enim sæpe in iis paucum est, quod medium, semper quicumque excesserint, sive qui substantias habent sive populus, qui medium egrediuntur, secundum se ducunt politiam. Quare aut democratia fit, aut oligarchia.

Patet autem ex his, et quia plurimæ Respublice, aut populares sunt, aut paucorum gubernationes. Quod enim in his frequenter pauci sunt medii, semper qui prævalent, sive hi sint qui facultates habent, sive populares qui medium transcendunt, per seipsos gubernationem agunt. Itaque aut multitudo populi insurgit, aut paucorum potentia.

s Adhuc autem propter seditiones fieri et pugnas ad invicem populo et divitibus, quibuscumque evenerit obtinere magis contrariis, non instituunt

Præterea ex eo quia seditiones fiunt et pugnæ inter multitudinem et opulentos quibuscumque vincere contingit, hi neque communem amplius habent Rem-

<--- Page Split --->

communem politiam, neque æqualem, sed victoriae præmium excessum politiae accipiunt, et ii quidem democratiam, ii autem oligarchiam faciunt.

publicam, neque æqualem : sed quasi victoria præmium reportant, Rempublicam obtineri, et alteri popularem statum, alteri paucorum potentiam faciunt.

t Adhuc autem et eorum qui in præminentia fuerunt Græciæ, ad eam quæ apud ipsos politiam utique respicientes, ii quidem democratiam in civitatibus instituerunt, ii autem oligarchiam, non ad conferens civitatis intendentes, sed ad id quod suiipsorum, ut propter has causas, aut numquam media sit politia, aut raro, et apud paucos : unus enim vir solus eorum qui prius in præsidatu fuerunt, persuasus fuit hunc ordinem assignare. Jam autem et in iis qui in civitatibus, exstat consuetudo, neque velle quod æquale, sed aut principari quærere, aut obtentos sufferre. Quæ quidem igitur sit optima politia, et propter quam causam, ex iis manifestum.

Præterea qui principatum Græciæ habuerunt, hi ad propriam respicientes, Rempublicam, aut popularem statum civitatibus constituerunt, aut paucorum gubernationem, non ad civitatum illarum commoda respicientes, sed ad sua. Atque ita per istas causas effectum est, ut vel numquam mediorum illa gubernatio exstiterit, vel admodum raro. Unus enim vir consensit solus ex his, qui antiquitus in principatu fuere, hunc gubernandi modum constituere. Janque in civitatibus consuetudo obtinuit, non velle æquale, sed aut imperare quærere, aut victos obedi re. Quæ igitur optima sit Respubl ica et quam ob causam, ex hispalet.

u Aliarum autem politiarum, quoniam plures democratias et plures oligarchias diximus esse, qualem ponendum primam et secundam, et hoc modo consequentem, per esse hanc quidem meliorem, hanc autem deteriorem, determinata optima, non difficile videre. Oportet autem necessario esse meliorem quæ propinquissima huic, deteriorem autem plus distantem a medio, si non ad hypothesis : quia sæpe existente alia politia magis eligibili, quibusdam nihil prohibet expedire magis esse alteram politiam.

De aliis autem, cum plures populares, et plures paucorum gubernationes esse dixerimus, quæ prima ponenda sit, et quæ secunda, et quæ deinceps, quia potior sit, aut deterior, determinata optima, non erit difficile intueri. Necesse est enim meliorem esse, quæ proxime huic accedat, deteriorem vero, quæ plurimum distat a medio, nisi ad suppositionem quis judicet. Dico autem ad suppositionem : quia multoties alia Reipublicæ forma eligibiliori existente, nihil vetat quibusdam magis utilem esse.

COMMENTARIUS IN CAP. IX.

Hic incipit secunda pars primæ partis istius quarti libri, in qua determinat quæ sit optima politia. Et dividitur in duas partes, in quarum prima determinat de

optima optima politia, quæ ex mediis personis constituitur. In secunda ostendit, quod de politiis aliis, quæ huic magis appropinquat est melior, et quæ magis recedit, pejor, ibi (litt. n), Aliarum autem politiarum, quoniam plures, etc.

Circa primum tria facit. Primo enim ostendit quod politia, quæ ex mediis personis, melior est et quietior. Secundo osten-

<--- Page Split --->

dit, quod etiam personae mediae securius vivunt in civitate, ibi (litt. k), Et salvuntur autem in civitatibus, etc. Tertio probat per signa, ibi (litt. p), Et democratiae autem securiores sunt, etc.

Sententia primae partis est haec, quod ex mediis personis optima constituitur politia. Et ponit rationem ex hoc sumptam. Et est haec : In I Ethicorum dictum est, quod felicitas, quae est totum bonum hominis, est operatio perfecta secundum connaturalem virtutem hominis non impeditam. Virtus autem circa medium consistit. Cum ergo optima politia sit secundum operationem virtutis, optima politia est quae consistit ex mediis personis.

a Dicit ergo primo Quæ: autem sit optima politia, et quæ optima vita plurimis civitatibus, et plurimis hominum, neque ad virtutem comparandum esse super idiotas, supple, sicut principes sunt super populum: neque ad disciplinam, supple, sicut faciunt qui summum bonum ponunt, quæ, scilicet politia, natura, id est, naturali ratione indiget, et, id est, etiam indiget successu fortunali: neque, supple, respicit ad politiam secundum votum factam, supple, in qua, summum bonum ponit, alius in divitiis, alius in honoribus, alius in deliciis: sed, supple, respicit ad vitam possibilem communicari plurimis, id est, in qua potest homo secure plurimis communicare, et, supple, respicit ad politiam qua plurimas civitates contingit participare. Et quia posset aliquis dicere, quod talis politia esset aristocratia, occurrit et dicit, ibi, Etenim quas vocant aristocratias, de quibus nunc, id est, paulo ante diximus, hæ magis extra cadunt plurimis civitatum, ita scilicet quod plures civitates non tenent eas, hæ autem appropinquant ei quæ vocatur politia, simplici scilicet nomine. Et hoc totum patet per divisionem de aristocratiis in præcedenti capitulo positam. Propter quod de ambabus, politia scilicet simpliciter et politia optima, ut de una dicen-

dum. Et ponit rationem, ibi, Judicium enim de omnibus iis ex eisdem elementis est, id est, principiis propriis et proximis, ex quibus quælibet res habet determinari, sicut dicit Aristoteles in I Metaphysicorum.

b Ethici autem sermones elementales sunt ad sermones politicos : et ideo de Ethicis sumit principium determinationis. Si enim bene in Ethicis, in primo libro dictum est, felicem esse vitam eam, quae secundum virtutem non impeditam, supple, est, medietatem autem, supple, esse, virtutem, supple, ut dictum est in II Ethicorum. Ex his concludit necessarium esse mediam vitam optimam esse. Qualiter autem hæc fiat, subdit, ibi, Medietatis autem contingentis, scilicet quæ contingit singulis civitatibus et hominibus : et hoc est: Sortiri a singulis, supple, contingit.

c Et quia omnis medietas est inter abundantiam et defectum, ideo subdens ostendit terminos hujus medietatis, ibi, Esodem autem terminos hos necessarium esse, supple, est, et civitatis virtutis et nullitiae. Et ponit rationem, ibi, Politia enim vita quaedam est civitatis, supple, secundum virtutem, et ideo in præhabitis probatum est quod eadem est virtus boni viri et boni civis.

d Et sumit medium ex extremis quæ sunt in civitate, ibi, In omnibus itaque civitatibus sunt tres partes civitatis. Et dat exemplum, ibi, I quidem enim opulenti valde, ii autem egeni valde, ii autem tertii qui medii horum, supple, neque valde opulenti, neque valde egeni, sed medio modo se habentes ad bonum fortunæ. Ex his concludit propositum, ibi, Quoniam igitur conceditur, quod mediocre, optimum, et quod medium, manifestum, supple, est, quod bene fortuitorum possessio, quæ media optima omnium.

<--- Page Split --->

e Et ponit rationem, ibi, Facillima ruim rationi obedire, supple, ad quietissimam politiam et optimam. Et hoc ostendit per excessum extremorum, ibi, Superpulchrum autem, id est, qui splendere volunt in gloria super alios, aut superfortem, in potentia scilicet, aut superingenuum, scilicet qui se extollunt de nobilitate, aut superdivitem, qui scilicet extolluntur de divitiis. Et ista sunt quae ponuntur excessiva in civitatibus. Et ponit contraria iis, quae dicunt diminutionem horum omnium, ibi, Aut contraria iis, superegenum, quod est contrarium ad superdivitem, aut superdebitem, quod est contrarium ad superfortem, aut valde vilem, quod est contrarium ad superingenuum, difficile, supple, est, rationem sequi, scilicet ad bonam et quietam politiam tenendam. Et dat rationem, ibi, Fiunt enim, ii, scilicet excedentes in quatuor dictis, injuriosi et in magnis iniqui magis, supple, fiunt : ii autem, scilicet deficientes in quatuor dictis supra, fiunt astuti, et in parvis iniqui valde, supple, fiunt : et sic injuria replenitur civitas. Et hoc est : Injuriarum enim hæ quidem fiunt propter injuriam, quam scilicet faciunt excellentes in quatuor dictis, hæ autem, supple, injuriae fiunt propter astutiam.

f Et ponit aliam rationem, ibi, Adhuc autem isti minime amant principes, qui scilicet politeuma tenent in civitate, et volunt esse principes, supple, per ambitionem. Hæc autem ambo nociva civitatibus, supple, sunt.

g Et subdit ostendens quomodo non obediunt rationi, ibi, Adhuc autem qui quidem sunt in excessibus eufortuniorum, id est, bonæ fortunæ, potentiae, et divitiarum, et amicorum, et aliorum talium subjici neque volunt neque sciunt. Et unde contingat eis hoc, subdit : Et hoc statim a primordio existit pueris existentibus. Et exponit causam, ibi, Propter delicias enim, in quibus nutriun-

tur, neque Doctoribus subjici consuetum ipsis, supple, est.

h Et ponit ab altera parte in deficientibus, ibi, Qui autem secundum excessum, supple, sunt, in indigentia horum, humiles valde, supple, sunt : ut ii quidem deficientes principari nesciant, sed subjici servili principatu : ii autem subjici quidem, supple, sciunt tales, scilicet deficientes, neque uno principatu, qui scilicet bonus et dignus sit. Subjici autem secundum despoticum principatum, supple, sciunt. Despoticus autem principatus est, quo dominus utitur ad servos, sicut sæpe supra dictum est. Fit igitur, (supple, si ex talibus sit civitas) servorum et despotorum civitas : quod est contra rationem civitatis. Et hoc est quod sequitur, ibi, Sed non liberorum, ex quibus scilicet debet esse civitas. Politicus enim principatus debet esse æqualium et liberorum, sicut ante dictum est. Et horum quidem invidentium, horum autem contentmentum, supple, si sit ex excedentibus civitas, quæ ambo plurimum distant ab amicitia et communione politica : quæ ambo scilicet debent esse inter cives ejusdem civitatis. Et ponit rationem, ibi, Communio enim amicabile, supple, est. Et hoc probat a signo, ibi, Neque enim in via, id est, in via communi volunt, homines scilicet communicare cum inimicis.

i Vult autem civitas, secundum rationem scilicet civitatis, ex æqualibus esse et similibus quam maxime : hoc autem existit maxime mediis, inter divitias scilicet excellentes et paupertatem nimiam. Ex omnibus his concludit, ibi, Quare necessarium optime politizare hanc civitatem, constitutam scilicet, ex quibus diximus esse natura, id est, naturali ratione constitutionem civitatis. Ethica enim et naturalis ratio hoc persuadet, sicut dictum est.

<--- Page Split --->

k Deinde cum dicit, Et salvantur autem in civitatibus, etc. ostendit quod mediae personae inter divites et pauperes maxime salvantur in civitatibus. Et ad hoc utitur tribus rationibus. Prima est, quod tales minime patiantur insidias. Secunda est ab auctoritate aliquorum legislatorum et incipit, ibi (litt. l), Propter hoc bene optavit, etc. Tertia, quod si aliquando mutentur politiae ab una in aliam cum periculo civitatis, sicut ex democratia in oligarchiam, vel e converso, maxime succurritur per medias personas, et incipit, ibi (litt. n), Propter quod quidem euforntuium, etc.

Sententia primae rationis est, quod personae mediae in civitatibus maxime salvantur : quia nullas patiuntur insidias, nec etiam fraudes moliuntur : quia non habent necesse ut concupiscant aliena, sicut pauperes : neque habent necesse quod eorum substantiam aliquis concupiscat : quia non habent nisi quod sufficit sibi.

Dicit ergo : Et salvantur autem in civitatibus isti maxime civium, id est, inter cives. Et ponit rationem, quae inducta est, ibi, Neque enim ipsi aliena desiderant, id est, necesse habent desiderare, sicut pauperes, qui paupertate compellente semper desiderant aliena, et insidiantur furtis et rapinis : neque substantiam horum (cum non habeant superflua) alteri, supple, desiderant, quemadmodum pauperes eam, scilicet substantiam, quae divitum, supple, est, concupiscunt. Ex his elicit conclusionem, ibi, Et propterea quod neque insidias patiuntur, supple, ut divites, neque fraudes moliuntur, supple, ut pauperes, sine periculo degunt, id est, vivunt in civitate. Et propter hoc dictum est a Dædalo,

quod propter hoc bene optavit Phocylides multa mediis optima, supple, evenire : et dixit optando : « Medius esse in civitate volo, » nec scilicet prædives, nec nimium pauper. Propter hoc dicit Salomon Proverb. (xxx, 7 et seq.) : Duo rogavi te, ne deneges mihi antequam moriar... mendicitatem, et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria : ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei.

m Ex his elicit conclusionem quam intendit, ibi, Palam ergo, quod et communio politica optima, per medios, id est, per medias personas inter divites et pauperes. Et ulterius elicit conclusionem universaliorem tamquam ex corollario, ibi, Et tales civitates contingit bene politizare, id est, quiete, in quibus utique multum quod medium, id est, in quibus multi cives sunt medii inter divites et pauperes : et valentius maxime quidem amborum, id est, quod valeant super ambas partes, scilicet excellentes et nimis pauperes. Et subdit rationem, ibi, Si autem non, supple, politizet bene aliqua civitas, alterius partis, id est, divitum, propter excessus, vel fraudem pauperum, statim reducitur per medias personas ad bonam politiam. Et subdit rationem, ibi, Appositum enim, supple, medium ad alteram partem, divitum scilicet et pauperum, facit inclinationem, et prohibet fieri contrarios excessus, divitum, scilicet et pauperum : quia cuicumque apponuntur medii, illa pars vincit et reprimit aliam, quæ facit injuriam et seditionem.

Medio tutissimus ibis 1.

1 Secundam rationem ab autoritate quorumdam legislatorum ponit, ibi, Propter hoc bene optavit. etc. Et dicit,

n Tertiam rationem, qualiter succurritur in mutatione politiarum per medias personas, ponit, ibi, Propter quod quidem euforntuium maximum, id est, maxima bona fortunae, supple, est, poli-

<--- Page Split --->

tizantes substantiam habere mediam et sufficientem, supple, non excellentem et nimiam. Et ostendit, quod si non ita sit, quod corrumpitur politia, ibi, Tamquam ubi ii quidem multa possederint, id est, excellenter divites sint: ii autem nihil, supple, sed in extrema paupertate sint, aut siquo extremus sit, id est, democratia pessima, scilicet si vincunt pauperes: aut oligarchia intemperata, scilicet si vincunt divites: aut Tyrannis propter ambos excessus, scilicet si excedant pauperes et divites contra principes. Et ostendit per rationem, ibi, Etenim ex democratia, id est, principatu populi maxime juvenili, id est, in qua stultitia juvenum dominatur, et ex oligarchia, in qua principantur potentes et divites ad votum, non ad legem, fit tyrannis, quae pessima corruptio est civitatis, ut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum. Ex mediis autem, supple, inter divites et pauperes, et ex iis qui prope, scilicet, medios, multo minus, supple, fit Tyrannis. Cunsan antru, supple, quare hoc fiat, posterius, scilicet in quinto libro, in his quae circa transmutationes politiarum, dicemus, scilicet ubi agemus de transmutatione politiarum.

o Et subdit rationem confirmationis dictorum, ibi, Quod autem, quae media, optima sit, manifestum, supple, est. Et ponit causam, ibi, Sola enim sine seditione, supple, est: ubi enim multum quod intermedium, id est, in civitate ubi multae personae sunt mediae inter paupesres et divites, minime fiunt conturbationes et dissensiones, id est, transmutationes politiarum. Et ponit aliam rationem, ibi, Et magna civitates sunt magis sine seditionibus, propter eamdem causam. Et ponit causam, ibi. Quia multum quod medium, id est, mediae personae: et quia multae mediae personae sunt, reprimunt divites a violentia, et pauperes a fraude. In parvis autem civitatibus facile est omnes dividere in duo, ut nihil relinquatur medium: et omnes fere ege-

ni, vel opulenti sunt : et ideo, supple, in parvis civitatibus frequenter est discordia.

p Deinde cum dicit, Et democratiae autem securiores, etc. probat hoc quod dictum est a tribus signis. Primum signum scilicet ad hoc est : quia democratae securiores sunt oligarchiis et durabiliores, eo quod multas habent medias personas. Secundum signum est, quod optimi legislatores, sicut Solon, et alii quidam, fuerunt filii mediarum personarum, et non divitum, vel pauperum. Tertium est, quod medii qui constituerunt politiam in Graecia, ad hoc respicientes, constituerunt democratias et politias : et si qui aliter instituerunt, hoc non fecerunt ad conferens civitatis, sed ad conferens proprium.

Dicit ergo primo: Et denuoratiis autrus securiores sunt oligarchiis et durabiliores propter medios. Plures enim sunt, supple, in democratiis medii, et magis participant honoribus in denocratis, medii scilicet, quam ioiigarchiis, in quibus scilicet non principantur nisi divites et potentes. Et ponit rationem, ibi, Quoniam quando sine iis, id est, mediis, mu' titudine invaluerint homines, divites scilicet vel pauperes, mala operatio fit, et pereunt cito. Et hujus causa est, quia si divites invaluerint, opprimunt pauperes : si autem pauperes invaluerint, fraudes moliuntur contra divites.

q Et ponit secundo secundum signum, ibi, Signum autem oportet putare, scilicet quod ex mediis personis optima fit, et, id est, etiam cum signo jam dicto, quod optimi legislatores fuerunt de mediis civibus nati. Et inducit tres, ibi, Solon enim, legislator Athenarum, fuit de iis. Et inducit signum, ibi, Significat autem ex Poesi, id est, ex Poetica quam scripsit, et Lycurgus, vel Lygurgus, supple, se fuisse de mediis his : non enim fuit Rex, supple, sed de medio populo

<--- Page Split --->

natus, et fuit legislator in Lacedamonia, ut in secundo libro habitum est. Et Charondas, et fere plurimi aliorum.

r Quod autem sic fuerit, probat ex politiis quas instituerunt, ibi, Manifestum autem ex iis, supple, est, et, id est, etiam, quod plurimae politiae, quas scilicet instituerunt, hae quidem democratiae sunt, hae autem oligarchiae. Et ponit rationem ibi, Quia enim saepe in iis paucum est, quod medium, id est, mediae personae, semper quicumque excesserint, sive qui substantias habent, id est, divites, sive populus, id est, pauperes, qui medium egrediuntur, secundum se ducunt politiam, supple, et sic corrumpunt politias. Quare, id est, propter quod aut bfupo fit, id est, democratia, si scilicet vincit populus : aut oligarchia, si scilicet vincunt divites.

s Et ad hoc inducit aliam rationem, ibi, Adhuc autem propter seditiones fieri et pugnas ad invicem populo, et divitibus, quibuscumque evenerit obtinere magis contrariis, divitibus scilicet et pauperibus, non instituunt communem politiam, neque aequalem, utrique parti scilicet, sed victorie praemium excessum politiae accipiunt, et ii quidem democratiam, scilicet si populus vincit : ii autem oligarchiam faciunt, scilicet si divites vincunt. Et propter hoc in prehabitis dixit, quod extremae politiae sunt oligarchia et democratia, ex quibus componitur media, quae simplici nomine dicitur politia.

t Tertio ponit tertium signum, ibi, Adhuc autem, et, id est, etiam eorum, id est, de numero eorum, qui in praeminentia fuerunt Graeciae, ubi prae aliis terris abundant sapientes, ad eam quae apud ipsos politiam utique respicientes, hi quidem democratiam in civitatibus instituerunt, hi autem oligarchiam. Et ostendit peccatum utrorumque, ibi, Non ad conferens civitatis intendentes, sup-

ple, sicut debuerunt, sed ad id quod suiipsorum, id est, ad utilitatem propriam, ut haec politia, scilicet media, de qua hic loquimur, propter has causas, utilitatis scilicet privata, aut numquam sit politia, aut raro, et apud paucos : quia scilicet privata utilitas ex se non surgit, sed communis : unus enim vir solus eorum, qui in praesidatu fuerunt, persuasus fuit, recta scilicet ratione, hunc ordinem assignare, politiae scilicet mediae et composita ex oligarchia et democratia, sicut dicunt. Et iste unus videtur fuisse Critias Ægyptius, qui instruxit Solonem qualiter regenda esset optima civitas. Et dicit, quod sicut Antiqui ita moderni attendentes utilitatem propriam seu privatam, sequuntur Antiquos. Et hoc est : Jam autem et in iis qui in civitatibus, supple, sunt, exstat consuetudo, propter privatam, scilicet utilitatem, neque velle quod aequale, quod competit scilicet mediis personiis : sed aut principari quaerere, democratico principatu scilicet, aut obtentos sufferre, supple, oligarchico principatu principantes.

Postea ponit epilogum omnium dictorum in hac parte, ibi, Quae quidem igitur sit optima politia, et propter quam causam, ex his, id est, ex dictis manifestum, supple, est.

u Deinde cum dicit, Aliarum autem politiarum, etc. brevi documento docet eligere inter alias politias, quas divisit superius quae melior, aut quae pejor sit : et dicit : Aliarum autem politiarum, quoniam plures democratias et plures oligarchias diximus esse, supple, in praecedenti capitulo, qualem ponendum primam et secundam, et hoc modo consequentem, id est, tertiam et quartam, et deinceps, per esse hanc quidem meliorem, quae scilicet composita est mediarum personarum, hanc autem deteriorem, determinata optima politia, non difficile videre, supple, est. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim necessario esse

<--- Page Split --->

miliorem quae propinquissima huic, meliori scilicet, deteriorem autem plus distantem a medio. Sed quia aliquid est non bonum simpliciter, sed bonum huic, ideo addit: Sed non ad hypothesis, id est, ad positionem conferentis privata personae judicet aliquis. Et exponit: Diru autem ad hypothesis exponendo, quia saepe existente aliqua politia magis eligibili, supple, simpliciter, quibusdam nihil prohibet, propter particulares sciliret casus, expedire magis esse aliam po-

litiam, supple, quam illa quae simpliciter eligibilis est. Propter hoc dicit Hieronymus, quod Plato cum litteras quasi toto orbe fugientes prosequitur, captus a piratis, tyranno crudelissimo paruit. Et Sallustius versu :

Consulo quisquis erit, qui pacis faedera quaeris : Consonus esto lupis, cum quibus esse cupis.

Et adhuc inducit sequens capitulum, quod est tertia pars primae partis istius quarti libri.