CAPUT VIII.

De tyrannide ejusque speciebus.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a De tyrannide autem erit reliquum nobis dicere, non quasi sit multa sermocinatio circa ipsam, sed ut accipiat quis methodi partem : quoniam et hanc ponimus politiarum quamdam partem.

Restat nunc ut de tyrannide dicamus, non quod multis verbis indigeat, sed ut habeat in hoc tractatu locum suum. Quandoquidem hanc quoque posuimus partem esse aliquam publicæ gubernationis.

b De regno quidem igitur determinavimus in primis sermonibus, in quibus de eo quod maxime dicitur regnum, fecimus considerationem, utrum inexpediens, vel expediat civitatibus, et quem et unde oportet constituere et qualiter.

De regno igitur determinavimus in superioribus libris, ubi tractatum est a nobis, numquid regia gubernatio utilis foret civitatibus an inutilis? et quam et unde constituere oportet et quomodo.

c Tyrannidis autem species duas quidem divisimus, in quibus de regno consideravimus, propter potentiam ipsarum vergere aliqualiter et ad regnum, propter

Tyrannidis vero species duas ibidem distinximus. Propterea quod earum potentia quodammodo alteratur ad regiam gubernationem, ex eo quia ambæ pote-

<--- Page Split --->

secundum legem esse ambos hos principatus. In quibusdam enim Barbarorum eligunt Imperatores monarchas, et olim apud antiquos Græcos fiebant quidam monarchæ isto modo, quos vocabant .E.symnetas. Habent autem hæ quasdam ad invicem differentias. Erant autem propterea quod secundam legem regales, et quia monarchizabant voluntariis, tyrannice autem propter despotice principari, et secundum suam sententiam.

statcs istat sunt secundum leges. Nam et apud quosdam barbarorum eliguntur aliqui ad gubernandum soli, cum absoluta omnimodaque potestate. Et apud Græcos olim eodem modo quidam eligebantur, qui soli gubernarent, quos vocabant E.symnetas. Habent vero haec inter se differentias quasdam. Erant enim regiae ex eo quia volentibus imperabant, tyrannice autem ex eo quia pro arbitrio dominationem exercebant.

d Tertia autem species tyrannidis, quae quidem maxime videtur esse tyrannis convertibilis existens ei quae omnimode regnum. Tale autem necessarium tyrannidem esse monarchiam, quae est incorrigibilis principatus similium, et meliorum omnium ad proprium suum conferens, sed non ad id quod subjectorum : propter quod involuntarius. Nullus enim voluntarius liberorum sustinet talem principatum. Tyrannidis quidem species hae et tot propter dictas causas.

Tertia species tyrannidis, quae maxime proprie videtur id nomen habere, opposita est regiae potestati absolute. Nam necesse est tyrannidem, illam unius gubernationem esse quae nullis subjaceat legibus, et dominetur per vim æqualibus ac melioribus ad propriam utilitatem, non ad utilitatem subditorum. Quapropter involuntaria est, cum nemo liber sponte sua ferat hujusmodi servitutem. Species igitur tyrannidis tot et tales sunt, propter dictas causas.

COMMENTARIUS IN CAP. VIII.

Deinde cum dicit, De tyrannide autem erit, etc. determinat de tyrannide quae est transgressio politiae pessima. Licet enim tyrannis non sit politia, sed corruptio : tamen quia imitatur in multis regnum quod est optima politia, pauca interponit de divisione tyrannidis : et in universali sententia est, quod pauca dicenda sunt de tyrannide : quia plura de ea dicta sunt in tertio libro, capite de Regno. Et dividit tyrannidem in species. Et hoc est totum quod dicitur hic.

a Dicit ergo primo : De tyrannide autem erit reliquum nobis dicere, non quasi sit multa sermocinatio circa ipsam,

quia pauca restant dicenda, sed ut accipiat quis methodi, id est, artis politiae partem : quoniam et hanc ponimus politiarum quamdam partem : et ideo, supple, nisi differentias ejus tractaremus, esset methodus imperfecta.

b Et subdit qualiter haec perfectius in III libro, capite de Regno, tractata sunt, ibi, De Regno quidem igitur determinavimus in primis sermonibus, in tertio libro hujus scientiae, et in VIII Ethicorum. In quibus, scilicet sermonibus, de eo quod maxime dicitur Regnum, fecimus considerationem, et determinavimus, utrum inexpediens, supple, sit, vel expediat civitatibus, et quem, scilicet oportet constituere, et qualiter, id est, ex quo genere hominum, et secundum quas leges regnantem.

<--- Page Split --->

c Tyrannidis autem species duas quidem divisimus, ibidem scilicet in sermonibus, in quibus de Regno consideravimus propter potentiam ipsarum, scilicet tyrannidum, vergere aliqualiter, et, idest, etiam ad Regnum. Et ostendit in quo, ibi, Propter secundum legem esse ambos hos principatus, id est, Regnum et Tyrannidem. Et subdit qualiter, ibi, In quibusdam enim Barbarorum eligunt Inperatores monarchas, et olim apud antiquos Graecos fiebant quidam monarchae isto modo, quos vocabant Æsrymnetas, id est, tyrannos. Habent autem hæ, Tyrannides scilicet, quasdam ad invicem differentias. Et subdit, quod propter duo sunt regales. Erant autem propterea quod secundum legem, electionis scilicet instituebantur, regales. Et secundum, propter quod etiam erant regales, est quia monarchizabant voluntariis: Regis enim est voluntariis imperare, et non servis, sed nobilibus. Et ostendit propter quid tyrannicea dicebantur, ibi, Tyrannice autem, propter despotice principari (despoticus principatus dicitur, sicut in primo libro dictum est, quo utitur dominus ad servum), et secundum suam sententiam principari et secundum legem : sic enim do-

minatur tyrannus. Iste ergo sunt due species, Barbarorum scilicet et Graecorum.

d Tertia autem species Tyrannidis est, quae quidem maxime videtur esse Tyrannis convertibilis existens ei quae omnimode regnum, supple, dicitur, id est, secundum perfectam rationem regni, cujus corruptio est Tyrannis. Et eam describit, ibi, Tale autem necessarium Tyrannidem esse monarchiam, quae incorrigibilis est principatus similium et meliorum omnium, idest, sibi similes et meliores subjiciat ad proprium suum conferens, sed non ad id, supple, conferens, quod subjectorum. Dictum est enim in VIII Ethicorum, quod Rex qui vere Rex dicitur, et non xixpóxrç, omnia ordinat ad conferens subjectorum, sed non ad utilitatem propriam: Tyrannus autem nihil ad conferens subjectorum, sed ad utilitatem propriam. Propter quod involuntarius, supple, est principatus Tyranni. Et subdit rationem, ibi, Nullus enim voluntarius liberorum sustinet talem principatum: quia oppressivus est et coactivus.

In fine ponit epilogum dictorum, ibi, Tyrannidis quidem igitur species hæc et tot, scilicet sunt, propter dictas causas.

<--- Page Split --->