CAPUT VI.
Quot sunt Rerumpublicarum species, et de aristocratie variis speciebus ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Adhuc autem sunt due politiae praeter democratiam et oligarchiam, quarum alteram quidem dicunt omnes, et dicta est quatuor politiarum species una. Dicunt autem quatuor, Monarchiam, Oligarchiam, Democratiam, quartam vero vocatam Aristocratiam. Quinta autem est, quae appellatur communinomine omnium : politiam enim vocant. Sed quia non saepe fit, latet tentantes enumerare species politiarum, et utuntur quatuor solum, sicut Plato in politiis.
Sunt insuper duo alia genera Recipublicæ præter eas, in quibus aut multitudo, aut pauci gubernant, quarum alteram aiunt omnes speciem esse unam ex quatuor. Dicunt autem eas quatuor, monarchiam, paucorum gubernationem, popularem, et quartam quam vocant optimatem. Est et quinta, quam communi nomine omnium appellant Rempublicam. Sed quia non sæpe fit, latet numerare volentes : et ita suscipiunt quasi sint quatuor solum, ut Plato in libris de Republica facit.
b Aristocratiam quidem igitur bene habet vocare, de qua pertractavimus quidem in primis sermonibus. Eam enim quae ex optimis simpliciter politiam secundum virtutem, et non ad hypothesim
Optimatem igitur se recte habet appellare illam, de qua tractavimus in primis libris. Quæ enim ab optimis viris simpliciter per virtutem est gubernatio Reipublicæ, et non ad suppositionem quam-
<--- Page Split --->
aliquam bonorum virorum solam justum appellare aristocratiam. In sola enim simpliciter idem vir et civis bonus est. Qui autem in aliis boni ad politiam ipsorum sunt.
dam bonorum virorum, eam solam justum est optimatem appellari : in sola enim ista simpliciter idem est vir bonus, et civis : in aliis autem boni sunt ad speciem gubernandi suam.
c Sed sane sunt aliquae quae ad oligarchizatas habent differentias, et vocantur aristocratiae, et ad vocatam politiam, ubi vero non solum respectu divitiarum, sed et respectu virtutis eligunt principatus. Haec politia differt ab ambabus, et aristocratia vocatur. Etenim in non facientibus communem causam virtutis, sunt tamen quidam approbati, et qui videntur esse intellex.
Sunt tamen quaedam quae differentiam habeant a paucorum gubernatione, et appellantur optimates, et ab ea quae vocatur Respublica, ubi non solum respectu divitiarum, sed etiam respectu virtutis ad gubernationem Reipublicae sumuntur. Haec Respublica differt ab illis, et naturam optimatis sapere videtur. Nam in his civitatibus quae non faciunt publice curam virtutis, sunt tamen quidam praestantiores, qui videntur esse boni viri.
d Ubi igitur politia respiciat ad divitias, et virtutes, et populum, velut in Carchedonia, haec aristocratia est. In quibus ad duo solum, ut quae Lacedæmoniorum ad virtutem et populum, et est mixtio horum duorum democraticæ et virtutis. Aristocratiae quidem igitur præter primam optimam politiam, hæ duæ species, et tertia quæcumque ejus quæ vocatur politia, inclinantur ad oligarchiam magis.
Ubi ergo Respublica respicit ad divitias, et ad virtutem, et ad populum, ut est apud Carthaginienses, ea naturam optimatum sapere videtur. Et ubi ad duo illorum solum, ut Lacedæmoniorum, ad virtutem, et ad populum, et est haec mixtura popularis ac virtutis. Optimatum igitur præter illam primam optimam Rempublicam gubernandi formam, hæ duæ species sunt, et tertia quæcumque illius quae appellatur Respublica, inclinant ad paucorum gubernationem.
COMMENTARIUS IN CAP. VI.
Divisis omnibus politiis quae sunt sub democratia et oligarchia, quas ante dixit extremas politias et simplices, sicut in harmoniiis Doricam et Phrygiam, et in ventis Boream et Australem : addit hic duas, et ostendit hic divisionem earum, scilicet eam quae communi nomine dicitur politia, et Aristocratiam. Et ideo istud capitulum dividitur in tres partes : in
quarum prima dicit, quod istae duae politiae addendae sunt tribus aliis, ut quinque efficiantur in universo. In secunda determinat quae sit vera Aristocratia, ibi (litt. b), Aristocratiam quidem igitur, etc. In tertia determinat politias mixtas, ibi (litt. c), Sed sane sunt aliquae quae ad oligarchicas, etc.
a Sententia prima partis haec est, quod scilicet sunt adhuc duae politiae præter democratiam et oligarchiam, et dicit quod altera illarum nominata est, quam scilicet omnes ponunt : quinta autem latet tentates ponere politiae species, eo quod
<--- Page Split --->
non saepe fit, nec in multis civitatibus observatur.
Dicit ergo primo : Adhuc autem sunt duae politiae praeter democratiam et oligarchiam, quarum alteram quidam dicunt omnes, scilicet aristocratiam : et dicta est, supple, in VIII Ethicorum a nobis, quatuor politiarum species una, supple, esse. Et determinat quae sint illae quatuor quae communiter dicuntur esse politiae, ibi, Dicunt autem quatuor, supple, communiter, Monarchiam, id est, Regnum, in quo principatur unus : Oligarchiam, in qua principantur pauci et divites : Democratiam, in qua principatur populus sicut unus ex multis, et non sicut singuli : quartam autem vocatam Aristocratiam, in qua scilicet principantur virtuosi et boni viri. Quinta autem est, quae appellatur communi nomine omnium : politiam enim vocant, generali scilicet nomine. Et rationem reddit quare illa nomen generale obtinuit, et speciale non habuit, ibi, Sed quia non saepe fit, latet tentantes enumerare species politiarum. Causa autem quare latet, haec est : quia non determinatur finis aliarum politiarum, ut scilicet in ea unus dominetur ad utilitatem populi, sicut in Regno : vel unus dominetur ad utilitatem propriam, sicut in Tyrannide, vel multi potentes et divites non ad rectitudinem legum, sed ad voti sententiam dominantes sint, sicut in oligarchia : vel quod dominetur in ea populus ut unus non ut singuli, sicut in democratia : sed est simpliciter ordo communicantium in civitate vel secundum plebiscita, vel secundum statuta communia : et ideo latet in specie, et nomen generis obtinuit. Et hoc est : Et utuntur quatuor solum, supple, politiis, sicut Plato in politiis, supple, tantum quatuor species politiarum enumeravit. Et hic est finis prime partis capituli.
b Deinde cum dicit, Aristocratiam quidem igitur, etc. determinat quae sit vere aristocratia, et mittit ad VIII Ethi-
c orum, et dicit : Aristocratiam quidem igitur bene habet vocare, de qua pertractavimus quidem in primis sermonibus, id est, in VIII Ethicorum, et vocat illos primos sermones : quia sicut dicit in libro magnorum Ethicorum : « Sermones Ethici de virtute, principaliter sunt ad sermones politicos. » Et hoc est quod subdit in ratione nominis, ibi, Eam enim qua ex optimis, scilicet viris, simpliciter, id est, qui secundum virtutes simpliciter sunt optimi, et non huic vel illi, politiam secundum virtutem, supple, justum est appellare. Et hoc est quod sequitur : Et non ad hypothesim aliquam bonorum virorum solam, id est, ad positionem, ut scilicet sit justus his vel illis, vel hic vel ibi, vel nunc vel tunc, sed simpliciter, id est, universaliter semper et ubique bonus sit secundum virtutem, justum appellare aristocratiam, in qua scilicet simpliciter virtuosi dominantur. Et supponit rationem, ibi, In sola enim, supple, aristocratia, simpliciter, idem vir et civis bonus est secundum virtutem : qui autem in aliis, scilicet politiis, boni, supple, dicuntur, ad politiam ipsorum sunt, supple, solum boni : et hoc est bonum ad hypothesim et non simpliciter, sicut paulo ante dictum est.
c Deinde cum dicit, Sed sane sunt aliquae, etc. determinat politias mixtas et dicit : Sed sane sunt aliquae, supple, aristocratiae, quae ad oligarchizatas, supple, politias, habent differentias, constitutivas scilicet, et vocantur aristocratiae, et ad vocatam politiam, id est, in comparatione ad illam, quae simplici nomine politia dicitur, tamen mixta est ex oligarchia et aristocratia. Et hoc est quod sequitur : Ubi vero non solum respectu divitarum, sed etiam respectu virtutis eligunt principatus, haec politia differt ab ambabus, id est, ab oligarchia et aristocratia : quia mixta est, et aristocratia vocatur, supple, communiter. Et dicit causam, ibi, Etenim, id est, quia in non facientibus communem virtutis causam,
<--- Page Split --->
supple, electionis principum, sunt tamen quidam approbati, et qui videntur esse tenaxic, et illi in electione principum respiciunt ad virtutem : et ideo talis politia mixta est ex oligarchia et aristocratia. Et hoc est quod sequitur.
d Ubi igitur politia respicit, in electione scilicet principum, ad divitias et virtutes et populum, velut in Carchedonia, quae est civitas Graecia, in qua fuit Concilium Chalcedonense, haec aristocratia est, supple, quaedam, sed mixta ex oligarchia et aristocratia et democratia. In quibus, scilicet politiis, ad duo solum, supple, respicitur in electione principum, ut qua Lacedaemoniorum ad virtutem et populum, supple, respicitur in
electione principum, et est miritu horum duorum democratiae et virtutis, id est, aristocratiae.
Et post subjungit epilogum de speciebus aristocratiae, ibi, Aristocratiae quiden igitur praeter primam optimam politiam, in qua scilicet ad nihil respicitur in electione principum, nisi ad virtutem, hae etiam duae species, supple, sunt, mixtae scilicet, et tertia, scilicet species est, quaecumque, supple, species ejus quae vocatur politia simpliciter, sed inclinantur ad oligarchiam magis, scilicet in quibus cum virtute respicitur ad honorabilitatem divitum et potentum : et haec est etiam mixta ex oligarchia et aristocratia, sicut paulo ante dictum est.