CAPUT V.

De speciebus democratiae et oligarchiae quae sunt ex moribus.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Non oportet autem latere, quod in multis locis accidit, ut politia quidem quae secundum leges non sit democratia, propter assuetudinem autem et modum politizet et democratizet. Similiter autem rursum apud alios eam quidem quae secundum leges politiam esse magis democraticam, assuetudinibus autem et modo oligarchizare magis.

Nec latere nos debet, quod multis locis accidit Reipublicae quae secundum leges non sit popularis, more tamen et gestione populariter gubernari. Similiter autem e converso apud alios contingit Rempublicam secundum leges esse popularem, moribus tamen et gestione ad paucorum gubernationem magis referri.

b Accidit autem hoc maxime post transmutationes politiarum. Non enim statim transmutantur, sed amant in primis paulatim rapientes ex invicem, ut leges quidem permaneant quae prius exstiterunt, obtineant autem quae transmutant politiam.

Contingit autem hoc maxime post mutationem Rerumpublicarum. Non enim statim mutantur, sed contenti sunt ab initio homines parva accessione potentiae. Itaque leges quidem manent ut prius erant, praevalent tamen qui Rempublicam mutaverunt.

c Quod autem sint tot species democratie et oligarchiae, ex ipsis quae dicta sunt, manifestum. Necesse enim, aut omnes dictas partes populi communicare politia, aut has quidem, has autem non. Quandoquidem igitur quod agricultivum, et quod possidet mediocrem substantiam, fuerint dominantes politiae, politizant se-

Quod autem tot sint popularis et paucorum gubernationis species, ex ipsis patet. Necesse est enim, aut omnes partes populi, quas supra enumeravimus, Reipublice gubernationem habere, aut quasdam habere, quasdam non habere. Cum igitur et agricolae, et mediocria possidentes, Rempublicam gubernant, secun-

<--- Page Split --->

cundum leges. Habent enim vivere laborantes, non possunt autem vacare. Quare legem scientes convocant necessariissimas congregationes. Aliis autem participare licet, cum possideant honorabilitatem determinatam a legibus. Propter quod omnibus possidentibus licet participare. Universaliter quidem enim non licere omnibus, oligarchicum. Licere autem vacare impossibile non existentibus proventibus. Haec quidem igitur una species democratiae propter causas has.

dum leges est gubernatio. Victum enim ex opera sua quaerere habent, nec otiosi esse possunt. Itaque lege constituta solummodo, necessariis conecionibus intendunt. Aliis autem recipi ad Rempublicam licet, cum tanta possidebunt, quanta determinat lex. Omnino enim non licere omnibus, paucorum potentiae est. Otiiari autem eum qui non reditus habeat, impossibile. Haec igitur est una species popularis gubernationis.

d Altera autem species propter consequentem electionem. Est enim et omnibus licere non refutatis secundum genus, participare tamen potentibus vacare. Propter quod quidem in tali democratia leges principantur propter non esse proventum.

Altera vero species est, omnibus licere, qui prohibiti non sint per genus, potentibus tamen in otio esse. Quapropter in hujusmodi quidem populari administratione leges praevalent et gubernant, quia reditus non est.

e Tertia autem species est, omnibus licere quicumque liberi fuerint participare politia, non tamen participare propter praedictam causam. Quare necessarium et in hac principari legem.

Tertia species est, omnibus omnino licere Rempublicam gerere, qui liberi sint : non tamen licere ob supra dictam causam. Quare necessarium est in hac quoque legem dominari.

f Quarta autem species democratiae temporibus ultimis in civitatibus facta. Quia enim factae sunt civitates majores multo quam a principio, et proventus existunt et opulentiae, participant quidem omnes politia propter excessum multitudinis. Communicant autem et politizant, quia possunt vacare, etiam egeni accipientes mercedem. Et maxime autem vacat talis multitudo. Neque enim impedit ipsos neque propriorum cura. Divites autem impedit, ut saepe non communicent congregationi, neque ei quod est judicare : propter quod fit multitudo egenorum, dominans politiae, sed non leges. Species quidem igitur democratiae tot et tales propter has necessitates sunt.

Quarta vero species est illa, quae posteris temporibus in civitatibus esse ccepit. Majoribus enim factis civitatibus quam ab initio fuerant, et reditibus facultatibusque abundantibus, participant omnes Reipublicae propter multitudinis praevalentiam. Versanturque in Republica gubernanda ex eo, quia possunt otiosi esse, etiam inopes mercedem capientes. Maximeque hujusmodi multitudo otiosa est. Non enim cura rei familiaris propriae eos impedit, quae divites ita occupat, ut saepe a concionibus absint, et a judiciis. Ex quo fit, ut multitudo pauperum dominetur in Republica, non autem leges. Species igitur popularis gubernationis tot ac tales sunt, ob necessitates supra dictas.

g Oligarchiae autem quandoquidem plures habent substantiam, minorem autem, et non multam valde. Prima oligarchiae

Paucorum autem gubernationis prima species est, quando plures habent patrimonia, sed non admodum ampla : faciunt

<--- Page Split --->

species est : faciunt enim potestatem principandi possidenti, et propter multitudinem esse participantium politeumate, necesse non homines, sed legem esse dominans. Quanto enim utique plus distant a monarchia, et neque tantam habeant substantiam, ut vacant negligentes : neque tam modicam, ut nutriantur a civitate : necesse legem velle ipsis principari, sed non ipsos.

enim potestatem participandi ei qui tanta possidet, et propter multitudinem eorum qui ad Rempublicam recipiuntur, necesse est non hominem, sed legem dominari. Quanto enim magis distant a monarchia, neque tam amplas habent facultates, ut eas negligendo otiari valeant : neque ita exiguas, ut a civitate victum quaerant : necesse est ut legem velint dominari, non autem ipsos.

h Si autem utique pauciores sunt, qui substantias habent, quam qui prius, ampliorem autem,secunde oligarchiae fit species. Magis enim potentes supergredi volunt. Propter quod ipsi quidem eligunt ex multis eos qui ad politeuma admittuntur. Quia autem nondum sic fortes sunt, ut sine lege principentur, legem ponunt talem.

Quod si pauciores sint qui possident patrimonia, siquidem plura quam prius, secunda species fit gubernationis paucorum. Magis enim potentes plus habendi se dignos putant. Quapropter ipsi sumunt ex aliis, qui ad Rempublicam se conferunt. Praeterea, quia nondum ita robusti sunt, ut absque lege gubernare possint, legem hujusmodi posuere.

i Si autem invaluerint pauciores existentes habere majores substantias, tertius gradus fit oligarchiae, scilicet per seipsos principatus habere : secundum legem autem praecipientem morientium filios succedere.

Quod si eo deveniant, ut ipsi pauciores numero majores facultates habeant, tertia cumulatio fit gubernationis paucorum, ipsi enim per se magistratus et imperia retinent : secundum legem jubentem ut parentum defunctorum loco filii succedant.

k Quando autem jam plus invaluerint substantiis et multis amicis, prope talis potentatus monarchia est, et domini fiunt homines, sed non lex, et quarta species oligarchiae haec est convertibilis ultimae democratiae.

Quod si magis etiam subnixi sint opibus et amicitiis, prope est talis potentia ad monarchiam, et dominantur homines, non autem lex, et est haec quarta species gubernationis paucorum, correspondens ultimae speciei popularis.

COMMENTARIUS IN CAP. V.

In isto capitulo determinat species democratiae quae fiunt ex assuetudine et etiam oligarchiae. Et ideo dividitur in duas partes. Primo enumerat species democratiae ex assuetudine factas. Secundo oligarchiae species ex assuetudine factas,

ibi, (litt. g), Oligarchiae autem quandoquidem plures, etc.

Prima dividitur in partes tres. In quarum prima dicit, quod assuetudinibus mutantur democratiae et oligarchiae. In secunda ostendit qua arte multiplicantur, ibi (litt. c), Quod autem sint tot species, etc. In tertia enumerat quatuor species democratiae quae ex assuetudinibus fiunt, ibi (litt. c, post ini-

<--- Page Split --->

tium), Quandoquidem igitur quod ugricultivum, etc.

a Sententia primæ partis est hæc, quod volentem scire politias oportet non latere, quod frequenter democratiæ, quæ secundum leges sunt, assuetudinibus populi mutentur : et hoc est in omnibus, in quibus non judicatur secundum leges, sed secundum assuetudines. Habitus enim assuetudinis efficitur quasi naturalis. Propter quod dicit Tullius, quod « virtus est habitus per consuetudinem perfectus in modum naturae consentaneus. » Sicut enim dicit Aristoteles in II Ethicorum : « Innati sumus virtutes quidem suscipere, perficere autem est ex assuetudine. »

Dicit ergo : Non oportet autem latere, politicum scilicet, quod in multis locis accidit, ut politia, id est, civitas quidem quae secundum leges non sit democratia, supple, sed secundum voluntatis dominantium, propter assuetudinem autem et modum, supple, quem consuevit tenere populus, politizet et democratizet, id est, principatu populi. Similiter etiam est in oligarchia, quod scilicet transmutetur per assuetudinem. Et hoc est : Similiter autem rursum apud alios eam quidem quae secundum leges politiam esse magis democraticam, id est, apud quos consuevit esse politia democratica secundum leges, assuetudinibus autem et modo oligarchizare magis, supple, accidit.

b Et subdit causam unde hoc accidit, ibi, Accidit autem hoc maxime post transmutationes politiarum, id est, quando novis emergentibus casibus et novis principibus et politeumate dominantibus, necesse est mutari politias. Et dicit rationem subdens, ibi, Non enim statim transmutantur, ut scilicet unam politiam omnino deserant, et aliam simpliciter assumant, sed amant in primis paulatim rapientes ex invicem, id est, nodum et leges unius politiae, quam scilicet prius habuerunt, rapientes et trahentes, in

aliam politiam scilicet. Et dicit modum, ibi, Ut leges quidem permanant quaprius exstiterunt, in priori scilicet politia : quia dicit Tullius, « Difficile est a consuetis recedere. » Obtineant autem, supple, consuetudines, quae transmutant politiam unam specialem in aliam, sicut democratiam in oligarchiam, vel e converso. Et hæc est prima pars primæ partis istius capituli.

c Deinde cum dicit, Quod autem sint tot species, etc. ostendit qua arte multiplicantur politiae in tot species, quot dicte sunt, dicens : Quod autem sint tot species democratiae et oligarchiae, quot scilicet in praehabitis enumeratae sunt, ex ipsis quae dicta sunt, manifestum est. Et ponit rationem quam etiam in praehabitis posuit, ibi, Ncrrssr enim aut omnes dictas partes populi, id est, in praehabitis enumeratas communicarur politia, quae est ordo communicalionis : et sic tot erunt politiae, quot sunt partes populi : aut has quidem, has autem non : et tunc illae quae communicant una politia, unam faciunt politiam, id est, unum ordinem communicationis : et tot erunt politiae, quot sunt ordines communicantium.

Deinde cum dicit, Quandoquidem igitur quod agricultivum, etc. dat artem accipiendi politias, enumerando quatuor species democratiae quae sunt ex assuetudinibus, et dicit : Quandoquidem igitur quod agricultivum, et quod possidet medioorem substantiam, fuerint dominantes politiae, quae scilicet, non ex amicis, nec ex facultatibus potest cogere rebelles, politizant secundum leges, ut scilicet leges cogant eos quos ipsi compellere non possunt. Et ponit rationem, ibi, Habent enim, supple, tales vivere laborantes, id est, ex labore victum quaerere : non possunt autem vacare, judiciis scilicet. Et qualiter disponant civilitates sive politias, ostendit, ibi, Quare legem scientes, sapientes scilicet et senatores, convocant necessariissimas congregationes, ut scilicet per illos possint compellere rebelles, quos

<--- Page Split --->

per seipsos non possunt. Alii s autem, supple, multitudinibus hominum participare licet, politico scilicet principatu, cum possideant honorabilitatem determinatam a legibus, scilicet quod non licet egenis participare politicum principatum, ne scilicet propter paupertatem subvertant judicium. Et ex hoc infert : Propter quod omnibus possidentibus, id est, divitibus licet participare, principatu scilicet oligarchico. Et distinguit in illo modo, ibi, Universaliter quidem enim non licere omnibus, supple, sed paucis et divitibus oligarchicum, supple, est : quia oligarchia est principatus paucorum et divitum. Et subdit rationem talis politiae, ibi, Licere autem vacare, studiis scilicet judiciorum et dispositioni urbanitatum, impossibile, supple, est : quia tales oportet intendere qualiter victum acquirant. Unde dicit in I Metaphysicae, quod « omnibus existentibus ad necessitatem et voluptatem, Sacerdotum gens concessa est in scholas intrare, et liberalibus scientiis intendere. » Et hoc est quod sequitur : Non existentibus proventibus : quia liberalibus artibus intendere non potest, cui proventus non suppetunt. Et infert consequenter, ibi, Hoc quidem igitur una spiris est denuntariar, consuetudinalis scilicet, propter has causas, quae scilicet dicta sunt.

d Deinde cum dicit, Altera autem species, etc. ponit secundam, et dicit : Altera autem species, id est, secunda, supple, est, propter consequentem electionem, populi scilicet. Est enim, id est, contingit, et, id est, etiam omnibus licere, supple, participare democratico principatu, non refutatis secundum genus : servis enim de servis parentibus natis non licet participare, sed liberis solis. Causa autem quare licet participare liberis potentibus vacare, haec est, quia possunt vacare, studiis seilicet judiciorum et urbanitatum sive civilitatum : quia sicut dixit Socrates, et in praehabitis primi libri ostensum est, servus non habet virtutem nisi a domino.

Isti autem licet pauperes sint electi, tamen liberi sunt et liberum consensum habent faciendi quod volunt. Et hoc est quod sequitur : Propter quod quidem in tali democratica leges principantur propter non esse proventum, id est, quia non habent divitias vel amicos, ex quibus possint compellere rebelles : et ideo oportet invocare auxilium legis.

e Deinde cum dicit, Tertia autem species, ponit tertiam speciem, dicens : Tertia autem species, supple, democratica consuetudinalis, est omnibus licere quicumque utique liberi fuerint participare politia, propter prædictam causam scilicet, non tamen participare propter prædictam causam, id est, propter electionem populi : quia aliter hæc species tertia coincideret in idem cum secunda. Et subdit : Quare necessarium, et, id est, etiam, in hac principari legem. Licet enim liberi sint, virtutem tamen coactivam rebellium non habent, nisi ex lege : et ideo ex sententia votiva dominari non possunt.

f Deinde cum dicit, Quarta autem species, etc. ponit quartam speciem democratica politia ex consuetudine, dicens : Quarta autem species democratica temporibus ultimis in civitatibus facta, supple, est. Et hæc est mercenariorum, quibus constituitur salarium sui dominatus, ut dominentur in politia. Et hoc est quod subdit, ibi, Quia enim factae sunt civitates majores multo quam a principio, et proventus existunt et opulentiae, participant quidem omnes politia, id est, politico principatu, propter excessum multitudinis, quae cogit alio subjici sibi : in talibus enim multitudo dominantur ut unus, non ut singuli, ut in praehabitis dictum est. Communicant autem et politizant, id est, politico principatu participant, quia possunt vacare, judiciis scilicet et studio civilitatum, etiam egeni accipientes mercedem, pro salario scilicet. Et maxime autem vacat talis multitudo,

<--- Page Split --->

egenorum scilicet ad politias. Et subdit rationem, ibi, Neque enim impedit ipsos neque propriorum cura. Altera negatio superfluit more Graecorum qui duas negationes ponunt pro una. Et subdit quare hoc plus competit egenis quam divitibus, ibi, Divites autem impedit, supple, propriorum cura, ut saepe non communicent, id est, communicare non possint congregationi, id est, communi populo sive politiae, neque ei quod est judicare, id est, qualiter judicia exerceantur, quia propriis intenti, communibus intendere non possunt : propter quod fit multitudo egenorum dominans politica, quae semper dominatur ad sententiam voti : quia leges ignorant. Et hoc est quod addit, ibi, Sed non leges, supple, dominantur.

Post omnia haec ponit epilogum, ibi, Species quidem igitur democratiae tot et tales et propter has necessitates sunt. Et in hoc finita est prima pars capituli.

g Deinde cum dicit, Oliyarchia autem quandoquidem, etc. enumerat species oligarchiae factas ex assuetudine, et dicit : Oliqarchia autem, supple, sunt, quandoquidem plures habent substantiam, scilicet de populo, sed tamen minorem, supple, substantiam, seu divitias, et non multtam valde : propter quod non assumuntur ad principatum, sed divites et potentes, qui habent multas divitias. Et ponit quatuor species oligarchiae. Primam, ibi, Prima autem oligarchiae species est, prima scilicet quae per consuetudinem fit : faciunt enim potestatem principandi possidenti, scilicet diviti, et propter multitudinem esse participantium politeumate, id est, politica dominio, necesse non homines, sed legem esse dominans. Et hujus ponit rationem, ibi, Quanto enim utique plus distant a monarchia, in qua scilicet dominatur unus, sicut in regno sibi exhibito : necesse legem velle ipsis principari sed non ipsos. Tales enim ad sententiam voti non possunt compellere subjectos, sed oportet invocare legis et

communis populi auxilium. Haec est ergo prima species oligarchiae consuetudinalis.

h Et ponit secundam, ibi, Si autem utique pauciores sunt qui substantias habent, id est, divitias, quam qui prius, supple, dominabantur in politia, ampliorem autem, supple, communi populo haheant substantiam (sicut saepe factum est Romae, ubi post dominium senatorum et nobilium paucis et divitibus commissum est dominium), secundae oligarchiae fit species. Et ponit rationem, ibi, Magis enim potentes supergredi volunt, id est, supprimere eos. Propter quod et ipsi quidem, id est, populus, eligunt ex multtis eos qui ad politemua, id est, dominium politica admittuntur. Quin autem nondum sic fortes sunt, divitiiis scilicet et potentia, ut sicut legre principatur, id est, principari possint, legem ponunt talem, id est, statuta civitatis faciunt talia, ut tales sic de populo eligantur.

i Et ponit tertium gradum seu speciem oligarchiae, ibi, Si autem invaluerint habere divitias, scilicet pauciores existentes, supple, numero, habere majores substantias, divitiarum scilicet, tertius gradus sit oligarchiae. Et exponit illum, ibi, Scilicet per seipsos principatus habere : quia tunc per seipsos possunt compellere subjectos. Et ponit quartam speciem, ibi, Secundum legem autem praecipientem morientium filios succedere, supple, quartum gradum seu speciem facit oligarchiae.

k Et subdit in quo ille gradus differt ab aliis, ibi, Quando autem jam plus invalerint substantiis, id est, divitiis, et multiis ariciis, prope, id est, fere talis rex, et neque tantam habeant substantiam, divitiarum scilicet, ut racent, id est, vacare possint, negligentes, supple, curam propriorum : neque tam modicam, supple, habeant substantiam divitiarum, ut nutriantur a civitate, salario scilicet

<--- Page Split --->

potentatus monarchic, id est, regno in quo dominatur unus, et domini sunt vel fiunt homines, sed non lex : tales enim dominantur ad sententiam voti, et non secundum leges. Et quarta species oligarchic hæc est convertibilis ultimae democratic. Superius enim dictum in hoc

eodem capitulo, quod ultima democratia consuetudinalis est, quando dominantur egeni ad sententiam voti et non secundum leges. Conveniunt ergo in hoc quod neutra dominatur secundum leges, sed ad sententiam voti.