CAPUT IV.
De speciebus democratiae et oligarchiae, quae sunt ex congregationibus.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Quod autem sint et democratiae species plures et oligarchiae, dicamus. Manifestum autem hoc et ex dictis. Species enim plures populi, et dictorum insizium sunt. Puta populi quidem species, una quidem agricolae, altera autem quae circa artes : alia autem foralis, quae circa emptionem et venditionem versatur : alia autem quae circa mare, et haec quidem bellica, haec autem pecuniativa, haec autem vectiva, haec autem piscativa. In multis enim locis circa singula horum multae turbae, puta piscatores quidem in Tarento et Byzantio : tricricale autem Athenis : negotiativum autem in Ægina et Chio : transvectivum autem in Tenedo. Adhuc autem quod manuale, et quod modicam habet substantiam, ut non possit vacare. Adhuc quod quidem ex amlobus civibus liberum, et utique si qua talis alterius multitudinis species.
Quod vero et popularis ipsius species sint plures et paucorum potentium, ostendamus. Patet autem hoc ex his quae dicta sunt. Nam et in plebe et in nobilitate plura sunt hominum genera. Plebis quidem una species, agricolae : alia, artifices : alia, negotiatores qui emendis vendendisque rebus intendunt : alia circa rem maritimam, et horum alii bellatores, alii mercatores, alii nautae, alii piscatores. Multis enim locis horum omnium turba ingens, ut piscatores Tarenti et Byzantii : navalis multitudo Athenis : mercatores in Ægina et Chio : portitores in Tenedo. Insuper manuales et parvas facultates habentes, qui otiosi esse non possunt. Præterea qui non ex utroque parente cives sunt orti, liberi tamen homines, et si qua hujusmodi plebeiorum hominum species altera.
<--- Page Split --->
b Insignium autem, divitiae, nobilitas, virtus, disciplina, et iis similia dicta secundum eamdem differentiam.
Nobilitatis vero, divitiae, genus, virtus, disciplina, et his similia, quae dicuntur secundum eamdem differentiam.
c Democratia igitur est prima quidem quae dicitur maxime secundum aequale. Aequale enim ait lex talis democratiae, nihil magis existere cgenis, vel divitibus, neque dominos esse utrosque, sed similes ambos. Siquidem enim libertas maxime est in democratia, sicut existimant quidam, et aequalitas, sic utique erit maxime, communicantibus omnibus maxime politia similiter. Quoniam autem amplior populus, dominans autem quod visum fuerit pluribus, necesse democratiam esse hanc. Una quidem igitur species democratiae haec.
Popularis igitur prima species dicitur maxime secundum aequalitatem. Vult enim lex hujus popularitatis pares esse divites et pauperes, nec alteros plus posse, alteros minus, sed utrosque esse aequales. Siquidem maxime libertas est in populari statu, ut putant quidam, et aequalitas certe esset maxime, pariter omnibus Reipublicae participantibus. Cum vero populus sit multitudo, et id obtineat quod pluribus videatur, necesse est ut haec sit popularis gubernatio. Una igitur species popularis est haec.
d Alia autem quod principatus sint ab honorabilitatibus et brevibus existentibus iis. Oportet autem ei qui possidet, potestatem esse participandi, et carentem non participare.
Alia vero species, ut magistratus, honoresque in Republica secundum censum patrimoniorum, et eum quidem parvum, tribuantur : ita ut qui tanta possidet, habilis sit ad honores Reipublicae suscipiendos : qui vero non possidet, sit inhabilis.
. e Altera species democratiae, omnes quidem esse principantium, si solum sit civis, principari autem legem.
Alia species popularis est, ut omnibus omnino civibus habilitas sit, modo non sint aliqua ex causa obnoxii, dominetur autem lex.
f Altera autem species democratiae, alia quidem esse eadem, dominans autem esse multitudinem et non legem. Hoc autem fit quando sententiae fuerint dominae, sed non lex.
Alia species popularis est, ut omnes omnino habiles sint ad magistratus gerendos, modo sint cives, et dominetur lex. Alia species eodem modo, nisi quod non lex dominatur, sed multitudo. Hoc autem fit, quando populi decreta praevalent legibus.
g Accidit autem hoc propter demagogos. In quibus quidem enim quae secundum legem democratizant,non fit demagogus, sed optimi civium sunt in praeeminentia. Ubi autem leges non dominantur, hic fiunt demagogi. Monarchus enim fit populus compositus unus ex multis. Ipsi enim multi sunt domini, non ut unusquisque, sed omnes. Quale autem
Accidit autem istud ob praepotentes quosdam qui populum ducunt. Nam in his Rebuspublicis in quibus dominatur lex, praepotens aliquis non fit qui populum ducat, sed optimi civium Rempublicam gubernant. At ubi leges non dominantur, ibi ductores populi oriuntur. Solus enim populus regit compositus unus ex pluribus. Multitudo enim auctorita-
<--- Page Split --->
dicat Homerus non bonam esse multi dominationem, utrum hanc vel quando plures sunt qui principantur ut unusquisque, incertum. Talis igitur populus veluti monarchus existens, quaerit monarchizare : quia non subjicitur sub lege, et tit despoticus. Quare et adulatores honorati. Et est populus iste proportionaliter tyrannidi monarchiarum. Propter quod et mos idem, et ambo despotica meliorum, et sententiae sicut ibi praecepta.
tem dominandi habet non ut singuli, sed ut omnes. Homerus autem cum dicit non esse bonum ut plures regant, utrum de hac dicit, vel de illa cum plures gubernant ut singuli, incertum est. Talis ergo populus, utpote absolutam potestatem habens, dominari solus quaerit, nec ulli legi subesse, efficiturque dominator. Itaque assentatores ejus in pretio habentur. Et est hujusmodi populus in gubernatione sua, tyranno persimilis. Iidem nempe mores, et utrobique meliores deprimuntur : et decreta hujus populi perinde sunt ut tyranni praecepta.
h Et demagogus et adulator idem, et proportionaliter : maxime autem utique apud utrosque valent, adulatores quidem apud tyrannos, demagogi autem apud populos tales.
Et ductores suasoresque hujus populi sunt velut adulatores illi qui circa tyrannos versantur, et utrisque apud utrosque potentia par, tam adulatoribus penes tyrannum, quam ductoribus suasoribusque populi apud ipsum populum.
i Sunt autem ii causa ut sententiæ sint dominæ, sed non leges, omnia reducentes ad populum. Accidit enim ipsis fieri magnos, propter populum quidem esse dominum omnium, opinionis autem populi hos : suadetur enim multitudo iis.
Hi auctores sunt ut decreta et leges infringant, et ad voluntatem populi cuncta referantur. Contingit autem illis fieri potentes, ex eo quia populus dominatur omnium. Ipsi autem voluntatem populi maxime ducunt : quoniam fides a populo eis adhibetur.
k Adhuc autem qui principatus accusant, aiunt oportere populum judicare. Ilic autem gaudenter recipit advocationem. Quare dissolvuntur omnes principatus.
Praeterea qui de magistratibus quaruntur, ad judicium populi negotia deferunt. Populus autem gratanter audit eorum provocationes. Per hunc modum magistratus irritantur omnes.
l Rationabiliter autem utique videbitur increpare, qui dicit talem esse democratiam, non politiam. Ubi enim non principantur leges, non est politia. Oportet enim legem quidem principari omnium : de singularibus autem principatus et politiam judicare.
Merito autem reprehendere videntur, qui dicunt hujusmodi popularem non esse legitimam Reipublicae speciem. Ubi enim leges non praevalent, non est Respublica. Nam lex dominari omnibus dehet : in particularibus autem magistratus et politia providere.
m Quare siquidem est democratia una politiarum, manifestum, quod talis institutio in qua sententiæ omnia dispensant, neque democratia proprie. Nullam enim sententiam contingit esse universalem.
Itaque si est popularis una specierum Reipublicae, clarum est quod talis gubernatio in qua decretis cuncta efficiuntur, non est proprie popularis. Nullum enim decretum recepti esse universale. De po-
<--- Page Split --->
Species quidem igitur democratiae determinatae sint hoc modo.
pularis igitur speciebus in hunc modum determinatum sit.
n Oligarchiae autem species, una quidem esse principatus ab honorabilitatibus tantis, ut egeni non participent, cum sint plures : licere autem possidenti participare politia.
Paucorum vero gubernationis species una est, in qua magnum habentes censum, ad gubernationem Reipublicae recipiuntur, atque ita magnum, ut tenues homines ad eum pervenire non possint : is vero qui tanta possidet, habilis sit ad Rempublicam gerendam.
o Alia autem quando ab honorabilitatibus in mensis sunt principatus, et eligunt ipsi eos qui deficiunt. Siquidem igitur ex omnibus iis hoc faciant, videtur hoc esse magis Aristocraticum : si autem ex aliquibus determinatis, Oligarchicum.
Alia species est, cum a parvo censu est habilitas, et eligunt ipsi eos quibus desunt. Si igitur ex omnibus hoc faciant, videtur hoc esse potius optimatum : sin vero ex parvo numero, paucorum.
p Altera species Oligarchiae est, quando puer pro patre unus fit.
Alia species est, cum filius patri succedit.
q Quarta autem, quando exstiterit quod nunc dictum est, et principetur non lex, sed princeps. Et est convertibilis haec in oligarchiis, sicut tyrannus in monarchiis, et de qua diximus ultima democratia in democratiis, et vocant talem Oligarchiam potentatum. Oligarchiae quidem igitur species tot et democratiae.
Quarta species, cum hoc fit quod modo diximus et lex non dominatur, sed illi regunt. Et haec est species in paucorum gubernatione ut est species in monarchia, et ut est in populari statu ultima illa species, de qua diximus, et vocant hujusmodi speciem paucorum potentiam. Gubernationis igitur paucorum hae species sunt.
COMMENTARIUS IN CAP. IV.
Hic determinat Aristoteles species democratiae : et primo illas quae sunt ex diversis congregationibus populi. Secundo eas quae sunt ex assuetudinibus in sequenti capitulo, ibi (cap. 5, a) Non oportet autem latere, etc.
Prima pars divididitur in duas, in quarum prima determinat species democratiae ex diversis congregationibus populi creatas. In secunda autem determinat species oligarchiae, ibi (litt. n), Oligarchiae autem species, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat species multitudinis populi. Secundo determinat secundum quid principantur democratiae in communi, ibi (litt. d), Alia autem quod principatus sint, etc.
a Dicit ergo primo: Quod autem sint et democratiae species plures et oligarchiae, dicamus. Et subdit quare sunt species plures democratiae in communi, ibi, Manifestum autem hoc et ex dictis : quia una et eadem causa est, quare sint plures species politiae, et quare sint plures species democratiae. Et hoc est : Species enim plures populi : quot enim societa-
<--- Page Split --->
tes populi communicantes in uno aliquo, tot necesse est esse democratias. Et subdit causam quare necesse est plures oligarchias, ibi, Et dictorum insignium, sunt, supple, plures species. Unde cum oligarchia sit principatus insignium potentium et divitum, quot sunt communicationes insignium sub uno aliquo principatu, tot necesse est esse oligarchias. Et dat exemplum de democratiis, ibi, Puta populi quidem species, una agricole : et ideo necesse est esse inter agricolas unam democratiam sub uno aliquo ordinante agriculturam. Altera autem, supple, species democratiae est, quæ circa artes, supple, mechanicas, et illa multiplicatur secundum multiplicationem artium mechanicarum : in quibuslibet enim necesse est esse unum ordinatorem artificii illius artis. Alia autem foralis. Et exponit quæ sit illa, ibi, Quæ circa emptionem et venditionem versatur. Et hanc necesse est multiplicari secundum diversitates specierum eorum quæ venduntur et emuntur, ut vinum, lana, panni, corium, et hujusmodi. In omnibus enim talibus necesse est unum esse ordinatorem fori omnium illorum qui communicant in foro illius rei emendo et vendendo secundum æquale damni et lucri, secundum quod dicit Aristoteles in V Ethicorum. Alia autem quæ circa mare. Et hanc subdividit, ibi, Et hæc quidem bellica, qua scilicet piratae utuntur, navibus bellicis utentes, quæ dicuntur galeidae : hæc autem pecuniativa, qua scilicet utuntur mercatores, merces suas per mare ducentes de loco ad locum, ut carius vendant, et sic pecuniam augeant : hæc autem, id est, tertia, vectiva, et sunt illi qui naves locant pro pretio, ut veniant hominibus res de loco ad locum per mare : hæc autem, id est, quarta, piscativa, scilicet qua in mari piscantur et lucrantur in piscibus capiendis ad vendendum.
Et ostendit hoc per diversitates locorum in quibus illæ exercentur, ibi, In multis enim locis, maritimis scilicet, circa singula horum sunt multæ turbæ
communicantium, scilicet in unum, quas necesse est circa singulas, aliqua ordinare politia democratica. Et dat exempla in singulis. Et hoc est : Puta piscatores quidem in Tarento et Byzantio, quæ duæ civitates sunt Italiæ, quæ quondam Grecia dicebatur, et abundant multum piscatoribus, quorum ordo communicationis democratiæ facit species. Et subdit, Triericale autem Athenis, supple, abundat. Triremis est magna navis, quæ duos malos et duo vela habet et tres ordines remorum, propter quod triremis etiam dicitur, qua utuntur bellantes et piratæ, quorum communicatio ad unum relata speciem facit democratiæ. Negotiativum autem in Ægina civitate, scilicet maritima abundat, et Chio quæ nunc civitas Tutiæ est, et Chioma vocatur, unde vehuntur negotiationes pellium variarum et teballorum. Transvectivum autem, supple, abundat in Tonedo, civitate scilicet maritima, sicut nunc dicimus, ad Aquas Mortuas, et in Massilia, et in Brandusio abundare multos qui accepto pretio transvehunt homines ultra mare : quorum communicatio ad unum relata, ordinatorem scilicet communicationis, facit democratiam specialem.
. Et supponit alias adhuc secundum diversitates populi, ibi, Adhuc autem quod manuale, multitudo scilicet quae labore manuum lucratur, quos necesse est etiam communicare, et ordinari sub uno ordinante laborem manuum, et sic facit etiam ista multitudo democratiam specialem. Et hoc est quod sequitur : Et quod modicam habet substantiam, ut non possit vacare operibus, scilicet civilibus, sed necesse est quod opere manuum lucrum quaerat : et ista multitudo democratiam habet specialem sub uno ordinatam, qui ordinator est communicationis. Et subdit aliam adhuc quae universalis est, ibi, Adhuc quod quidem ex ambobus viribus, patre scilicet et matre, liberum est : quia servilis conditionis non potest esse civis, ut ante dictum est. His inductis, universaliter subdit de similibus, ibi, Et utique
<--- Page Split --->
si qua talis alterius multitudinis species : quot enim talis multitudinis communicantium sunt species in civitate, tot necesse est esse species democratiarum 1.
b Et subdit qualiter multiplicantur species oligarchiarum, ibi, Insignium autem, supple, differentiae sunt, divitiæ, nobilitas, virtus, disciplina: secundum hoc enim differunt insignes personæ communicantes in civitate, et similia dicta his secundum eamdem differentiam : secundum hæc enim differunt insignes personæ communicantes in civitate inter se oligarchico principatu.
c Et subdit de ordine harum politiarum inter se, ibi, Democratia igitur est prima quidem, supple, inter politias. Et subdit rationem, ibi, Quæ, id est, quia illa dicitur maxime secundum æquale. Et hoc est quod etiam dicitur in principio instituta, quod prima potestas principandi fuit populi antequam illam ex voluntate transferrent in imperatorem. Et ponit dictum legis ad hoc, ibi, Æquale enim ait lex talis denominatur. Et determinat quid sit æquale, ibi, Nihil magis eristere regnis et divitibus, neque dominos esse utrosque, sed similes ambos. In præhabitis enim ostensum est, quod democraticus principatus est æqualiter liberorum, et non pertinet plus ad egenum quam ad divitem. Et hoc est quod hic subdit: Siquidem enim libertas maxime est in democratia, sicut existimant quidam, et æqualitas. Et propter hoc diffinitur democratia, quod est politia populi, et principatus ejus liberorum et æqualium. Et hoc est quod subdit, ibi, Sic utique erit maxime communicantibus omnibus maxime politia similiter. Et subjungit qualiter causatur prima species democraticæ, ibi, Quoniam autem amplior populus, dominans autem quod visum fuerit pluribus, id est, sententia plurium dominatur, necesse democratiam esse hanc. Et est prima spe-
cies. Et hoc est quod subdit : Una quidem igitur species democratiae hæc, id est, prima, supple, secundum quamlibet multitudinem communicantem inter se. Species autem democratiae, quas ante diviserat secundum materiam, hic dividit secundum formam. Et prima est quæ dominatur secundum formam sententiæ plurium.
d Deinde cum dicit, Alia autem quod principatus, etc. determinat secundum quid principantur democratiae in communi ponendo alias species democratiae, et dicit : Alia autem, supple, est, quod principatus sint, supple, distributi ab honorabilitatibus, id est, honorabilibus personis. Et subdit quibus, ibi, Et brevibus, id est, paucis existentibus iis, et sic parvam potestatem habentibus in civitate. Oportet autem ei qui possidet, principatum scilicet, potestatem esse participandi et carentem, supple, tali potestate, non participare, supple, principatum. Et ideo in ante habitis probavit, quod regi, sive secundum voluntatem, sive secundum legem principetur, oportet adjungere tantam potestatem, per quam possit compellere rebelles ad obediendum, secundum illud Eccli. (vii, 6) : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates.
e Et ponit tertiam iterum secundum formam acceptam, ibi, Alia quidem, supple, est, species democratiae, omnes quidem esse principantium, si solum sit civis, supple, secundum quod supra civis diffinitus est in capitulo de cive, ubi sic diffinitur : « Civis est qui secundum αὐτάρκειαν, id est, per se sufficientiam, potest participare principatu consiliativo et judicativo. » Et hæc est tertia species secundum formam accepta, in qua etiam quia civis potestatem sufficientem non habet coercendi, necesse est principari legem et non sententiam. Populus enim
<--- Page Split --->
juvat semper ad observationem legis, et non ita ad observationem sententiae voluntatis principantis.
f Et subdit quartam, ibi, Altera autem species democratiae, supple, est ista quae dicta. Et supponit adhuc aliam, ibi, Alia quidem esse eadem, scilicet quod dominans sit non lex. Et hoc est quod dicit, Dominans autem esse multitudinem et non legem. Hoc autem fit quando sententiae, supple, multitudinis, fuerint dominæ, sed non lex.
g Et dicit qualiter hoc inducitur, ibi, Accidit autem hoc, scilicet democratia, propter demagogos, id est, propter conciones congregantes populorum, δῆμος enim in Græco est populus, ἄγωγί autem conductio. Unde demagogus idem est ac conciones et congregations faciens in populo. Et hanc distinctionem ponit subdens, ibi, In quibus quidem enim, supple, civitatibus, quæ secundum legem democratizant, non fit demagogus : eo quod lex in talibus dirigit in omnibus : sed optimi civium sunt in praeminentia, supple, constituti, qui secundum legem dirigunt populum, et non est necessarius demagogus. Ubi autem leges non dominantur, hic fiunt demagogi. Et dicit rationem, ibi, Monarchus enim fit populus, id est, ad modum monarchiæ principans, compositus unus ex multis. Et ponit rationem, ibi, Ipsi enim multi sunt domini, non ut unusquisque, supple, per se sit dominus, sed ut omnes, supple, simul : qui modus est in civitatibus Lombardiae, ut in Genua. Quia autem Homerus increpat hujusmodi dominatum plurium, respondet Homero subdens, ibi, Qualem autem dicat Homerus non bonam esse multi dominationem, utrum hanc, scilicet quando multi dominantur ut unus, vel quando plures sunt qui principantur ut unusquisque, scilicet sigillatim, incertum, supple, est : et ideo discernendum. Unde non increpat dominatum quando omnes dominantur ut unus, sed quando
dividunt inter se principatum, et unus vult succedere alteri, et sic omnes principatum appetere. Et hoc est quod subdit, ibi, Talis igitur populus veluti monarchus eristens, id est, unus princeps, quærit monarchizur, id est, ut unus principari : quia non subjicitur sub lege, et fit despoticus, id est, subditis ut servis utens. Et hoc probat per signum, ibi, Quare et adulatores honorati sunt, supple, a tali populo. Et ponit aliud signum, ibi, Et est populus iste proportionaliter tyrannidi monarchiarum : quia sicut in tyrrannide unus principatur ad utilitatem propriam, non communem (ut dicit Aristoteles in VIII Ethicorum) ita talis populus dominatur. Et hoc est quod sequitur : Propter quod et mos idem, scilicet tyranno et tali populo. Et ostendit in quo, ibi, Et ambo despotica meliorum, id est, serviliter utentia melioribus, et senletuit, supple, dictata secundum voluntatem et secundum legem, sicut ibi praecepta, scilicet in tali populo et in tyrannide.
h Et ponit tertium in quo iterum conveniunt, ibi, Et demagogus et adulator idem. Et exponit qualiter, ibi, Et proportionaliter, id est, in una proportione se habentes ad unum apud tyrannum et apud talem populum. Et hoc ulterius exponit qualiter sit, ibi, Maxime autem utique apud utrosque valent. Et subdit quomodo divisim, ibi, Adulatores quidem apud tyrannos, demagogi autem apud populos tales. Unde Hieronymus dicit, quod adulatores fecerunt credere Nabuchodonosor quod convertendus esset in Deum : propter quod divina vox venit super eum, dicens Dan. (iv, 22) : Tibi dicitur Nabuchodonosor Rex, quod ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua..., septem quoque tempora mutabuntur super te donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, etiam humillimo homini, det illud.
<--- Page Split --->
i Et subdit quid faciunt adulatores et demagogi, ibi, Sunt autem, scilicet adulatores et demagogi, ii, tyrannidum scilicet in tali populo, causa, ut sententiae sint dominae, sed non leges. Qualiter autem hoc faciant, subdit, ibi, Omnia reducentes ad populum, id est, ad talis populi principatum et tyrannorum. Et quod hoc faciant, subdit, Accidit enim ipsis, adulatoribus scilicet et demagogis, fieri magnos, scilicet viros, propter populum quidem esse omnium dominum, opinionis autem populi hos, supple, est esse dominos. Et dicit quomodo, ibi, Suadetur enim multitudo his, scilicet adulatoribus et demagogis.
k Et subdit ulterius qualiter hoc perficiunt, ibi, Adhuc autem qui principatus accusant, adulatoribus scilicet et demagogis, aiunt populum oportere judicare, et non honorabiles personas. Hic autem gaudenter recipit, supple, populus, advocationem, supple, illorum. Quare dissolvuntur omnes principatus insignium et honorabilium personarum.
I El deinde concludit, ibi, Rationaliliter autem videbitur utique increpare qui dicit talem esse democratiam non politiam, id est, rationabiliter increpatur talis populi politia. Et ponit rationem, ibi, Ubi enim non principantur leges, non est politia. Et ponit causam, ibi, Oportet enim legem principari quidem omnium, id est, in universali ; de singularibus autem id est, specialibus casibus, principatus et politiam judicare, supple, oportet, ut in ante habitis dixit in tertio libro, ubi quaesivit utrum melius sit legem principari, vel bonum virum : ubi dixit, quod legislator non potuit considerare de novis casibus quotidie emergentibus.
m Et ex his concludit, ibi, Quare, id est, propter quod siquidem est democratia una politiarum, ad quam, sicut in praehabitis dictum est, leges ordinantur, manifestum, supple, est, quod talis in-
stituio, scilicet populi, in qua sententiae, id est, ad voluntatem principum, omnia dispensant, neque democratica, supple, est, proprie. Et repetit rationem in communi, ibi, Nullam enim sententiam contingit esse universalem, supple, sed de casibus particularibus emergentibus quotidie.
Et ponit epilogum post omnia, ibi, Species quidem igitur democratica determinatae sint hoc modo.
n Deinde cum dicit, Oligarchiae autem species, etc. tangit species oligarchiae quae est principatus divitum et potentium : et videtur tangere quatuor species : unam qua possidentes multa bona participant, et qua non licet participari egenis, eo quod egeni propter paupertatem frequenter subvertunt judicium. Secunda, qua participant splendidi in mensis, et in cenis illos saepe eligunt ad principatus illi qui pascuntnr ab eis. Tertia species est, quando potentium et divitum pueri vel filii eliguntur ad principatum ob gratiam patrum. Quarta species est, quando pauci divites principantur, non secundum legem, sed secundum voti sententiam.
Dicit ergo primo : Oligarchiae autem species, supple, hae sunt. Una quidem, id est, prima, esse principatus ab honorabilitatibus (id est, ab his quos vulgus honoratos consuevit appellare, et illi sunt divites, sicut etiam Seneca dicit, quod nobilitas nihil aliud est quam antiquae divitiae) tantis, scilicet honoribus, ut egeni non participent, tali scilicet principatu, cum sint plures, id est, etiamsi sint plures egeni quam divites. Licere autem, supple, dicunt, possidenti participare, id est, diviti, politia, tali scilicet : quia sicut in ante habitis in secundo libro dictum est, pauper subvertit judicium propter paupertatem, et in judicio est suspectus : dives autem sibi sufficiens, non habet necesse ut propter munera subvertat judicium : sicut etiam dicitur Deut. (xvi, 19) : Non accipies munera : quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
<--- Page Split --->
o . Ilia autem, id est, secunda species, quundo ab honorabilitatibus in mensis sunt principatus, id est, quando splendidi in panibus et mensis eliguntur in principatus, et eligunt ipsi eos qui reliciunt, id est, quia reficiuntur ab eis : sicut etiam dicitur Eceli. (xxxı, 28) : Splendidum in panibus benedicent labia multorum. Hæc ergo est secunda species oligarchiae : et istam emendat distinguens eam, ibi, Siquidem igitur ex omnibus his hoc faciant, id est, si indifferenter ex omnibus honorabilibus personis eligantur principes, cum vere honorabiles personæ non sint nisi ex virtute, videtur hoc magis esse aristocraticum, quod est principatus virtuosorum : si autem ex aliquibus determinatis personis, supple, hoc faciant, scilicet divitibus, oligarchicum, id est, species oligarchiae : quia hic est principatus paucorum divitum, quod sonat oligarchia : dicitur enim oligarchia ab λιγον, quod est paucum, et ξιχη, quod est regnum vel principatus.
p Altera autem species oligarchiae, id est, tertia, quando puer pro patre unus fit, id est, unicus princeps : talis enim eligitur ad principatum propter divitias patris.
q Quarta autem, supple, species oligarchiae, cum a paucis divitibus principes constituuntur, et principatur non lex, sed
princeps, ad votum scilicet suum. Et hujus ratio est : quia lex semper principatur ad virtutem. Dicit enim Tullius in fine primæ Rhetorices, quod « lex est jus scriptum asciscens honestum prohibensque contrarium. » Oligarchicus enim princeps secundum potestatem coactivam principatur. Et hanc determinat per accidentia propria, ibi, Et est convertibilis hæc, scilicet oligarchia, in oligarchiis, id est, in speciebus oligarchiae, sicut tyrannnus in monarchiis. Quia sicut tyrannus est qui in regno sive monarchia principatur ad voluntatem, et non ad legem. Et hoc est : convertibilis est, supple, et cum ea de qua diximus ultima democratia in democratiis, id est, in speciebus democratiae : et hoc dictum est in hoc eodem capitulo parum in ante habitis, quando scilicet per demagogos populus compositus unus ex multis fit principans, non ut unusquisque, sed omnes ut unus, et principatur despotico principatu, sicut paulo ante dictum est. Quod autem sic sit convertibilis cum monarchia et tali democratia, probat a nomine, ibi, Et vocant, communiter scilicet loquentes, talem oligarchiam potentatum : quia potestate plus utitur quam lege.
Deinde ponit epilogum de omnibus dictis in primo capitulo, ibi, Oligarchiae quidem igitur species tot, supple, sunt, et democratiae, etiam supple, species tot, quot paulo ante enumerata sunt.
<--- Page Split --->