CAPUT III.

De partibus civitatis.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quod autem et plures dictis, et quae, et propter quid, dicimus, principium sumentes dictum prius. Confitemur enim non unam partem, sed plures habere omnem civitatem. Sicut igitur si animalis vellemus accipere species, primo quidem utique segregaremus, quod quidem necessarium habere omne animal, velut quaedam sensitivorum, et quod alimenti elaborativum et susceptivum, puta os et ventrem : adhuc autem quibus movetur partibus unumquodque ipsorum. Si itaque tot species, solum autem horum essent differentiae, dico autem puta oris quaedam plura genera, et ventris, et sensitivorum, adhuc autem et motivarum partium, numerus conjugationis horum ex necessitate faciet plura genera animalium. Non enim possibile est idem animal habere plures oris differentias, similiter autem neque aurium. Quare quando

Quamobrem vero plures sint quam illae quas adduximus, et quaenam istae sint et propter quid, deinceps dicemus, principio inde prius assumpto. Fatemur enim non unam partem, sed plures omnem habere civitatem. Ut igitur si animalis vellemus species capere, primo segregaremus id quod necessarium sit animal omne habere, ceu quoddam sensus instrumentum, et quod cibum conficiat, atque receptet, puta os, et ventrem, et praeterea illas quibus moventur partes. Si itaque tot species solum, harum vero differentiae forent.Dico autem ceu oris genera plura, et ventris, et sensuum instrumentorum, et praeterea earum quibus moventur partium, harum conjugationis numerus necessario efficiet plura genera animalium. Non enim fieri potest, ut idem animal habeat plures differentias oris, sic etiam neque aurium. Itaque

<--- Page Split --->

acceptae fuerint horum omnes contingentes combinationes, faciet species animalis, et tot species animalis, quot quidem conjugationes necessariarum partium sunt.

quando susceptae sint omnes combinationes istorum, facient species animalis, et tot quidem species, quot conjugationes sunt partium necessariarum.

b Eodem autem modo et dictarum politiarum : etenim civitates non ex una, sed ex multis partibus componuntur, sicut dictum est saepe.

Eodem modo de Rebuspulbicis : civitates enim non solum ex una, sed ex multis partibus constant, ut saepius dictum est.

c Una quidem igitur est, quae circa alimentum multitudo, quae vocatur agricolae, secunda autem quae vocatur banausa : est autem haec quae circa has artes sine quibus civitatem impossibile est habitari. Harum autem artium has quidem ex necessitate oportet existere, has autem ad delicias, vel bene vivere. Tertia autem quae circa forum, dico autem foralem, quae circa venditiones et emptiones, et negotiationes, et camporias demoratur. Quarta autem quod ad mercenarium. Quintum autem genus quod propugnans, quod iis nihil minus necessarium est existere, si debeat non servire invadentibus. Nihil enim minus impossibilium quam dignum esse vocare civitatem natura servam. Per se sufficiens enim est civitas : quod autem servum, non per se sufficiens.

Una quidem pars est circa alimenta multitudo, quos agricolas dicimus. Altera vero pars circa ministeria, ceu artilices, sine quibus civitas habitari non potest. Harum vero artium aliae sunt necessariae, aliae ad delicias pertinent, et ad vitae cultum. Tertia pars est forensis multitudo, quae circa emendum vendendumque, et circa mercaturam et nummulariam versatur. Quarta pars mer cenarii. Quinta, propulsatores belli, quae quidem pars non minus necessaria est civitati quam aliqua superiorum, si velint tueri libertatem. Impossibile est enim ut quacivitas vocari mereatur, si natura serva. Per se enim sufficiens civitas : servus autem non per se sufficiens est.

d Propter quod quidem in politica leviter hoc, non sufficienter autem dictum est.

Quapropter in libris de Republica, ornate quidem hoc, sed non sufficienter dictum est a Socrate.

e Ait enim Sorates e quatuor necessariissimis componi civitatem : dicit autem hos textorem, agricolam, coriarium, aedificatorem. Rursum autem opponit tamquam non necessariis iis, eararium et eos qui supra necessaria pecora, adhuc autem negotiatorem et camposrem. Et haec omnia fiunt complementum prime civitatis, tamquam gratia necessariorum omnis civitas sit constituta, sed non boni, quasi magis aequalibusque indigeat aeriais et agricolis.

Inquit enim ex quatuor maxime necessariis civitatem constare : hos autem esse textorem, agricolam, coriarium, aedificatorem. Rursus vero adjungit quasi illi non sufficiant, fabrum ferracium, et pastorem, et insuper negotiatorem, et nummularium. Et haec omnia complent primam civitatem, quasi vero civitas omnis necessariorum gratia sit constituta ac non magis gratia honesti, et quasi aeque indigeat coriariis et agricolis.

<--- Page Split --->

/ Partem autem propugnantem non prius attribuit, antequam regione crescente, ac tangente vicinos, ad bellum instituantur.

Propulsatores autem belli non primam facit partem, antequam aucta regione, ac vicinis coactis, ad bellum deveniatur.

g At vero et inter quatuor et quotcumque communicantes necessarium esse aliquem reddentem et judicantem quod justum.

Atqui et in quatuor illis et in quotcumque communicantibus, necessarium est esse aliquem qui jus dicat ac decernat.

h Siquidem igitur et animam ponat utique quis magis partem animalis quam corpus, et civitatum magis talia ponendum quam ea quae ad necessarium usum tendunt, scilicet bellicum, et quod participat justitia disceptativa. Adhuc autem quod consiliatur, quod quidem est intellectus politici opus : et haec sive separatim existant aliquibus, sive eisdem, nihil enim differt ad rationem : etenim ditari et agros colere accidit eisdem saepe. Quare siquidem et haec et illa sunt ponenda partes civitatis, manifestum quod et qui ad arma necessaria civitatis pars est.

Siquidem ergo animam quis ponat animalis esse partem magis quam corpus, et civitatum magis talia ponendum est esse partes, quam ea quae pertinent ad necessarium usum, propulsatores belli videlicet, ac justitia judiciariae exhibitores. Ac praeterea consultores, quod est civilis prudentiae opus : et hoc sive separatim existat quibusdam, sive eisdem, nihil refert ad hunc sermonem : nam et in armis esse, et agros colere saepe contingit eisdem. Quare si haec et alia ponenda sunt civitatis esse partes, manifestum est quod et propulsatores belli pars necessaria sunt civitatis.

i Septima autem quae substantiis ministrat, quam vocamus opulentos. Octava autem demiurgica, scilicet populi institutiva, et quae circa principatus administrativa : siquidem sine principibus impossibile esse civitatem. Necessarium igitur esse aliquos potentes principari, et administrantes, vel continue, vel secundum partem civitati, hac administratione.

Septima pars est eorum, qui magna patrimonia habentes, Reipublicae onera sustinent, quos opulentos vocamus. Octava eorum qui publicam operam exhibent, et qui in magistratibus gerendis occupati existunt : civitas enim absque magistratibus esse non potest. Necessarium igitur est esse quosdam qui magistratus gerere valeant, et hoc munus sufferre, vel perpetuo, vel ad tempus.

k Reliqua autem, de quibus determinavimus perfecte, quod consiliabitur, et convincat altercantibus de justis : siquidem igitur haec oportet fieri in civitatibus et bene fieri, et juste, necessarium, et aliquos politicorum esse principantes virtute.

Reliqua vero sunt illa, de quibus supra determinavimus in consulendo, et jus litigantibus reddendo versari. Si igitur haec civitatibus ad esse oportet recteque fieri et juste, necessarium est esse aliquos qui virtutem habeant rerum civilium.

l Alias quidem igitur potentias videtur multis contingere existere eisdem, puta eosdem esse propugnantes, et agricolas, et artifices, adhuc autem consiliantes et

Caeteras ergo potentias ejusdem adesse posse videntur pluribus, ceu eosdem esse propulsatores belli, et agricolas, et artificcs. Et praeterea consultores et judican-

<--- Page Split --->

judicantes : informantur autem et virtute omnes, et plurimis principatibus principari putant posse : sed pauperes esse et divites eosdem impossibile est : propter quod hæ partes maxime esse videntur civitatis, divites et egeni.

tes : et arrogant quoque sibi virtutem cuncti, et multifariam se idoneos exislimant ad gubernandum. Verum pauperes ac divites eosdem esse impossibile est. Quapropter hæ partes præcipue videntur esse civitatis, inopes scilicet et opulenti.

m Adhuc autem propterea quod ut in pluribus, ii quidem pauci sunt, ii autem multi, hæ videntur contrariae partes partium civitatis, ut et politiæ secundum excessus harum consistant, et due politiæ videntur esse, democratia et oligarchia. Quod quidem igitur sint politiæ plures, et propter quas causas, dictum est prius.

Et præterea ex eo quod ut plurimum alii pauci sunt, alii multi maxime omnium contrariæ inter se partes istae apparent. Itaque et Respublicas secundum earum prævalentiam constituerunt, ac duæ videntur, scilicet popularis, et paucorum potentiae. Sed quod sint plures, et ob quas causas, dictum est prius.

COMMENTARIUS IN CAP. III.

a In isto capitulo ostendit, quod quælibet politia secundum speciem suam dividitur in alias : et habet tres partes. In quarum prima facit quod dictum est. In secunda tangit opinionem Socratis de divisione politiarum, ibi (litt. c), Ait enim Socrates ex quatuor, etc. In tertia docet accipere divisionem politiarum in civitate ad modum divisionis animæ, ibi (litt. h), Siquidem igitur et animam, etc.

Circa primum duo facit. Primo enim docet accipere partes politiarum ad modum divisionis membrorum animalis. Secundo docet accipere quinque politias, ibi (litt. b), Eodem autem modo, etc.

Dicit ergo primo : Quod autem et plures dictis, et quae, et propter quid, dicimus, principium sumentes dictum prius. Confitemur enim non unam partem, sed plures habere omnem civitatem, et quot sunt partes communicantium in civitate, secundum tot necesse est esse modos et species politiarum. Et quia dicit Tullius, quod « omnis civitas ædificata est ad mo-

dum corporis animalis, et maxime hominis, in cujus corpore caput omnibus superpositum est, quod est regens totum corpus : sic principatus in civitate omnibus superponitur : et cor quod principium est motus, est in medio positum, et munitum ossibus fortibus pectoralibus, et costis. » Sic Regis ædificium in medio civitatis apud Antiquos ponebatur, et muniiebatur in circuitu habitationibus principum, et consiliariorum, quorum consilio movebatur et regebatur civitas. Ideo describit hic ad modum divisionis membrorum corporis animalis, et maxime hominis, ibi, Sicut igitur si animalis vellemus accipere species, membrorum scilicet, primo quidem utique segregaremus, id est, per divisionem acciperemus, quod quidem necessarium, supple, est habere omne animal, velut quaedam sensitivorum, id est, organa sensitiva, ut oculos, et aures, quorum virtus descendit ab anteriori parte capitis, et, supple, deinde acciperemus quod alimenti est elaborativum et susceptivum : puta os et ventrem : os enim masticando elaborat alimentum, masticando ut undique frangi possit a venis mesaraicis, quod fieri non posset, nisi per masticationem nimiam

<--- Page Split --->

divideretur : stomachus autem quem ventrem hic vocat, custodit alimentum et digerit, ac hepati per venas mesaraicas administrat, quod ostendit nomen stomachi : componitur enim a Græco στόμα, id est, os, et χός quod per apocopen dicitur custos. Unde stomachus quasi custos oris : quia custodit quæ per os trajiciuntur in ipsum. Hepar autem chylum a stomacho per mesaraicas attractum, ut in libro de Nutrimento dicit Aristoteles, elevat ad medium thalamum cordis, et ibi accipit virtutem, quia movetur ad omnia membra : sic enim distribuitur ad venas, quæ ad singula membra deferunt ipsum : et ideo necesse est esse communitatem inter os et ventrem et hepar et medium thalamum cordis : in quo principatur cor, et alia ministrantia deserviunt. Et dat exemplum in motivis et in particularibus, ibi, Adhuc autem quibus movetur partibus unumquodque ipsorum scilicet animalium : virtus enim motiva a posteriori parte capitis descendit in musculos uniuscujusque membri, scilicet oris et brachiorum et crurium : et ideo necesse est esse communicationem inter omnes partes motivas corporis, in qua communicatione principatur posterior pars cerebri, et cor, secundum quod in ipso est virtus motiva, ut dicit Aristoteles in libro de Principiis motuum animalium : motiva autem quæ est in aliis musculis membrorum, continue moventur in corpore hominis, qui, sicut dicit Avicenna in libro suo de Animalibus, sunt quingenti decem et novem. Unde versus :

animali, dico autem, exponendo scilicet, puta oris quidem plura genera, ita scilicet quod unum genus masticaret, et aliud glutiret, et tertium in stomachum trajiceret, sicut facit osophagus ori conjunctus. Et ventris, supple, essent plura genera, sicut in veritate sunt : os enim stomachi recipit, stomachi concavitas tenet, et gurgulio ad concavum continuo dirigit. Et sensitivorum, supple, sunt plura genera secundum organa quinque sensuum : adhuc autem et motivarum partium, numerus, supple, est in corpore animalis, et maxime hominis, qui perfectum est animal (secundum quod paulo ante dictum est) in omnibus motivis membris et musculis, conjugationis horum, scilicet membrorum, ex necessitate faciet plura genera animalium. Et supponit rationem, ibi, Non enim possibi'e idem animal plures habere oris differentias, similiter autem neque aurium, supple, plures habere differentias. Quare, id est, propter quod (et est conclusio propositum concludens ex prædictis) quando acceptæ fuerint horum omnium contingentes combinationes in qualibet secundum principium unum, sicut dictum est, perfecti species animalis, secundum quod etiam animal distribuitur in membra animalis, quæ sunt in corpore animalis, et maxime hominis, et tot species animalis, id est, tot species membrorum officiatorum animalis, quot quidem conjugationes necessariarum partium sunt ad sensum et motum et ad alia officia necessaria animali.

Mus quingentenus numeratur et unde vicenus.

Et necesse est inter ista motiva communicationem esse, in qua secundum Aristotelem principatur cor, et secundum Galenum posterior pars cerebri.

Ex istis similitudinibus concludit dicens, ibi, Si itaque tot species, supple, sunt, membrorum scilicet officiatorum animalium, solum autem horum, scilicet membrorum, essent differentiae, scilicet in

b Deinde cum dicit, Eodem autem modo, etc. quod dixit de corpore animalis adaptat ad civitatem, et dicit : Eodem autem modo et dictarum politiarum, supple, sunt species. Et supponit rationem, ibi, Etenim civitates non ex una, sed ex mut' tis partibus componuntur, sicut dictum est saepe.

c Et dat exemplum subdens, et enumerat exempla secundum quod civitati

<--- Page Split --->

sunt magis necessaria, ibi, Una, id est, prima, quidem igitur est, quae circa alimenta multitudo, quae vocatur agricola, et elaborant alimenta. Secunda autem, supple, multitudo est, quae vocatur banansa. Et explanat quae sit illa, ibi, Est autem haec quae circa has artes, sine quibus, scilicet artibus, impossibile est habitari civitatem : quia sine artibus mechaneis impossibile est hominem vivere ad votum. Et subdividit illas, ibi, Harum autem artium, has quidem ex necessitate oportet existere, supple, in civitate, sicut domificativam, pistoricam, et lanificium, et hujusmodi, sine quibus homo vivere non potest : has autem ad delicias, vel bene vivere, id est, ad jucunditatem, sicut est musica et saltativa, quae ad jucunditatem sunt. Tertia autem, supple, multitudo est, quae circa forum. Et explanat quae sit illa, ibi, Dico autem foralem, supple, multitudinem, quae circa venditiones et emptiones, et negotiationes, et camposorias demoratur. Campsores enim mutuant pecuniam vendentibus et cementibus. Quarta autem, supple, multitudo est, quod ad marrenarium, id est, illi qui mercede conducti, necessarias operationes faciunt civitati. Quintum autem genus, supple, multitudinis est, quod propugnatus, id est, militare. Et dat rationem, ibi, Quod iis, scilicet multitudinibus dictis, nihil minus est necessarium existere, si debeat non servire invadentibus civitas. Et supponit rationem, ibi, Nihil enim minus impossibilitum, id est, de numero impossibilium, supple, est, quam dignum esse vocare civitatem natura servam. Et hujus dat rationem, ibi, Per se sufficiens enim est civitas, sicut in primo libro monstratum est : servum autem natura ad nihil sufficiens est. Et hoc est quod subdit : Quod autem servum, non per se sufficiens : quia non movetur nisi ad nutum et imperiun domini.

d Et ex his dictis occasionem accipit reprehendendi Socratem, qui non in has quinque communicationes divisit civita-

tem. Et hoc est : Propter quod etum quidem in politia, quae est ordo civitatis, leviter, id est, parva consideratione, hor, quod scilicet dictum de divisione civitatis, non sufficienter autem dictum est.

e Deinde cum dicit, Ait enim Socratcs, etc. reprehendit Socratem : quia ex quatuor solum dicit consistere civitatem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit ordinationes Socratis, civitatis scilicet. Secundo ponit rationem reprehensionis, ibi (litt. " , sub fine), Tamquam gratia necessariurum, etc.

Dicit ergo primo : Ait enim Socrates et quatuor necessariissimis componi civitutem. Et subdit ex quibus, ibi, Dicit antem hos, supple, esse, textorem, qui intendit scilicet lanificio pro indumentis : agricolam, qui scilicet intendit colendis alimentis : coriarum, qui scilicet intendit coriis parandis ad pellicia et calceos : et aedificatorem, qui scilicet intendit praeparandis domibus, et aliis quae ad habitationem necessaria sunt. Et haec quatuor ponit necessaria, sine quibus non potest habitari civitas. Et subdit, quod alia ponit non esse necessaria, sed ad bene esse ordinata, ibi, Hursum autem apponit tamquam non necessariis iis, supple, sed ad bene esse civitatis ordinandis, erarium, qui scilicet fabricat in are et ferro ad diversa utensilia civitatis : et cos, supple, apponit, qui super necessaria pecora, supple, sunt constituti, id est, pastores, a quibus habentur alimenta infantium, sicut lac, et casei, et hujusmodi. Adhuc autem, supple, apponit, negotiatorem, qui scilicet in communicationibus rerum negotietur, et camposorem, qui scilicet pecuniam mutuet, quae mensura est (ut dicit in V Ethicorum) rerum venalium et commutandarum : sicut enim dixit in primo libro hujus scientiae, primo commutationes fiebant per res : sed quia hoc difficile fuit, inventum est numisma, quod est mensura valoris uniuscujusque rei commutandae : et hoc paratum et promptum semper exhibent camposres.

<--- Page Split --->

Et subdit in communi de his, ibi, Et hæc omnia fiunt,supple, secundum Socratem, complementum primæ civitatis, sine quibus scilicet non possit esse civitas.

Deinde cum dicit, Tanquam gratia neressariorum, etc. ponit rationem reprehensionis,dicens: Tanquam gratia necessariorum, id est, sine quibus non potest esse vita, omnis civitas sit constituta, sed non boni (et vocat bonum omne illud quod facit civem ad votum vivere, sicut a principio dixit quod bonum civitatis est hoc quod facit civem ad votum vivere) quasi magis æqualibusque indigeat ærariis et agricolis, qui scilicet ad necessitatem deserviunt.

f Et subdit, quod ad primam constitutionem non ponit militares, ibi, Partem autem propugnantem, id est, militares, non prius attribuit, civitati scilicet, antequam regione crescente et attingente rivinos, qui scilicet de terminis territoriorum litigant, ad bellum instituantur, sicut in prima parte Timæi Platonis dicitur, quod Athenis instituti sunt milites in finibus territoriorum ad civitatem pertinentium, qui terminos civitatis defendunt, et hostes invadentes repellant.

g Et subjungit rationem in qua diminutus est Socrates, ibi, At vero et in qualior, partes scilicet civitatis, et quotcumque communicantes, sicut militares, neressarium esse, supple, unicuique aliquern judicantem et reddentem quod justum, supple, est, unicuique : quia aliter altercantibus ad invicem dissolveretur politia, quae est ordo communicationis civium. Et hanc partem civitatis non possuit Socrates, et propter hoc est diminutus. Causa autem propter quam hanc partem civitatis non possuit Socrates, dicta est in primo libro, quia dixit scilicet Socrates omnia debere esse communia et univers et pueros et possessiones et omnia, ut se quasi fratres diligerent cives, et nulla lis posset oriri inter eos.

h Deinde cum dicit, Siquidem igitur et animum, etc. docet accipere divisionem politiarum in civitate per similitudinem ad animum humanam, quae est pars hominis principalis : et dicit : Niquidem igitur et animum ponit utique quis magis partem animalis quam corpus, quae scilicet anima in corpore ab unoquoque membro repellit contraria, et virtute regitiva distribuit unicuique quod suum est, ad cujus similitudinem (ut prius dictum est) aedificatae sunt civitates. Et hoc est : Et civitatum magis talia ponendum, supple, est esse partes, quam ea quae ad necessarium usum tendunt, sicut agricola, coriarius, et aedificator. Et dicit quae, Scilicet bellicum, quod repellit contraria, sicut anima membris, et quod participat justitia disceptativa, quod scilicet sicut virtus regitiva reddit unicuique quod suum est, sic judex in civitate.

Adhuc autem, supple, necessarium est in civitate, quod consiliatur, id est, quod consilium dat principi : quod quidem igitur intellectus est politici opus, id est, sicut intellectus in homine regit omnes vires inferiores,ita consiliarii in civitate dantes consilium politico principi, regunt omnes cives. Et necessaria est pars civitatis, sine qua non potest esse civitas. Sed quia idem civis aliquando est consiliarius et miles, et sic diversae partes esse non videntur, dicit quod hoc non obstat ad rationem : quia licet idem sint subjecto, tamen forma et specie differunt. Et hoc est quod sequitur : Et haec sive separatim existant aliquibus, sive eisdem, nihil enim differt ad rationem : quia scilicet semper ratione et specie differunt ista, ex quibus scilicet componitur civitas, et sine quibus esse non potest. Et hoc est quod sequitur : Etenim ditarì et agros colere accidit eisdem saepe, supple, et tamen specie et ratione differunt. Ex omnibus his concludit propositum, quod plures sunt scilicet partes civitatis quam Socrates posuerit, ibi, Quare siquidem et haec, supple, quae nunc dicta sunt, et illa, supple, quae dixit Socrates, sunt ponenda

<--- Page Split --->

partes civitatis, manifestum, supple, est, quod et qui, ad arma necessaria, supple, quaedam pars populi, civitatis pars est, supple, sine qua non potest esse civitas libera.

i Et quia sex partes dixit esse Socrates, scilicet textorem, agricolam,et coriarium, et aedificatorem, et rursum apposuit aerarium et pastorem et negotiatorem et camposorem, ideo subdit : Septima autem quae substantiis ministrat, id est, lucris intendit, quam vocamus opulentos, qui scilicet lucris intendunt : quia, sicut dicit Aristoteles in I Ethicorum, « bona fortunae organice ad felicitatem deserviunt, sine quibus cives vivere feliciter non possunt. » Octava autem, supple, pars civitatis, est demiurgica. Et subdit quae sit illa, scilicet populi institutiva, quae scilicet distribuit populum, ita quod unusquisque sit in officio sibi congruo. Et quia hoc proprium est principis, subdit, ibi, Et quae circa principatus administrativa. Et supponit rationem, ibi, Siquidem sine principibus, ordinantibus scilicet populum, impossibile est esse civitatem.

Ex omnibus his concludit, ibi, Nervessarium igitur, aliquos esse potentes principari, et administrantes, supple, Rempublicam, vel continue, id est, per totam vitam, vel secundum partem, id est, ad quoddam tempus civitati, hac administratione, principatus scilicet, qui ordinat et distribuit populo officia congrua.

k Et subdit de aliis quae adhuc necessaria sunt civitati, ibi, Reliqua autem officia civitatis de quibus determinavimus perfecte, supple, est, quod consiliabitur, sine quorum scilicet consilio non potest quidquam agere princeps. Et determinat quae pars sit, ibi, Et conuincat altercautibus de justis : sicut enim dicit Aristoteles in V Ethicorum, cum altercantur inter se cives, ad judicem confugiunt tamquam ad justum animatum, qui consilio rationis et intellectus per aequale, quod

est medium lucri et damni secundum rationem proportionis geometricae in distribuendis, vel rationem proportionis arithmeticae in commutandis, determinat inter cos, et sic est finis altercationis. Et hoc est quod concludit, ibi, Siquidem igitur harc oportet fieri in civitatibus, et bene fieri, et juste, necessarium, supple, est, et, id est, etiam aliquos politicorum esse principantes virtute, id est, potestate, qui scilicet talem habeant potestatem judicandi.

I Alias quidem igitur, supple, oportet esse, potentias multis, scilicet vel in militia, vel. in camposoria, vel alio officio. Sed quia multa talia officia aliquando coincidunt in unam personam, ideo subdit, Contingere existere eisdem. Et exponit, ibi, Puta eosdem esse propugnantes, et agricolas, et artifices, adhuc autem consiliantes et judicantes, supple, contingit esse eosdem. Informantur autem et virtute omnes : quia necesse est quod unusquisque in suo officio informetur ad extremum actum illius officii, cum virtus sit extremum in bono secundum unamquamque potentiam habitus (ut. dicit Aristoteles in II Ethicorum) licet sit medium in passionibus et operationibus : et supple, ideo; plurimis principatibus putant principari posse, supple, unum solum : quia scilicet pluribus virtutibus secundum plures potentias et officia potest informari : sed pauperes esse et divites eosdem impossibile est. Propter quod hae partes maxime videntur esse civitatis divites et egeni : quia scilicet in eosdem non coincidit.

m Et ejusdem subjungit aliam rationem, ibi, Adhuc autem propterea quod ut in pluribus, supple, civitatibus, ii quidem pauci sunt, scilicet divites, ii, id est, alii, autem multi, scilicet pauperes vel egeni, hae videntur contrariae partes partium civitatis, id est, de numero partium civitatis, ut et politiae, id est, ordines civilitatum secundum excessus harum, in

<--- Page Split --->

politcumate, supple, id est, in dominio civilitatum, consistant, et duae politiae vi- truntur esse, democra tia, quae est princi- putus populi pauperis, et oligarchia, quae est principatus divitum et potentium.

Et subjungit epilogum omnium dictorum in hoc capitulo et praecedenti, ibi, Quod quidem igitur sint politica plures, et propter quas causas, dictum est prius.