CAPUT I.
Quæ et qualia in constituenda Republica, politicum considerare oporteat ? et quomodo sibi mutuo opponantur bonæ ac malæ formæ Rerumpublicarum ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a In omnibus artibus et scientiis iis, quæ non secundum particulam fiunt, sed circa genus unum aliquod perfectis existentibus, unius est considerare quod congruit circa unumquodque genus, puta exercitatio corporis qualis quali expediat, et quæ optima. Ei enim qui optime aptus
In cunctis artibus et scientiis, quæ non circa partem, sed circa genus aliquot perfecte existunt, unius est considerare quid cuique conveniat generi, cum exercitatio corporis qualis quali conveniat, et quae sit optima. Optime enim natura disposito, et optime affluenti, optimam con-
<--- Page Split --->
natus et proportionatus, optimam necessarium congruere, et quae plurimis una omnibus. Etenim hoc exercitativa opus est. Adhuc autem si quis non attinentem desideret, nec scientiam eorum quae circa Agoniam, nihil minus exercitatoris disciplinae et gymnastici est praeparare, et hanc adhuc potentiam. Similiter autem hoc et circa medicativam; et navificam, et circa vestitum, et circa omnem aliam artem videmus accidens.
venire necessarium est, et quae plurimis una omnibus. Etenim hoc gymnastica est. Praeterea vero si quis non exactam illam cupiat habitudinem, et scientiam circa certamina, nihilominus magistri Gymnasiorum est hanc potentiam praeparare. Eodemque modo in medicina, et in fabricatione navium, et vestium, et in omni alio artificio videmus contingere.
b Quare palam quod ejusdem scientiae est politiam optimam considerare, quae est et qualis quaedam utique existens, maxime erit secundum votum, nullo impediente extrinsecorum, et quae quibus congruens. Multis enim valde forte impossibile sortiri optimam.
Quare manifestum est, quod ejusdem est scientiae videre, quae optima Respublica, et qualis maxime ad votum foret, nullo externorum eam impediente, et quae quibus conveniat. Nam plures optimam assequi forsan impossibile est.
c Quare optimam simpliciter, et eam quae ex suppositis optimam, non oportet latuisse bonum legislatorem, et eum qui est ut vere politicus: adhuc autem tertiam eam quae ex suppositione. Oportet enim et datam posse considerare, et a principio quomodo utique fiet, et facta quo utique modo salvabitur plurimo tempore. Dico autem, puta si alicui civitati accidit neque optima politia disponi, non abundantemque esse etiam necessariis, neque ea quae contingent ex existentibus, sed quadam pejori.
Itaque et ea quae sit simpliciter optima, et ea quae quantum fieri potest optima, latere non debet legis conditorem, ac vere civilem hominem, ac praeterea tertia quae fit ex suppositione. Nam oportet datam quoque considerare posse, quemadmodum ab initio constituatur, et constituta conservetur quam plurimo tempore. Dico autem, ceu si cui civitati contigerit neque optimam gubernationem habere, neque necessaria illi adesse, neque illis ipsis quae adsint, recte uti, sed aliis deterioribus.
d Præter omnia autem hæc, eam quæ maxime in omnibus civitatibus congruit, oportet cognoscere.
Præter hæc autem omnia eam gubern ationem, quæ omnibus maxime congruat civitatibus, nosse oportet.
e Quomodo plurimi pronuntiantium de politia, etsi alia dicant bene, tamen in optimis peccant: non enim solum optimam oportet considerare, sed etiam possibilem. Similiter autem et faciliorem et communiorem omnibus. Nunc autem ii quidem summam et indigentem multis copiis quaerunt solum, ii autem magis communem quamdam, dicentes eas quæ sint interimentes politias, scilicet Laconicam, vel quam aliam laudamus.
Ut tradunt plurimi eorum, qui de Republica tractant, et si de aliis recte dicunt, de utilibus certe aberrant: non solum enim optimam Rempublicam considerare oportet, sed etiam illam quae in usum cadere possit, et quae sit facilior, et communior omnibus. Nunc autem alii supremam quaerunt solum, multis sane adminiculis indigentem, alii magis communem aliquam tradentes, tollentesque eas quae in usu sunt, Laconicam, vel aliam quamdam commendant.
<--- Page Split --->
f Oportet autem talem induci ordinem ad quem facile existentibus persuadeantur, et possint prosequi, tamquam non sit minus opus corrigere politiam quam instituere a principio, sicut et post addiscere quam a principio.
At enim oportet talem institutionem Reipublicae inducere, ut velint ac possint homines ex his quae sibi adsunt faciliter eam recipere. Nam est non minus difficile corrigere Rempublicam jam institutam quam ab initio instituere, quemadmodum et post discere quam ab initio didicisse.
g Propter quod cum dictis oportet, et existentibus politiis posse auxiliari politicum, sicut dictum est, et prius. Hoc autem impossibile, ignorantem quot sunt species politiae.
Quapropter non solum his, quae libris scriptae sunt Respublicae, verum etiam illis quae revera existunt auxiliari posse oportet civilem hominem, ut diximus. Hoc autem facere non potest, si ignoret quod sint species earum.
h Nunc enim unam democratiam putant quamdam esse, et unam oligarchiam. Non est autem hoc verum. Quare oportet differentias politiarum non latere quot, et quot modis componantur.
Nam nunc quidam putant unam esse popularem, et unam paucorum potentium: quod non est verum. Itaque oportet non latere differentias omnium, et quot sint, et quotupliciter componantur.
i Cum eadem autem hac prudentia et leges optimas videre, et eas quae uniciuque politiarum congruunt. Ad politias enim legem oportet poni, et ponuntur omnes, sed non politias ad leges. Politia quidem enim est civitatis ordo, qui circa principatus, quo modo distribuuntur, et quid dominans politiae, et quid quod finis est communicationis singulis. Leges autem separata significantium politiam, secundum quas oportet principes principari, et observare transgredientes ipsas. Quare palam, quod differentias et numerum necessarium habere politiae uniuscujusque, et ad legum positiones. Non enim possibile est easdem leges conferre oligarchiis neque democratiis omnibus, si quidem plures, et non una democratia, neque oligarchia solum est.
Leges etiam simul cum his consideranda erunt quae sint optima, et quae conveniant unicuique gubernationi. Sunt enim leges omnes ad Rempublicam accomodanda: non autem Respublica ad legem. Est namque Respublica institutio civitatis circa magistratus honoresque publicos, quemadmodum debeant impertiri: et in quo potestas auctoritasque summa debeat consistere: et quid sit finis cujusque societatis. Leges autem earum variae sunt, per quas modus Reipublicae gubernanda significatur, secundum quas debeant illi qui sunt in potestate, imperare et prohibere transgressores. Ex quo patet, quod necessarium est differentias et numerum tenere singularum Rerumpublicarum etiam ad legum positiones. Neque enim fieri potest, ut eadem leges utiles sint paucorum potentia, ac popularibus omnibus, si quidem plures sunt, et non una dumtaxat popularis potestas, neque una paucorum potentia.
k Quoniam autem in prima methodo, politiarum divisimus tres quidem rectas politias, regnum, Aristocratiam, politicam : tres autem harum transgressiones,
Cum vero in praecedentibus dictum sit a nobis tres esse Rerumpublicarum species rectas : regnum, optimalum, et eam quae appellatur Respublica : ac tres earum
<--- Page Split --->
tyrannidem quidem regni, Oligarchiam autem Aristocratiae, Democratiam autem politiae : et de Aristocratia autem quidem in regno dictum est. De optima enim politia considerare idem et de iis est dicere nominibus : vult enim utrumque consistere secundum virtutem diffusam. Adhuc autem quid differant invicem Aristocratia, etregnum, et quando oportet regnum putare, determinatum est prius. Reliquum de politia percurrere ea, quae communi nomine appellatur, et de aliis politiis, Oligarchia, et Democratia, et tyrannide.
transgressiones, et labes : cum regnum in tyrannidem, optimorum autem gubernatio in paucorum potentiam, Respublica autem in popularem statum labatur : et de optimatum gubernatione et regia sit dictum. Nam de optima Republica considerare, idem est ac de illis dicere : vult enim utraque illarum per virtutem caeteris opportunius concurrentibus consistere. Et insuper quid inter se differant regia potestas, et optimorum gubernatio : et quando regia gubernatio putanda sit, determinavimus. Restat nunc, ut de illa quae appellatur Respublica, dicamus, et de caeteris gubernandi formis, et de paucorum potentia, ac de populari statu, et de tyrannide.
I Manifestum quidem igitur et harum transgressionum quae pessima, et secunda quae. Necesse enim eam quidem quae primae et divinissimae transgressionem, esse pessimam. Regnum autem necessarium, aut nomen solum habere, non existens, aut propter multam excellenttiam regis esse, et tyrannidem, pessimam existentem plurimum distare a politia. Secundo autem Oligarchiam : Aristocratia enim distat multum ab hac politia. Mensuratissimam autem Democratiam.
Patet igitur harum transgressionum, quae deterrima sit, quae ut secunda. Necesse est enim primae et divinissimae trans-gressionem esse deterrimam. Regiam quippe gubernationem necesse est, aut nomen habere solum, cum non sit, aut propter magnam illius qui regit excellentiam esse. Ex quo fit tyrannidem deterrimam existere, ac plurimum a recta specie gubernandi abesse. Secundo autem loco paucorum potentiam : nam optimorum gubernatio multum ab hac specie distat. Maxime vero mediocrem esse popularem statum.
m Jam quidem igitur pronuntiavit et quidam priorum sic, non tamen in idem nobis aspiciens. Ille quidem judicavit omnibus quidem existentibus eipeixei, puta Oligarchiam bonam et aliis pessimam Democratiam, pravarum autem optimam. Nos autem totaliter has vitiatas esse dicimus : et meliorem quidem Oligarchiam aliam alia, non bene habet dicere, minus autem pravam. Sed de tali quidem judicio dimittatur nunc.
Fuit et prius quidam qui isto modo tradidit, non tamen in idem aspiciens nobiscum. Ille enim existimabat specierum omnium, quae recte ceu paucorum potentiae sane essent, et aliarum, deterrimam esse popularem, improbarum vero, optimam. Nos autem eas quae transgrediuntur, aberrare omnes dicimus : nec paucorum potentia, quod melior sit altera quam altera, recte dicitur, sed quod minus improba. Verum de his nunc discutere omittamus.
n Nobis autem primo dividendum est, quot sunt differentiae politiarum : siqui-
Est autem nobis primo distinguendum quot sunt differentiae Rerumpublicarum.
<--- Page Split --->
dum sunt species plures Democratiae et oligarchiae. Deinde quae communissima et quae eligibilissima post optimam politam, et utique si qua alia contigerit Aristocratia, et consistens bene, sed pluribus congruens civitatibus quae sit. Deinde et aliarum quae quidem eligibilis. Forte enim iis quidem necessaria Democratia magis quam Oligarchia, iis autem haec magis quam illa. Post hoc autem quomodo oportet instituere volentem has politias. Dico autem democratias secundum unamquamque speciem, et iterum oligarchias. Tandem autem post haec omnia, quando fecerimus breviter contingentem memoriam, tentandum supervenire quae corruptiones, et quae salvationes politiarum, et communiter et sigillatim uniuscujusque, et propler quas causas haec maxime fieri nata sunt.
Si quidem plures sunt species popularis
gubernationis, ac paucorum. Deinde quae communissima et optabilissima sit post optimam Rempublicam : et si quae contingit alia ad optimalum naturam declinans recte constituta, et quamplurimis congruens civitatibus, quamam ista sit. Deinde aliarum, quae a quibus expelenda. Forsan enim quibusdam necessaria est popularis gubernatio magis quam paucorum potentia : quibusdam vero haec magis quam illa. Deinde quemadmodum dispositum esse conveniat illum, qui velit has gubernationes recipere. Dico autem popularem secundum singulas species, ac rursus paucorum potentiam. Tandem vero omnium istarum cum facta fuerit breviter mentio, conandum erit referre quaenam labes, et quae conservationes sint, et communiter omnium, et particulariter unusquisque, et per quas causas illas maxime evenire contingat.
COMMENTARIUS IN CAP. I.
Hic a quarto usque ad septimum triafacit Aristoteles, secundum quae, in tria dividitur haec pars. In hoc enim quarto exsequitur divisiones politiarum quas in genere ante determinavit, in species determinatas. Sed quia aliquando transmutantur politiae, ideo secundo determinat de transmutatione politiarum, scilicet in quinto qui incipit, ibi (lib. v, cap. 1, a), De aliis quidem igitur, etc. Sed quia ad omnem politiam requiritur consiliativum dominans politiae, et ordo principatus, et praetorium, ideo exsequitur de his in sexto qui incipit, ibi (lib. vi, cap. 1, a), Quot quidem igitur differentiae, etc.
Iste quartus dividitur in tres partes. In prima tangit causas subdivisionis in
species politiarum in genere. In secunda dicit ordinem principatuum, ibi (cap. 13, a), Circa institutiones autem principatuum, etc. In tertia determinat de judicativo et praetoriis, ibi (cap. 14, a), Reliquum autem trium dicere, etc.
Prima harum adhuc subdividitur in tria, ita quod in prima parte dicit causas subdivisionis politiae in species specialissimas. In secunda ostendit quae sit optima, ibi (cap. 9, a), Quae autem sit optima, etc. In tertia determinat quae politia quibus expediat, ibi (cap. 10, a), Quae autem politia quibus, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim praemittit causam divisionis in species in genere. Secundo hoc specialiter ostendit in democratiis, ibi (cap. 4, a), Quod autem sint et democratiae species, etc.
In hoc primo capitulo quinque dicit. Primum est subdivisio politiae in species : hoc enim primo considerandum est. Secundum, quod oportet considera-
<--- Page Split --->
re, cui civitati quælibet politia congruat, ibi (litt. d), Præter omnia autem haec, etc. Tertium, quod oportet cognoscere, quæ leges cui politiæ conveniant, ibi (litt. i), Cum eadem autem hac prudentia, etc. Quartum est comparatio transgressionum ad politias, ibi (litt. k), Quoniam autem in prima methodo, etc. Quintum est, quod licet omnes transgressiones vitiatæ sint, tamen una multo melior est quam alia, ibi (litt. l), Manifestum quidem igitur et harum, etc.
a In prima parte primo utitur quadam generali propositione, scilicet quod in omnibus artibus et scientiis in quibus consideratur aliquod commune totum et non particulare individuum, consideratio perfecta non est, nisi illud commune totum deducatur in ultimas partes, et consideretur quæ sunt propria accidentia uniuscujusque partis. Quia, sicut dicit in principio de Anima 1, secundum quas diffinitiones non contingit cognoscere proprias passiones ejus quod quid est, facile de ipsis manifestum quod logicæ et vanæ sunt omnes. Et ideo cum politiæ in præhabitis determinate sint in communi, oportet subdividere in specialissimas partes quamlibet, et propria accidentia sive passiones uniuscujusque considerare : sine hoc enim non erit perfecte tradita ars vel scientia.
Et hoc est : In omnibus artibus et scientiis iis quæ non secundum particulam fiunt : quia si secundum particulam fierent, non esset ulterius dividere : sed circa genus unum aliquod, id est, commune subjectum perfectis existentibus, supple, scientiis et artibus, minus 2 est considerare, id est, imperfectum est, quod congruit circa unumquodque genus : quia per hoc non scitur nisi in universali, hoc autem non est scire nisi in potentia et non in propria natura, sicut dicit in secundo Priorum. Et ideo oportet quod
scientia uniuscujusque ducatur usque in propriam naturam. Et dat exemplum, ibi, Puta exercitatio corporis qualis quali expediat et quae optima, supple, non est considerandum in universali. Et subdit rationem, ibi, Ei enim qui optime aptus natus et proportionatus, supple, est, secundum naturalem potentiam, scilicet ad actum illius exercitationis, optimam necessarium congruere, supple, est. Sicut verbi gratia, qui longa et gracilia crura habet, ad cursoriam : et qui dura ossa et brachia agilia, ad pugillatoriam et militarem. Et ex hoc universaliter infert, ibi, Et quæ plurimis una omnibus, id est, quando in aliqua potentia naturali ad unum actum alicujus exercitationis multi conveniunt, una exercitativa illis competit. Et subdit rationem, ibi, Etenim hoc exercitativæ opus est, sicut nautica (ut dicit Eustratius super Ethica Aristotelis, libro I) iis competit qui natura habent, quod vias bene imaginentur secundum plagas cæli. Et sagittaria competit iis qui ad radium oculi secundum lineam directam finem sagittæ sciunt dirigere ad metam tangendam, sicut dicitur de Domitiano Cæsare, quod expansa manu in pariete sagittis replovit omnes intercapedines digitorum absque tactu alicujus eorum. Et ideo dicit Plato, quod notanda sunt opera puerorum, quia frequentius dant se exercitationibus quarum habent naturalem potentiam : et si illis applicantur, in illis perfectiores efficiuntur.
Et subdit, per oppositum confirmans rationem, ibi, Adhuc autem si quis non attinentem desideret, nec habitum, nec scientiam eorum quæ circa agoniam, supple, consequetur : frustra enim laborat, qui conatur contra potentiam naturalem. Et quod dixit, adaptat, ibi, Nihil minus exercitatoris disciplinæ et gymnastici est præparare, scilicet ut cuique aptetur illa exercitatio ad quam naturali poten-
<--- Page Split --->
liu dispositus est, et hanc adhuc porotiam. Et inducit hoc in aliis, ibi, Similiter autem hoc et circa medicativam, scilicet ut illa aptetur ei qui potentiam habet considerandi diversitatem complevionum, et quae medicamenta prosunt unicuique secundum complexionem et locum et tempus, et navificam, ut scilicet aptetur ei sciens considerare vias et removere a Scylla et Charybdi et aliis periculis, sicut dicit in Ethicis 1 quod suadebat Calypso. Et inducit ulterius, ibi, Et circa vestitum, sartoriam quae optanda est ei qui scit aptare vestes decentes cuilibet, secundum figuram corporis. Et ex his accipit universale, ibi, Et circa omnem aliam artem videmus ucidens, illud idem scilicet, quod quaelibet ars et scientia aptatur habenti aptitudinem ad eam.
b Ex omnibus his infert a simili, quod etiam politia aptanda est cuilibet secundum sibi expediens et aptitudinem, ibi, Quare palam quod ejusdem scientiae est politiam optimam considerare quae est secundum diffinitionem, et qualis quaedam utique existens maxime erit, scilicet secundum passiones et accidentia, secundum votum, supple, uniuscujusque, nullo impediente extrinsecorum, id est, quod omnia in se contineat quae faciunt ad vivere secundum votum : et ulterius, quae quibus congruens, supple, sit. Et ponit rationem, ibi, Multis enim valde forte, scilicet diversarum civitatum, impossibile sortiri optimam, scilicet unam et eamdem : quia quae congruit civibus unius civitatis, non congruit civibus alterius, sicut infra dicet.
c Ex his concludit, ibi, Quare optimam simpliciter, scilicet politiam, et cum quae ex suppositis optimam, non jportet latuisse bonum legislatorem. Et vocat optimam simpliciter, quae est scundum virtutem perfecta. Optima ex
suppositis, quae demonstratis et suppositis his civibus sic communicantibus rei, sicut dicit in Ethicis, quod non bonus sutor qui ex optimo corio facit optimum calceum, sed ille qui ex quolibet dato corio facit meliorem qui fieri potest. Et addit quis sit ille legislator : Et cum, scilicet legislatorem, qui est ut vere politicus, id est, politias perfecto sciens : sicut enim dicit id Ethicis : « Non omnia haec possunt redigi ad perfectam regulam : et ideo debent redigi ad regulam Lesbiae aedificationis. Lesbia enim insula est, in qua omnes lapides indolabiles sunt : et ideo utuntur regula plumbea, ut si lapis non possit redigi ad rectitudinem regulae, regula curvetur ad lapidem. »
Adhuc autem tertiam, supple, oportet eum considerare. Et dicit quae : Fam quae ex suppositione, id est, quae computit his suppositis civibus sic communicantibus. Et ponit rationem, ibi, Oportet enim et datam posse considerare, scilicet ipsum legislatorem. Et subdit quae consideranda sunt in ipsa, ibi, Et a principio quomodo utique fiet, id est, instituatur, et facta quo utique modo salvabitur plurimo tempore, scilicet ne per seditiones corrumpatur. Et explanat quod dixit, ibi, Dico autem, exponendo scilicet, puta si alicui civitati accidit neque optima politia disponi. Et ponit causam, ibi, Non abundantemque esse etiam necessariis, neque ea quae contingent ex existentibus, supple, posse potiri : quia pauperes sunt, et victum laboribus quaerunt : ideoque communibus intendere non possunt : sed quadam pejori, scilicet politia pauperum, qui sine communicatione esse non possunt. Unde oportet politicum intendere qualiter illam etiam ordinet ut in concordia vivant.
d Deinde cum dicit, Praeter omnia untem haec, etc. ostendit quod non sufficit etiam in singulis politiis considerare commune, sed quid cuilibet expedit. Et
<--- Page Split --->
circa hoc tria facit. Primo ostendit, quod oportet considerare cui civitati quælibet politia congruat. Secundo arguit insufficientiam aliter considerantium et tracantium, ibi (litt. e), Quomodo plurimi pronuntiantium, etc. Tertio enumerat species politiarum, ibi, (litt. h), Nunc enim unam democratiam, etc.
Dicit ergo primo : Præter omnia autem hæc, supple, quæ dicta sunt, eam quæ maxime in omnibus civitatibus congruit, oportet cognoscere. Et intelligit in omnibus sigillatim, ita quod in qualibet : quia quæ congruit in una, non congruit in alia civitate.
e Secundo, ibi, Quomodo plurimi, etc. hic arguit sufficientiam tractantium de politiis, et dicit : Quomodo plurimi pronuntiantium, id est, tractantium de politia : et si, id est, quamvis alia, id est, quædam dicant bene, tamen in optimis peccant. Et vocat optimas, magis ad propositum pertinentes, scilicet quæ supposita et data conveniunt civitati. Propter quod sequitur : Non enim solum optimam, simpliciter scilicet, oportet considerare : sed etiam possibilen, id est, quam possibile est inducere hos cives hujus civitatis. Similiter autem oportet considerare et faciliorem et communiorem omnibus : quia ad illam facilius inducuntur cives. Et ex hoc sumit occasionem arguendi non sic considerantes, ibi, Nunc autem ii quidem, scilicet legislatores, summam, scilicet politiam, et indigentem multis copiis quærunt solum, et in hoc peccant : quia multæ civitates sunt quæ copiam habere non possunt, tum ad militiam, tum ad sumptus principum. Ii autem, id est alii legislatores, magis communem quamdam, scilicet politiam, dicentes eas quæ sunt interimentes politias, id est, docent in communi qualiter politia instituenda sit, et negligunt hanc vel aliam hujus et illius civitatis, cum sermones universales et communes in moribus hominum sint inutiles, ut præhabitum est, particulares au-
tem magis utiles et veri. Et dat exemplum in particularibus, ibi, Scilicet Laconicam, id est, politiam Laconicae civitatis, quæ civitas est Graecia, quæ nunc Lycaonica dicitur : vel quam aliam laudamus, scilicet alterius civitatis politiam, illam negligunt : quia in particulari non tractant.
f Et docet corrigere hoc vitium, ibi, Oportet autem talem induci ordinem, scilicet politiae, ad quem facile existentibus, id est, suppositis et datis facultatbus civium persuadeantur, scilicet cives, et possint prosequi, salvando eam scilicet, et continendo ne corrumpatur. Et hujus dat exemplum, ibi, Tamquam non sit minus opus corrigere politiam quam instituere a principio, id est, quod tanta virtutis est politiam institutam corrigere et salvare continue, quanta instituere primo et ordinare. Unde Horatius :
Non minor est virtus quam quaerere, parta [tueri.
Et dat exemplum, ibi, Sicut ejusdem virtutis est vel non minoris post addiscere, id est, doctrinam acquirere, quam addiscere a principio, id est, quam proficere in iis quæ aliquis didicit a principio. Ejusdem enim virtutis accipere primo principia per doctrinam, et ex principiis acceptis procedere ad conclusiones ipsa principia consequentes.
g Et hoc concludit, ibi, Propter quod cum dictis, scilicet in communi de principiis politiarum, oportet et existentibus politiis, scilicet in qualibet data civitate, posse auxiliari politicum, sicut dictum est, et prius. Et intendit, quod oportet politicum auxiliari, et scire qualiter salvetur politia instituta, et corrigatur corrupta. Qualiter autem fiat, subdit, ibi, Hoc autem impossibile est ignorantem, supple, facere, quot sint species politiae.
h Et subdit causam erroris, ibi, Nunc enim unam democratiam putant quam-
<--- Page Split --->
dam esse, et unam oligarchiam. Non est autem hoc verum. Quare oportet differrentias politiarum non latere, quot scilicet sint, et quot modis componantur : et est finis secundae partis capituli.
i Deinde cum dicit, Cum autem eadem hac prudentia, etc. ostendit quod oportet cognoscere quae leges cui politia conveniant, et dicit : Cum eadem autem hac prudentia et leges optimas videre, supple, oportet politiarum, et eas, scilicet leges, quae unicuique politiarum congruant : quia aliter ad particulare non congrueret sermo. Et ponit rationem, ibi, Ad politias enim oportet leges poni, et ponuntur omnes : quia (sicut praehabitum est) lex est ordo politia, et hujus politia haec lex : sed non politias ad leges, supple, oportet poni. Cujus ratio est : Politia quidem enim est civitatis ordo. Et subdit, Qui ordo circa principatus, quomodo distribuantur, et quid dominans politia, et quid quod finis est communicationis singulis politiis. Et hoc totum est in particularibus. Leges autem separatae, quae de universali sunt, supple, sunt leges significantium politiam, secundum quas, scilicet leges, oportet principes principari, et observare transgredientes ipsas, scilicet leges, ut puniantur. Ex his concludit, ibi, Quare palam, quod differentias et numerum necessarium, supple, est, habere politiae uniuscujusque et ad legum positiones, id est, qualiter ponantur ad legem. Et ponit rationem, ibi, Non enim possibile est easdem leges conferre oligarchiis neque democratiis omnibus : siquidem plures, et non una democratia, neque oligarchia solum est. Cujus ratio est, quia impossibile est plures principatus eisdem legibus regulari : et est finis tertiae partis capituli.
k Deinde cum dicit, Quoniam autem in prima methodo, etc. agit de comparatione transgressionum ad politias, dicens: Quoniam autem in prima methodo poli-
tium, id est, in tertio discrimus tres quidem rectus politius (et enumerat eas Regnum, Aristocratium, et politiarum : tres autem transgressiones harum, Tyramidem quidem Regni, Oligarchiam autem Aristocratiae, Demorurdium autem politiae, scilicet quae democratia dicitur. Et de Aristotaria autem quidem in Hogno, id est, in capitulo de Regno dictum est. De optima enim politia, idem et de iis est dicere nominibus, id est, de diffinitione horum omnium. Quia tunc dicetur de optima politiarum. Et hoc totum dictum est in IV Ethicorum. Et ponit rationem, ibi, Vult enim utrumque, scilicet Regnum et Aristocratiam, consistere secundum virtutem diffusam in multitudinem, cujus scilicet est politia. Regnum enim est virtus infusa in multitudinem ingenuorum et nobilium. Aristocratia in multitudinem virtuosorum et honorabilium. Democratia autem in populum, cujus ordo est : et haec sunt consideranda. Adhuc autem quid differant invicem Aristocratia et Regnum, et quando oportet regnum putare, determinatum est prius, scilicet in tertio capitulo de Regno. Reliquum autem de politia percurrere, scilicet restat, ea quae communi nomine appellatur, scilicet quae in communitate sua colligit omnes politias, et de politiis aliis, supple, restat considerare, Oligarchia scilicet, et Democratia, et Tyramide.
I Deinde cum dicit, Manifestum quiden igitur, etc. enumeratis sic politiis et transgressionibus facit comparationem, et dicit omnino eadem quae dixerat in IV Ethicorum, sic: Manifestum quidem igitur et harum transgressionum quae pessima, et secunda qua, supple, est, quae secunda est in malo post illam. Et ponit rationem, ibi, Necesse enim quidem eam quae prima et dicinissimae transgressionem, esse pessimam. Et dat exemplum, ibi, Regnum autem necessarium, aut solum habere existentem significationem nominis, aut propter multam excellentiam Regis, in virtute scili-
<--- Page Split --->
cet, esse, supple, Reguum, et Tyranniden pessimam existentem plurimum distare a politia, scilicet inter omnes transgressiones. Secundo autem oligarchiam, scilicet transgressionem. Aristocratia enim distat multum ab hac politia. Mensuratissimam autem transgressionem, Democratiam. Et hoc totum dictum est in VIII Ethicorum.
m Et dicit quemdam legislatorem hoc idem dixisse, ibi, Jam quidem igitur et quidam priorum pronuntiavit, scilicet legislator ante nos, scilicet quod talis est divisio politiarum et transgressionum, non tamen in idem nobis aspiciens, id est, non per omnia nobiscum concordans. Et ostendit in quo, ibi, Ille quidem igitur, legislator scilicet, judicavit omnibus quidem existentibus, civibus scilicet, IRIXEXETI, id est, justis et bonis, puta oligarchiam bonam esse politiam, quae est principatus paucorum honorabilium, et, supple, judicavit aliis pessimam denocratiam, omnibus scilicet existentibus bonis : tamen pravarum optimam, supple, dixit esse democratiam. Nos autem totuliter hus vitiutas esse dicimus, scilicet transgressiones. Et subdit in alio reprehensionem, scilicet quod non bene fecit comparationem, ibi, Et meliorem quidem oligarchiam aliam alia, cum oligarchia sit corruptio aristocratie, non bene habet dicere, minus autem pravam : sed et de tali quidem judicio dimittatur nunc.
n Deinde cum dicit, Nobis autem primo dividendum, etc. ostendit per divi-
sionem, quomodo inducuntur capitula usque in finem istius quarti, dicens : Nobis autem primo dividendum, quot sint differentiae politiarum. Et hoc statim facit in sequenti capitulo, ibi (litt. a), Ejus quidem igitur, etc. et determinat modum, ibi, Siquidem sunt species plures democratiae et oligarchiae, supple, de quibus determinandum est. Deinde quae communismissa, pluribus scilicet civitatibus, et quae eligibilissima post optimam politiam, quod etiam quaerit in sequentibus, et utique si qua alia contigerit aristocratia, scilicet quam quae dicta est, illud, supple, etiam quaerendum est. Et consistens bene, id est, bene conveniens civibus, sed pluribus congruens civitatitibus quae sit, quaerendum est. Deinde et aliarum quae civibus eligibilis sit. Et dicit necessitatem inquisitionis, ibi, Forte enim in iis quidem necessaria democratia magis quam oligarchia : iis autem, scilicet aliis, haec, scilicet oligarchia magis quam illa, id est, democratia. Post hoc autem, supple, inquirendum est, quomodo oportet instituere volentem has politias. Et exponit, ibi, Dico autem denocratias secundum unamquamque speciem : et iterum oligarchias, scilicet quomodo oportet instituere secundum quamlibet speciem. Tandem autem post omnia haec, quando fecerimus breviter memoriam, supple, de illis, id est, tractatum qui memoriam excitet, tentandum supervenire quae corruptiones et quae salvationes politiarum (quod facit in quinto et sexto) et communiter et sigillatim uniuscujusque, et propter quas causas haec maxime fieri nata sunt.
<--- Page Split --->
Quare tot diversae Rerumpublicarum inveniantur species, et quae sint earum praecipae, tum ex aliorum, tum vero ex propria opinione?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Ejus quidem igitur quod est esse plures politias, causa : quia omnis civitatis sunt partes plures numero. Primo quidem enim ex domibus compositis videmus omnes civitates : deinde rursus hujus multitudinis, hos quidem opulentos, necessarium esse, hos autem egenos, alios autem medios : et opulentorum autem et egenorum haec quidem arma exercens, haec autem sine armis. Et hunc quidem populum videmus agricultores esse, hunc autem circa forum occupatos, hunc autem banausum.
Ut igitur sint plures Rerumpublicarum species, illa est causa, quod cujusque civitatis partes sunt plures. Videmus enim primo ex domibus constare civitatem : deinde rursus ex hac multitudine, alios esse divites, alios pauperes, alios medios : divitumque et pauperum partem esse bellicam, partem imbellem. Et rursus ex plebe partem agrorum culturae esse deditam videmus, partem mercaturae, partem opificiis et sordidis ministeriis.
1
b Et insignium 1 sunt differentiae, et secundum divitias, et magnitudines substantiae : puta secundum nutritiones equorum, hoc est non facile non divites facere. Propter quod quidem in antiquis temporibus, quibuscumque civitatibus, in equis potentia erat, oligarchiae apud istos erant : utebantur autem ad bella equis ad vicinos, velut Eretrii, et Chalci-
Nobilitatis quoque differentiae sunt secundum opulentiam et magnitudinem census. Sunt enim alii equites, quod munus nemo faciliter supportare potest, nisi sit dives. Itaque antiquis temporibus quaecumque civitates equestri potentia excellebant, in his paucorum potentia gubernabat. Equitatu autem bella contra finitimos exercebant, ceu Eretricenses, et
<--- Page Split --->
dii, et Magnetes qui sub Mæandro, et aliorum multi circa Asiam.
Chalcidenses, et Magnesii qui sunt super Mæandro, et aliae plures Asiaticarum civitatum.
c Adhuc cum iis quae penes divitias, differentiae sunt, haec quidem secundum genus, haec autem secundum virtutem, et si quid utique tale alterum dictum est esse civitatis pars in iis quae circa aristocratiam : ibi enim divisimus ex quot partibus necessariis est omnis civitas.
Praeterea sunt aliae quam juxta divitias nobilium differentiae : quosdam enim genus, quosdam virtus extollit, et si quid aliud tale civitatis partem esse dictum est, ubi de optimatibus tractavimus : ibi namque distinximus quot ex partibus necessariis omnis constat civitas.
d Harum enim partium aliquando quidem omnes participant politia, aliquando autem pauciores, aliquando autem plures.
Et hæ quidem partes quandoque concurrunt omnes ad Rempublicam gubernandam, quandoque pauciores, quandoque plures.
e Manifestum igitur, quod plures necessarium est esse politias specie differentes ab invicem. Etenim hæ partes differunt specie a seipsis. Politia quidem enim principatuum ordo est : hunc autem distribuunt omnes, vel secundum potentiam participantium, vel secundum quamdam ipsorum communem æqualitatem, dico autem, puta cegnorum vel opulentorum, vel communem quamdam amborum. Necessarium ergo politias esse tot, quot quidem ordines secundum excellentiam sunt et secundum differentias partium.
Patet igitur, quod necesse est plures Respullicas esse inter se differentes speccie. Nam et hæ partes earum inter se species differunt. Respullica est institutio gubernatorum : hanc vero distribuunt omnes, vel secundum potentiam eorum qui participes sunt, vel secundum aliquam æquitatem communem, dico .autem, veluti tenuiorum, et opulentorum, vel communem aliquam amborum. Necessarium est ergo Respullicas tot esse, quot sunt institutiones circa earum supereminentias, secundum differentiam partium.
/ Maxime autem videntur esse duæ, quemadmodum de ventis dicitur, ii quidem Australes, ii quidem Boreales, reliqui autem horum prætergressiones, sic et politiarum duæ, populus et oligarchia : aristocrati am enim ponunt speciem oligarchiæ tamquam existentem quamdam oligarchiam, et eam quæ vocatur politia, democratiam, sicut in ventis Zephyrum quidem Boreæ, Austri autem Eurum. Similiter autem habet et circa harmonias, ut aiunt quidam : etenim ibi ponunt duas species, Doricam et Phrygiam : alias autem coordinationes, has quidem Doricas, has autem Phrygias vocant. Ma-
Maxime vero duæ videntur esse, quemadmodum de ventis dici solet, alios quidem esse Boreales, alios Australes, cæteros autem ventos horum esse excessus : sic etiam Respullicas duas esse, popularem scilicet et paucorum potentiam : nam optimates speciem esse paucorum potentium, posuere, et eam quæ vocatur Respullica, dicebant esse popularem, quemadmodum de ventis Zephyrum quidem Borealem, Eurum autem Australem. Eodemque modo in harmoniiis, ut quidam tradunt : nam et in illis posuerunt duas species, unam Doricam, alteram Phrygiam, cæteras vero omnes, vel ad
<--- Page Split --->
. vino quidem igitur consueverunt ita exislinare de politiis.
Doricam, vel ad Phrygiam referri. Maxime quidem igitur consueverunt de Rebuspublicis sic existimare.
g Verius autem et melius, ut nos divisinus, duarum, aut unius existentis bene institutae, alias esse transgressiones, has quidem bene contemperatae harmoniae has autem optimae politiae. Oligarchias quidem eas quae duriores et magis despoticae : remissas autem et molles, democratias.
Sed certe verius ac melius est, ut nos divisimus, duarum vel unius recte constitutae, caeteras esse transgressiones, ut probe temperatae harmoniae, sic etiam optimae Reipublicae. Ad paucorum quidem potentiam inclinant, quae duriores sunt ac magis violentae : quae vero remissae, et molles, ad popularem statum.
h Non oportet autem poni democratiam (sicut consueverunt quidam) nunc simpliciter ita ubi dominans multitudo. Etenim in oligarchiis et ubique amplior pars dominans. Neque oligarchiam, ubi domini politiae pauci. Si enim essent qui omnes mille et trecenti, et horum ipsi mille divites, et non traderent de principatu ipsis trecentis et pauperibus liberis existentibus, et quantum ad alia similibus, nullus utique diceret democratizare istos. Similiter autem et si pauperes quidem pauci essent, valentiores autem divitibus pluribus existentibus, nullus utique oligarchiam appellaret, neque talem, si aliis existentibus divitibus non attinerent honorem.
Neque vero popularis ita simpliciter ponenda est, ut quidam ponunt, ubi multitudo dominatur. Nam et in paucorum potentiis, et ubique major pars praevalet. Etenim si essent universi mille trecenti, et horum mille forent opulenti, neque partem gubernationis darent trecentis illis pauperibus ingenuis, ac in caeteris paribus, nemo certe diceret hanc esse popularem. Eodemque modo si pauci quidem inopes in civitate plus possent quam multi et opulenti, nec honores illis impartirentur, nemo utique diceret hanc esse speciem, quae appellatur paucorum potentium.
i Magis igitur dicendum, quod 8tμoç quidem est quando liberi fuerunt domini, oligarchia autem quando divites : sed accidit hos quidem plures esse, hos autem paucos, liberi quidem enim multi, divites autem pauci.
Potius itaque dicendum fuerit, popularem quidem esse, cum penes ingenuos homines est gubernatio. Paucorum autem potentium, cum penes opulentos, sed contingit ut alteri multi sint, alteri pauci, plerique enim ingenui sunt, rari vero divites.
k Etenim utique si secundum magnitudinem distribuerentur principatus, sicut in Æthiopia aiunt quidam, vel secundum pulchritudinem, oligarchia utique esset : pauca enim multitudo et pulchrorum et magnorum.
Etenim si magistratus honoresque publici secundum dignitatem distribuerentur, ut in Æthiopia quidam tradunt fieri, vel secundum pulchritudinem, paucorum esset gubernatio, cum parva multitudo magnorum et formosorum.
l Sed neque iis solum sufficienter habet determinare politias has. Sed quoniam partes plures et populi et oligarchiae sunt,
Verumtamen, his solum non sat est Respublieas istas determinasse. Sed cum plures sint partes et multitudinis et pau-
<--- Page Split --->
adhuc distinguendum, tamquam neque si liberi pauci existentes pluribus et non liberis principentur, δήμος, velut in Apollonia qua in Ionio, et in Thera : in utraque enim harum civitatum in honoribus erant, qui differebant secundum ingenuitatem, et primi obtinentes vicinias, pauci existentes multorum : neque utique divites propter excedere secundum meltitudinem, δήμος, velut in Colophone antiquitus, ibi enim possidebant magnam substantiam qui plures, antequam fieret bellum adversus Lydos : sed est democratia quidem, quando liberi et egeni plures existentes domini fuerint, principantur. Oligarchia autem quando divites et nobiliores, pauci existentes. Quod quidem igitur politiae sunt plures, et propter quam causam, dictum est.
potentium, adhuc resumendum est, ut neque ingenui pauci existentes pluribus, neque multitudo ingenuis dominetur, ut in Apollonia qua est in Ionio, et in Thera : in utraque enim istarum urbium honores dignitatesque erant illorum qui nobilitate praestabant, et qui primi in eas colonias venerant, qui erant pauci : non autem divitum, licet multitudine superaret populus, ut in Colophone antiquitus : ibi enim possidebat magna patrimonia multitudo antequam bellum gererent adversus Lydos. Sed est multitudinis quidem gubernatio, quando ingenui homines et inopes multi existentes gubernant Rempublicam. Paucorum vero potentium quando opulenti et nobiliores pauci existentes, gubernant. Quod igitur plures sint Rerumpublicarum speccies, et quibus de causis, patet.
COMMENTARIUS IN CAP. II.
Dictum est, quod sunt plures politiae, hic autem facit quaestionem, quae sit multiplicitatis causa : et determinat eam per tria capitula : et secundum hoc dividitur haec pars in tres partes. In isto enim capitulo primo dicit causam multiplicitatis politiarum. In sequenti ostendit, quod quaelibet politia secundum speciem suam dividitur in alias, ibi (cap. 3, a), Quod autem et plures dictis etc. In tertia determinat de democratia, quod habet plures species, ibi (cap. 4, a), Quod autem sint et democratiae, etc.
Istud capitulum dividitur in duas partes. In prima ostendit quae sit causa pluralitatis politiarum in una et eadem civitate. In secunda ostendit duas esse principales, et alias sumi juxta illas, ibi (litt. f), Maxime autem videntur, etc.
Determinatio primae partis tota fundatur super unam propositionem corum
quaes talis est. Politia est ordo communicationis : et ideo quot sunt differentiae communicationum, tot erunt ordines communicationum, et tot politiae : et haec est tota sententia prime partis, excepto quod differentias communicationum enumerat in speciali, eo quod in moribus sermones universales inutiles sunt, particulares autem necessarii.
a Dicit ergo primo : Ejus quidem igitur quod est esse plures politias, causa. Et statim tradit hoc quod dictum est, ibi, Quia omnis civitatis sunt plures partes numero : et vocat partes differentias conmunicationum. Primo quidem enim ex domibus compositis videmus omnes civitates. Et dictum est in primo tres conmunicationes esse in domo, scilicet conjugalis, paterna et despotica. Et ideo necesse est esse tres politias in domo. Et ponit secundam differentiam, ibi, Deindr rursus hujus multitudinis hos quidem opulentos necessarium esse, supple, est : et inter illos necessarium esse communi-
<--- Page Split --->
rationem quamdam. Et ponit tertiam, ibi. IIs autem egenos, supple, necessarium esse, et hi etiam habent inter se specialem communicationem. Et ponit quartam, ibi, Alios autem medios, qui etiam inter se habent communicationem. Et inductos subdividit, ibi, Et opulentorum autem et egenorum haec quidem, supple, multitudo arma exercens, sicut militaris, quae etiam inter se habet communicationem : haec autem, scilicet alia multitudo sine armis, sicut non deputati ad militiam. Et hunc quidem populum, supple, esse, videmus, id est, plebem, qui secundum plebiscita communicant. Et subdividit illam: Et hujus quidem quosdam videmus agricultores esse, qui inter se communicant secundum agriculturam : hunc autem, scilicet populum, rica forum occupatos: qui etiam inter se communicationem habent secundum leges ementium et vendentium, sicut inferius dicet: hunc autem, scilicet populum, banausum, qui sunt servientes in aperibus maculantibus, sicut tetri et purgatores platearum in cophinis servientes. Et istae sunt quatuor communicationes communis plebis.
b Et de differentiis magnorum in civitate, ibi, Et insignium sunt differentiae. Et dicit in communi circa quid, ibi, Et secundum divitias et magnitudines substantiae, scilicet in quibus communicant. Et dat exemplum, ibi, Puta secundum nutritiones equorum quos nutriunt ad lucrum. Et dicit rationem quare hoc sit insignium personarum, ibi, Hoc enim non facile non divites facere: quia ad equos requiritur marescalcia qua magnas impensas requirit. Et quod dixit, probat per antiquas consuetudines, ibi, Propter quod quidem in antiquis temporibus, quibuscumque civitatibus, in equis potentia erat, scilicet ex ordine politiae, oligarchiae apud istos erant. Oligarchia
autem (ut saepe habitum est) est principatus paucorum divitum et potentum. Ad quem autem usum equos habuerint, subdit, ibi, Utebantur autem ad bella equis. Equus autem est animal bellicum. Unde de eo dicitur (Job. XXXIX, 25) : Ut bi audierit buccinam dicit : Vah! procul odoratur bellum, exhortationem ducum, et ululatum exercitus. Et subdit adversus eos qui utebantur equis, ibi, Ad vicinos, id est, contra vicinos, de terminis scilicet litigantes. Et ponit exemplum in particulari, ibi, Velut Eretrii, id est, cives Eretriae civitatis, et Chalcidii, id est, Chalcedonii, et Magnetes qui erant sub Rege Meandro 1 (et haec nomina sunt antiquarum civitatum Graeciae) et aliorum multi circa Asiam. Et intendit quod singulae harum communicationum speciales habent politias.
c Et ulterius ponit communicationes divitum, ibi, Adhuc cum iis qui pueris divitias, supple, communicant, differrentiae sunt. Et enumerat eas, ibi, Haec quidem communicatio est secundum genus, scilicet existentium de novo genere : haec autem secundum virtutem, sicut virtuosi specialem habent communicationem. Et postea subdit in communi, Et si quid utique tale alterum, scilicet in quo multi communicant, dictum est esse civitatis pars in iis quae circa aristocratiam: ibi enim divisimus ex quot partibus necessariis est omnis civitas. Et videtur mittere ad octavum et nonum Ethicorum, ubi distinguit species amicitiarum secundum species communicationum : et hos libros vocat aristocratiam, quia omnis species amicitiae fundatur super virtutem.
d Ex his elicit plures esse specios politiae, ibi, Harum enim partium aliquando quidem omnes participant politiun, ali-
<--- Page Split --->
quando autem pauciores, aliquando autem plures.
e Et ex hoc concludit, ibi, Manifestum igitur, quod plures necessarium est esse politias specie differentes ab invicem. Et ponit rationem, ibi, Etenim hæ partes differunt specie a seipsis. Cujus causa est, quia communicationes differunt specie. Unde subdit: Politia quidem enim principatuum ordo est : hunc autem, scilicet ordinem, distribuunt omnes, scilicet legislatores, vel secundum potentiam principantium, vel secundum quamdam ipsorum communem æqualitatem. Et hujus ratio est, quia secundum differentias principantium necesse est differre leges quibus principantur, et secundum æqualitates communicantium necesse est differre leges et jura communicationum : aliis enim utuntur communicantes in equis, aliis communicantes in mercatione, aliis communicantes in navigatione : cum (sicut paulo ante dictum est in hoc eodem libro) leges ordinentur ad politias, et non e converso politiæ ad leges. Et quod dixit, explanat, ibi, Dico autem, puta egeuorum, scilicet æqualitatem, vel opulentorum, vel communem quamdam amborum, scilicet qualitatum videlicet et egenorum et opulentorum. Ex omnibus his concludit quod in principio capituli dictum est, ibi, Necessarium ergo politias esse tot, quot quidem ordines secundum excellentiam sunt, et secundum differentias partium, id est, partialium communicationum.
f Deinde cum dicit, Maxime autem videntur, etc. Positis istis differentiis reducit omnes in duas. Et dat exemplum inventis et harmoniiis musicis : et hæc est tota sententia istius secundæ partis capituli.
Dicit ergo primo : Maxime autem videntur esse duæ, scilicet politiæ extremæ, quemadmodum de ventis dicitur, ii quidem Boreales, id est, Aquilonares : ii autem Australes : et secundum hoc Boreales dicuntur omnes, qui acci-
piuntur secundum divisionem zodiaci, et secundum ortum solis inter Libram usque in Cancrum ascendendo : et Australes dicuntur omnes, qui accipiuntur inter finem Libræ secundum ortum solis descendendo usque in finem Capricorni, secundum divisionem ventorum quæ facta est in Meteoris. Tamen ibi dicuntur quatuor esse principales, scilicet Aquilonaris, Australis, Orientalis, et Occidentalis : alii autem collaterales octo. Sed hic dividit secundum divisionem quæ est inter duo solstitia, scilicet ascendendo et descendendo. Reliqui autem horum, scilicet ventorum prætergressiones. Sic et politiarum duæ, supple, sunt principales, populus, id est, democratia, et oligarchia. Et statim subdit qualiter aristocratia reducitur ad oligarchiam, ibi, Aristocratiam enim ponunt speciem oligarchiæ tamquam existentem quamdam oligarchiam. Cujus ratio est, quia utraque est principatus paucorum. Divites enim et potentes et honorabiles pauci sunt in civitate. Unde in hoc conveniunt, ut dictum est. Et eam quæ vocatur politia, id est, civitas populi, democratiam, supple, ponunt esse. Et adaptat simile, ibi, Sicut in ventis Zephyrum quidem Boreæ, supple, dicunt esse collateralem. Austri autem Eurum, supple, dicunt esse conjunctum.
Et ponit secundum simile in musicis, ibi, Similiter autem habet et circa harmonias, scilicet quod ad duas reducuntur, ut aiunt quidam : etenim ibi ponunt duas species, scilicet Doricam et Phrygiam, quæ sunt harmoniae gravis et acuti. Sicut enim in præhabitis dictum est, Doria est consonantia primi et secundi toni, Phrygia autem septimi et octavi : alias autem, scilicet harmonias, coordinantes, supple, dicunt, has quidem Doricas, quia primo et secundo tono propinquiores, has autem Phrygias vocant, scilicet septimo et octavo propinquiores. Et adaptat simile, ibi, Maxime quidem igitur consueverunt, scilicet Antiqui, ita existimare de politiis, scilicet quod omnes aliae ita ori-
<--- Page Split --->
antur a duabus dictis, videlicet oligarchia et democratia. Et hoc est quod dicitur in prima parte hujus secunda partis.
g Deinde cum dicit, Verius tamen et melius, etc. in hac secunda parte reprehondit dicta illorum : et habet duas partes. Primo enim reprehendit dictum eorum in communi : quia ad specialia non descenderunt. Secundo circa singulas politias reprehendit positionem eorum, ibi (litt. h), Non oportet autem poni, etc.
Circa primum dicit sic : Verius autem et melius, supple, quam Antiqui dixerunt, ut nos divisionus, supple, dicitur. Et ponit dictum suum, quod etiam praebabitum est, ibi, Duarum aut unius existentis bene institutae, politiae scilicet, alias omnes esse transgressiones, harum scilicet. Et subdit quomodo, ibi, Has quidem bene contemperatae harmoniae, id est, ad similitudinem harmoniae mediae, has autem optime politiae, supple, transgressiones esse. Et dat exemplum, ibi, Oligarchias quidem esse eas quae duriores, id est, magis oppressivae et magis despoticae, scilicet quae subditis utuntur ut servis : remissas autem et molles, democratias, scilicet quae subjectis ut liberis utuntur.
h Deinde cum dicit, Non oportet autem poni, etc. in hac parte in speciali reprehendit Antiquos, quod politias principales quae multae sunt, distinguebant differentiis accidentalibus, et non essentialibus quae per se differentiae sunt et specificae. Et ostendit, quod duo inconvenientia ex hoc sequuntur. Unum est, quod politiae ex hoc transmutantur una in aliam : ita quod aristocratia efficitur oligarchia, et oligarchia democratia, et e converso. Secundum est, quod differentia per accidens est per se et essentialiter et specie differentium, quod est valde inconveniens. Et, sicut parum post dicet, positio ista fuit Platonis in Politiis suis. Et haec est tota sententia hujus partis in communi, in qua quatuor specialiter dicuntur. Primum est, quod non oportet totaliter divi-
dere politias, ut Plato divisit, et talibus differentiis dicere differre. Secundum est probatio hujus per deductionem ad inconveniens, ibi (litt. h, circa principium), Etenim in oligarchiis, etc. Tertium est, quod ostendit haec esse accidentalia et accidentales differentias, ibi (litt. i, circa finem), Sed accidit hos quidem, etc. Quartum est, quod particularia maxime attenduntur in hac scientia, ostendit hoc in particularibus, ibi (litt. l, circa initium), Sed quoniam partes plures, etc.
Ratio autem istius disputationis tota fundatur in una ratione quae talis est. Principatus politicus non distinguitur nec dividitur per se, nisi per illud quod est essentiale principatui : et haec secundum ante dicta quatuor sunt, scilicet libertas : quia non liber non potest principari, quia virtus sua ad alterum est, cujus nutu et voluntate oportet eum omnia operari sicut organum sive instrumentum. Secundum est potentatus, sine quo non potest irrumpere iniquitatem, ut dictum est. Tertium est virtus, sine qua principatus abducitur in inconvenientias passionum. Quartum est divitiae, sine quibus non est sibi per se sufficiens, propter quod subvertet judicium : et ideo secundum αὐτάρκειαν non potest principari consiliativo et judicativo.
Dicit ergo : Non oportet autem poni democratiam (sicut consueverunt quidam, scilicet Platonici) nunc simpliciter ita, id est, universaliter, ut dicit Plato. Et ponit dictum Platonis, ibi, Ubi dominans multitudo, supple, sit ibi democratia. Et hoc probat, ibi, Etenim in oligarchiis, et ubique, id est, in omnibus politiis amplior pars dominans : et si hoc contingit in omnibus, in omnibus erit democratia, quod falsum, sic enim confunderentur et permiscerentur politiae quae specie differunt. Et idem ostendit in oligarchiis, ibi, Neque oligarchiam, ubi domini politiae pauci, supple, oportet dicere. Et dat rationem, ibi, Si enim essent qui dominantur politiae omnes mille et terrenti, et horum ipsi mille divitus, et non traderent
<--- Page Split --->
de principatu ipsis trecentis, et pauperibus liberis existentibus, et quantum ad alia similibus, nullus diceret utique democratizare istos, scilicet propter multitudinem, sed potius diceret oligarchizare propter potentiam et divitias. Et vult quod inferatur : ergo per multitudinem et paucitatem non distinguuntur politiae.
Deinde cum dicit, Similiter autem et si pauperes, etc. ad idem inducit aliam rationem, dicens : Similiter autem et si pauperes quidem pauci essent, valentiores autem, id est, potentiores, divitibus pluribus existentibus, nullus utique oligarchiam appellaret, neque talem, scilicet politiam. Et superfluit altera negatio. Et quod dixit, explanat, ibi, Si aliis existentibus divitibus, pluribus scilicet, non attinerent, id est, non attribuerent honorem principatus.
i Ostenso inconvenienti quod sequitur talem distinctionem politiarum, emendat, determinans qualiter distinguendè sunt substantialibus differentiis, ibi, Magis igitur dicendum, quod "", id est, democratia, quidem est quando liberi fuerunt domini, politiæ scilicet : oligarchia autem quando divites : sed accidit hos quidem plures esse, hos autem paucos. Et ponit rationem, ibi, Liberi enim nullti, divites autem pauci.
k Et hoc probat per simile, ibi Etenim utique secundum magnitudinem, scilicet corporis,distribuerentur principatus, sicut in Æthiopia aiunt quidam, vel secundum pulchritudinem, oligarchia utique esset : pauca enim multitudo et pulchrorum et magnorum, est scilicet. Et sic in Æthiopia non esset democratia neque aristocratia. Causa autem quare ibi sit pauca multitudo pulchrorum et magnorum, assignatur in libro de Locis habitabilibus : quia scilicet Æthiopia est sub torrida Cancri, in qua radii solis directe incidunt ad angulum perpendicularem, et diu stant circa idem, propter reflexionem circuli : et ideo exsiccant humi-
dum quod deberet protendi in quantitate, et incendunt et in terrestreitatem inducunt, et sic impediunt venustatem coloris luminis susceptivi, et deducunt ad nigredinem. Et ideo dicunt Philosophi Messealach et Avicenna, quod vita Æthiopum ut in pluribus est triginta annorum, et non plus, et sunt nigri parvi et crispi.
1 Ex his elici ut l erius, quod his non bene determinentur politiæ, scilicet paucitate et multitudine, Sed neque iis solum sufficienter habet determinare politias has. Et subdit qualiter, ibi, Sed quoniam partes plures, et populi, et oligarchiæ sunt, adhuc distinguendum, supple, est, tamquam neque si liberi pauci existentes pluribus et non liberis principentur, ", id est, democratia, supple, sit.
Et dat exemplum in particulari, ibi, Velut in Apollonia, etc. et est quartum hujus partis. Dicit ergo : Velut in Apollonia quæ est in Ionio. Et est Ionium, provincia Græciæ, in qua est Apollonia civitas. Et in Thera, quæ est aliqua civitas. In utraque enim harum civitatum in honoribus erant, supple, principatuum, qui differebant, ab aliis scilicet, secundum ingenuitatem, id est, qui erant nobiles, et primi obtinentes vicinias, id est, vicinas regiones, pauci existentes multorum, id est, respectu multorum : et tamen non propter hoc oligarchico principatu dominabantur, sed potius aristocratico. Et similiter dicit de democratia, ibi, Neque utique divites propter excedere secundum multitudinem, ", id est, principatu democratico principantes. Et dat exemplum in particulari, ibi, Velut in Colophone antiquitus : ibi enim possidebant magnam substantiam qui plures, antequam fieret bellum adversus Lydos, a quibus per prædam accepta substantia ditati sunt, et tamen ante principabantur principatu oligarchico cum multi essent. Et subdit de democratia, quæ non sic distinguitur per multitudinem et paucitatem, ibi, Sed est democratia quidem quando liberi et egeni plures existentes,
<--- Page Split --->
quod est per accidens, domini fuerint principatus : et sic penes libertatem politumatis distinguitur politia, quae dicitur denocratia, et non penes multitudinem et paucitatem.
Ultimo apponit epilogalem conclusionem totius capituli, quae est haec: Quod quidem politiae sunt plures, specie scilicet differentes, et propter quam causam, dictum est.