CAPUT X.
. In ab optimo viro vel ab optimis legibus gubernari magis expediat ? et utrum regnaturus potestatem habere debeat, qua eos qui parere nolunt, vi cogere possit ? et quid regi congruat, quid optimatibus, quid Reipublica ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Principium autem inquisitionis est hoc, utrum expedit magis ab optimo viro regi, vel ab optimis legibus ?
Caput vero hujus quaestionis est, utrum expediat magis ab optimo homine regi, vel ab optimis legibus gubernari ?
<--- Page Split --->
b Videtur itaque putantibus expedire a Rege regi, universale solum leges dicere, sed non ordinare ad ea quae eveniunt : quare in quacumque arte principari secundum litteras, miserum. Et quidem in Ægypto post tertium diem movere licet medicis : si autem prius, in suo periculo. Manifestum igitur, quod non est quae socundum litteras et leges, optima politia propter eamdem causam.
Qui gubernationem hominis praferunt, aiunt leges solum universaliter providere, non autem ad singularia ordinari : itaque in quacumque arte litteris praecipre fatuum esse. Et in Ægypto post tertiam diem, movere licet medicis : quod si prius, periculo id agunt suo. Patet ergo propter eamdem causam, non esse per litteras et leges optimum gubernationem.
c At vero, et illum sermonem universalem oportet existere principibus : valentius autem cui non adest quod passionale omnino, quam cui connaturale. Legi quidem igitur hoc non inest, humanam autem animam necesse hoc habere omnem.
Atqui et illam adesse oportet gubernantibus universalem rationem : et melius certe, cui non adest turbatio aliqua omnino, quam cui naturaliter inest. Hac igitur turbatione lex caret, mens vero humana non caret.
d Sed forte dicet utique aliquis, ut contra hoc consiliabitur de singularibus melius.
Sed forsan dicet aliquis, quod per hujusmodi rationem probabilius deliberabit circa singula.
e Quod quidem igitur necesse ipsum esse legislatorem, palam : et ponere leges, sed non dominos, quam transgrediuntur, quoniam de aliis «portet esse dominos : quæcumque vero non possibile legem judicare, vel omnino, vel bene, utrum unum oportet optimum principari, vel omnes.
Quod igitur necesse sit ipsum legis conditorem esse, ac leges poni, mauifestum est, sed non inviolabiles, quatenus transgrediuntur. Nam in caeteris quidem inviolabiles esse oportet. At de quibuscumque lex, aut providere non potest omnino, aut non bene providere, utrum in his uni viro optimo danda sit potestas, vel multis.
f Etenim nunc convenientes disceptant, et consiliantur, et judicant. Hæc autem sunt judicia omnia de singularibus. Secundum unum quidem igitur comparatus quicumque forte deterior : sed est civitas ex multis, sicut concenatio comportata pulchrior una et simplici : propter hoc et judicat melius turba multa quam unus quicumque.
Etenim nunc plures simul cognoscunt de causis, et deliberant, et judicant. Sunt autem hujusmodi judicia de singularibus. Et cum unusquisque per se fortasse deficiat, civitas autem ex multitudine constet : ut convivium ad quod plures conferunt, melius est quam una atque simplex mensa : sic judicia multorum saepe meliora sunt quam uniuscujusque.
g Adhuc magis in differens quod multum : quemadmodum aqua amplior, sic et multitudo paucis magis in differens. Uno autem ab ira obtento, vel ab alia aliqua passione tali, necessarium corrumpi judicium. Ibi autem habent dif-
Præterea multitudo minus subjacet corruptioni, quemadmodum aquæ magna congeries, sic etiam plures quam pauci incorruptibiliores sunt. At cum unus judicat, si ira, vel alia hujusmodi perturbatio vincat, necessarium est judicium
<--- Page Split --->
lire simul omnes impetu ferri et peccare. Sit autem multitudo qui liberi nihil praeter legem agentes, nisi de quibus necessarum deficere ipsam.
corrumpi. Sed in multitudine difficile foret omnes irasci atque errare. Sit autem multitudo liberorum hominum, qui nihil agant praeter legem, nisi in quibus lex ipsa necessario deliriit.
h Si autem non hoc facile in multis, sed si plures sint boni viri et cives, utrum unus magis incorruptibilis princeps, vel magis plures quidem numero, boni autem viri ? an palam quod plures ?
Quod si hoc non facile in pluribus, si plures sint boni viri et cives, utrum incorruptior erit unus in gubernando, vel cum erant plures, et boni omnes? An patet quod plures?
i Sed ii quidem divisiones facient, unus autem sine seditione. Sed ad hoc contraponendum forte, quod studiosi secundum animam sicut et ille unus.
Enimvero plures inter se factionibus contendunt. Unus autem non contendit, sed adversus hoc forsan ponendum est, quod studiosi viri sunt omnes ut ille unus.
k Si itaque plurium principatum, bonorum autem virorum omnium, Aristocratiam ponendum, eum autem qui unius, regnum, eligibilior utique erit in civitatibus Aristocratia quam regnum (et cum potentia, et sine potentia existente principatu), si sit accipere plures similiter.
Si ergo plurium gubernatio, bonorum autem virorum omnium, optimatum dicitur, unius autem regnum, optabilius esset civitatibus ad optimis gubernari quam a rege (et cum potestate, et sine potestate), modo reperiri quacnt plures similiter.
I Et propter hoc forte rege regebantur prius, quia rarum erat invenire viros multum differentes secundum virtutem : aliter, quia et tunc parvas habitabant civitates. Adhuc autem a beneficio instituebant reges, quod quidem est opus bonorum virorum.
Et ob hoc forsan rex ab initio repertus esset, quod difficile erat viros plures excellenti virtute reperiri, praesertim cum tunc civitates parvae forent. Praeterea ob beneficia accepta reges creavere, quod opus est bonorum virorum.
m Quoniam autem evenit fieri multos similes ad virtutem, non adhuc sufferebant, sed quaerebant commune aliquid, et politiam institueruut.
Sed cum postea contingeret, ut plures pari virtute reperirentur, non amplius tolerarunt regem, sed commune quiddam quaerentes Respublicas constituerunt.
n Quoniam autem deteriores facti, opulenti facti sunt a communibus, hinc rationabile factas esse oligarchias. Honorabiles enim fecerunt divitias.
Cum vero deteriores facti, lucrum sibi quaerunt ex gubernatione Rerumpublicarum, paucorum hinc potentiam exortam fuisse credendum est. Honorabant enim divitias.
o Ex iis autem primo in tyrannides transmutabantur.
Ex his vero in tyrannides transire.
p Ex tyrannidibus autem in democratiam. Semper enim ad pauciores ducen-
Ex tyrannis rursus ad plebem. Semper enim ad pauciores redigentes prop-
<--- Page Split --->
tes propter turpe lucrum, fortiorem ipsam multitudinem fecerunt, ut insurgere, et sic fierent democratie. Quoniam autem et majores accidit esse civitates, forte neque facile jam fieri politiam aliam praeter democratiam.
ter quæstus cupiditatem, multitudinem corroboraverunt, ut tandem insurgens multitudo ad popularem statum civitates redegerit. Factis nempe majoribus civitatibus, non facile est ad aliam quam popularem gubernandi speciem remanere.
q Si vero aliquis ponat optimum civitalibus a rege regi, quomodo se habebunt quae de natis ? utrum et genus oportet regnare ? sed genitorum quales quidem contingunt, nocivum. Sed non tradet dominus existens natis : sed non facile adhuc hoc credere. Difficile enim et majoris virtutis, quam secundum humanam naturam.
Sin autem quis ponat optimum esse civitatibus a rege gubernari, quomodo fiet in filiis ? utrum per genus erit successio ? At si natorum qualescunque, perniciosum est, sed non relinquet regnum hujusmodi natis rex, cum id in sua sit potestate : at non facile jam est in hoc fidem habere. Arduum enim ac majoris virtutis est, quam secundum humanam naturam.
r Habet autem dubitationem et de potentia, utrum oportet habere regnaturum robur aliquod circa ipsum, quo possit cogere non volentes obedire, aut qualiter contingit principatum dispensare. Sienim secundum legem sit dominus, nihil agens secundum suam voluntatem praeter legem, tamen necessarium existere ipsi potentiam qua custodiat leges.
Quæstio est etiam, utrum habere debeat, qui regnaturus est, circa se potentiam quamdam, qua possit compellere non parentes, vel quomodo gubernationem exercebit. Si autem habeat potestatem a legibus concessam, et nihil ex voluntate sua faciat praeter leges, tamen necessaria erit sibi potentia, per quam leges tueri queat.
s Forte quidem igitur quae circa regem talem, non difficile determinare. Oportet enim ipsum quidem habere potentiam : esse autem tantam potentiam, ut sit ea quae singulorum et unius et simul plurium major : ea autem quae multitudinis, minor : quemadmodum Antiqui custodias dederunt, quando prafecerunt civitati quemdam, quem vocabant Æsrynnetam vel Tyrannum : et Dionysio, quando petebat custodias, consuluit quidam Syracusanis dare tot custodias.
Forsan quidem de hujusmodi rege non difficile est determinare. Nam oportet ipsum vim habere, sed talem, ut unoquoque separatim, et simul pluribus potentior sit, populo tamen sit impotentior, ut Antiqui solebant custodiam civitatis tradere, quando aliquem Æsrynnetam vocitabant, vel tyrannum : et Dionysio sic postulanti circa habere aliquos custodie causa, consuluit quidam Syracusanis tot esse dandos.
t De rege autem qui secundum suam voluntatem omnio agat, serma instat nunc, et facienda consideratio : qui quidem enim secundum legem rex, non est species regni, sicut diximus. In omnibus enim contingit esse ducatum exercitus perpetuum, puta in democratica et aristocratica, et multi faciunt unum dominum dispensationis. Talis enim quidam prin-
Verum de eo rege qui cuncta ex voluntate sua gerit, consideratio nunc est facienda. Nam ille qui secundum leges dicitur rex, non facit, ut diximus, regiae gubernationis speciem : quia in cunctis Rebuspublicis cadere potest, ut sit quidam ducendo exercitui, quoties civitas bellum gerit, perpetuo praefectus, puta in populari statu, et optimatum guber-
<--- Page Split --->
cipatus est et circa Epidamnum et circa Opuntia : Opuntia autem circa aliquam partum minor est.
natione, pluresque auctoritatem uni committunt belli gerendi. Est autem talis quaedam deputatio apud Dyrrachium, et apud Sipontinos, licet apud Sipontinos paulo constrictior.
n De vocato autem omnimode regno (hoc autem est in quo Rex principatur omnibus secundum suam voluntatem) dicendum. Videtur autem quibusdam neque secundum naturam esse quod dominus sit communium civium unus, ubi consistit ex similibus civitas.
Sed regia illa potestas plenissima, per quam re x omnia ex voluntatesu gubernat, videtur quibusdam non esse secundum naturam, ut unus omnium dominus sit civium, cum ex similibus civitas constet.
x Similibus enim natura idem justum, necessarium, et eamdem dignitatem secundum naturam esse. Quare siquidem inaequales aequale alimentum vel vestimentum habere nocivum corporibus, sic habent et quae circa honores : similiter et inaequale aequales.
Nam similibus natura idem jus esse necessarium est, et eamdem dignitatem secundum naturam. Quare ut parem habere impares alimoniam, aut vestem, nocivum est corporibus : ita et in honoribus res se habet. Similiter ergo et inaequale aequalibus.
y Propter quod quidem nihil magis principari quam subjici, justum est : et vicissim igitur eodem modo : hoc autem jam lex, ordo enim lex. Legem ergo principari eligibilius magis quam civium unum aliquem.
Ex quo non magis praeesse quam subesse justum est, et per vicissitudinem eodem modo. Et haec jam lex, nam institutio lex est. Melius igitur ut lex dominetur quam aliquis civium.
z Secundum eamdem autem rationem hanc utique, si aliquos principari melius, hos instituendum servatores legis, et ministros legum. Necessarium enim esse quosdam principatus, sed non hunc unum esse aiunt justum, similibus existentibus omnibus.
Eademque ista ratione, si quos praeesse oportet, ita sunt praeficiendi, ut custodes legum atque ministri. Necesse est enim esse aliquos magistratus cum potestate, sed non unum hunc debere aiunt in civium paritate.
aa At vero quaecumque non videtur posse determinare lex, neque homo utique poterit nota facere : sed universale lex instituit reliqua justissima sententia judicare, et disponere principes : adhuc autem omnia dirigere dant quodcumque videbitur tentantibus melius esse positis.
Quaecumque tamen videntur per legem quidem terminari non posse, per hominem vero cognosci posse, prudenter cavens lex adjungit, caetera justissima intentione judicari debere per eos qui judiciis praesunt, ac insuper emendare permittit quod videatur conantibus, ut melius disponantur, quam sicut jacet.
bb Qui quidem intellectum jubet principari, videtur jubere principari Deum, et leges: qui autem hominem jubet, apponit
Qui igitur legem praeesse jubent, videntur jubere Deum praeesse, et leges : qui autem hominem jubet praeesse, ad-
<--- Page Split --->
et bestiam : quando enim concupiscentia tale, et furor principatum habuerit, tandem et optimos viros interimet : propter quod quidem sine appetitu intellectus, lex est.
jungit ad bestiam sævam : libido quippe talis est, atque obliquos agit etiam viros optimos, qui sunt in potestate : ex quo mens absque appetitu lex est.
cc ^Exemplum autem artium videtur esse falsum, quod secundum litteras medicari sit pravum, sed et eligibilius uti habentibus artes. Ii quidem enim propter amicitias nihil præter rationem faciunt, sed accipiunt mercedem ægrotos curantes: ii autem in politicis principatibus multa ad affectum et gratiam consueverunt agere. Quoniam et medicos quando suspicantur persuasos ab inimicis perimere propter lucrum, tunc eam quæ ex litteris curam quærent utique magis.
Videtur autem de artibus falsum esse exemplum, quod secundum litteras medicari vanum esset, meliusque fore si possidentibus artem utatur. Nam illi quidem nihil contrarationem peramicitiam agunt, nisi quod recusant mercedem accipere cum sanos fecerint : at in 'magistratibus multa per affectionem et gratiam consueverunt delinquere, cum si de fide medici timeretur, ac suspicio foret ne suscepto ab inimicis pretio necare velit, tunc ex litteris curam magis optaremus.
dd At vero medici ægrotantes inducunt ad seipsos alios medicos : et exercitatores puerorum cum sint in exercitio, inducunt exercitatores disciplinæ, tamquam non potentes judicare quod verum, quia judicarent de propriis et in passione existentes. Quare palam quod justum quæ rentes, medium quærunt : lex enim ipsum medium.
Atqui ægrotantes medici alios ad se medicos vocant, et magistri palæstræ alios magistros, quasi nequeant verum discernere qui de propriis judicant, et in affectu constituti sunt. Quare manifestum est quod justum quærentes, medium quærunt : lex enim medium.
ee Adhuc principaliores et de principalioribus quam hæ quæ secundum litteras leges sunt, quæ secundum consuetudines. Quare si iis quæ secundum litteras homo princeps est securior, sed non iis quæ secundum consuetudinem.
Præterea validiores et de validioribus rebus leges sunt illæ quæ ex moribus proveniunt, quam quæ ex litteris. Quare si minus fallitur homo quam hi qui secundum litteras, non tamen qui secundum consuetudinem.
ff At vero neque facile prospicere multa unum. Oportebit igitur multos esse sub ipso constitutos principes. Quare quid differt hoc a principio mox existere, vel unum consistere hoc modo ?
Atqui nec facile est unum discernere. Opus erit ergo ut plures sint sub eo judicantes. Itaque quid refert hoc statim ab initio providere, vel exspectare ut ipse unus aliis ista committat ?
gg Adhuc, quod et prius dictum est, siquidem vir studiosus, quia melior, principari dignius : uno autem duo boni meliores : hoc autem est quod dicitur : « Sinul duobus venientibus. » Et oratio Agamæmonnis, « Tales mihi sodales, ut non jam principari justum. »
Insuper, quod prius dicebatur, siquidem vir studiosus, quoniam melior sit, præcse debet : uno autem duo boni meliores sunt : hoc enim est quod Homerus ait : « Duo simul euntes. » Et optatio Agamemnonis, « Utinam tales mihidecem consultores adessent. »
<--- Page Split --->
h/ Sunt autem et nunc de quibusdam principatus dominantes judicio, sicut judvi, de quibus lex non potest determinare : quoniam de quibus potuit, nullus dubitat de iis, tamquam non utique optinu lex praeceperit et judicaverit. Sed quoniam haec quidem contingit comprehendi legibus, haec autem impossibilia : haec sunt quae faciunt dubitare, et quaerere, utrum optimam legem principari eligibilius, quam optimum virum ? De quibus enim consiliantur, sunt impossibilium lege constituta esse. Non igitur hoc contradicunt, tamquam non necessarium esse hominem judicantem de talibus, sed quod non unum solum, sed multos. Judicat enim unusquisque princeps eruditus a lege bene.
Sunt autem etiam nunc magistratus cum potestate judicandi de quibusdam, ceu judex, de quibus lex providere non potest : nam de quibus lex determinare potest, nemo dubitaret. Sed cum quaedam comprehendi legibus possint, quaedam non possint, et haec sunt illa quae dubitationem et quaestionem faciunt, utrum melius sit ab optima lege, an ab optimo viro gubernari ? Nam quae in consultationem veniunt, de eisdem ferri legem impossibile est. Non igitur hoc aiunt, quod necessarium sit hominem in hujusmodi rebus judicare, sed quod non unum solum, sed plures : judicat enim unusquisque in magistratu bene, si sit eruditus prinuo a lege.
ii Inconveniensque forte utique esse videbitur, si melius percipiat quis duobus oculis, et duabus auribus judicans, et agens duobus pedibus, et manibus, quam multi multis. Quoniam et nunc oculos multos Monarchae faciunt sibi, et aures, et manus, et pedes. Eos enim qui principatui, et ipsius sunt amici faciunt comprincipes. Non amici quidem igitur existentes non facient secundum Monarchae voluntatem : si autem amici illius, et principatus quoque amicos forte, et similes. Quare si hos aestimat oportere principari aequales, et similes principari aestimat oportere similiter. Quae quidem igitur dicunt dubitantes adversus regnum, fere haec sunt.
Forsan vero absurdum videri posset, si melius cernat duobus oculis, et duabus auribus audiat, et duobus pedibus duabusque manibus agat, quam plures pluribus : cum et nunc quidem reges et tyranni oculos plures sibi comparent, et aures, et manus, et pedes, praeficiendo amicos, et curationem rerum eis committendo : qui nisi sint amici, non faciunt secundum illorum intentionem : si vero sint amici, et status illorum, et personarum, amicus autem par et similis. Quare si eos censet praeficiendos, certe pares ac similes gubernationi praeesse censet oportere. Quae igitur contendentes contra regiam gubernationem aiunt, fere ista sunt.
kk Sed forte haec in aliquibus quidem habent hoc modo, in aliquibus autem non sic. Est enim aliquid natura despoticum, et aliud politicum, et justum, et conferens : tyrannicum autem non est secundum naturam, neque aliarum politiarum quaecumque transgressiones sunt : haec enim fiunt, quae praeter naturam. Sed ex dictis manifestum, quod in similibus quidem et aequalibus, neque expediens est neque justum, unum dominum esse omnium, neque non existentibus legibus,
Sed haec forsan in quibusdam ita se habent, in quibusdam autem non ita. Est enim quoddam natura dominabile, aliud regibile : aliud populare, et justum, et utile. Tyrannicum vero non est secundum naturam, nec ulla aliarum gubernationum, quae rectam transgrediuntur forman : haec enim fiunt praeter naturam. Sed ex his quae dicta sunt, patet, quod in similibus et paribus, nec utile est, neque justum, ut unus sit dominus omnium, neque si non sint leges, neque bonus, bo-
<--- Page Split --->
sed ipsum, tamquam sit lex, neque legibus existentibus, neque bonum bonis, neque non bonis non bonum, neque si secundum virtutem melior sit, nisi modo quodam. Quis autem modus, dicendum. Dictum est autem æqualiter, et prius.
norum : neque non bonorum, non bonus : neque si secundum virtutem sit melior, nisi per quemdam modum. Quis autem iste sit modus, dicendum est. Diximus vero æqualiter et ante.
Il Primo autem determinandum quid sit regnabile, et quid sit Aristocraticum, et quid politicum. Regnabile quidem igitur talis est multitudo, quae nata est ferre genus superexcellens secundum virtutem ad præsulatun politicum. Aristocratia autem multitudo, quae nata est ferre multitudinem potentem regi principatu liberorum ab iis qui secundum virtutem præsidibus ad politicum principatum. Politica autem multitudo, in qua nata est fieri multitudo politica, potens principari et subjici secundum legem distribuentem principatus secundum dignitatem opulentis.
Sed primo determinandum est quid congruat regi, quid optimatibus, quid Reipublicæ. Regibus congruit hujusmodi multitudo, quæ natura apta sit ferre genus præstans virtute ad principatum civilem. Optimatibus vero congruens est multitudo liberorum, quæ nata sit ad ferendum gubernationem eorum qui sunt secundum virtutem primarii. Ad civilem gubernationem autem Reipublicæ congruit ea multitudo, in qua populus innascitur bellicus, qui gubernari possit et gubernare secundum leges et æquitatem, impartiens tenuioribus honores et magistratus.
mm Cum igitur vel genus totum, vel aliorum unum acciderit esse differentem secundum virtutem tantum, ut excedat quae illius, eam quae aliorum omnium, tunc justum est genus hoc esse regale et dominans omnium, et regem unum hunc. Sicut enim dictum prius, non solum sic habet secundum justum quod proferre consueverunt qui politias institurint, et qui Aristocratias, et qui Oligarchias, et iterum qui Democratias : penitus enim secundum excessum volunt, sed excessum non eumdem, imo secundum quod prius dictum est : neque enim occidere, vel fugare, est neque relegare utique talem decens est, neque utile universale subjici secundum partem. Non enim nata est pars excellere ipsum omne. Ei autem qui tantam excellentiam habet, hoc accidit. Quare relinquitur solum obedire tali, et dominum esse, non secundum partem, sed simpliciter.
Quando igitur aut totum genus, aut inter alios unum aliquem ita præcellere contingat, ut unius ipsius virtus major sit aliorum omnium virtute, tunc justum est hoc esse regium genus, et omnium dominari, et hunc unum et regem. Ut enim dictum est prius, non solum id habet justitiam quam præferre solent Rerumpublicarum institutores, et qui optimatum, et qui paucorum potentiam, et qui popularem : omnes enim secundum excellentiam tribuunt, sed excellentiam non eamdem, sed secundum prius dictam : neque interficere, neque in exsilium agere, neque relegare hunc posse decet, neque dignari ut per vices gubernet. Non enim natura fit ut pars superet totum : habenti vero tantam excellentiam hoc accidit. Restat ergo ut huic suadenti pareatur, et potestatem eum habere non per vices, sed simpliciter.
nu De regno quidem igitur quas habet differentias, et utrum non expediat civi-
De regia igitur gubernatione, et quas differentias habeat, et utrum utile sit ci-
<--- Page Split --->
tatibus, aut expediat, et quibus et quomodo, determinatum sit hoc modo.
vitalibus vel non, et quibus et quomodo, in hunc modum determinatum sit.
uu Quoniam autem tres dicimus esse rectas politias : harum autem necessarium optimam esse eam, quae ab optimis dispensatur : talis autem est in qua accidit vel unum aliquem simul omnium, vel genus totum, vel multitudinem excedentum esse secundum virtutem, iis quidem subjici potentibus, iis autem principari ad delectissimam vitam. In primis autem sermonibus ostensum est, quod eamdem necessarium viri virtutem esse, et civis optimae civitatis : manifestum, quod eodem modo, et per eamdem sit vir studiosus, et civitatem instituet utique quis aristocratizatam et regno gubernatam.
Cum vero tres dixerimus esse rectas gubernandi species, harum vero necessarium sit eam esse optimam, quae ab optimis gubernetur : talis autem est in qua contingit aut unum aliquem omnium, aut genus totum, aut multitudinem virtute praestantem gubernare eos qui gubernari valeant, ad eam vitam quae sit maxime expetenda : et in primis libris ostensum est necessarium esse ut sit eadem virtus boni viri, et civis optimae civitatis : patet quod eodem modo, et per eadem fit vir bonus, et civitatem statuet quis ab optimis gubernari, vel a rege.
pp Quare erunt et disciplina et assuetudines eaedem fere quae faciunt studiosum virum, et quae faciunt politicum et regale.
Itaque eadem fere disciplina et iidem mores facient studiosum virum, qui facient civilem et regium.
qq Determinatis autem iis de politica optima, jam tentandum dicere quo nata sit fieri modo, et institui. Quomodo necesse utique facturum de ipsa convenientem speculationem.
Ilis determinatis, conandum jam erit de optima Republica dicere, quemadmodum fiat, et quomodo constituatur. Nam necesse est de illa convenientem considerationem facere.
COMMENTARIUS IN CAP. X.
In hoc capitulo determinat dubitationes circa praedicta. Et dividitur in tres partes, secundum tres dubitationes quas inducit. Primo enim quaerit, utrum melius sit civitati regi Rege vel lege. Secundo, utrum melius sit Regem robur habere ab cogendum inobedientes, vel non, ibi (litt. r), Habet autem dubitationem et de potentia, etc. Tertio quid proprie regnabile sit in unaquaque politia, ibi (litt. il), Primo autem determinandum, etc.
Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, quod lege non potest gubernari civitas : eo quod universalis et universalium est. Secundo objicit in contrarium, ibi (litt. c), At vero et illum semonem, etc.
a Dicit ergo primo, quod homine non melius gubernatur civitas quam lege : quia homo passionibus subjacet, et saepe deducitur ita, amore, et hujusmodi, quod gubernationi civitatis non competit. Et hoc est : Principium autem inquisitionis est hoc, utrum expedit magis ab optimo viro regi, supple, civitatem, vel ab optimis legibus ?
<--- Page Split --->
b Et ponit rationem, quod ab optimo viro, ibi, Videtur itaque putantibus expedire, a Rege regi, id est, ab optimo viro. Cujus dat rationem, ibi, Universale solum leges dicere, supple, videntur, sed non ordinare ad ea quae eveniunt, scilicet in particularibus casibus, tam in communicationibus quam in distributionibus, in quibus quotidiana requiritur experientia quam legislator considerare non potuit : unde videtur quod melius sit regi viro quam lege. Et concludit, ibi, Quare, id est,propter quod in quaecmque arte, scilicet activa, vel factiva, princepari secundum litteras, id est, scriptas leges, miserum. Et causam reddit in V Ethicorum, ubi dicit quod humana ad unam communem regulam redigi non possunt, sed est in eis sicut in regula aedificationis Lesbiae. Lesbia autem insula est, in qua lapides omnes indolabiles sunt ad regulam : propter quod incolae adinvenerunt quod sit plumbea regula, ut cum lapis non posset redigi ad rectitudinem regulae, regula curvetur ad lapidem, ita quod non sit enormis excessus.
Et quod dixit, probat per exemplum, ibi, Et quidem in Legypio post tertium diem nuovere licet medicis : si autem prius, in suo periculo, scilicet medici. Intendit dicere, quod sic est in regimine civitatis, sicut in regimine corporis : in infirmitate enim corporis si est infirmitas in sanguine qui putrescit continue, intelligit medicus morbum omni die et omni hora : si ex phlegmate, intelligit ex putrefactione continua non interpolata : si ex cholera, movebit infirmum in tertium diem : si ex melancholia, movebit in quartum : et sic statuerunt Egyptii, quod medico non liceret movere infirmum ad aliquam diem per diestas et curam, nisi post tres dies : quia tunc expertus est motus omnium humorum : et si ante movet eum secundum alterationem curae et diatae, facit hoc in suo periculo : quia tunc non operatur secundum artem. Similiter videtur esse in politiis : unde sequitur : Manifestum igi-
tur, quod non est quae secundum litteras, id est, scriptas leges, et leges, scilicet universales, optima politica, propter eamdem causam, scilicet quia ut dictum est, actus humani sunt secundum particulares casus emergentes, in quibus saepe oportet civitatem de regimine in regimen transferri.
c Deinde cum dicit, At vero et illum sermonem, etc. statim vadit in oppositum. Et est secunda pars primae partis, in qua duo facit. Primo enim ponit rationes quibus probatur melius esse regi lege quam Rege. Secundo circa hoc objectionem quorumdam excludit, ibi, (litt.d), Sed forte dicet utique aliquis, etc.
In primo ponit rationem prius dictam, scilicet quod homo vincitur et movetur passionibus quibus impeditur a bene regendo. Et hoc est : At vero et illum sermonem universalem oportet existere principibus, scilicet regibus et aliis. Sermo autem iste est : Valentius autem cui non adest quod passionale omnino, quam cui comaturale, supple, est passionibus abduci. Legi quidem igitur hoc non inest, scilicet quod passionibus abducatur, humanam autem animam necesse hoc habere omnem. Ratio talis est. Quodcumque a recto abduci est impossibile, rectius dirigit quam quod passionibus abducitur : lex passionibus non subjacet, et omnis humana anima passionibus subjacet : ergo rectius dirigit lex quam homo.
d Deinde cum dicit, Sed forte dicet utique, etc. excludit responsionem quorumdam, dicens : Sed forte dicet utique aliquis, ut contra hoc consiliabitur, supple, Rex, de singularibus melius, supple, quam lex : et sic melius est regi Rege quam lege.
e Et objicit contra hoc, ibi, Quod quidem igitur necesse est ipsum esse legislatorem, scilicet Regem, et ponere leges secundum quas dirigit id quod consilio in-
<--- Page Split --->
venit, palam, id est, manifestum, supple, est, et sic adhuc lege gubernabitur civitas, sed non dominos, supple, oportet constituere reges : quia transgrediuntur sicut homines passionibus subjecti : quoniam de aliis oportet esse dominos. Et subdit quaest inti illa, sibi, Quacumque non possibile legem judicare vel omnino vel bene. Cujus causa est, quia sunt circa particulares actus, qui novis emergentibus casibus continue occurrunt in civitate. Et sic determinatio redit ad hoc, quod civitas optime regitur lege, nisi sint novi casus particulares, in quibus dominium confertur principi ad judicandum secundum suum arbitrium. Et circa hanc determinationem statim movet dubium, utrum melius sit hoc committere communitati civitatis, vel uni alicui, et objicit ad utrumlibet, primo quod melius sit committere civitati : et ordinat sic quaestionem, ibi, Utrum oportet unum optimum principari vel omnes.
f Etenim nunc convenientes, scilicet in civitate, disceptant, et consiliantur ad invicem, et judicant, scilicet secundum consilia inter se inventa : et haec omnia videntur facere ad hoc quod melius sit committere communitati quam uni. Et dat causam ibi, Hæc autem sunt judicia omnia de singularibus, quæ communitas ex consuetudine judicat senatorum et consulum civitatis. Et ex hoc arguit, ibi, Secundum unum quidem igitur comparatus quicumque forte deterior, est communitate scilicet, quia multi prævalent uno, sicut in ante habitis probatum est. Et ponit rationem, ibi, Sed est civitas ex multis, sicut concenatio, id est, cæna ex multis collecta, comportata, id est, a multis dantibus symbola, pulchrior, supple, est, una et simplici : quia multis dantibus symbola multa congorunt in diversis ferculis : sicut dicitur in cæna Regis Assueri, in qua unusquisque dedit secundum suam dignitatem 1. Et
infert, ibi, Propter hoc et judicat melius turba multa quam unus quicumque : sicut et melius disputabitur omnis quastio a multis quam ab uno.
y Et de hoc ponit aliud exemplum, ibi, Adhuc magis in differens quod multtum, quemadmodum aqua amplior : et est sensus : id quod multum est, magis tendit in differens, id est, in differentes rationes et persuasiones. Et dat exemplum : Quemadmodum aqua amplior, supple, in plura dividitur quam simplex. Et adaptat, ibi, Sic multitudo paucis magis in differens, id est, consilio et ratione plura invenit differentia ex quibus colligitur optimum consilium.
Deinde cum dicit, Uno autem ab ira, etc. ad idem inducit aliam rationem magis ex propriis : quia scilicet facilius corrumpitur unus quam multi. Uno autem ab ira obtelto, vel aliqua alia passione tali, necessarium corrumpi judicium, supple, est. Unde Poeta : « Ira impedit animum ne possit cernere verum. » Ibi autem, scilicet in multitudine, habent difficile simul omnes impetu, supple, ire vel alterius passionis, ferri et peccare. Sed quia posset dici, quod in multitudine plures sunt iracundi, occurrit dicens, ibi, Sit autem multitudo talis et talium, qui liberi, scilicet a passionibus sint, nihil praeter legem aeques, nisi de quibus necessarium deficere ipsam, scilicet legenu, et hoc in quibusdam particularibus casibus.
h Et obviat ad hoc respondendo, et solvit, ibi, Si autem non hoc facile, scilicet invenire talem multitudinem, in multis, tunc 2, supple, quaeratur, si plures sint boni viri et cives, in multitudine scilicet, qui secundum rectam rationem cives sint, utrum unus magis incorruptibilis princeps, vel magis plures quidem numero, supple, sint incorruptibles, boni autem viri, supple, sint magis incor-
<--- Page Split --->
ruptibiles quam unus? an palam, quod plures, supple, sint magis incorruptibiles quam unus ?
i Et statim ostendit aliud periculum quod est in pluribus, ibi, Sed hi quidem, scilicet plures, seditiones 1 facient, unus autem sine seditione. Et sic iterum videtur melius uni committere quam multis. Et iterum contra hoc objicit, ibi, Sed ad hoc, id est, contra hoc, contraponendum forte, supple, est quod studiosi secundum animam, supple, sint illi plures, sicut et ille unus, et non passionibus subjecti.
k Et ex hoc concludit quod principatus plurium bonorum virorum, qui aristocratia dicitur, melior erit regno unius. Et hoc est : Si itaque plurium quidem principatum, bonorum autem virorum omnium, aristocratiam ponendum, supple, sit, sicut dicitur in VIII Ethicorum, eum autem qui unius, scilicet principatum, regnum, supple, sit ponendum, ut ibidem dicitur, eligibilior utique erit in civitatibus aristocratia, quam regnum (et cum potentia et sine potentia existente principatu), cujus tamen contrarium in VIII Ethicorum dictum est, scilicet quod «optima politia sit regnum.» Et contra hoc iterum opponit. Prime enim civitates regebantur rege, et non aristocratia. Et hujus assignat causas, ibi, Si sit accipere plures similiter, scilicet secundum virtutem difficile.
1 Et propter hoc forte Rege regebantur prius, civitates scilicet, quia rarum erat invenire viros plures multum differentes secundum virtutem, supple, ab aliis, sed unus facilius inveniebatur. Et hujus assignat etiam aliam causam, ibi, Aliter, quia et tunc parvas habitabant civitates, ad quarum regimen sufficiebat unus. Et tertiam causam ponit, ibi, Adhuc autem a beneficio instituebant reges, quod quidem, scilicet beneficium, opus est bono-
rum virorum. Et hoc videtur Dominus tangere Luc. (xxii, 25), ubi dicitur, quod Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
m Qualiter autem successu temporis ad hoc corrupti sunt, ostendit subdens, ibi, Quoniam autem evenit, supple, successu temporis, fieri multos similes ad virtutem, non adhuc sufferebant, supple, unum regere, sed quaerebant commune aliquid, et politiam instituerunt, scilicet quae vocatur aristocratia, id est, principatus virtuosorum.
n Deinde cum dicit, Quoniam autem deteriores, etc. ostendit ex hoc qualiter declinaverunt in oligarchiam, dicens: Quoniam autem deteriores facti, supple, sunt postea opulenti facti sunt a communibus, id est, a rebus communitatis, hinc rationabile, supple, est, factas esse oligarchias, id est, principatus paucor umet divitum. Et ponit rationem, ibi, Honorabiles enim fecerunt divitias.
o Et subdit qualiter ex eis declinaverunt in tyrannidem, ibi, Ex iis autem, scilicet oligarchiis, primo in tyrannides transmutabantur : opprimebant enim populum, et deprimebant facultates, ut ditati dominarentur.
p Ulterius dicit, quod ex tyrannidibus mutabantur in democratiam, ibi, Ex tyrannidibus autem in democratiam, supple, transmutabantur. Et ponit causam quomodo sic politiae processerunt, ibi, Semper enim ad pauciores ducentes, scilicet principatum, propter turpe lucrum, supple, primo fecerunt Regem, deinde paucos bonos, postea paucos divites et potentes, deinde tyrannos non nisi turpis lucri gratia regnantes. Et ut hoc civitates a se excluderent, fortiorem ipsam multitudinem fecerunt, scilicet
<--- Page Split --->
civitates, ut consurgeret, scilicet ipsa multitudo contra tales, et, supple, sic, fierent democratiae, id est, principatus populi. Et subdit : Quoniam in hac politia plus perdurabant quam in aliis. Quoniam autem et majores accidit esse civitates, scilicet postea quam in principio, forte neque facile jam fieri politiam aliam praeter democratiam. Et hoc quia populus gaudet esse in libertate.
q Deinde cum dicit, Si vero aliquis ponat, etc. in fine quaestionis primo ponit aliquam objectionem contra eos qui dicunt regnum esse optimam politiam, et dicit : Si vero ponat aliquis optimum civitatibus a rege regi, quomodo se habebunt quae de natis, id est, regum filiis? Utrum etiam secundum genus oportet, et, id est, etiam regnare, scilicet ut patri succedat filius ? Et ostendit hoc nocivum, ibi, Sed genitorum, id est, filiorum, quales quidem contingunt, supple, esse, nocivum, supple, est regnare.
Secundo, ibi, Sed non tradet, etc. opponit etiam in contrarium ponens responsionem quorumdam, et dicit : Sed, supple, dicet aliquis, non tradet Dominus existens, scilicet Rex bonus, natis, supple, malis, regnum. Et huic responsioni obviat, ibi, Sed non facile adhuc hoc credere. Et dat rationem, ibi, Difficile enim, supple, est hoc, et majoris virtutis quam secundum humanam naturam : naturale enim plus est diligere filium, etiam malum, quam extraneum, etiam bonum.
r Habet autem dubitationem, etc. Hic incipit secunda dubitatio, in qua quaerit, quam potentiam oportet dare Regi ad cogendum subjectos. Et dividitur in tres partes. Primo enim quaerit, quae potentia danda sit Regi cuicumque. Secundo, utrum naturale sit Regem super aequales constitui, qui secundum voluntatem regat. ibi (litt. u), De vocato autem omnimode regno, etc. Tertio, utrum melius sit principari secundum leges scriptas, vel utrum
secundum aequalissimas sententias inventas a principibus, ibi (litt. z), Secundum eamdem autem rationem, etc.
Est ergo prima quaestio, quam oportet adjungere Regi potentiam ad cogendum inobedientes. Et hanc solvit per distinctionem. Quod Rex aut regit lege, aut voluntate. Si lege, oportet ei dare potentiam qua quisque cogatur ad legis observationem : si voluntate, tunc periculum est dare tantam potentiam, quod possit occidere bonos quando vellet : sed danda est ei tanta fortitudo ut uno vel pluribus plus possit, paucis tamen , sed nullo modo tanta, quod possit plus in multitudine, propter periculum. Et haec est tota sententia prime partis.
Dicit ergo primo : Habet autem dubitationem, et, id est, etiam de potentia. Et explanat de qua potentia, ibi, Utrum oportet habere regnaturum, scilicet in civitate, robur, ex militia scilicet, aliquod circa ipsum. Et subdit ad quid, ibi, Quo possit cogere non volentes obedire, aut qualiter contingit principatum dispensare. Haec quaestio surgit ex fine decimi Ethicorum, ubi dicit Aristoteles, quod persuasivus sermo in talibus non sufficit, sed oportet adesse coactivum. Et concordat cum eo quod dicitur Eccli. (vii, 6) : Noli quaerere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. Et quia dupliciter dispensatur regnum, scilicet secundum legem, et secundum voluntatem, subdit dicendo, ibi, Si enim, id est, quamvis enim secundum legem sit dominus, nihil agens secundum suam voluntatem praeter legem, tamen necessarium existere ipsi potentiam qua custodiat, id est, custodiri faciat, leges : et hoc propter dictam causam, scilicet quia sermonl persuasivo oportet adesse coactivum, propter malitiam populi.
s Deinde cum dicit, Forte quidem igitur, etc. incipit determinare quaestionem istam: et determinat, sicut dictum est, dicens : Forte quidem igitur quae circa regem talem, non est difficile determinare, scili-
<--- Page Split --->
cet in eo qui dispensat regnum secundum legem. Et dicit quomodo, ibi, Oportet enim ipsum habere potentiam coactivam , scilicet qua cogat inobedientes : esse autem tantam potentiam, ut sit ea (ablativi casus) quae singulorum et unius et simul plurium major : ea autem quae multitudinis minor. Et hujus ratio est : Quia potest perverti Rex, et tunc bonum est quod multitudo praevaleat ei : aliter enim perverteret civitatem. Et hoc probat a consuetudine Antiquorum, ibi, Quemadmodum Antiqui custodias dederunt quando praefererunt civitati quemdam quem vocabant .Erymnetam, vel tyrannum, scilicet qui reprimeret insolentias Regum et majorum. Quia sicut dicitur Esther (in, 8) ad Assuerum qui optime regnabat : Optime nosti, quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam. Et propterea etiam dicendum, quia bene rexit, continue habuit circa se Cerethi et Phelethi legiones, qui interpretantur occidentes et vivificantes : quia obedientes tuebantur in vita, transgressores autem puniebant. Ad Rom. (xiii, 3 et 4) : Vis autem non timere potestatem ? Bonum fuc ; et habebis laudem ex illa. Si autem male feceris, time : non enim sine causa glutium portat, ad vindictam malefactorum , laudem vero bonorum t. Et hoc idem probat per aliud exemplum, ibi, Et Dionysio, scilicet Siculorum tyranno et regi, quando petebat custodias, a Siculis scilicet, consuluit quidam, scilicet sapiens, Syracusanis, quae fuit principalis civitas regni sui, dare tot custodias, scilicet quod essent singulis, aut uno pluribus paucis fortiores, minus autem potentes multitudine.
t Deinde cum dicit, De rege autem qui secundum suam voluntatem, etc. accipit alteram partem, scilicet de Rege dispen-
sante regnum secundum voluntatem : et determinat etiam de illo, dicens : De regr autem qui secundum suam voluntatem omnia agat, sermo instat nunc, et facienda consideratio, scilicet quae custodia danda sit illi. Et quare oportet specialiter de hoc determinare, dat rationem, ibi, Qui quidem enim dicitur secundum legem Rex, id est, dispensans regnum secundum legem, non est species regni, sicut diximus, scilicet in VIII Ethicorum, ubi dictum est regnum esse optimam politiam, corrumpi autem in pessimam. In omnibus enim generaliter, supple, politiis, continit esse ducatum exercitus perpetuum, etille dicitur esse regnum, sicut in praecedenti capitulo de distinctione regnorum dictum est, puta in denocratia et aristocraia. Et ponit in exemplo particulari, ibi, Et multi, scilicet in provinciis et civitatibus, faciunt unum dominum dispensationis, qui communi nomine dicitur rex. Talis enim quidam principatus est, et, id est, etiam circa Epidamnium (provincia quaedam est in Graecia) et circa Opunta, quae est pars quaedam illius provinciae. Unde sequitur : Opunta autem circa aliquam partem minor est, id est, minorem Opuntini faciunt dominum dispensationis, qui tamen aliquo modo etiam rex dicitur.
u Deinde cum dicit, De vocato autem omnimode regno, etc. secunda particula istius partis, in qua quaerit utrum in quolibet modo regni, dominus dispensationis possit esse rex secundum voluntatem principans, et dicit : De vocato autem omnimode regno, id est, quocumque modo dicatur regnum (hoc autem est in quo rex principatur omnibus secundum suam voluntatem) dicendum, scilicet quam potentiam et quod robur oportet cum habere. Et objicit adhuc quod nullum ro-
<--- Page Split --->
bur debet habere talis rex, nec debeat esse dominus, ibi, Videtur autem quihusdam neque secundum naturam esse, quae omnes fecit aequales, quod dominus sit communium civium unus, ubi consisit ex similibus, id est, aequalibus, civitus. Et hoc est quod dicit Gregorius, quod « contra naturam est superbire, hominem homini velle praeesse ».
x Et ponit rationem, ibi, Similibus enim natura idem justum necessarium, supple, esse, et eamdem dignitatem secundum naturam, supple, est, esse : et ideo nullus inter tales dominari debet aliis. Et ad hoc indicuit similia, ibi, Quare, id est, propter quod siquidem inaequales, scilicet in complexione et compositione corporum, aequale alimentum vel vestimentum habere nocivum corporibus : sic habent et quae circa honores, scilicet quod aequalibus natura inaequales dantur honores, supple, erit nocivum. Similiter et inaequales, supple, natura, aequales accipere honores, erit etiam nocivum et contra ordinem naturae : aequalibus enim debentur aequalia, et inaequalibus inaequalia.
y Et ex hoc infert, ibi, Propter quod quidem nihil magis principari, quam subjici justum est et vicissim, tales scilicet, aequaliter enim se habent ad invicem et aequali justo et dignitate pollent. Igitur eodem modo, supple, se habent ad invicem, et idem est ordo inter eos ad principandum et subjiciendum. Hoc autem jam lex : ordo enim lex, et inter eos non est ordo nisi aequalitatis. Et ex hoc concludit, ibi, Legem igitur principari eligibilius magis quam civium unum aliquem.
z Deinde cum dicit, Secundum eamdem autem rationem, etc. intrat in aliam quaestionem, scilicet utrum melius sit principari secundum leges scriptas vel
secundum æquissimas sententias inventas a principibus, et est tertia pars hujus. Dicit ergo : Secundum eandem autem rationem hanc ultime, si aliquos, scilicet de civibus principari nullus, supple, est, cum omnes sint æquales, hos instituendum, scilicet ad principandum, servatores legis et ministros legum, scilicet qui legi obediunt et ministrant ad ejus observantiam. Et ostendit necessitatem ad hoc compellentem, ibi, Necessarium enim esse quosdam principatus, scilicet qui sint domini dispensationis communicationum, sed non hunc unum esse aiunt justum similibus existentibus omnibus, id est, dicunt non esse justum quod omnibus similibus existentibus unus sit dominus.
aa Secundo, ibi, At vero quaecumque, etc. adversatur seu vadit in oppositum : quia multa sunt quae lex non determinat, quae emergunt continue : unde dicit : At vero (adversativa conjunctio) quaeumque non videtur posse determinare lex, neque homo utique poterit nota facere : quia hominis non est aequali sibi posse legem ponere. Et quid debeat in talibus, subdit : Sed universale lex instituit reliqua, scilicet quae circa particularia variantur, justissima sententia judicare, et disponere principes, supple, habent. Propter quod etiam principes et legum observatores necessarii sunt. Et ideo in hac secunda parte hujus secunda partis quaerit quid in talibus sit judicativum vel dispensativum justi, utrum intellectus vel lex. Et hoc est : Adhuc autem omnia, supple, de lege judicanda, dirigere dant, scilicet legi, quodcumque videbitur tentantibus, scilicet quia dijudicare, melius esse secundum legem Potysis1, scilicet talis Philosophi qui hoc dixit.
bb Et ponit dictum, ibi, Qui quidem intellectum jubet principari Deum. Hu-
<--- Page Split --->
jus causa ponitur in X Ethicorum, ubi dicit quod intellectus solus est divinum in nobis. Et addit adhuc de dicto Potysis, ibi, Qui autem hominem jubet, supple, principari, apponit et bestiam. Et subdit rationem. Quando enim concupiscentia tale, scilicet bestiale, et furor principatum habuerit, qui etiam est bestialis, tandem et optimos viros interimet, scilicet sicut bestia. Et ex hoc concludit, ibi, Propter quod quidem sine appetitu, supple, bestiali, intellectus, supple, adeptus, lex est, scilicet secundum quam quis debet principari.
cc Et quia posset aliquis objicere quod in artibus operativis, sicut in medicina, aliquando utilius est operari secundum experta quam secundum artem scriptam, obviat, et dicit, ibi, Exemplum autem artium videtur esse falsum. Et dicit quid : Quod secundum litteras, id est, scripta, medicari sit pravum. Unde etiam actor medicinae dicit quod non oportet multum attendere si aliquis praeter rationem artis curatur, aliquando enim potius casu quam arte : sicut fit in experimentis quae vocantur experimenta.
Doinde cum dicit, Sed et eligibilius, etc. probat per simile, quod licet æquale justum sit inter cives, et æquales sint in dignitatibus honorum, tamen eligibilius est eum in principatu ponere et ad regnum sive dominium dispensationis elevare, qui scit et habet in promptu leges, quam alium : et quod eligibilius est tales plures ponere quam unum. Et hoc probat duobus exemplis, scilicet exemplo medicorum, et exemplo exercitia docentium pueros. Et circa hoc tria facit usque in finem istius partis. Primum est quod eligibilius est uti habentibus artes. Secundo determinat in quibus haec quaestio (scilicet utrum melius sit civitatem regi lege vel viro bono) tenet, et in quibus non, ibi (litt. hh), Sunt autem et nunc de quibusdam, etc. Tertio movet dubium circa determinationem, ibi (litt. kk), Sed forte in aliquibus, etc.
Ratio quam primo inducit, est haec : Eligibilius est uti habentibus artes : quia illi secundum rationem et intellectum artis operantur, et nihil faciunt propter passionem cupiditatis vel alterius passionis : quia in talibus, in omnibus dirigit divinus intellectus. Et hoc maxime necessarium in politicis, quia in eis multa fiunt propter amicitiam, vel propter cupiditatem, vel iram. Et hoc est : Sed et eligibilius uti habentibus artes. Et subdit dictam rationem, ibi, Hi quidem enim propter amicitias nihil praeter rationem faciunt : quod fit propter hoc quod intellectus adeptus divinitus dominatur in eis. Et quia posset aliquis objicere quod medici tales accipiunt mercedes, et sic etiam videntur facere vitium quantumcumque periti sint in legibus. Respondet quod medici non accipiunt nisi curantes. Et hoc est : Sed accipiunt mercedem aegrotos curantes : hoc autem justum est. Qui autem in politicis principantur, multa ad affectum et gratiam consueverunt facere. Et hoc intendit de principantibus secundum voluntatem, non secundum legem : et idcirco necesse est quod lege frænentur, ne impetu passionum pervertant judicia. Et ostendit hoc in simili, ibi, Quoniam et medicos, quando suspicantur persuasos ab inimcis perimere propter lucrum, scilicet eos quos habent in cura, tunc eam quae ex litteris, id est, ex arte scripta, curam quaerent utique magis, et ex illa arguunt medicos quod artem non sequuntur.
dd Quod autem plures tales assumendi sint ad judicium, probat per duo dicta similia, ibi, At vero medici aegrotantes inducunt ad se alios medicos : et exercitatores puerorum cum sint in exercitio, inducunt exercitatores disciplinae, ut ad eorum eruditionem melius erudiant. Et dicit rationem, ibi, Tamquam non potentes, supple, sufficienter, judicare quod verum, scilicet per seipsos. Et subdit, Quia judicarent de propriis et in passione existentes : nemo autem de pro-
<--- Page Split --->
priis bene judicat, et maxime in passione existens. Impetus enim passionis scilicet affectus ad seipsum, impedit ne videat verum, et abducit eum extra limites mentis. Ex hoc concludit, ibi, Quare palum, quod justum quaerentes, medium quaerunt : et sic dicit in Ethicis : « Medium invenire difficillimum est, facillimum autem declinare a medio : » et ideo assumendum esse scientem leges. Et dicit, quod est illud medium, ibi, lex enim ipsum medium : determinando enim justum, determinat et medium : quia justum medium est, ut dicit in quinto Ethicorum.
ee Et adducit adhuc rationem fortiorem, quare plures assumendi sunt ad judicium. Cum enim dispensatio politiae sit in actibus particularibus, qui sunt in consuetudinibus hominum, magis attenditur circa eos consuetudo quam lex : consuetudines autem melius sciunt plures quam unus. Et hoc est : Adhuc prinriapaliores et de principalioribus, negotis scilicet, quam hæ quæ secundum litteras leges, id est, quam scriptæ, quæ secundum consuetudines. Propter quod etiam dicit in I Metaphysicorum : « Quanta vis consuetudinis sit, leges ostendunt, in quibus consuetudo facit credi apologos, id est, falsas responsiones pro veris accipere. » Quare si, id est, quamvis, iis quæ secundum litteras, id est, scriptas leges, homo unus, id est, prinreps est securior, quia in particularibus melius dirigit, sed non in iis quæ secundum consuetudinem, supple, solus, securior est : quia multi melius sciunt consuetudines multorum.
ff Et quia hæ rationes inductæ per simile parum suadent, inducit fortiorem, ibi, At vero neque facile prospicere multu unum, supple, est. Et ex hoc ulterius infert, ibi, Oportebit igitur multos esse sub ipso constitutos principes, scilicet qui vocentur ab ipso in partem sollicitudinis. Et hoc est consilium Jethro (Exod. xviii,
18 et 21 et 22), qui videns judicare Moysen totam multitudinem, dixit : Stulto labore consumeris... Provide autem ex omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam : et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos, qui judicent populum omni tempore. Quidquid autem majus fuerit, referant ad te, scilicet quod vires eorum excedit. Et ex hoc infert, quod si sic necesse est principem multos sub se ponere in partem sua sollicitudinis, melius est ut hoc fiat a principio institutionis politiae. Et hoc est : Quare quid differt hoc a principio, scilicet institutionis politiae mox existere, scilicet quod multis committatur, et non uni, vel unum consistere hoc modo, scilicet qui vocet multos in partem sollicitudinis?
gg Et hoc idem ostendit ulterius per rationem efficacem, ibi, Adhuc quod et prius dictum est, scilicet in praehabito capitulo de regno. Siquidem vir studiosus, quia melior, principari dignius, supple, est : uno autem, duo boni meliores : sequitur quod melius erit plures principari quam unum. Et hoc probat per proverbium communiter dictum ibi, Hoc autem est quod dicitur, « Simul duobus venientibus, » supple, melius est adjutorium. Eccle. (vv, 9 et 11) : Melius est duos esse simul quam unum, habent enim emotumentum societatis suae : si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ? Et adhuc ulterius adducit orationem Agamennonis, ibi, Et oratio Agamemnonis, supple, hoc suadet. Agamemnon autem fuit rex magna Graeciae, ut dicit Hieronymus, id est, illius partis Italiae quae quondam magna Graecia dicebatur. Et ponit orationem, ibi, « Tales mihi sodales, supple, dentur, ut non jam principari justum, » supple, mihi sit super eos, hoc est, qui aequaliter mihi digni sint ad principatum.
<--- Page Split --->
hh Deinde cum dicit, Sunt autem et nunc de quibusdam, etc. Quia hæc quæstio, scilicet utrum melius sit principari legem vel bonum virum, non in omnibus tenet, sed in quibusdam, ideo in hac parte ostendit in quibus tenet, et in quibus non. Et est sententia, quod non tenet nisi iis quæ lege non possunt comprehendi : quæ enim comprehendi possunt lege, non est dubium quin melius ea judicentur, quam homine. Et hoc est : Sunt autem et nunc de quibusdam, supple, causis, principatus judicio dominantes, sicut judex, scilicet qui dominus est dispensationis, de quibus lex non potest determinare : quia in particularibus sunt, lex autem non respicit nisi universale justum. Quoniam de quibus potuit, supple, lex determinare, nullus dubitat de iis tamquam non utique lex optime præceperit et judicaverit : et hæc etiam secundum legem optime judicabuntur. Et subdit de aliis, ibi, Sed quoniam hæc quidem contingit comprehendi legibus, hæc autem impossibilia : hæc sunt, quæ faciunt dubitare et quærere, utrum optiman legem principari eligibilius sit quam optimum virum? Et ponit rationem dubitationis, ibi, De quibus enim consiliantur, supple, in talibus, sunt impossibilium lege statuta esse : supple, et ideo, non est illa judicare lege. Non igitur hoc contradicunt : quia quod judicat bonus vir legis peritus, judicat lex, tamquam non necessarium, supple, sit esse hominem, scilicet bonum, judicamtem de talibus, scilicet de quibus judicat lex. Et hujus ratio est, quia homo bonus in lege peritus applicat particularibus quod lex præcipit in universali. Et subdit quod in talibus tenet secunda quaestio, scilicet utrum melius sit judicari per unum vel per plures? Et hoc est : Sed quod non unum solum, supple, eligibilius est judicare, sed multos. Et ponit rationem, ibi, Judicat enim unusquisque princeps eruditus a lege bene.
ii Inconveniensque forte utique essr videbitur, si melius quis percipiat duobus oculis, et duabus auribus judicans, et agens duobus pedibus, et duabus manibus tantum, quam multi multis. Et hoc probat in consuetudine judicantium, ibi, Quoniam et nunc oculos multos monarchæ faciunt sibi, et aures, et manus, et pedes, supple, multos faciunt sibi. Et subdit quomodo, ibi, Eos enim qui principatui, supple, congruunt, et ipsius, scilicet principis, amici sunt, faciunt comprincipes. Et quare amicos faciant, ponit rationem, ibi, Non amici quidem igitur existentes non facient secundum monarchæ voluntatem : et ideo non assumunt tales ad comprincipandum : si autem amici illius, scilicet monarchæ sint, et principatus, supple, etiam sint amici, ita scilicet quod diligant rectitudinem principatus, quoque amicos tales, supple, habet forte, et similes, supple, tot habet. Dicit enim Tullius in libro de Amicitia, quod « amicorum est idem velle et idem nolle : et prima lex amicitie est, ut propter amicum non nisi honesta faciamus. » Et quanto plures tales habet, tanto melius reget. Ex his concludit propositum et quaestionis determinationem, ibi, Quare si hos aestimat oportere principari æquales, et similes, supple, sibi, principari aestimat oportere similiter,sibi scilicet : et hæc recta existimatio est.
Deinde cum dicit, Quæ quidem igitur dicunt, etc. ponit epilogalem conclusionem omnium dictorum in hoc capitulo de dubitationibus regni, dicens : Quæ quidem igitur dicunt dubitantes adversus regimen, scilicet regni, fere hæc sunt. Et dicit fere propter unam dubitationem quam statim movet circa determinata, et solvit. Et est tertia pars hujus partis : et hoc est.
kk Sed forte hæc in aliquibus quidem, scilicet politiis, habent hoc modo, scilicet sicut dictum est, in aliquibus autem non sic. Cujus ratio est, et etiam in littera
<--- Page Split --->
taugitur. Quia in diversis communicationibus diversa sunt justa et conferentia. Et hoc est : Est enim aliquid natura despoticum, quae est communicatio domini ad servum, ut in primo determinatum est, et aliquid politicum, scilicet communicatio aequalium et liberorum, et justum et conferens, scilicet aliud in politico et aliud in despotico. Et ab hac communicatione removet transgressiones, subdons : Tyrannicum autem non est secundum naturam, neque aliarum politiarum quaecumque transgressiones sunt, sicut oligarchia, et timocratia. Et subdit quare sunt transgressiones : Hæc enim fiunt, quae praeter naturam, scilicet quia fiunt non secundum naturam rationis et intellectus hominis, nec sunt communicationes, sed oppressiones. Sed ex dictis manifestum, supple, est, quod in similibus quidem et aequalibus neque expediens est, neque justum unum dominum esse omnium, neque non existentibus legibus, sed ipsum, scilicet dominum, tamquam sit lex, supple, dominari, neque legibus existentibus. Et addit, Neque bonum bonis, supple, bonum unum dominari, neque non bonis non bonum, neque si secundum virtutem melior sit, nisi modo quodam, scilicet ut cum multis aliis dominetur. Quis autem modus sit, scilicet in quo bonum est unum dominari, dicendum in quarto, Dictum est autem aliqualiter, id est, universaliter, et prius.
Il Primo autem determinandum, etc. Hic incipit tertia pars hujus capituli, et quaerit hic, quid sit regnabile. Habet autem duas partes. In prima enim determinat quid sit regnabile, quid aristocraticum, quid democraticum : et diffinit singula. In secunda determinat qualiter haec sint in qualibet politia ad electissimam vitam, ibi (litt. oo), Quoniam autem tres dicimus esse, etc.
Primo igitur diffinit quid sit regnabile, id est, regno aptum, dicens : Primo autem determinandum, est scilicet, quid sit regnabile, et quid aristocraticum, et quid
democraticum. Et manifestat intentionem quaestionis, ut melius intelligatur quid intendit, ibi, Regnabile quidem igitur est talis multitudo, quae nata est ferre genus superrecellens secundum virtutem ad præsulatum politicum. Et dicitur hic regnabile non a rego, sed regno. Rex enim regnativus est, non regnabilis : et cum regnum sit politia et ordo multorum scilicet, ut habitum est in capitulo de regno, quod regnum est politia multorum nobilium et ingenuorum genero, sub uno viro optimo ordinatorum secundum virtutem, propter hoc dicit hic, quod est multitudo quae nata est ferre genus superexcellens secundum virtutem ad præsulatum politicum, id est, principatum. Princeps enim præsidentiam habet super aliquos. Et dictum est in primo hujus scientiae libro, quod nobilis solo genere non est nobilis, nisi domi, nec est nobilis nisi secundum quid : nobilis autem virtute, ubique et simpliciter nobilis est: et ideo superexcellens secundum virtutem.
Et addit diffinitionem aristocratici, ibi, Aristotaria autem secundum quod est politia multorum, est multitudo quae nata est ferre multitudinem potentem regi principatu liberorum, ab iis qui secundum virtutem præsidibus ad politicum principatum, Aristotaria componitur ab aqtooc quod est optimus, et xpatoo quod est potestas : unde multitudo quae vult et nata est regi secundum virtutem et a virtuosis, talis institutio multitudinis et ordo, est politia quae vocatur aristocratia.
Diffiniens autem politicum dicit, ibi, Politica autem multitudo, supple, est, in qua nata est fieri multitudo politica, civium scilicet, potens principari et subjici secundum legem distribuentem principatus secundum dignitatem opulentis. Opulentis autem addit propter hoc quod in secundo libro, capite de cire, dixerat civem esse, qui ex dignitate et libertate potest participare principatu consiliativo et judicativo secundum azaazaziv vitae, id
<--- Page Split --->
est, per se sufficientiam : per se autem sufficiens non est nisi opulentus sit, quia aliter propter indigentiam corrumperet judicium.
mm Et quod dixit in universali, per singula exsequitur et exponit, et primo de regnabili, ibi, Cum igitur vel genus totum, vel aliorum, id est, aliquorum, si non potest esse omnium, unum acciderit esse differentem secundum virtutem, ut excedat illius, scilicet virtus eam, scilicet virtutem quae aliorum omnium, tunc justum est genus hoc esse regale et dominans omnium, et regem unum hunc, scilicet qui optimus est in tali genere. Et ponit rationem, ibi, Sicut enim dictum est prius, scilicet capitulo de regno, et etiam in V Ethicorum, non solum sic habet secundum justum, id est, secundum ordinem justitiae, scilicet quod talis regnet, sed etiam hoc quod proferre consueverunt, qui politias instituunt, id est, non tantum ratio justitiae exigit hoc, sed etiam auctoritas primo instituentium politias hoc probat. Dicunt enim propter virtutem excellentem, hanc politiam quae regnum est, quibusdam attributam fuisse. Et qui Aristocratias, supple, instituerunt, idem dicunt : et qui oligarchias, supple, instituerunt, cum his concordant : et iterum qui democratias, expone sicut prius. Et ponit rationem eos moventem, ibi, Penitus enim secundum excessum volunt, supple, principari eos, sed excessum non eumdem, imo secundum quod prius dictum est, hoc est, excessum virtutis. Et quia ante dictum fuit excellentes personas debere relegari, excludit hoc subdens, ibi, Neque enim occidere vel fugare, neque relegare utique talem decens est, neque utile universale subjici secundum partem, id est, quod virtuosus universaliter subjiciatur virtuoso secundum partem. Et ponit rationem, ibi, Non enim nata est pars excellere ipsum omne, id est, totum. Ei autem qui tantam excellentiam habet, supple, virtutis, hoc accidit, scilicet quod universalis sit secun-
dum virtutem. Et ex hoc concludit propositum, ibi, Quare relinquitur solum obedire tali, debere scilicet, et dominum esse, supple, debere, non secundum partem, sed simpliciter.
m Deinde subdit epilogum dictorum, ibi, De regno quidem igitur quas habet differentias, et utrum non expedit civitatibus aut expediat, et quibus, et quomodo, determinatum sit hoc modo.
oo Deinde cum dicit, Quoniam autem tres dicimus, etc. determinat qualiter dominatio, sicut regnatio, in qualibet istarum politiarum contingit esse ad electissimam vitam. Secundo repetit quoddam dictum in praehabitis, scilicet quod eadem sit virtus civis et civitatis, ibi (litt. oo, circa medium), In primis autem sermonibus, etc. Tertio continuat dicta dicendis, ibi (litt. qq), Determinatis autem his, etc.
Dicit ergo primo : Quoniam autem tres dicimus rectas esse politias, scilicet Regnum, Aristocratiam, et Democratiam. Et dicit rectas, quia transgressiones non sunt rectae. Et facit comparationem inter rectas, ibi, Harum autem necessarium optimam esse eam, quae ab optimis dispensatur, secundum virtutem scilicet. Et determinat quae sit illa, ibi, Talis autem est, in qua accidit vel unum aliquem simul omnium, supple, esse regem, sicut in regno, vel genus totum, sicut dictum est quod assumit sibi amicos et facit comprincipes, ut multos habeat oculos, multas aures, multas manus, multos pedes, quorum utrumque sit in regno, vel multitudinem, sicut in aristocratia et democratia, excedentem esse secundum virtutem, supple, contingit, iis quidem, civibus scilicet, subjici potentibus, scilicet secundum omnem rationem civium, iis autem principari, supple, potentibus, ad electissimam vitam. Dictum est enim in primo, optimam esse politiam, in qua unusquisque vivit ad votum ex politia, quae est ordo principantium et subjectorum.
<--- Page Split --->
Sccundo, ibi, In primis autem sermonihus, etc. repetit ea quae supra dicta sunt, scilicet quod tractatus ut sciatur, sit perfectus, et dicit : In primis autem sermonibus, id est, in secundo, in quo incipit agere de politia, ostensum est, quod omnem necessarium, supple, est, viri rirlutem esse et civis optimae civitatis. Et concludit ex hoc, ibi, Manifestum, supple, est, quod eodem modo et per eamdorn, scilicet politiam, sit vir virtuosus, et civitatem instituet utique quis aristocratizatam, id est, virtute sive ad virtutom ordinatam, et regno gubernatam ad virtutem, scilicet quod optimum est civihus.
pp Postea conclusio sequitur ex praehabitis, ibi, Quare erunt et disciplina, scilicet ad mores, et assuetudines eadem fere, quae faciunt studiosum virum et quae faciunt politicum, et regale. Quia, sicut
ante dictum est, politicum et regale non est, nisi ex institutione virtutis : et ideo dixit in magnis Moralibus, quod scientia virtutum quae traditur in Ethicis, principium est ad scientiam politicam.
qq Tertio, ibi, Determinuitis autem his, etc. his dictis utitur transitu in quo continuat et ordinat dicta dicendis, dicens : Determinatis autem his de politia optima : jam tentandum dicere. Et quid de ea dicendum sit, subdit : Quo nata sit fieri modo et institui. Et explanat in speciali, ibi, Quomodo necesse, supple, sit utique, scilicet tractantem de ipsa, facturum de ipsa convenientem speculationem, id est, ut speculative tractetur et perfecte et convenienter, quomodo observetur in usu civium secundum singulas differentias communicantium, et quibus legibus statuatur et regatur. Et in hoc terminatur sententia tertii libri.
<--- Page Split ---> 
<--- Page Split --->