CAPUT III.
An opifices sunt dicendi cives ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Circa civem autem adhuc restat quadam dubitationum, revera enim utrum civis est cui licet communicare principatu, aut banausos cives ponendum. Siquidem igitur et hos ponendum quibus non interest principatuum, non est possibile omnis civis esse talem virtutem, ipse enim civis. Si autem nullus talium civis, in qua parte ponendus unusquisque? neque enim advena, neque peregrinus. Aut propter hanc quidem rationem nullum dicemus accidere inconveniens, neque enim servi dictorum nullum, neque libertini. Hoc enim verum quod non omnes ponendum cives, sine quibus non utique erit civitas : quoniam neque similiter cives pueri et viri, sed ii quidem simpliciter, ii autem ex suppositione : cives quidem enim sunt, sed imperfecti. In antiquis quidem igitur temporibus apud quosdam erat servum, quod banausum vel peregrinum.
Restat adhuc una dubitatio circa civem, utrum revera civis sit is solum cui participatio est publicae potestatis, vel opifices etiam, ac mercenarii sint cives nuncupandi. Nam si ponamus hos quoque esse cives, qui magistratuum sint expertes, nequaquam possibile est uniuscujusque civis talem esse virtutem : si vero nullus horum est civis, in qua parte sunt hujusmodi homines reponendi? neque enim in eorum ministrorum loco, qui nobiscum habitant, neque rursus, ut peregrini. An secundum hanc rationem nihil dicemus evenire absurdum, neque enim servi supra dictorum quidquam, neque liberti? Illud autem verum, quod non omnes illi dicendi sunt cives, sine quibus civitas esse non potest, cum neque pueri ita cives sunt, ut viri : sed hi quidem simpliciter, hi vero ex suppositione : cives enim sunt, sed imperfecti. Vetustis quidem temporibus apud quosdam opifices erant servi, aut peregrini.
b Propter quod multi tales et nunc. Optima autem civitas non faciet banausum civem. Si autem et hic civis : sed
Quapropter etiam nunc plerique tales sunt. Optima quidem civitas numquam opificem faciet civem. Quod si hi cives,
<--- Page Split --->
civis virtutem quam diximus, dicendum non omnis neque liberi solum, sed quicumque operibus necessariis sunt dimissi. Necessariorum autem, qui quidem uni ministrantes talia, servi: qui autem communiter, banausi, et mercenarii.
civis autem virtus est quam diximus, dicendum est non esse cujusque civis, neque liberi modo, sed eorum qui a ministeriis necessariis sunt alieni : necessaria vero qui uni ministrat, servus est, qui autem publice, viles et sordidi.
c Manifestum autem hinc parum considerantibus, quomodo habet de ipsis : ipsum enim apparens quod dictum est, facit evidens. Quoniam enim plures sunt politiae et species civis, necessarium esse plures, et maxime subditi civis. Quare in aliqua quidem politia necessarium esse banausum, et mercenarium cives : in aliquibus autem impossibile, puta si qua est, quam vocant aristocratiam, et in qua secundum virtutem dantur honores, et secundum dignitatem : neque enim possibile est exhibere, quae virtutis viventem vita banausa, vel mercenaria. In oligarchiis autem mercenarium quidem non contingit esse civem : ab honorabilitatibus enim longis participationes principatuum : banausum autem contingit : ditantur enim multi artificum.
Patebit autem hoc paulo adhuc considerantibus, quemadmodum in his res se habeat. Hoc enim quod diximus, id ostendit : cum enim plures sint Rerumpublicarum species, plures quoque species civium sint necesse est, ac maxime eorum civium qui subsunt. Itaque in quadam Republica opifices et sordidi cives erunt. In quibusdam vero, impossibile est ut cives sint, puta in optimatum gubernatione, si qua illa est, in qua secundum virtutem dantur honores, et secundum dignitatem. Neque enim virtutem exercere potest, qui vilibus opificiis occupatus est. In paucorum quoque gubernatione tenues homines ad Rempublicam non recipiuntur : ex magno enim censu ad honores Reipublicae pervenitur. Artifices tamen ad hanc speciem pervenire possunt, et si sordidi sunt, quoniam plerumque divitiis abundant.
d In Thebis autem lex erat, eum qui decem annorum non abstinuisset a foro, non participare virtute. In multis autem politiis contrahitur et peregrinorum lex. Qui enim ex matre cive, in quibusdam democratiis civis est : eodem autem modo habent, et quæ circa spurios apud multos. Attamen quoniam propter indigentiam legitimorum civium, faciunt cives tales : propter paucitatem enim hominum sic utuntur legibus, defectum habentes turbæ : paulatim eligunt eos qui ex servo primum vel serva, deinde eos qui ex mulieribus : tandem autem solum eos qui ex ambobus ipsis, cives faciunt.
Apud Thebanos lex fuit, ut nemo habilis esset ad honores Reipublicæ suscipiendos, nisi decem annis a mercatura destitisset. In multis autem Rebuspublicis attrahuntur lege ad civitatem etiam peregrini. Est etiam lex in quibusdam civitatibus, ut satis sit ex matre cive esse genitum, et spurios quædam recipiunt : atque propter defectum legitimorum civium tales faciunt cives : paucitate enim hominum inducti, his utuntur legibus; quod si abundent multitudine, paulatim excludunt, primo libertini generis homines, deinde eos qui ex matre solummodo cives sint, nec nisi ex utroque parente natos cives, pro civibus habent.
e Quod quidem igitur species plures civis, manifestum ex iis. Et quod dicitur maxime civis, qui participat honoribus,
Quod igitur plures sint species civis, ex his patet. Et quod maxime dicitur civis ille, qui habilis sit ad honores susci-
<--- Page Split --->
sicut et Homerus poetizavit, ac si quemdam inhonoratum post exsurgentem. Sed ubi quod tale occultum est, gratia deceptionis cohabitantium est. Sicut advena enim est, qui honoribus non participat.
piendos, ut Homerus inquit. Sed ubi id occultum est, ex deceptione habitatorum, tamquam inhonoratum quemdem replitium repellunt: ut inquilinus enim est et advena, qui honores capere non potest.
f Utrum quidem igitur alteram, vel eamdem ponendum, secundum quam vir bonus est, et civis studiosus, palam : quia alicujus quidem civitatis, idem : alicujus autem alius : et ille autem non omnis, sed qui civis, et dominus, et potens esse dominus, vel secundum se, vel cum aliis curae communium.
Utrum igitur alia, an eadem virtus sit, per quam est vir bonus et civis studiosus, patet ex supra dictis, quod cujusdam civitatis idem, cujusdam vero alius, et ille non omnis, sed qui praest Reipublicæ at potestatem habet, aut solus, aut cum aliis gubernationem exercens.
COMMENTARIUS IN CAP. III.
Hic incipit pars in qua movet dubitationem circa praedicta : et habet duas partes, in quarum prima inquirit, utrum artifices servilium operum possunt esse cives. In secunda determinat qua necessitate aliquando fiunt cives et accipiunt civilem dignitatem, ibi (litt. d), In Thebis autem lex erat, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim proponit quaestionem. Secundo in ea procedit, ibi (litt. a, circa initium), Siquidem igitur et hos, etc. Tertio solvit, ibi (litt. c, circa medium), Quare in aliqua quidem politia, etc.
a Dicit ergo primo : Circa civem autem adhuc restat quaedam dubitationum, id est, aliquid de numero dubitationum. Et ponit dubitationem, ibi, Revera enim utrum civis, supple, quaeritur utrum civis est, cui licet communicare principatu, sicut habitum est : si enim ita est, tunc non nisi honorabiles personæ cives sunt. Et format quaestionem, ibi, Aut banausos cives ponendum. Sæpe autem dictum est quod banausi sint mercenarii pro merce-
de servientes in operibus servilibus, et corpora polluentibus, sicut sunt coqui tetri et fuliginosi, et purgatores cloacarum.
Deinde cum dicit, Siquidem igitur et hos, etc. procedit in quaestione, et objicit ad unam partem, et dicit: Siquidem igitur et hos ponendum, supple, cives quibus non interest principatuum, scilicet propter inhonorabilitatem et vilitatem officii, non est possibile omnis civis esse talem virtutem civis, qui non est de communicatione civili : et constat quod tales de communicatione civili sunt, quia sine operibus eorum non est sufficiens civitas : videtur ergo quod sint cives. Et hoc est quod sequitur: Iste enim civis. Et si non contigit hujus esse virtutem quae supra dicta est civis, scilicet participare principatu consiliativo et judicativo, tunc diffinitio civis posita non fuit generaliter vera : dictum enim est quod civis est potens participare principatu consiliativo et judicativo secundum àvraçxévv.
Et statim objicit in oppositum, ibi, Si autem nullus talium, etc. id est, si dicatur non esse civem ullum talium, et dicit: Si autem nullus talium est civis, supple, dubium est, in qua parte ponen-
<--- Page Split --->
dus sit unusquisque. Constat enim quod pertinet ad familiam civitatis. Et excludit singula, ibi, Neque enim advena, neque peregrinus, supple, sed de habitantibus civitatem est.
Dcinde cum dicit, Aut propter hanc quidem rationem, etc. ostendit qualiter quidam instabant ad hanc rationem, et dicit: Aut propter hanc quidem rationem nullum dicemus accidere inconveniens. Et dat instantiam quam ferunt, ibi, Neque enim servi, dictorum nullum, supple, sunt, scilicet neque advenc, neque peregrini, et tamen non sunt cives (et superfluit hic altera negatio) neque libertini, supple, contingit aliquem horum esse, non decrepitum vel puerum. Et propter hoc subdit, quod universalis non est vera, ibi, Hoc enim verum, supple, est, quod non omnes ponendum cives, sine quibus non utique erit civilas. Et hoc probat, ibi, Quoniam neque similiter cives pueri et viri. Et ostendit quomodo non similiter, ibi, Sed ii quidem, scilicet viri, simpliciter, supple, sunt, cives : ii autem, scilicet pueri, ex suppositione. Et addit quomodo : Cires quidem enim sunt pueri, sed imperfecfi. Sed quia cum tenporibus mutantur civitates et civilitates, sicut in ante habitis dictum est, ideo dicit quod de istis aliter est nunc, quam fuerit apud Antiquos. Et hoc est: In antiquis quidem igitur temporibus idem erat servum quod banaosum et peregrinum, id est, banausi et peregrini antiquitus censebantur jure servorum, quod adhuc apud quosdam est.
b Unde subdit, Propter quod multi tales, et nunc. Hoc tamen non est secundum optimam politiam : et ideo subdit : Optima autem civitas non faciet banausum civem. Et ratio hujus est, quia servilibus operationibus et civilibus urbanitatibus simul intendere non potest. Si autem et hic civis, supple, aliquo modo dicatur secundum quid et non simpliciter, tunc in optima civitate non attribuitur vi virtus civis quae supra dicta est. Et
hoc est : Sed civis virtutem quam diximus, dicendum non omnis, supple, esse qui aliquo modo civis est, neque liberi solum, supple, est talis civis virtus. Et hujus causa est, quia etiam quidam liberi coguntur propter paupertatem servilibus intendere. Et hoc est sequitur : Sed quicumque operibus necessariis sunt dimissi, id est, absoluti, et in tantum habentes quod operibus necessariis non oportet intendere. Et hoc innuit subdens : Necessarium autem, id est, illi de numero necessariorum, scilicet qui necessariis operibus intendunt, qui quidem uni ministrantes talia, supple, sunt, servi, supple, ad unius servitium deputati, et inde sunt servi dicti, scilicet a serviendo : qui autem communiter, supple, talibus operibus intendunt in civitate, sunt banausi et mercenarii.
c Et ex hoc jam incipit manifestari solutio, ibi, Manifestum autem hinc, id est, ex hoc, parum considerantibus, quomodo habet de ipsis,id est, utrum tales cives sint, vel non. Et ponit rationem, ibi, Ipsum enim apparens quod dictum est, scilicet in praehabitis de distinctione politiarum, facit evidens, scilicet quod nunc quaeritur. Et subdit : Quoniam enim plures sunt politiae et species civis, necessarium esse plures,et maxime subditi civis, scilicet civis illius qui subjectorum operibus deputatus est.
Deinde cum dicit, Quare in aliqua quidem, etc. ex hoc concludit solulionem dicens: Quare in aliqua quidem politica necessarium esse banausum et mercenarium cives, sicut in democratia et timocratia. In aliquibus autem, supple, politiis, impossibile. Et dat exemplum, ibi, Puta si qua est politia quam vocant aristocratiam, et in qua secundum virtutem dantur honores, et secundum dignitatem, supple, in illa impossibile esse cives banausos et mercenarios: et ponit rationem, ibi, Neque enim possibile est exhibere quae virtutis viventem vita banausa vel mercenaria. Et intelligit de virtute
<--- Page Split --->
publica, quae est justitia publica, et pruddentiale quae dirigit negotia communia civitatis secundum aliquem principatum, et de fortitudine militante pro Republica. Privatas tamen virtutes secundum quod virtus est ordinalio vel ordo passionum et operationum, tales personae habere possunt, sicut et ipse in primo docuit, ubi dixit quod servus habet aliam virtutem quam servi, in quantum homo est. In oligarchiis autem, quae sunt principatus paucorum, mercenarium quidem non contingit esse civem. Et hujus dat rationem, ibi, Ab honorabilitatibus enim longis participationes principatuum : quia non dantur nisi honestis personis : mercenarius autem intendit servilibus, et ideo virtutem civis quae est participare principatu consiliativo et judicativo in urbanitate oligarchica attingere non potest : banausum autem contingit, supple, esse civem in oligarchia. Et ponit rationem, ibi, Ditantur enim multi artificum, inter quos etiam ditantur banausi. Unde cum oligarchia sit principatus paucorum et divitum, erunt in ea cives participantes principatum oligarchum.
d Deinde cum dicit, In Thebis autem lex erat, etc. qua vero necessitate talibus aliquando detur jus civium, determinat, et dicit : In Thebis autem lex erat, eum qui decem annorum, supple, spatio, non abstinuisset a foro, ad quod veniunt mercenarii, et operibus etiam banausicis, non participare virtute, supple, civis. In multis autem politiis contrahitur, supple, tempus, et forte in breviori tempore eis jus civis et dignitas addicitur, et peregrinorum lex, supple, etiam contrahitur, et variatur in diversis politiis. Et ostendit qualiter, ibi, Qui enim ex matre cive est, in quibusdam democratiis civis est : eodem autem modo habent, scilicet in quibusdam civitatibus, et quae circa spurios apud multos, scilicet quod post aliquod tempus datur eis jus legitimorum civium. Qua autem necessitate hoc fiat,
subdit, ibi, Attamen quoniam propter indigentiam legitimorum civium faciunt cives tales, non sunt simpliciter cives. Et subdit rationem, ibi, Propter paucitatem enim hominum, supple, civitatem habitantium, sic utuntur legibus, id est, talibus legibus, defectum habentes turbae, civium scilicet. Et ostendit quomodo processu temporis hoc invaluit, ibi, Paulatim eligunt eos, scilicet in cives, qui ex servo primum vel serva, deinde eos qui ex mulieribus, supple, solutis, sicut spurios : tandem autem solum eos qui ex amobus ipsis, supple, civibus, patre scilicet et matre, cives faciunt.
e Deinde cum dicit, Quod quidem igitur species, etc. subdit epilogum omnium dictorum in tribus capitulis hujus tertii, et dicit : Quod quidem igitur species plures civis, manifestum ex his : et quod dicitur maxime civis, qui participat honoribus : hoc enim etiam patet ex secundo capitulo, ubi egit de virtute civis. Et hoc confirmat per Homerum, dicens : Sicut et Homerus poetizavit, ac si quemdam inhonoratum, vilem scilicet, post exsurgentem, supple, per divitias diceret honoratum civem. Sed quia talia occultantur propter verecundiam sic exsurgentium, ideo subdit : Sed ubi quod tale occultum est, gratia deceptionis cohabitantium est : verecundum enim esset coram illis. Et ponit rationem, ibi, Sicut advena enim est, qui honoribus non participat, civilibus scilicet.
f Et subjungit epilogum, ibi, Utrum quidem alteram vel eamdem ponendum, supple, virtutem, secundum quam vir bonus est et civis studiosus, palam, quia alicujus quidem civitatis idem est, scilicet quod est virtus civis studiosi et viri boni : alicujus autem alius, et ille autem, scilicet cujus idem est virtus civis et boni hominis, non omnis, sed qui civis et dominus, supple, est, vel potens esse dominus, vel secundum se, vel cum aliis
<--- Page Split --->
curæ communium. De illo autem habitum est in praecedenti capitulo, quod
eamdem habet virtutem cum bono viro.