CAPUT II.

Utrum boni viri bonique civis eadem sit virtus ?

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a His autem quae dicta sunt, habitum est considerare, utrum eamdem virtutem boni viri, et civis studiosi, vel non eamdem? At vero, siquidem oportet sortiri inquisitione eam quae civis, typo quodam primo sumendum. Sicut igitur nauta unus aliquis communium est, ita et civem dicimus : nautarum autem quamvis dissimilium existentium potentia (hic quidem enim est remigator, hic autem gubernator, hic autem prorarius, hic autem aliam quamdam talem habens denominationem), palam quod diligentissima uniuscujusque ratio propria virtutis erit. Similiter autem et communis quaedam congruit omnibus. Salus enim navigationis opus est ipsorum omnium : hoc enim desiderat unusquisque nautarum. Similiter igitur civium quamvis dissimilium existentium, opus est salus communitatis : communitas est autem politia : propter quod quidem necessarium est esse civis vitutem ad politiam. Siquidem igitur sunt plures politiae species, palam quod non contingit studiosi civis unam esse virtutem perfectam. Bonum autem virum dicimus esse secun-

His vero quae nunc dicta sunt, consequens est videre, utrum eadem sit virtus boni viri, et boni civis, vel non eadem? Atqui si hoc est perquirendum, prius de virtute civis sub compendio videre oportet. Ut igitur nauta unus aliquis est eorum qui sunt in communi societate, ita et civem dicimus : nautarum vero quamquam dissimiles sint secundum potentiam (nam alter est remex, alter gubernator, alter proram dirigens, alter alteram hujusmodi appellationem habens), patet quod expressivus uniuscujusque sermo proprius erit illius virtutis. Similiter autem et commune quiddam convenit omnibus. Salus enim et conservatio navigantium, commune est omnium opus, ad hoc enim unusquisque eorum intendit. Sic igitur et civibus, licet dissimiles sint, opus est conservatio communis societatis, societas vero est Respublica : quapropter necesse est virtutem esse civis ad Rempublicam. Siquidem igitur plures sunt Rerumpublicarum species, patet non esse recipiendum, ut studiosi civis una sit virtus eaque perfecta. At viri boni perfecta est virtus.

<--- Page Split --->

dum virtutem perfectam. Quod quidem igitur contingit civem existentem studiosum, non possidere virtutem secundum quam est studiosus vir, manifestum.

Quod igitur fieri possit, ut civis studiosus non possideat virtutem illam per quam dicitur vir bonus, manifestum est.

b Quin imo, et secundum alium modum est, dubitautes venire ad eamdem rationem de optima politia. Si enim impossibile ex omnibus studiosis existentibus esse civitatem, oportet autem unumquemque secundum ipsum opus benefacere, hoc autem a virtute : quoniam impossibile similes esse omnes cives, non utique erit virtus una civis et boni viri. Eam quidem enim quae studiosi civis oportet omnibus inesse : sic enim optimam necessarium esse civitatem : eam autem quae viri boni, impossibile, si non omnes necessarium bonos esse eos qui in studiosa civitate cives.

Quin etiam et alio modo inquirentibus, devenire licet ad eamdem rationem circa optimam Rerumpublicarum. Nam si impossibile est ex omnibus studiosis esse civitatem, et oportet singulos opus suum benefacere, hoc autem a virtute, sit vero impossibile similes esse cives omnes, nequaquam una esset virtus civis, et viri boni. Nam virtutem studiosi civis omnibus esse oportet, sic enim optima foret civitas utique, at viri boni virtutem impossibile est omnibus esse, nisi necessarium sit in studiosa civitate cives omnes esse viros bonos.

c Adhuc quoniam ex dissimilibus est civitas, sicut animal mox est ex anima et corpore, et anima ex ratione et appetitu, et domus ex viro et muliere, et possessio ex domino et servo : eodem modo et civitas ex omnibus iis, et adhuc ex aliis dissimilibus speciebus consistit : necesse non unam esse civium omnium virtutem, sicut neque chorizantium summi et adstantis. Quod quidem igitur non eadem, manifestum ex iis.

Praeterea cum ex dissimilibus constet civitas, ut animal ex anima et corpore, anima vero ipsa ex ratione et appetitu, et domus ex viro et uxore, et acquisitio ex domino et servo : eodem modo cum civitas ex his omnibus, ac praeterea ex aliis dissimilibus constet speciebus, necesse est non unam esse civium omnium virtutem, quemadmodum nec chorum agentium supremi et assistentis : quod igitur non eadem simpliciter sit, ex his patet.

d Sed forte erit alicujus eadem virtus civis boni et viri studiosi? Dicimus utique principem studiosum, esse bonum et prudentem : politicum autem, necessarium esse prudentem.

Sed an erit alicujus eadem virtus civis studiosi, et viri boni? Dicimus utique studiosum, in magistratu bonum esse atque prudentem, civilem autem hominem necessarium est esse prudentem.

e Et disciplinam autem mox alteram esse dicunt quidam principis, sicut et videntur regum filii equestrem et bellicam erudiri. Et Euripides ait : « Non mihi quae vana altera, sed quorum civitati opus est : » tamquam sit quaedam principis disciplina. Si itaque eadem principis boni et viri boni, civis autem

Et statim aliam esse disciplinam praesidentis aiunt quidam, ut patet in Regum filiis qui ad equestrem bellicamque disciplinam in adolescentia erudiuntur. Et Euripides inquit : « Non mihi speciosa, sed ea quorum civitas indiget, » tamquam sit praesidentis disciplina quadam. Si autem est eadem virtus regentis

<--- Page Split --->

est, et qui subditus; non eadem utique erit simpliciter civis et viri, alicujus tamen, scilicet potentis principari solius civis: non enim eadem principis et civis: et propter hoc Jason ait esurire quando non tyrannisat, tamquam nesciens idiota esse.

boni, ac viri boni, civis autem est, et qui regitur, non eadem virtus simpliciter esset civis, et viri boni, sed tamen cujusdam civis, non enim eadem virtus est regentis, et civis. Et ob hoc forsan Jason inquit graviter se ferre si non regnaret, quasi nesciret privatus esse.

f At vero laudatur posse principari, et subjici, et probati civis virtus est posse principari et subjici bene. Si igitur eam quidem quae boni viri ponimus principativam, eam autem quae civis, ambo, non utique erunt ambo laudabilia similiter.

Sed nihilominus laudandum est posse imperare, et parere, ac præclari civis virtus est posse præesse, et subesse laudabiliter. Si ergo virtutem boni viri posuimus præsidentem, civis autem utramque, non utique forent ambæ similiter laude dignæ.

g Quoniam igitur aliquando videtur utraque, et non eadem oportere principem discere, et subditum : civem autem ambo scire, et participare ambobus ; et hinc utique considerabit aliquis. Est enim principatus despoticus : hunc autem quæ circa necessaria dicta scire facere principem,non necessarium,sed uti magis,alterum autem servile: dico autem alterum posse et servire ministerialibus actionibus. Servi autem species plures dicimus : actiones enim plures, quarum unam partem tenent manuales : isti autem sunt, sicut et nomen significat ipsos, qui vivunt de manibus in quibus banausus artifex est. Propter quod apud quosdam non participabant principatus antiquitus artifices, antequam fuisset populus extremus. Opera quidem subditorum sic non oportet bonum neque politicum, neque civem bonum addiscere, nisi quandoque gratia opportunitatis sibi ad seipsum. Non enim adhuc accidit fieri hunc quidem despotem, hunc autem servum. Sed est quidam principatus secundum quem principatur similibus genere, et liberis : hunc enim dicimus esse civilem principatum, quem oportet principem subditum addiscere, velut equestribus principari eum, qui inter illos subditus fuit, et exercitum ducere in exercitu ductum, et qui ordini præfuit, et insidias disposuit. Propter quod dici-

Cum ergo aliquando videatur utraque, sed non eadem, et eum qui imperat, et eum qui paret, addiscere debere. Civem autem utraque scire, et participare ambarum, quid sequatur deprehendere quis potest? Est enim præsidentia dominativa, hanc vero in his quæ necessaria vocantur scire facere, nequaquam necessarium est ei qui præsidet, sed uti magis, alterum vero servile est : dico autem alterum posse exhibere eadem ministeria. Servorum autem species plures, cum sint ministeria plura, quorum partem unam obtinent manuales. Hi sunt, ut nomen significat, qui ex manibus vivunt, in quibus sunt opifices. Quapropter apud quosdam antiquitus hujusmodi homines excludebantur a Reipublicæ honoribus, antequam populus extremus fieret. Hæc igitur opificia eorum qui ita subsunt, neque rectorem discere oportet, neque eum qui in Republica versatur : neque bonum civem, nisi fortasse quandoque suiipsius privatim gratia : non enim amplius contingeret esse alteram dominum, alterumservum : sed est præsidentia quædam, per quam præest similibus genere, et liberis hominibus, et hanc dicimus esse civilem præsidentiam, quam eum qui præest, didicisse parendo oportet, ceu præfectum equitum esse, cum ipse prius sub alio fuerit, et exercitum ducere, cum ipsius in exercitu per inferiores militiae

<--- Page Split --->

ur, et hic bene, quod non est bene principari eum, qui non sub principe fuit.

gradus ductus sit. Quamobrem recte dicitur, neminem bene imperare posse, qui non ipse prius sub imperio fuerit.

h Horum autem virtus quidem altera. Oportet autem civem bonum scire, et posse principari, et subjici : et haec virtus civis, scire principatum liberorum ad utraque : et boni etiam viri ambo, et si altera species temperantiae, et justitiae principativae. Etenim subjecti quidem, liberi autem boni, palam quia non una utique erit virtus, puta justitia, sed habens species secundum quas principabitur et subjicietur. Sicut enim viri et mulieris alia temperantia et fortitudo : videbitur enim utique timidus vir esse, si sic fortis fuerit sicut mulier fortis, et mulier loquax, si sic ornata fuerit, sicut vir bonus. Quoniam et oeconomia altera viri et mulieris : hujus quidem enim acquirere, hujus autem servare opus est. Prudentia autem principis propria virtus sola : alias enim videtur necessarium esse vel conveniens subditorum et principum. Subditi autem non est virtus prudentia, sed opinio vera : sicut enim fistularum factor subjectus, princeps autem fistulator quia utitur. Utrum quidem igitur eadem virtus viri boni et civis studiosi, vel altera, et quomodo eadem, et quomodo altera, manifestum ex iis.

Sed horum diversa est virtus, et oportet bonum civem scire, ac posse praeesse et subesse. Et haec est virtus civis, scire recte se habere in utraque parte, et boni viri quidem in utraque, quamquam alia est species ejus prudentiae et justitiae quae praest : nam ejus qui subest, ac si liber sit, non una profecto virtus esset, ut puta justitia alia, species habere, cum praest, alias cum subest. Quemadmodum viri et mulieris alia temperantia, et fortitudo. Nam videretur utique timidus esse vir, si ita fortis esset ut femina fortis, et mulier inhonesta videretur, si sic honesta foret ut vir honestus. Administratio quoque domus, alia mulieris, alia viri. Nam viri est acquirere, mulieris servare. Prudentia vero propria virtus est praesidentis. Nam caetera quidem virtutes videntur communes, tam eorum qui praesunt, quam eorum qui subsunt. At prudentia non est virtus ejus qui subest, sed opinio vera. Qui enim subest, ut is est qui fistulam facit : qui vero praest, ut is qui utitur fistula. Utrum igitur eadem sit virtus viri boni, et civis studiosi, vel alia, et quomodo eadem, et quomodo alia, ex his patet.

COMMENTARIUS IN CAP. II.

In hoc secundo capitulo inquirit utrum eadem sit virtus civis et boni hominis. Secundo movet dubitationem circa hoc et determinat, scilicet in sequenti capitulo, ibi (cap. 3, a), Circa civem autem, etc.

Prima pars dividitur in quatuor, in quarum prima ostendit, quod non est eadem virtus civis et boni hominis uni-

versaliter. In secunda solvit quamdam dubitationem quae videtur esse instantia, ibi, (litt. d), Sed forte erit alicujus, etc. In tertia determinat qualiter servi et ministerialis se habent ad civilem principatum, ibi (litt. g, circa initium), Dico autem alterum posse, etc. In quarta ostendit, quod non bene principatur civiliter, qui subjectus principi in subjectione et obedientia principari non didicit, ibi (litt. g, circa medium), Sed est quidem principatus, etc. Ad primum adducit quatuor rationes. Prima incipit in principio capituli.

<--- Page Split --->

Secunda, ibi (litt. a, circa finem), Siquidem igitur sunt plures, etc. Tertia, ibi (litt. b), Quin imo et secundum alium modum, etc. Quarta, ibi (litt. c), Quoniam ex dissimilibus est civitas, etc.

In prima ratione tria facit. Primo enim movet quaestionem. Secundo dicit quid exigitur ad determinationem, ibi (litt. a, circa initium), At vero siquidem, etc. Tertio ponit simile, et concludit propiositum, ibi (litt. a, circa finem), Siquidem igitur sunt civis plures politiæ, etc.

a Dicit ergo primo : His autem quæ dicta sunt, habitum, id est, consequens est considerare utrum eamdem virtutem, supple, ponendum sit, boni viri et civis studiosi, vel non eamdem ? Ratio quastionis est, quia, sicut dixit in II Ethicorum, virtus est extremum in bono, licet sit in mediateate quoad operationem et passionem quoad nos determinata ratione : et ideo omnis habitus quo perficitur homo secundum partem intellectivam vel operativam, necesse est quod habeat aliquid summum et extremum in bono ad quod perficit : et cum habitus illi secundum officia et operationes differant, necesse est etiam quod virtus differat. Et hoc est : « Sicut in membris hominis quia necesse est aliam esse virtutem oculi, aliam manus, aliam pedis. Virtus autem boni hominis est, quia disponit ad actum felicitatis secundum prudentiam, eo quod, sicut dicitur in primo Ethicorum, bonum hominis felicitas est : nec habet prudentiam perfecte, ut dicit in quarto, qui non habet omnem virtutem. »

At vero, siquidem oportet hoc sortiri inquisitione, id est, rationis investigatione, eam quæ civis, supple, virtutem, typo quodam primo sumendum. Tota enim ista scientia typica est et typo et signis tradenda : quia demonstratio in ea haberi non potest, sicut nec in rhetoricis. Et statim supponit typum a simili suuptum ad negativam partem quaestionis, ibi, Sicut igitur nauta unus aliquis communium est : multa enim sunt opera na-

vigationis, omnia ordinata ad ipsius navigationis finem, qui est salus navis et directio, quibus omnibus præest unus nauta qui perfectus est secundum virtutem navigandi, quem Calypsum nominat in II Ethicorum, et particulares ministri sunt sub illo secundum particulares potentias, navigationi subministrantes. Et hoc est : Sicut igitur nauta, etc., ita et civem dicimus, supple, perfectum ad actum civilitatis. Nautarum autem quamvis dissimilium existentium potentia. Et ostendit quomodo dissimilium, ibi, Hic quidem enim est remigator, impellens scilicet navim per motum remi, hic autem gubernator, scilicet dirigens per gubernaculum, hic autem prorarius, scilicet removens proram ab occurrentibus oppositis, hic autem aliam quamdam talem habens denominationem, a puppi scilicet vel carina : palam, quod diligentissima uniuscujusque ratio, propria virtutis erit : sicut enim si diligenter accipiantur et subtiliter, diversæ sunt potentiae propriæ prorarii, remigatoris et gubernatoris ad actus : ita necesse est quod ultima in bono uniuscujusque potentiae et actus sint diversa, et illa sint virtutes eorum : sed quia haec ordinantur ad unum, ideo subdit : Similiter autem et communis quadam congrue omnibus. Salus enim navigationis opus est ipsorum omnium. Et ponit rationem, ibi, Hoc enim desiderat unusquisque nautarum, supple, in quocumque sit officio : unde ad illud est virtus omnium. Et adaptat : Similiter igitur civium quamvis dissimilium exstentium in diversis officiis, opus est communitatis, supple, unum, quod communitas salva sit. Et hujus dat rationem, ibi, Communitas autem est politica : propter quod quidem necessarium est esse civis virtutem ad politiam ordinatam, sicut nautalum ad salutem navis.

Ex his concludit propositum, ibi, Siquidem igitur sunt plures politiæ species, palam quod non contingit studiosi civis unam esse virtutem perfectam, sed alia et alia erit secundum gradum civilitatis. Bo-

<--- Page Split --->

num autem virum dicimus esse secundum virtutem perfectam ad hominis bonum quod est felicitas. Ex his infert propositum: Quod quidem igitur contingit civem existentem, studiosum scilicet secundum rationem civilitatis, non possidere virtutem secundum quam est studiosus vir, manifestum, scilicet est.

b Deinde cum dicit, Quin imo et secundum alium modum, etc. ponit ad idem secundam rationem, et dicit: Quin imo et secundum alium modum est, id est, contingit dubitantes venire ad eamdem rationem de optima politica. Et ponit eam, ibi, Si enim impossibile est ex omnibus studiosis existentibus esse civitatem, oportet autem unumquemque secundum ipsum opus benefacere : hoc enim a virtute, supple, propria est quod unusquisque opus suum bene faciat. Ex hoc arguit, ibi, Quoniam impossibile similes esse omnes cives. Probatum enim est in primo, quod civitas nisi sit in ea sufficiens communicatio, in omnibus non est perfecta : non utique erit virtus una civis et viri boni. Et explanat, ibi, Eam quidem enim quae est studiosi civis, supple, virtutem, oportet omnibus inesse, id est, unicuique secundum suum officium sibi competit. Eam autem, supple, virtutem quae viri boni, supple, ad felicitatem, impossibile est, si non omnes necessarium bonos esse, scilicet virtute morali, qui in studiosa civitate cives. Et hoc esse non potest, quia non omnes possunt studere virtuti morali et operibus civilibus intendere.

c Deinde cum dicit, Adhuc quoniam ex dissimilibus est civitas, sicut animal ex anima et corpore, et anima ex ratione et appetitu, et domus ex viro et muliere, et possessio ex domo et servo : eodem modo et civitas ex omnibus his et adhuc ex aliis dissimilibus speciebus. Et vult quod inferatur, quod sicut omnia quae ex dissimilibus speciebus in officiis componuntur, diversas habent virtutes, id est, ul-

tima potentiarum in bono secundum officia et gradus officiorum in quibus sunt: ita civis et bonus homo diversas habeant virtutes. Et hoc est : Necesse est non unam civium omnium esse virtutem, sicut negue chorizantium summi, qui ultimum in symphonia chorizantium attigit, et adstantis. Adstans dicitur qui imitatur eum. Sicut enim ante dixit, in symphiniiis secundum diversam compositionem melodiarum diversae virtutes sunt : et ita sunt in politiis.

Et infert conclusionem generalem ex omnibus his, ibi, Quod quidem igitur non eadem, supple, virtus sit civis et boni viri, manifestum ex his, scilicet est.

d Deinde cum dicit, Sed forte erit, etc. ponit instantiam quamdam quae videtur occurrere, et solvit eam. Et ratio instantiae est : quia prudentia quae potissima virtutum est, est virtus boni viri,sine qua vir bonus esse non potest, et sine qua etiam civis esse non potest : ergo eadem erit virtus civis et boni viri, ut videtur, et sic habere instantiam doctrina praeinducta. Responsio autem solutionis est,quod prudentia quam habet civis ad officium civilitatis, est prudentia sive disciplina quaedam et ad quaedam : prudentia autem quae est virtus boni viri, simpliciter est ordinatrix passionum et operationum, in quibus est moralis virtus : et ideo prudentia civis et boni viri non unius et ejusdem rationis secundum rationem virtutis : propter quod etiam quae videbatur instantia, non est : et sic remanet generalis veritas praeinducta doctrinae. Et hoc est quod intendit in residua parte capituli per totum. Dicit ergo movendo instantiam, Sed forte erit alicujus eadem virtus civis studiosi et viri studiosi? Et hoc ipso quod dicit forte, notat non esse instantiam nisi secundum apparentiam. Et subdit : Dicimus utique principem studiosum esse bonum et prudentem : princeps autem civis est : et sic videtur prudentiam esse unam virtutem civis et boni viri. Et addit ulterius : Politicum au-

<--- Page Split --->

tem necessarium esse prudentem, supple, dicimus : et sic videtur quod sit una virtus politici et boni viri.

e Et statim subdit solutionem, ibi, dicens : Et disciplinam autem mox alteram esse dicunt quidam principis, supple, et boni viri : et sic nulla erit instantia. Et hoc probat per exemplum, ibi, Sicut et videntur Regum filii, scilicet qui in principatu succedere debent, equestrem et bellicam erudiri. Et haec est disciplina quaedam, non ea quae est prudentia virtus boni viri. Et confirmat per Euripidem poetam, ibi, Et Euripides ait : « Non mihi quae vana altera, supple, disciplina sit, sed quorum civitati opus, » id est, de quacumque alia disciplina non curo, sed de illa sola quae utilis est civitati. Et hoc exponit subdens quod hoc dicit Euripides, Tamquam sit quaedam principis disciplina propria. Et ex hoc concludit, ibi, Si itaque eadem principis boni et viri boni, supple, dicitur esse virtus, civis autem est et qui subditus, non eadem utique erit, supple, virtus simpliciter civis et viri, supple, boni, id est, ex praenducta instantia non sequitur quod eadem sit virtus civis et viri boni simpliciter, sed quod quaedam disciplina sit cujusdam civis sicut principis, quae secundum aliquid habet rationem prudentiae. Et hoc est quod sequitur statim : Alicujus tamen, scilicet potentis principari solius civis, id est, civis talis qui potest principari, et non simpliciter civis. Non enim, supple, eadem est virtus principis et civis simpliciter. Cujus ratio est, quia non omnis civis est princeps, licet ut prehabitum est, omnis civis ex ipsa civilitate possit participare principatum consiliativum et judicativum. Et hoc confirmat per Jasonem poetam, ibi, Et propter hoc Jason ait esurire quando non tyrannizat, tamquam nesciens idiota esse, supple, non principando. Et intendit dicere quod esurit, id est, deficit et destituitur tamquam fame, id est, desiderio bonorum virorum civitas, quando tyranni principan-

tur in ea, et idiotae, hoc est, rusticani qui nusquam subjici didicerunt in aliqua civilitate. Et hoc est quod dicit Horatius, quod « fugere ultra Sauromatas hinc libet, quando de moribus disponendis se intromittunt, qui de moribus numquam curaverunt. » Et est dictum Gregorii, quod « qui subesse non didicit, praeesse minine novit ».

f At vero laudatur posse principari et subjici, et probati civis virtus est posse principari et subjici bene. Et ex his concludit, quod non ejusdem rationis prudentia est civis et boni viri, dicens : Si igitur eam quidem, scilicet prudentiam et virtutem, quae boni viri, ponimus principalivam, quia ex cardinali virtute homo efficitur dignus principatu : eam autem quae civis, supple, prudentiam et virtutem, ambo, scilicet ad subjici et principari, sicut dictum est, non utique erunt ambo laudabilia similiter : multo enim laudabilior prudentia boni viri quae facit dignum principatu, et est prudentia simpliciter respectu prudentiae cujusdam civis, quae non est prudentia nisi quaedam : et sic iterum non valet instantia.

g Et hoc est quod concludit subdens : Quoniam igitur aliquando videtur utraque, id est, subtiliter consideratur, et non eadem oportere principem discere et subditum, civem autem ambo scire, supple, oportet et participare ambobus. Et hoc est : Et hinc utique considerabit aliquis, scilicet quod non instantia est quae inducta est pro instantia. Et subdit rationem considerationis : Est enim principatus, supple, quidem despoticus, id est, dominalis, de quo in primo libro satis dictum est, quomodo ad oeconomiam pertinet, et qualiter ille principatus differt in domino et servo per prudentiam : hunc autem, scilicet despoticum principatum, quae circa necessaria dicta, ad usum domus scilicet, scire facere,supple, servum, principem, non necessarium, sci-

<--- Page Split --->

licet scire facere, sed uti magis : dominus enim utitur, et servus perficit ministerium. Et subdit : Alterum autem servile, supple, facit despotica : unde despotica dominum docet uti servis et servum servire : et sic in uno eodemque communicant dominus ut imperans, et servus ut perficiens.

Et exponit quid sit servire, ibi, Dico autem alterum posse, scilicet servum, et, id est, etiam servire ministerialibus actionibus, quibus, sicut in primo dictum est, dominus utitur servo. Servi autem species plures dicimus. Hic servos vocat, non eos qui natura servi sunt, sed eos qui servilibus intendunt, etiamsi natura servi non sint : de illis enim quaestio est, utrum cives vel non cives sint. Et subjungit rationem, ibi, Actiones enim plures, supple, serviles sunt, quarum unam partem tenent manuales. Et subdit determinando qui sunt isti : Isti autem sunt, sicut et nomen significat ipsos, qui vivunt de manibus, in quibus, id est, inter quos banausus, id est, coquus fuliginosus et tetrus, artifex est, id est, unus artificum.

Et quia civis nomen est honoris et principatus, cum civis possit participare principatu consiliativo et judicativo, sicut praedictum est, subdit : Propter quod apud quosdam, supple, civiles, non participabant principatus antiquitus, id est, apud antiquos, artifices, antequam fuisset populus, id est, de principatu populi qui democratia dicitur, extremus, id est, de extremo principatu populi, ad quem quilibet de populo potest pertingere. Et subjungit propter quid, ibi, Opera quidem subditorum, supple, sunt : subditorum enim est, opera manualia facere, et non est decens hos principari : sic ad opera manualia non oportet bonum, supple, civem, nequepoliticum, neque civem bonum addiscere, opera scilicet manualia et servilia, nisi quandoque gratia opportunitatis sibi ad seipsum, id est, quando alio artifice non habito indiget ad seipsum : quando enim indiget ad seipsum, non habens alium, oportet quod faciat sibiipsi,

coquinam scilicet et calceum, et sic de aliis. Et subdit rationem, ibi, Non enim adhuc accidit fieri, supple, quando nullum habet, hunc quidem despotem, id est, dominativum, hunc autem, id est, alium, servum : quia nullum servum habentem, oportet esse despotem et servum ad seipsum.

Deinde cum dicit, Sed est quidam principatus, etc. tangit quod in principatu in quo liber principatur, non est ita, et dicit : Sed est quidam principatus, secundum quem principatur similibus genere et liberis : hunc enim dicimus esse civilem principatum, cives enim aeque liberi sunt, quem, scilicet principatum, oportet principem subditum addiscere, ut scilicet ex subjectione sua discat qualiter oporteat eum alios regere. In hoc enim quo ipse subjectus est, discit quomodo ad subjectionem et obedientiam oportet eum alios cogere. Et dat exemplum : Veltut equestribus principari, id est, militibus sive equitibus, eum qui inter eos subditus fuit. Et subdit ad exemplum : Et exercitum ducere in exercitu ductum, et qui ordini præfuit et insidias disposuit : ille enim per experimentum scit, et talia particularia aliter nesciunt. Et probat per antiquum dictum, ibi, Propter quod dicitur et hoc bene, quod non est, id est, contingit bene principari eum qui non sub principe fuit.

h Et ex omnibus his revertitur ad propositum, ibi, Horum autem virtus quidem altera, scilicet principantis et subjecti. Jam enim habitum est quod uniuscujusque virtus est secundum proprium officium extremum in bono.

Deinde revertitur ad propriam virtutem civis, ibi, Oportet autem bonum civem scire et posse principari et subjici : et haec virtus civis, scire principatum liberorum ad utraque, id est, subjici et principari : et boni etiam viri, supple, est scire ambo, scilicet jam dicta, quamvis alio et alio modo. Et ostendit quomodo, ibi, Etsi altera species, id est, quamvis altera spe-

<--- Page Split --->

cies, supple, sit temperantiae et justitiæ principativæ : etenim subjecti quidem, liberi autem boni, palam quia non utique una erit virtus, puta justitia, sed habens species, supple, diversas, secundum quas principabitur et subjicietur. Et vocat spe- cies Aristoteles hic modos : alius est enim modus secundum quem subjectus debitum reddit principi, et alius secun- dum quem princeps tenetur regere subdi- tum. Et dat simile : Sicut enim viri et mulieris alia temperantia et fortitudo. Et ostendit quomodo alia, ibi, Videbitur enim utique vir timidus esse, si sic fortis fuerit sicut mulier fortis : et similiter loquax mulier, supple, videbitur, si sic ornata fuerit, modestia scilicet loquela, sicut vir bonus, cujus est loqui pro necessariis do- mus. Unde in praecedentibus habitum est, quod ornamentum mulieris tacitur- nitas est. Et probat per aliud simile, ibi, Quoniam et economia altera viri et mu- lieris, id est, dispensatio domus. Et os- tendit quomodo diversa, ibi, Hujus qui- dem, scilicet viri, acquirere, supple, est cconomica prudentia: hujus autem, scili- cet mulieris servare, opus est : unde pru- dentia viri est acquirere, mulieris autem conservare. Unde ad idem referuntur prudentia viri et mulieris. Unde Hora- tius :

Deinde cum dicit, Prudentia autem principis, etc. revertens ad propositum ostendit quae sit propria virtus principis, et dicit : Prudentia autem principis est virtus sola : ille enim tenetur et sibi et subditis providere. Isa. 37. Non eritis quasi insipiens princeps. Alias enim, supple, virtutes, videtur necessarium esse communes : vel conveniens, alia littera, id est « utile » subditorum et principium, scilicet fortitudinem, temperantiam et justitiam. Subditi autem non est virtus providentia, scilicet qua provideat quid faciendum sit, sed opinio vera, ut scilicet opinetur omnia vera quae prudenter providet princeps. Et de hoc dat simile, ibi, Sicut enim fistularum factor subjectus, supple, sequitur fistulatorem et supponit vera quae fistulat, princeps autem fistulator, id est, quia ducit harmonias fistularum et utitur inferioribus ad finem fístularum et harmoniam : ita, supple, est in his : princeps enim utitur omnibus subjectis ad finem communicationis civitatis.

Deinde subdit totius capituli epilogum, ibi, Utrum quidem igitur eadem virtus boni viri et civis studiosi, vel altera, et quomodo eadem, et quomodo altera, manifestum ex his.

<--- Page Split --->