CAPUT IV.

De prima civitatum origine, deque imperiorum discrimine.

ANTIQUA TRANSLATIO.

LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.

a Quoniam autem hæc determinata sunt, quod post hæc considerandum, utrum unam ponendum politiam, vel plures; et si plures, quæ et quot, et differentiæ quæ sunt ipsarum?

b Est autem politia ordo civitatis aliorum principatuum, et maxime dominantis omnium. Dominans quidem enim ubique est politeuma civitatis: politeuma autem est politia : dico autem, puta in democraticis quidem dominans populus, pauci autem e contrario in oligarchiis. Dicimus et politiam alteram esse eorum: eumdem autem hunc sermonem dicemus de aliis.

His ita determinatis, videndum jam est, utrum una sit Respublica an plures : et si plures, quæ et quot, et quænam differentiæ earum sint ?

Est autem Respublica ordinatio civitatis, et circa magistratus alios, et maxime circa id quod summam in civitate habeat auctoritatem, et sic principalissimum. Principalissimum autem est id quod ubique gubernat et regit civitatem, ceu in populari quidem populus, in paucorum vero potentia pauci. Diximus autem et Rempublicam aliam esse ab istis, eodemque modo dicemus de aliis.

c Supponendum itaque primo, cujus gratia constituta est civitas, et principatus species quot, ejus qui circa hominem, et circa communionem vitæ.

Supponendum est primo cujus gratia civitas sit constituta, et quot sint gubernandi species, circa hominem, et circa vitæ societatem.

d Dictum est autem in primis sermonibus, in quibus de œconomia determi-

In superioribus libris, ut de gubernatione rei domesticæ, ac de domino, et

<--- Page Split --->

natum est, et de despotica, quod natura quidem est homo animal civile : propter quod et nullo indigens ejus, quae ab invicem politiae appetunt convivere. Quin imo et communiter conferens colligit in quantum adjacet unicuique pars, ut vivatur bene. Maxime quidem igitur hoc est finis et communiter omnibus et sigillatim. Conveniunt autem et ad vivere gratia ipsius, et continet politicam communionem : forte enim inest aliqua boni particula, et secundum ipsum vivere solum, si non diris secundum vitam excedatur valde. Palam autem, quod perseverant multa mala sustinentes multi hominum inviscati ad vivere, tamquam existente quodam solatio in ipso, et dulcedine naturali.

servo determinavimus, dictum est natura hominem esse civile animal, ex quo fit, ut si etiam nihil indigeant mutuo auxilio, nihilominus affectent vitae societatem. Quin etiam et communis utilitas conjungit eos, in quantum confert singulis partem bene vivendi. Maxime igitur hic est finis, et publice omnibus, et privatim. Congregantur etiam ipsius vitae gratia : forsan siquidem inest sibi aliqua particula honesti, et continet civilem societatem etiam vivendi gratia solum, si non molestiae in vita admodum exsuperent. Patet autem quod tolerant homines multa aspera propter vivendi cupiditatem, ut existente in eo quadam naturali dulcedine.

e At vero principatus secundum dictos modos facile dividere: etenim in extrinsecis sermonibus determinavimus de ipsis saepe. Despotia quidem enim quamvis sit idem conferens secundum veritatem ei qui natura servus, et ei qui natura despotes, tamen principatur ad conferens despotis nihilominus : ad id autem quod servi, secundum accidens. Non enim contingit corrupto servo salvari despotiam. Principatus autem procurum, et mulieris, et totius domus, quem utique vocamus economicum, vel subjectorum gratia est, vel alicujus communis amborum, secundum se quidem subjectorum. Ut videmus et alias artes, puta medicinalem et exercitativam : secundum accidens autem et utique ipsorum erunt : nihil enim prohибet exercitia docentem pueros aliquando esse et ipsum eorum qui exercitantur, sicut gubernator est semper unus nautarum. Puerorum quidem igitur exercitator vel gubernator considerat subjectorum bonum : quando autem unus horum fuerit, et ipse secundum accidens participat utilitates : hic quidem enim nauta, hic autem sic unus eorum qui exercitantur, cum sit puerorum exercitator.

Atqui et modos imperii facile est dividere cum saepe sit de his a nobis in externis sermonibus determinatum. Dominatio enim licet revera utilis existat natura servo, et natura domino : nihilominus imperat pro domini utilitate, pro utilitate autem servi contingenter. Neque enim fieri potest, ut servo deficiente, servetur dominatio. Filiorum vero imperium, et uxoris, et domus totius, quam vocamus rei familiaris gubernationem, aut gratia est eorum qui gubernantur, aut gratia alicujus, quod sit utrisque commune. Gratia eorum qui gubernantur, ut videmns et alias artes, ceu medicinam et gymnasticam, illorum quibus imperatur utilitatem quaerere: contingenter tamen et eorum qui praecipiunt, esse potest : nihil quippe vetat magistrum ipsum gymnasii esse unum eorum qui exercentur, quemadmodum gubernator semper est unus ex his qui sunt in navi. Magister igitur gymnasii, et gubernator considerant semper eorum utilitatem quos gubernant : sed quando horum unus est, per accidens ipse quoque suscipit utilitatem, hic quidem nauta, ille autem unus eorum qui in gymnasio exercentur.

<--- Page Split --->

f Propter quod et politicos principatus quando fuerint secundum æqualitatem civium constituti, et secundum similitudinem, secundum partem dignificant principari, prius quidem qua aptum natum erat dignificantes in parte ministrare, et considerare aliqua : rursum quod ipsius bonum, sicut ipse principans considerabat quod illius conferens. Nunc autem propter utilitates quæ a communibus, ut eas quæ ex principatu, volunt continue principari, veluti si accideret sanos esse semper principantes cum essent ægrotativi : etenim sic forte utique persequerentur principatus.

Quapropter civilia quoque imperia, cum sint secundum æqualitatem civium constituta, et secundum paritatem, vicissim exigunt ea gerere quæ natura fert, censentes invicem munera subire, et considerare vicissim quoddam illius bonum, quemadmodum ille prius dum præesset, consideravit utilitatem istius. Nunc autem ratione commodorum ex Reipublicæ gubernatione provenientium, volunt continua in potestate esse, veluti si semper contingeret magistratum gerentibus ex mala valetudine sanos fieri : nam forsan ita magistratus amplecterentur.

g Manifestum ergo, quod quæcumque quidem politica intendunt, quod communiter conferens, ipsæ quidem rectæ existunt entes secundum id quod simpliciter justum. Quæcumque autem conferens principum solum, vitiatae, et omnes sunt transgressiones rectarum politiarum. Despoticae enim : civitas autem communitas liberorum est.

Constat igitur quod quæcumque Respublicæ ad communem utilitatem intendunt, hæ rectæ sunt secundum simpliciter justum : quæcumque vero ad propriam eorum qui præsunt utilitatem solum, aberrant, suntque omnes rectarum Rerumpublicarum transgressiones et labes : gubernantur enim quasi a dominis. Civitas autem est liberorum societas.

COMMENTARIUS IN CAP. IV.

Hic incipit tractare de politiis, et est secunda pars libri, quæ habet tres partes, in quarum prima determinat de politiis in communi, scilicet in isto capitulo. In secunda enumerat in speciali, ibi, Determinatis autem his, etc. In tertia determinat de quibusdam adjunctis, sicut de dominativo sive de politiarum regno, ibi (cap. 3, a), Habet autem dubitationem quid oportet, etc.

Istud autem capitulum dividitur in quatuor partes, in quarum prima ostendit, quod omnis politia bonum aliquod humanum intendit et commune. In secunda hoc per despoticam, de qua dictum est in primo libro.

ibi (litt. e), At vero principatus dictos modos, etc. In tertia idem probat per artes et scientias, ibi (litt. e, circa medium), Ut videmus et alias artes, etc. In quarta ostendit quod utilitas et bonum politica, licet per se referatur ad communitatem subjectam, tamen etiam per accidens refertur ad bonum ejus qui principatur in politia, ibi (litt. f), Propter quod et politicos principatus, etc.

Circa primum duo facit. Primo movet questionem. Secundo procedit ad eam determinandam, ibi (litt. b), Est autem politia ordo, etc.

a Dicit ergo primo : Quoniam autem haec determinata sunt, scilicet de cive et civitate, quod fuit principium ad istud, quod post haec, supple, secundum consequentiam rationis est in scientia de poli-

<--- Page Split --->

tiis considerandum. Et dicit quod est hoc : Utrum unam ponendum politiam, vel plures : et si plures, quæ et quot : et hæc erit secunda quaestio. Et tertio quæremus, quæ sint differentiæ ipsarum, supple, ad invicem. Et in hoc finietur iste tertius liber.

b Et procedit ad primum, scilicet ad quaestionem determinandam, ibi, Est autem politia ordo civitatis aliorum principatuum. In civitate enim sunt diversi principatus, ut habitum est, scilicet Ephororum, proconsulum qui βούλοι νο- cati sunt in ante habitis, et dignitas praetoria, et senatus, et hujusmodi, quorum omnium ordo per leges justitiæ ad Rempublicam, vocatur politia sive civilitas. Nec est tantum ordo illorum principatuum, sed et maxime dominantis omnium, supple, est ordo. Et ostendit quod hoc pertinet ad politiam, ibi, Dominans quidem enim ubique, id est, in qualibet politia, est politeuma civitatis : politeuma autem est politia : quia sicut habitum est in primo, in omni communicatione est unum principans et alterum subjectum, et in illo referuntur ad idem in quo communicant. Et hoc est quod hic distinguendo subdit, Dico autem, supple, exponendo, puta in democraticis quidem dominans populus : quia, sicut præhabitum est, democratia est principatus populi : pauci autem e contrario, supple, sunt dominantes in oligarchiis : sicut enim dictum est, oligarchia est principatus paucorum et divitum ad utilitatem propriam omnia referentium. Dicimus autem politiam alteram esse eorum : alia enim politia democratia, et alia oligarchia, et aliud dominans in una, et aliud in altera, et ita est in omnibus politiis. Et hoc est : Eumdem autem hunc sermonem dicemus de aliis, scilicet politiis, aristocratia, et regno. In omnibus enim aliud est dominans, aliud subjectum.

c Et quia in omnibus sic est, addit, Supponendum itaque primo, quod civis

est, cujus gratia constituta est civitas, et propter hoc praemisimus de cive, et principatus species, supple, constituta sunt, ejus qui circa hominem et circa communionem vitæ, supple, gratia, propter bonum enim hominis et bonum commune inventæ sunt species principatuum.

d Et de hoc remittit ad primum librum, ibi, Dictum est autem in primis sermonibus , id est, in primo libro, in quibus de economia determinatum est, et de despotica, quod natura quidem homo est animal civile : hoc enim totum præhabitum est in primo libro, capitulo primo. Et hic etiam ponit de hoc signum, ibi, Propter quod, quia natura civile est, et, id est, etiam nullo indigens ejus quae ab iuricem politiæ apprtunt conviver. Et dat ullerius signum, ibi, Quin ino et communiter conferrus, id est, utile ad vitam colligit quilibet homo, in quantum adjacet unicuique pars, vitæ scilicet, quam confert ad communem vitam in civitate, ut vivatur bene. Sicut enim probatum est in primo, perfecta sufficientia non est nisi in collatione omnium pertinentium ad civitatem. Maxime quidem igitur hic est finis, scilicet hominis, et communiter omnibus et sigillatim, id est, singulariter, ut scilicet in communicatione vivatur bene. Et ponit rationem, ibi, Conveniunt enim et ad vivere gratia ipsius, scilicet illius boni quod communiter continet politicam communionem, scilicet gratia talis boni. Et ideo dixit in primo libro, capite primo, quod qui docuit instituere civitatem, maximorum bonorum causa fuit.

Et addit adhuc aliud signum hujus, ibi, Forte enim inest aliqua boni particula, et, id est, etiam secundum desiderium naturale inest omnibus, ut vivant in communicatione, nisi diris vel duris oppressionibus graventur in civitate. Et ostendit subdens: Palum autem, supple, est hoc, quod, id est, quia perseverant

<--- Page Split --->

multa mala sustinentes multi hominem inviscati ad vivere, amore scilicet communitatis, tamquam existente quodam solatio in ipso, scilicet convivere, et dulcedine naturali. Et ideo dicitur Eccle. (iv. 9 et seq.): Melius est duos esse simul quam unum, habent enim emolumentum suae societatis. Si unus ceciderit, ab altero fulcitetur. Vae soli : quia cum ceciderit, non habet sublevantem se. Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo : unus quomodo calefiet ? etc. Et de hoc in primo libro multa dicta sunt.

e Deinde cum dicit, At vero principatus, etc. ostendit quod haec omnia ad communitatem pertinentia, gratia communis boni et utilitatis facta sunt, et dicit : At vero principatus, omnes scilicet, secundum dictos modos facile dividere, supple, est in subjectum et dominativum quod politicum dicitur. Et subjungit rationem, ibi, Etenim in extrinsecis sermonibus determinavimus de ipsis saepe. Extrinsecos sermones dicit sermones primi libri, qui sunt de oeconomi cis, et praeambuli sunt ad politicos sermones, et sic extrinseci. Et resumit quaedam in primo libro determinata, ibi, Despotia quidem enim, id est, scientia dominativa, et utendi servis, quamvis sit idem conferens secundum veritatem ei qui natura servus, et ei qui natura despotes, id est, natura dominus, de quo in primo libro dictum est, tamen principatur ad conferens despotis, id est, dominantis, nihilominus, supple, principatur semper ad conferens : ad id autem quod servi, supple, est conferens, principatur secundum accidens. Et ostendit, quod ad hoc conferens servi etiam principatur, licet secundum accidens, ibi, Non enim contingit corrupto servo servari despotiam, id est, principatum dominativum : et ideo oportet cogitare de salvantibus servum et conferentibus ciEt sic despoticus principatus ordinatus ad bonum commune, conferens est et domino et servo. Et ostendit etiam in

aliis principatibus ibi, Principatus autem puerorum et mulieris et totius domus,quem utique vocamus œconomicum, vel subjectum gratia est, id est, propter utilitatem subjectorum, vel alicujus communis amborum, et despotis sive domini et subjectorum.

Deinde cum dicit, Ut videmus et alias artes, etc. probat, quod omnis principatus est ad utilitatem et bonum commune, et hoc per artes et scientias, et dicit: Ut videmus et alias artes, quae scilicet semper sunt ad aliquod bonum commune, et artificis docentis, et ejus qui instruitur. Et istae sunt maxime artes operativae, puta, exemplificat, medicinalem et exercitivam : et vocat exercitativam sicut est palestra, torneamentum, equestris et hujusmodi, quibus exercentur juvenes ad artem bellicam et militarem : omnes enim hae ad commune bonum sunt exercitantis et exercitati : exercitati per se, exercitantis autem per accidens. Et hoc est : Secundum accidens autem, et, id est, etiam utique ipsorum erunt. Et ostendit quomodo, ibi, Nihil enim prohibet exercitia docentem pueros aliquando esse et ipsum eorum qui exercitantur. Et hoc maxime manifestum est in docente et discente : quia in quo aliquis aliquem docet et prodest discenti, et in hoc prodest etiam sibiipsi : ut discendo per inventionem, vel confirmando habitum doctrinae : et sic prodest alteri per se, sibi autem per accidens. Et quod dixit, ostendit exemplo, ibi, Sicut gubernator est semper unus naturam. Gubernator enim qui ordinat et docet remigantes et prorarios et vela erigentes caeteraque ad usum navigii pertinentia facientes, unus est et ad unam utilitatem communem nautis, et sibi gubernat navem. Postea subjungit differentiam in talibus, ibi, Puerorum quidem igitur exercitator vel gubernator considerat subjectorum bonum, supple, per se : quando autem unus horum fuerit, scilicet quando etiam ipse est in exercitio, et ipse secundum accidens participat uti-

<--- Page Split --->

lilates, easdem scilicet. Et ponit differentiam in participatione illa, ibi, Hic quidem enim, exercitatus scilicet, nauta, supple, participat utilitatem illam, scilicet per se : quia naturale est quod disecns exercitia participet utilitatem exercilationis : hic autem, exercitator scilicet, sic, supple, participat eodem utili, unus eorum qui exercitantur, cum sit, supple, secundum actum puerorum exercitator : quando enim in actu est puerorum exercitator, ipse exercitatur cum pueris, et sic secundum accidens eadem utilitate communicat, qua communicant pueri.

f Deinde cum dicit, Propter quod et politicos principatus, etc. quae duxit pro simili, adaptat ad propositum, dicens : Propter quod et politicos principatus, quando fuerint secundum aequalitatem civium constitui, id est, quando ea quae constituta sunt, secundum aequalitatem civium constituta fuerint, et secundum similitudinem, id est, quod cives secundum unam similitudinem participant utilitate principatuum, secundum partem dignificant principari, id est, quod unus principetur : sed quia necesse est quod ab aliquo incipiat, ideo subdit : Prius quidem quia aptum natum erat dignificantes, supple, se moribus et virtute, in parte, scilicet temporis, ministrare, in principatu scilicet : talis enim principatur ad bonum commune, et considerare aliqua. Rursum post illum, scilicet qui principetur et consideret, quod ipsius bonum, hoc est, prius principantis, sicut ipse prius principans considerabat quod

illius conferens, id est, quod constituebant principatus sibi succedentes in diversis personis, ut sicut primo principans considerabat bonum subjectorum et damnum, ita repatiatur a posterius principante. Et ita quidem fuit in antiquis temporibus. Nunc autem propter utilitates quae a communibus, id est, a communitatibus, ut eas quae ex principatu, volunt continue principari, supple, per totam vitam. Et hujus causa est : Veluti si accideret sanos esse semper principantes, id est, incorruptos, cum essent aqrotativi, alia littera, « congregativi, » lucrorum scilicet, non reputant sanum esse principatum qui multorum lucrorum est, cum tamen in hoc sit maxime corruptus. Et hoc est quod sequitur : Etenim sic forte utique persequerentur principatus, scilicet propter lucrum.

g Ex omnibus dictis in isto capitulo, patet quod omnis politia est ad commune bonum, et nulla ad privatum : et hoc ex generali conclusione subinfert, ibi, Manifestum igitur, quod quaecumque quidem politiae intendunt quod communiter conferens, ipsae quidem rectae existunt entes secundum id quod simpliciter justum, supple, est. Quaecumque autem, supple, intendunt conferens principum solum, vitiatae, supple, sunt, et omnes sunt transgressiones rectorum politiarum. Et ponit rationem, ibi, Despoticae enim, id est, dominativae et oppressivae sunt. Civitas autem communitas liberorum est, supple, et ideo non competit ei despoticus principatus.

<--- Page Split --->