CAPUT I.
De civitate, et quot modis civis dicatur, deque vera ejus diffinitione, et qua nota civitas eadem, vel alia sit estimanda ?
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Ei qui de politia considerat, quid sit unaquaeque, et qualis, quasi prima est consideratio de civitate videre quid quidem sit civitas. Nunc enim dubitant : ii quidem dicentes civitatem egisse actionem, ii autem non civitatem, sed Oligarchiam, vel tyrannum. Politici autem et legislatoris videmus omne negotium
Qui de Republica considerat, quae sit unaquaeque, et qualis, fere prima illa consideratio occurrit videre quid sit civitas : nam ea nonnunquam in controversiam venit : cum alii dicant a civitate factum, alii non a civitate, sed a potentibus quibusdam, vel a tyranno. Gubernatoris autem Reipublicae ac legum positoris, totum
<--- Page Split --->
existens circa civitatem. Politia autem est ordo quidam habitantium civitatem.
negotium versari videmus circa civitatem. Est autem Respublica eorum qui in civitate degunt, institutio.
b Quoniam autem civitas est compositorum, sicut aliud aliquod totorum quidem et constantium ex multis partibus, palam quod prius civis est inquirendus : civitas enim civium quaedam multitudo est. Quare quem oporteat vocare civem, et quis sit civis, considerandum : etenim civis dubitatur saepe : non enim eumdem confitentur omnes esse civem, est enim aliquis qui in Democratia civis existens, in Oligarchia saepe non est civis.
Cum vero sit civitas compositum quiddam, quemadmodum alia tota ex pluribus consistentia, manifestum est primo de cive esse perquirendum. Nam civitas est civium multitudo quaedam. Quare et quem oporteat civem vocari, et quis sit civis, est considerandum : nan et de cive saepe contenditur : nec eumdem omnes esse fatentur civem, et qui in populari statu civis est, persaepe in paucorum gubernatione non erit civis.
c Eos quidem igitur qui aliter qualiter sortiuntur hanc appellationem, velut poetales cives dimittendi. Civis autem non per habitare alicubi civis est : etenim adventitii et servi communicant habitatione. Neque justorum participes, ita ut et sententiam obtineant, et judicentur. Hoc enim inest et iis qui a contractibus communicant. In multis quidem neque iis perfecte adventitii participant, sed necesse tribuere astitorem. Quare imperfecte aliqualiter participant tali communione : sed sicut et pueros qui nondum propter aetatem inscripti sunt, et senes dimissos, dicendum esse aliqualiter quidem cives, non simpliciter, aut valde, sed apponentes hos quidem imperfectos, hos autem ultra provectos, vel aliquod tale alterum ; nihil enim differt ; palam enim quod dicitur.
Eos igitur qui alio quodam modo appellationem sortiuntur, ceu eos qui civitate donati sunt, omittamus. Nec habitatio civem facit : nam isto modo ministri qui circa nos habitant, et servi cives essent. Nec rursus qui fori ac judicii jus habent : nam hoc existit etiam illis qui simul contrahunt, cum per contractum forum sortiantur, quamquam multis in locis peregrini ne id quidem perfecte habeant, sed necesse est ut patronum accipiant. Ex quo fit, ut imperfecte quodammodo sint fori judiciorumque participes, sed ut pueri nondum aetate perfecti, et senes ob aetatem a muneribus publicis vacantes, non simpliciter cives dicendi sunt, sed quodammodo cives.
d Quærimus enim simpliciter civem, et nullam tamen habentem adjectionem opportunam directioni : quoniam et de vilibus et profugis est talia dubitare et solvere. Civis autem simpliciter nullo aliorum determinatur magis, quam per participare judicio et principatu. Principatuum autem ii quidem sunt divisi pro tempore, ut et quibusdam omnino non liceat eumdem
At nos quaerimus eum, qui simpliciter civis dicatur, nec habeat aliquam adjunctionem quae restringat et corrigat, cum et de infantibus et de exsulibus eodem modo, ut supra, dubitari et responderi possit. Civis simpliciter nulla alia diffinitur magis, quam participatione potestatis publicæ judicandi et decernendi. Potestates autem alias unt determinatæ secundum tempus : ita ut non liceat interdum
<--- Page Split --->
bis principare, vel per aliqua determinata tempora : alius autem indeterminatus, velut prætor et concionator. Forte quidem igitur dicet utique quis, neque principes esse tales, neque participare propter hoc principatu : sed differat nihil, de nomine enim ratio, innominatum enim quod commune in prætore et concionatore, quid oporteat hæc ambo vocare. Sit utaque, determinationis gratia, indeterminatus principatus. Ponimus itaque cives eos, qui sic participant. Qui quidem igitur maxime congruit utique civis ad omnes qui dicuntur cives, fere talis est.
nisi semel eamdem habere : aut per alia temporum spatia. Aliae sunt indeterminatae, ceu illius qui in concione deliberat et decernit, quamquam fortasse diceret aliquis, tales non esse in potestate constitutos. Atqui ridiculum foret, qui de maximis rebus deliberant et decernunt, eos potestatem dicere non habere, sed nihil referat cum de nomine sit questio : est enim absque nomine publica potestas judicantis decernentisque in concione. Sed sit diffinitionis gratia indeterminata potestas. Ponimus autem eos esse cives, qui hujus potestatis una cum aliis participes sunt. Maxime igitur proprie civis super omnes alios qui cives dicuntur, fere talis est.
e Oportet autem non latere quod rerum in quibus supposita differunt specie, et hoc quidem ipsorum est primum, hoc autem secundum, aliud autem habitum, aut omnino nihil est, secundum quod talia, quod commune, aut vix. Politias autem videmus specie differentes ab invicem, et has quidem posteriores, has autem priores existentes. Vitiatas enim et transgressas necessarium posteriores esse non vitiatis. Transgressas autem quomodo dicimus, posterius erit manifestum. Quare et civem necessarium alterum esse eum qui secundum unamquamque politiam. Propter quod quidem dictus in democratia quidem maxime est civis ; in aliis autem contingit quidem, non tamen necessarium : quibusdam enim non est populus, neque Ecclesiam putant, sed convocatos, et sententias judicant secundum partem, velut in Lacedæmonia, eas quae contractuum judicat Ephororum, alius alias, senes autem homicidiales : forte autem alius principatus, alias. Eodem autem modo et circa Carchedonem : omnes enim sententias principatus aliqui judicant.
Nec latere nos debet, quod in rebus quarum subjecta differunt specie, et aliud eorum est primum, aliud secundum, aliud consequens, aut omnino nihil est, quia talia sunt, commune, aut vix. Respublicas autem videmus specie differre, et alias esse posteriores, alias priores : quæ enim aberraverunt, ac prolapsæ sunt, necesse est ut posteriores sint integris, et incorruptis : quomodo autem dicamus eas labi, postea patebit : quare esse civem quoque alium, necesse est secundum differentiam Rerumpublicarum. Itaque illi de quo diximus, in populari quidem statu maxime est civis, in aliis vero speciebus esse quidem potest, non tamen necesse est : in quibusdam enim civitatibus, nec populus est, neque concionis usus, sed Senatum habent et judicia : alii alia exercent, ut apud Lacedæmonios de contractibus cognoscunt hi qui Ephori nuncupantur, de cæde autem Senatus, et forsan alii de aliis jus dicunt. Eodemque modo apud Carthaginienses : de omnibus quidem causis magistratus quidam cognoscunt.
f Sed habet directionem civis diffinitio. In aliis enim politiis non qui in-
Sed recipit correctionem quamdam diffinitio civis : quod in aliis Rebuspublicis
<--- Page Split --->
determinatus princeps, est concionator et prætor, sed qui secundum principatum determinatus : horum enim, aut omnibus, aut quibusdam attribuitur consiliari et judicare, vel de omnibus, vel de aliquibus. Quis quidem igitur sit civis, ex iis manifestum : cui enim potestas communicandi principatu consiliativo vel judicativo, civem jam dicimus esse hujus civitatis. Givitatem autem talium multitudinem sufficientem ad λυτικέναι vìτα, ut simpliciter est dicere.
non est indeterminata illa potestas quae in concione decernit et judicat, sed determinata secundum jurisdictionem : horum enim, aut omnibus, aut quibusdam concessum est deliberare, ac judicare, vel de omnibus, vel de quibusdam. Quis igitur sit civis, ex his patet : cui enim habilitas est participandi potestatis publicae deliberativæ et judiciariæ, hunc civem esse dicimus ejus civitatis. Civitatem vero talium multitudinem, quæ ipsa per se sufficiens sit, ut simpliciter dixerim ad vivendum.
g Determinant etiam secundum usum civem, eum qui ex ambobus civibus, et non ex altero solum, puta patre, vel matre : alii autem et hoc ad plus requirunt, puta ad avos duos vel tres, vel plures. Sic autem determinatis politice, et celeriter dubitant quidam tertium hunc, vel etiam quartum, quomodo erit civis. Gorgias quidem igitur Leontinus, hoc quidem forte dubitans, hoc autem ironice loquens, ait « sicut mortariola esse ea quæ a mortariolicis facta sunt, sic et Larissæos eos, qui a condentibus facti sunt : esse enim quosdam Larissofactivos. » Est autem simplex. Si enim participabant secundum dictam diffinitionem politia, erant cives : neque enim possibile est adaptare, quod ex cive mare aut femina, ad primos qui habitaverunt vel ædificaverunt.
Consueverunt autem eum etiam dicere civem, qui ex duobus civibus ortus sit, et non ex altero solum, sed ex patre et matre : alii vero magis ultra requirunt, ceu avos, et proavos, et atavos, vel plures. His ita diffinitis civiliter et succincte, dubitant quidam, tertius ille, aut quartus quomodo erit civis. Gorgias quidem Leontinus partim dubitans fortasse, partim ludens, inquit, « quemadmodum mortaria sunt illa quæ a factoribus mortariorum fiunt, sic Larissæos esse qui ab artificibus eorum fiunt : esse namque aliquos Larissæorum factores. » Est autem simplex : si enim participarent administrationis Reipublicæ secundum determinationem jam dictam, essent utique cives. Etenim neque possibile est congruere diffinitionem illam primis conditoribus, aut habitatoribus, ut ex patre et matre civibus sint exorti.
h Sed forte illi magis habent dubitationem quicumque participant transmutatione facta politiæ, velut Athenis fecit Clisthenes post tyrannorum ejectionem : multos enim ad tribus applicuit extraneos, et servos adventitios.
Sed forsan de eo magis dubitari potest, cum facta mutatione recipiuntur quidam ad communionem Reipublicæ, quemadmodum Athenis fecit Clisthenes post tyrannorum ejctionem : complures enim in tribus descripsit peregrinos, et servos, et inquilinos.
i Dubitatio autem ad hos est, non quis civis, sed utrum injuste vel juste. Equidem et cum hoc adhuc aliquis dubitabit, utrum si non juste civis, non civis, tamquam idem potente injuste
De his dubitari potest, non qui civis, sed an juste vel injuste. Atqui et de co insuper quis dubitabit, an si non juste civis, ne civis sit, quasi idem valeat injustus et falsus. Sed cum videamus quos-
<--- Page Split --->
et falso. Quoniam autem videtur, et principantes quosdam injuste quos principari quidem dicimus, sed non juste : civis autem principatu quodam determinatus est : qui enim communicat tali principatu, civis est, ut diximus : palam, quia cives quidem esse fatendum et hoc. De eo autem quod est juste, vel non juste, copulatur ad dictam prius dubitationem.
dam injuste se in magistratibus gerere, quos tamen magistratus esse dicimus, sed nequaquam juste : civis autem potestate quadam diffinitus sit : nam qui particeps est talis potestatis, est civis, ut diximus : patet quod hos quoque civis esse, dicendum est. Juste autem vel injuste pertinet ad primam illam quaestionem.
k Dubitant enim quidem, quando civitas egit, et quando non civitas, puta quando ex oligarchia vel tyrannide fiat democratia : tunc enim neque conventiones volunt quidem dissolvere, tamquam non civitas, sed tyrannus acceperit, neque alia multa talium, tamquam quaedam politiarum sint in obtinendo, sed non propter communiter expediens. Siquidem igitur in democratiam versae fuerint quaedam secundum hunc modum, similiter dicendum civitatis hujus esse eas, quae hujus politiae actiones, et eas quae ex oligarchia et tyrannide.
In qua quaeritur, numquid a civitate factum sit, vel non a civitate, ceu cum ex paucorum potentia vel ex tyrannide ad popularem statum fit mutatio ? tunc enim neque mutuatam pecuniam solvere quidam volunt, quasi non civitas eam susceperit, sed tyrannus, nec alia hujusmodi permulta, quasi Respublica vi ac victoria constet, non publica utilitate. Si igitur per hunc modum quaedam in populuri statu fiunt, esse similiter dicendum est hujus civitatis acta, et paucorum potentiae, et tyrannidis.
I Videtur autem sermo proprius esse dubitationis hujus, qualiter quidem oporteat dicere civitatem esse eamdem, aut non eamdem, sed alteram. Superficialis quidem igitur inquisitio dubitationis circa locum et homines est : contingit enim disjungi locum et homines : et hos quidem alterum, hos autem alterum habitare locum. Hanc quidem igitur minorem ponendum dubitationem : multipliciter enim civitate dicta, est aliqualiter alleviatio talis inquisitionis. Similiter autem et hominum eumdem locum habitantium, quando oportet unam esse civitatem ? non enim utique muris : erit enim utique Peloponneso circumponere unum murum. Talis autem forte est et Babylon, et omnis quae habet circumscriptionem magis gentis quam civitatis : qua quidam capta aiunt tertio die non sensisse quamdam partem civitatis. Sed
Videtur autem proprius hujus quaestionis locus, quomodo aliquando dicamus civitatem esse eamdem, et non eamdem, sed aliam. Potissime igitur investigatio dubitationis hujus est circa locum et homines : fieri enim potest ut separetur locus, et homines, et alios alibi habitare : sed haec levis est dubitatio : nam cum multipliciter dicatur civitas, superficialis est hujusmodi quaestio. Similiter quoque eorum, qui eumdem inhabitant locum, quod dicendum sit unam esse civitatem : non enim menibus diffinitur : liceret enim Peloponnesum totam unis menibus circumdari. Talis fortasse est Babylon, quae capta cum esset ab hostibus, ferunt partem aliquam ejus civitatis tertia die nondum aliquid sensisse : similiter et quaecumque alia magis habet circunscriptionem gentis quam civitatis. Sed hujus quaestionis alio loco utilis erit consideratio : nam de magnitudine civitatis,
<--- Page Split --->
de hac quidem dubitatione in aliud tempus opportuna speculatio : de magnitudine enim civitatis, scilicet quantum et utrum gens una vel plures expediant, oportet non latere politicum.
et quantum esse utile sit, et utrum unam, vel plures, latere non debet.
m Sed eisdem habitantibus eumdem locum, utrum donec utique sit genus idem habitantium, dicendum eamdem esse civitatem, quamvis semper iis quidem corruptis, iis autem generatis : sicut et fluvios consuevimus dicere eosdem, et fontes eosdem, quamvis semper hoc quidem superveniente fluxu, hoc autem recedente.
At manentibus eisdem habitatoribus eodem loco, utrum quod quoad sit idem genus habitantium, eamdem esse civitatem dicendum sit : quamvis semper alii intereant, alii oriantur, ut et flumina solemus eadem dicere, et fontes eosdem, quamvis semper unda nova superveniat, ac defluat.
n An homines quidem dicendum esse eosdem propter talem causam, civitatem autem alteram ? siquidem enim est communicatio quadam civitas, est autem communicatio civium politia facta altera specie, et differente politia, necessarium esse videbitur et civitatem esse non eamdem, sicut et chorum, quandoque quidem Comicum, quandoque autem Tragicum alterum esse dicimus, eisdem saepe hominibus existentibus. Similiter autem et omnem aliam communionem, et compositionem alteram, si species altera compositionis sit, velut Harmoniam eorumdem sonorum alteram esse dicimus, si quandoque quidem sit Dorica, quandoque autem Phrygia. Si itaque hunc habet modum, manifestum quod maxime dicendum eamdem civitatem ad politiam respicientes : nomine autem vocare altero, vel eodem utique, et eisdem habitantibus ipsam, et omnino alteris hominibus. Si autem justum dissolvere, vel non dissolvere, quando ad alteram politiam transmutatur civitas, ratio altera.
An homines dicendum sit eosdem esse propter eamdem causam, sed civitatem aliam ? Nam si civitas est societas quadam, societas autem civium, variata Reipublica gubernandae forma, et alia effecta, necessarium utique videretur civitatem quoque non eamdem permanere, ut et chorum alium esse dicimus, dum Tragicus est, quam dum Comicus, et si iidem sint homines : eodemque item modo omnem aliam societatem et compositionem, si species compositionis alia fiat, ceu harmoniam earumdem vocum aliam esse dicimus, et modo Doricam, modo Phrygiam vocitamus. Id si ita est, patet quod maxime dicendum est eamdem civitatem ad Rempublicam respicientes, nomine autem vocari alio, aut eodem, licet eisdem habitantibus eamdem, vel aliis penitus hominibus. Utrum autem justum sit reddere pecuniam mutuo sumptam, mutata Reipublicae gubernandae specie, vel non justum, alia est disputatio.
<--- Page Split --->
ibi (litt. e), Oportet autem non latere, etc.
Circa primum ponit tres rationes, quarum prima sumitur ex eo quod rationabiliter dubium est quid sit civis propter diversas politias. Secunda ex mala consideratione quorumdam, qui determinaverunt civem ex habitatione, ibi (litt. c, circa principium), Civis autem non per habitare, etc. Tertia sumitur ex considerationibus quae conveniunt civi proprie dicto, ibi (litt. d, circa principium), Civis autem a nullo aliorum, etc.
Aristoteles incipit hic determinare de politia secundum seipsam, et in ipso procemio quod praemittit, dividit se in tria, scilicet quae sit unaquaeque politia. Et ad hoc exiguntur duo. Primo quod enumerentur politiae, et hoc facit in hoc tertio libro. Secundo ut ostendatur, quae sit unaquaeque : et hoc incipit facere a principio quarti, ibi (lib. IV, cap. 1, a), In omnibus artibus et scientiis, etc. Tertio qualis sit, et hoc facit a principio septimi usque in finem libri, ubi docet instituere optimam politiam. Istum tertium videtur dividere in duas partes, ita quod prima sit de prima consideratione quae quasi principium est ad alia. Secunda de enumeratione politiarum in generali, ibi (cap 4, a, Quoniam autem haec determinata sunt, etc.
Adhuc primum dividit in duas partes, in quarum prima determinat quid sit civis, et quid civitas secundum rectam rationem. In secunda, utrum eadem sit virtus civis et boni hominis, vel non, ibi (cap. 2, a), His autem quae dicta sunt, etc.
Adhuc prima dividitur tres partes. In prima determinat qui sit civis, et quid sit civitas secundum rectam rationem. In secunda, quid sit civis secundum usum, ibi (litt. g), Determinant etiam secundum usum civem, etc. In tertia movet quasdam dubitationes circa determinata, et solvit, ibi (litt. i), Dubitatio autem ad hos etiam, etc.
Prima harum in tres dividitur, eo quod a tribus accipit rationem determinationis. Primo enim accipit rationem ab eo qui est civis secundum quid. Secundo ab eo qui est civis simpliciter, ibi (litt. d, circa principium), Civis autem simpliciter, etc. Tertio ab ordine politiarum,
a Primo ergo ordinans et distinguens tractatum dicit sic : Ei qui de politia considerat, id est, considerare vult, quid sit unaquaeque, scilicet secundum speciem, et quot sunt numero, et qualis, secundum bonum statum civitatis, prima consideratio est de civitate videre, quid sit civitas. Et hujus ratio est quae in ante habitis posita est : quia in moralibus sermonibus ratio non sumitur ex persuasione syllogismi vel rationis, sed sumitur ratio ex amantibus mores et honestatem morum, ut dicitur in Ethicis : sicut etiam virtus moralis a voluntate et a perseverantia in operibus difficilibus magis accipit generationem, quam a scientia, ut docet in primo Ethicorum. Quod autem necessaria sit hujusmodi consideratio, probat subdens : Nunc enim dubitant ii quidem dicentes civitatem egisse actionem, sicut violentam oppressionem aliquorum bonorum operum, vel populi, ii autem, id est, alii non civitatem, supple, illam egisse actionem, sed oligarchiam vel tyramnum, quasi alia sit actio oligarchiae et tyranni, et alia civitatis. Et sic dubium est quid sit civitas, et determinatione indiget. Et est exemplum hujus quod Athenienses occiderunt cicuta aquata Socratem, quod tamen civitas negavit se fecisse, sed dixit hoc fecisse oligarchicos quosdam et tyrannos in civitate qui tunc judices erant. Et postea cum Aristotelem vellent occidere, fugiens Aristoteles dixit, sicut legitur in vita sua, « Non defecerunt Athenis unquam mali supra malos sicut
<--- Page Split --->
pìrum supra hepìrum1 : non consentiam Atheniensibus bis peccare in philosophiam: Socratem occìderunt, me non occìdent :» et fugit ad Alexandrum. Et ex hoc accì- pitur, quod in alio determinatur civìtas et civìs, et in alio oligarchia et tyrannus : et necessarium est quod determinetur sccundum quod habet determinari civìtas et civìs. Et hoc est : Politici autem, id est, civìlis, et legislatoris videmus omne negotium existens circa civìtatem : et ideo oportet determinare quid sit civìtas. Politia autem est ordo quidam habìtationìm civìtatem : ordo autem ille determinatur lege, secundum quod « lex est jus scriptum asciscens justum prohibensque contrarium. »
b Sed quia nullum compositum cognosciturnisiex suis componentibus,ideo subdit: Quoniam autem civitas est compositorum id est,de numero compositorum, sicut aliud aliquod totorum et constantium ex multibus partibus, palam est, quod prius civis est inquirendus : et hoc probat, ibi, Civitas enim quaedam civium multitudo est, et sic ex civibus componitur. Quare (concludit ex praedictis) quem oporteat appellare civem, et quis sit civis, considerandum. Et ponit rationem, ibi, Etenim civis dubitatur saepe, id est, civis ratio. Et hujus dat rationem, ibi, Non enim eumdem omnes confitentur esse civem. Et subdit rationem : Est enim aliquis qui in democratia civis existens, in oligarchia saepe non est civis. Cujus ratio accipitur ex prehabitis : quia democratia est principatus populi, ad quem qualibet de populo potest eligi ; Oligarchia autem principatus paucorum divitum, ad quem pauper non eligitur vel quilibet de populo.
c Et subdit de quo cive intendit, ibi, Eos quidem igitur qui aliter qualiter quam, supple, per veram rationem, sortimtur hanc appellationem, velut poeta-
les cives dimittendi. Poetales autem vocat, qui ex aliqua convenientia ad veros cives, et non per veram rationem cives dicuntur. Poetarum enim est sic fingere per convenientias, et fabulas componere.
Deinde cum dicit, Civis autem non per habitare, etc. ponit secundam rationem, quae sumitur ex mala consideratione quorumdam, et dicit : Civis autem non per habitare alicubi civis est, supple, sicut quidam dixerunt omnem habitantem in civitate civem esse. Et hoc probat, ibi, Etenim adventitii et servi communicat habitatione, supple, et tamen non sunt cives : adventitii enim non confidenter agunt in civitate, servi autem non habent liberum officium. Patet ergo quod per habitationem non est determinandus verus civis.
Deinde excludit aliam falsam civis determinationem, ibi, Neque justorum participes, etc. ubi tangit quorumdam opinionem, qui dixerunt, quod civis est qui in judiciis justorum civitatis est particeps, et dicit : Neque justorum participes, ila ut et sententiam obtineant et judicentur, supple, sunt cives, qui sententias exspetant judicum civitatis. Unde hoc improbat, ibi, Hoc enim inest et iis qui a contractibus communicant. Forenses enim contractus habentes cum civibus accipiunt justa judicia civitatis et sententias, et quantum contingit contractus suos : et tamen non sunt cives. Et subdit instantiam in iis, ibi, In multis quidem, scilicet locis, neque iis, justis scilicet et sententiis, perfecte adventitii participant, sed necesse, adventitiis scilicet, tribuere astitorem, id est, fidejussorem, qui stet pro ipsis, qui scilicet juri pareant et sententia judicum, quod non facit civis. Et adhuc hoc tenetur in civitatibus, quod habens haereditatem in civitate non dat fidejussorem de parendo juri, eo quod certus est judex de cive, et non de adventitio.
Et ex his concludit, ibi, Quare imperfecte aliqualiter participant tali communio-
<--- Page Split --->
ne, civium scilicet, sed sicut et pueros qui nondum propter aetatem inscripti sunt, scilicet in jus et dignitatem civium, et senes dimissos, id est, emeritos absolutos ab oneribus civitatis et laboribus, dicendum esse aliqualiter quidem cives, non simpliciter, aut valde, sed apponentes hos quidem imperfectos, supple, esse cives, ut pueros : hos autem ultra proveetos, scilicet ut senes et emeritos, vel aliquod tale alterum, quod scilicat determinet secundum quid esse civem et non simpliciter : nihil enim differt, supple, quamcumque determinationem apponamus, palam enim quod dicitur : et hujus ratio est, quia quaelibet determinatio addita diminuit rationem civis, et facit civem secundum quid et non simpliciter.
d Et subdit, Quærimus enim simpliciter civem, et nullam talem habentem adjectionem opportunam directioni, id est, per quam nomen civis optime ei aptetur. Et subjungit quare hoc necessarium est, ibi, Quoniam et de vilibus, servis scilicet, et profugis est, id est, contingit, talia dubitare et solvere, utrum scilicet simpliciter sint cives, vel secundum quid, sicut de pueris et senibus. Et solvitur, quod secundum quid possunt esse cives, sed non simpliciter.
Deinde cum dicit, Civis autem simpliciter, etc. ostendit secundum quid determinetur vere civis et dicit : Civis autem simpliciter nullo aliorum determinatur magis, quam per participare judicio et principatu. Qui enim ex dignitate civilitatis potest esse judex et princeps in civitate, vere civis est. Et distinguit etiam principatus, ibi, Principatuum autem ii quidem sunt divisi per tempus, ut et, id est, etiam quibusdam non liceat eumdem bis principare vel per aliqua determinata tempora, sicut in prehabitis dictum est : quod, inquam, quidam in Lacedæmonia principabantur per quinquennium, Ephori scilicet, et alii per decennium, scilicet electores eorum qui principabantur cum electis. Alius autem indeterminatus, sup-
ple, est principatus per tempus, sicut in aliis qui principabantur ad vitam, de quibus etiam in ante habitis dictum est. Et statim solvit, ibi, Vclut praetor et concionator, supple, qui principantur ad vitam. Praetor enim est, qui in praetorio audit et judicat causas et leges condit. Concionator vero, qui in conventu populi conciones proponit.
Deinde cum dicit, Forte quidem igitur, etc. dubitationem quorumdam ex hoc infert, dicens : Forte quidem igitur dicet utique aliquis neque principes esse tales, praetores scilicet et concionatorem, neque participare propter hoc principatu. Et respondet ibi: Sed differat nihil, supple, a proposito, de nomine enim ratio, non enim lis est nisi de nomine, utrum scilicet oporteat praetorem et concionatorem principes vocari. Innominatum enim quod commune in praetore et concionatore, quid oporteat haec ambo vocare. Sic enim in omnibus æquivocis est, ubi solum nomen commune est et ratio substantiæ diversa. Commune enim utrisque non convenit per unam rationem. Quantum ad propositum sufficit sic determinare commune in praetore et concionatore. Sit itaque, determinationis gratia, indeterminatus principatus : hoc enim convenit tam prætori quam concionatori.
Deinde investigat quis verus civis sit, ibi, Ponimus itaque cives, supple, veros esse eos qui sic participant, judicio scilicet et principatu simpliciter et non secundum quid. Et hoc est quod subdit : Qui quidem igitur maxime congruit, ad judicia scilicet et principatus, utique civis ad omnes qui dicuntur cives, fere talis est : et dicit, fere, quia jam distinxit inter eos qui dicuntur cives.
e Deinde cum dicit, Oportet autem non latere, etc. accipit rationem determinationis civis ab ordine politiarum, et dicit : Oportet autem non latere, quod rerum in quibus supposita differunt specie, supple, sicut in politiis differunt, et hoc quidem ipsorum est primum, hoc autem se-
<--- Page Split --->
cundum, aliud autem habitum, id est, consequens ad secundum, aut omnino nihil est secundum quod talia, quod commune, aut vix, id est, secundum adjectionem determinationis : et ideo una communis ratio non potest reddi de eis. Et ostendit quod sic est in proposito, ibi, Politias autem videmus specie differentes ad invicem, regnum scilicet, aristocratiam, democratiam et oligarchiam, et has quidem posteriores, has autem priores existentes. Et dat exemplum, ibi, Vitiatas enim et transgressas necessarium posteriores esse, non vitiatis prioribus. Et hujus ratio redditur in Ethicis : a Regnum enim corrumpitur in tyrannidem, et transgreditur aristocratia in oligarchiam, democratia in timocratiam. » Et subdit excusans se a determinatione harum politiarum, ibi, Transgressas quomodo dicimus, supple, politias, posterius erit manifestum.
Et ex hoc concludit, quod sicut multipliciter dicitur politia, ita necesse est multipliciter dici civem : quare civem necessarium alterum esse eum qui secundum unamquamque politiam. Propter quod quidem dictus in democratica quidem maxime civis. Ratio enim ad democratiam maxime declinat : in aliis autem, supple, politiis, contingit quidem, supple, civem esse secundum aliquid, non tamen necessarium, supple, simpliciter civem esse. Et subjungit rationem, ibi, Quibusdam enim, supple, politiis, non est populus, sicut in quibus principatur unus vel pauci, neque ecclesiam putant, id est, totam congregationem populi, supple, debere principari, sed convocatos, ad hoc scilicet quod illi, supple, convocati de populo et sententias judicant secundum partem. Et dat exemplum, ibi, Velut in Lacedæmonia eas quæ contractuum, supple, sententias judicant, Ephororum, alius alias, supple, et non unus omnes. Senes autem, qui βουλοι, id est, consiliarii in ante habitis dicebantur, homicidiales judicant causas. Forte autem alius priucipatus alias, supple, judicat causas. Et subdit ad exemplum, ibi, Eodem autem
modo et circa Carchedonem : omnes enim sententias principatus aliqui judicant. Alia littera : « Omnis enim senatus principatus aliqui judicant. » Et vocat senatus confraternitates et artificium societates in quibus præest unus semper tamquam judicans eos, et dirigens.
f Deinde cum dicit, Sed habet directionem, etc. venatur veram diffinitionem civis, et dicit : Sed habet diffinitionem civis diffinitio. In aliis enim politiis, scilicet a democratia, non qui indeterminatus est princeps, concionator est et prætor, sed qui secundum principatum determinatus est, sicut Ephori et consiliarii : horum enim, id est, qui sunt de numero horum, attribuitur consiliari aut judicare, aut omnibus, aut quibusdam, et vel de omnibus, vel de aliquibus. Et ex his concludit veram diffinitionem civis, ibi, Quis quidem igitur sit civis, ex his manifestum. Cui enim potestas, supple, est communicandi principatu consiliativo et judicativo, civem jam dicimus esse hujus civitatis, civitatem autem, supple, dicimus esse talium multitudinem sufficientem ad ἀναρχεῖαν vitæ, id est, per se sufficientiam vitæ, ut simpliciter est dicere. Ostensum est enim in primo quod non est per se sufficientia vitæ nisi in civitate : et sic finita est prima pars de partibus capituli, scilicet quis vere sit civis et civitas.
g Deinde cum dicit, Determinant etiam secundum usum, etc. determinat quis sit civis secundum usum, dicens : Determinat etiam secundum usum civem, eum scilicet qui ex ambobus civibus natus est, et non ex altero solum, puta patre vel matre : alii autem et hoc ad plus requirunt, puta ad avos duos, vel tres, vel plures. Et movet dubitationem super hoc ibi, Sic autem determinatis politice, supple, civibus, et celeriter dubitant quidam id est, statim, tertium hunc, vel quartum, ab avis scilicet civibus descendentem, quomodo erit civis, id est, secundum
<--- Page Split --->
quam rationem. Et ponit rationem unius eorum qui de hoc dubitant, ibi, Gorgias quidem igitur Leontinus, hoc quidem forte dubitans, id est, hanc dubitationem movens, hoc autem ironice loquens, ait : « Sicut mortariola esse ea qua a mortariolificis facta sunt, sic et Larissæos eos qui a condentibus facti sunt, id est, generati : esse enim quosdam Larissofactivos, » id est, condentes urbem Larissam, et descendentes ab eis dicuntur Larissæi, sicut descendentes a Romulo Romulei. Est autem simplex, supple, determinatio civis. Si enim participabant secundum dictam diffinitionem politia, erant cives. Et assignat rationem, ibi, Neque enim possibile est adaptare quod ex cive mare vel femina, id est, qui nati sunt a cive mare et femina, ad primos qui habitaverunt et ædificaverunt civitatem : quia secundum hoc illi non erant cives, quia non erant filii civium.
h Et de transmutatione formali civitatis subdit, ibi, Sed forte illi magis habent dubitationem quicumque participant transmutatione facta politiæ, id est, qui transmutantur de una politia in aliam, utrum sint cives vel non. Et dat exemplum : Velut Athenis fecit Clisthenes post tyrannorum ejectionem (ejecit enim tyrannos qui in populo per violentiam principabantur) : multos enim ad tribus applicuit extraneos, id est, de civibus non natos applicuit numero civium, et servos adventitios, supple, etiam applicuit in numerum civium sine quorum adjutorio non poterat expellere tyrannos, et ideo dedit eis jus et dignitatem civium.
i Dubitatio autem ad hos, etc. Postquam Aristoteles determinavit quis sit civis, hic movet quasdam dubitationes circa determinata et solvit. Et dividitur in tres partes. In prima corrigit dictam dubitationem de determinatione civis secundum usum. In secunda movet dubitationem de eo quod est civitatem quid agere vel non agere, ibi (litt. k), Dubi-
tant enim quidam, etc. In tertia movet dubitationem, quæ sit eadem civitas vel non eadem, ibi (litt. l), Videtur autem sermo proprius, etc.
Dicit ergo primo : Dubitatio autem ad hos est, id est, qui sic per usum determinant civem, non quis civis, secundum rationem veram scilicet, sed utrum juste vel injuste, supple, aliquis sit civis : qui enim ex hæreditate civis et per successionem parentum, juste vocatur civis : et qui non, civis vocatur injuste. Tamen adhuc non sumitur ratio civis, sicut patet ex dictis : et subjungit rationem, ibi, Equidem et cum hoc adhuc dubitabit aliquis, utrum si non juste civis, supple, sit aliquis, non civis, supple, sit. Et ponit rationem dubitationis, ibi, Tamquam idem potente injuste et falso, id est, quod sicut falsus civis non est civis, eo quod falsum diminuit rationem civis, et cum dicitur falsus civis, est oppositio in adjecto : ita cum dicitur injuste civis, fit oppositio ad rationem civis, ita quod per hoc quod dicitur injuste, destruatur ratio civis. Hæc enim est vis dubitationis inductæ.
Deinde cum dicit, Quoniam autem videmus, etc. solvit istam dubitationem dicens, ibi, Quoniam autem videmus et principantes quosdam injuste, de quibus dicitur Isa. (I, 23) : Principes tui infideles, socii furum : quos principari quidem dicimus, sed non juste : ita, supple, dicimus quosdam cives esse, sed non juste. Et ponit rationem istius solutionis, ibi, Civis autem principatu quodam determinatus est : unde paulo ante dictum est in hoc eodem capitulo, quod cui est potestas communicandi principatu consiliativo et judicativo, civem jam dicimus esse.
Et ex hoc concludit quaestionis solutionem, ibi, Palam quia cives quidem esse fatendum et hoc, scilicet injuste cives sicut et injuste principes. De eo autem quod est juste, vel non juste, copulatur ad dictam prius dubitationem, scilicet quis sit civis vel non.
<--- Page Split --->
k Deinde cum dicit, Dubitant enim quidam, etc. movet dubitationem de eo quod est civitatem quid agere vel non agere, et dicit: Dubitant enim quidam quando civitas egit, et quando non civitas. Et ratio dubitationis est, quod civitas est verorum civium multitudo, sicut dictum est, unde si aliquid agant tyranni, videtur non egisse civitas. Et hoc est: Puta quando ex oligarchia et tyrannide fiat democratia, id est, principatus populi. Tunc enim neque conventiones quidem volunt, supple, tenere, sed dissolvere tamquam non civitas, sed tyrannus acceperit, supple, hujus conventionem, neque alia multa talium, supple, volunt tenere, dicentes quod civitas non fecerit, sed tyrannus. Et subdit: Tamquam quaedam politiarum sint in obtinendo uni alicui, sicut oligarchia et tyrannis, sed non propter communiter expediens : et ideo dicunt istas esse civitatis, alias autem non. Et de hoc dat rationem, ibi, Si quidem igitur in democratiam versae fuerint quaedam, scilicet politica, ut oligarchia et tyrannis, secundum hunc modum, similiter dicendum civitatis hujus esse eas, quae hujus politiar actiones, id est, si oligarchia et tyrannis ab oligarchico et tyrannico principatu transierint in democratiam et fecerint in conventiones aliquas, dicendum est quod illae conventiones sunt hujus civitatis, et quod tenetur civitas. Et exprimit quae sint illae actiones scilicet contra reos, et eas, supple, conventiones quae ex oligarchia et tyrannide, supple, fiunt.
1 Deinde cum dicit, Videtur autem sermo proprius, etc. movet dubitationem de eo quod est, quae sit eadem civitas, vel non eadem : et reducit hanc secundam dubitationem ad tertiam : quia sine ea non potest determinari. Dicit ergo : Videtur sermo proprius esse dubitationis hujus, qualiter quidem oporteat dicere civitatem esse eamdem vel non eamdem, sed alteram. Et hanc quaestionem disputat superficialiter. Et hoc est : Superfi-
cialis quidem igitur inquisitio dubitationis circa locum et homines est, ut scilicet dicatur eadem civitas in eodem loco, et diversa quae in diversis : et eadem quae eorumdem hominum, et diversa quae diversorum. Et vocat hanc superficialem, quia non est nisi de unitate et diversitate materiali et non formali, quae consistit in diversitate communicationum et civilitatum, quando scilicet civitas mutatur de aristocratia in democratiam vel oligarchiam : istae enim mutationes sunt secundum formam communicationis, quae saepe fiunt in civitatibus manentibus iisdem in materia : saepe enim diversae civitates unam habent formam communicationis, et saepe una diversas. Et ponit rationes disputantium, ibi, Contingit enim disjungi locum et homines, et hos quidem, supple, homines, alterum, hos autem, id est alios alterum habitare locum, sicut saepe contingit quando aliqui de una civitate egredientes aedificant in alio loco civitatem. Et quia levis est talis inquisitio, subdit, Hanc quidem igitur minorem, id est, faciliorem ponendum dubitationem. Alia littera « minorem quam illam, » supple, quid agat vel non agat civitas cujus ponit rationem, ibi, Multipliciter enim civitate dicta, scilicet formaliter et materialiter, est aliqualiter allevatio talis inquisitionis, et hoc distinguere non est difficile.
Deinde cum dicit, Similiter autem et hominum, etc. ponit aliam dubitationem et dicit, Similiter autem et hominum eumdem locum habitantium, quando oportet putare eamdem esse civitatem, supple, quaestio est. Et ponit rationem, ibi, Non enim utique muris, supple, determinatur, ut scilicet dicatur eadem civitas quam cingit idem murus. Et dat instantiam : Erit enim utique Peloponneso, quae est provincia quaedam, circumponere unum murum. Et quia posset dicere aliquis quod non habentur tales muri ita magni, subdit : Talis autem forte est et Babylon, et omnis, supple, alia regio, quae habet circumscriptionem
<--- Page Split --->
nagis gentis quam civitatis, qua quidem capta, per Cyrum scilicet et Darium, aiunt tertio die non sensisse quamdam partem civitatis. Et simile est quod dicitur de Ninive. Deinde excusat se a dubitatione hac : quia non multum ad propositum, ibi, Sed de hac quidem dubitatione in aliud tempus opportuna speculatio, supple, erit. Et ponit rationem, ibi, De magnitudine enim civitatis, scilicet quantum, id est, quoad quantitatem, et utrum gens una vel plures expediant, scilicet ad quantitatem civitatis, oportet non latere politicum : hujus enim est considerare quot possint civitatem constituere, et quot possint pasci a territorio civitatis diviso inter cives, sicut in primo dictum est.
m Deinde revertitur ad propositam quaestionem, ibi, Sed iisdem habitantibus eumdem locum, supple, quaeritur, utrum donec utique sit genus idem habitantium, dicendum eamdem esse civitatem. Et ponit rationem in contrarium, ibi, Quamvis semper iis quidem corruptis, iis autem generatis, supple, fiat successio diversorum. Et dat simile, ibi, Sicut et fluvios consuevimus dicere eosdem et fontes eosdem, quamvis semper hoc quidem superveniente fluxu, hoc autem recedente.
n Et ponit solutionem, ibi, An homines quidem dicendum esse eosdem propter talem causam, scilicet quia in eadem materia succedunt, civitatem autem alteram ? Et ponit rationem, ibi, Siquidem enim est communicatio quaedam civitas : est autem communicatio civium politia facta altera specie et differente politia, supple, specie, necessarium esse videbitur, supple, secundum consequentiam, civitatem alteram esse : forma enim civitatis forma communicationis est, quae dicitur politia. Politia enim, sicut parum ante dixit, ordo civium est : et ideo secundum differentiam harum formarum videntur
habere differentiam formalem. Et dat simile, ibi, Sicut et chorum, id est, symphoniam quae dicitur chorus, quandoque Comicum, quandoque autem Tragicum alterum esse dicimus, eisdem saepe hominibus existentibus : tunc enim formaliter differt, licet sit in eadem materia successive. Est enim Comicus chorus dictus a xwjoc quod est villa, et est chorus rusticorum, scilicet ad quem rustici choras ducunt. Tragicus autem est chorus nobilium, ad quem nobiles et civiles chorizant. Et adaptat simile, ibi, Similiter autem et omnem aliam communionem et compositionem alteram, si species altera compositionis sit, supple, dicimus formaliter differre, velut harmoniam eorumdem sonorum alteram esse dicimus, si diversa sit compositio sonorum. Et hoc est : Si quandoque quidem sit Doria, quandoque autem Phrygia : et dicitur Doria acuta, eo quod a Doris inventa est, et est consonantia septimi et octavi toni. Phrygia vero consonantia primi et secundi toni, quae a Phrygìis inventa est.
Et ex iis concludit solutionem praedictae quaestionis, ibi, Si itaque hunc habet modum, supple, politia civitatum, manifestum, supple, est, quod dicendum eamdem civitatem, supple, vel diversam ad politiam respicientes, ut scilicet ab hoc dicatur una vel diversa, a quo formalem accipit differentiam. Nomine autem vocare altero, vel eodem licet : quia hoc est ab institutione voluntatis hominum : et, id est, etiam, eisdem habitantibus ipsam, et omnino alteris hominibus.
Deinde cum dicit, Si autem justum dissolvere, etc. ab alia quaestione absolvit se, excusans se ab ea, et dicit : Si autem justum dissolvere vel non dissolvere, quando ad alteram politiam transmutatur civitas, ratio altera, supple, est, utrum dicatur civitas dissoluta quando transmutatur de una politia vel non, infra determinabitur, ubi determinabitur de numero et differentia politiarum.
<--- Page Split --->