CAPUT XI.
De Republica Solonis, et variis institutoribus Rerumpublicarum.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Eorum autem qui pronuntiaverunt de politia, quidam quidem fuerunt qui non communicaverunt actionibus politicis nullis, sed perseveraverunt singulari vita viventes : de quibus si quid sermone dignum, dictum est fere de omnibus. Quidam autem legislatores fuerunt, ii quidem propriis civitatibus : ii autem et quibusdam extraneorum politice conservati ipsi : et horum quidem ii fuerunt conditores legum, ii autem et politia, puta Lycurgus et Solon. Isti enim et leges et politias instituerunt. De ea quidem igitur quae Lacedæmoniorum, dictum est.
Eorum autem qui de Republica aliquid tradiderunt, quidam numquam versati sunt in gubernatione civitatis, sed in privata vita otiosi vixerunt : de quibus si quid dignum relatum fuit, supra diximus. Quidam autem legislatores fuere, gubernaveruntque vel in propriis civitatibus, vel in alienis : et horum quidam solummodo legum auctores fuere. Quidam etiam Reipublicae constituende, veluti Lycurgus et Solon. Hi enim leges et Respubllcas condidere : Lycurgus quidem Lacedæmoniis, ut dictum est, Solon autem Atheniensibus.
<--- Page Split --->
b Solonem autem aliqui quidem putant fuisse legislatorem studiosum: dicunt enim eum Oligarchiam dissolvisse valde intemperatam existentem, et servientem populum liberasse, et Democratiam patriam instituisse, miscuisseque bene politiam : fuisse enim quod in Areopago consilium, Oligarchicum, quod autem principatus eligibiles, Aristocraticum, prætorium autem, Democraticum. Videtur autem Solon illa quidem existentia prius, non dissolvisse, consilium scilicet et principatuum electionem : populum autem instituisse prætoria faciens ex omnibus.
Existimant autem quidam, Solonem legislatorum fuisse præclarum. Nam et paucorum potentiam sustulisse, quae nimis intemperans erat, et plebem a servitute liberasse, ac statum popularem in patria constituisse, optimeque Rempublicam temperasse. Nam esse consilium Areopagi, paucorum gubernationis, delectus vero magistratuum, optimalum, judicia vero, populare. Sed videtur Solon illa duo, cum essent prius, non sustulisse, consilium Areopagi, et magistratuum delectus, at populum asservisse, judiciis ex omnibus constitutis.
c Propter quod et quidam accusant ipsum, solvere vero alteram, cum fecerit prætorium dominum omnium, cum sit sortiale. Cum enim hoc invaluit, sicut tyranno populo largientes politiam, in eam quæ nunc Democratiam instituti sunt : et id quidem quod in Areopago consilium Ephialtes prohibuit et Pericles : et hoc itaque modo unusquisque rectorum populi augens produxit in eam, quæ nunc Democratiam.
Quapropter quidam illi succensent quod alterum dissolverit, cum auctoritatem omnem ad judicium traduxerit, quod per sortitionem est. Nam cum hoc invaluit, tamquam tyranno, gratificantes populo, in eam qui nunc est, popularem statum Remplublicam redegerunt, et consilium Areopagi Ephialtes inhibuit et Pericles. Judicibus vero salaria Pericles induxit, ac per hunc modum unusquisque eorum, qui apud plebem posse voluerunt, populi vim augere perseveraverunt, donec in istam, quæ nunc est, licentiam pervenit.
d Videtur autem hoc non secundum Solonis voluntatem factum fuisse, sed magis ab accidente. Navarchiae enim in Medis populus factus causa astute concepit, et rectores populi accepit pravos, pro politice conversantibus imixxest. Quoniam et Solon videtur necessariam maxime potentiam attribuere populo, scilicet principatus eligere et corrigere, neque enim hujus populus existens dominus, servus utique esset, et adversarius : principatus autem ex insignibus et abundantibus, instituit omnes ex quingentis Medimnis et Jugariis, et tertio fine vocato equestri : quartum autem quod mercenario, quibus nullus principatus attinebat.
Apparet autem hoc non tam Solonis voluntate, quam casu evenisse. Navali enim potentia adversus Medos victor populus, majora de sese sapere cœpit, et accesserunt patroni seditiosi contra bonos et modestos cives, qui Rempublicam gubernabant. Cum videatur quidem Solon eam, quæ maxime necessaria fuit, potestatem populo tradidisse, ut magistratus crearet, et male facta corrigeret, nisi enim populus hanc habeat potestatem, servus erit et inimicus. At magistratus omnis constituitur ex nobilibus, ac locupletibus ex censu quingentorum Medimnorum et jugerum. Tertium ex equitibus. Quartum ex opificibus sordidis, quibus nullum magistratus assequendi jus erat.
<--- Page Split --->
e Legislatores autem fuerunt Zaleucus Locrensis Occidentalibus, et Charondas Cataneus suis civibus, et aliis Chalcidiae civitatibus circa Italiam et Siciliam. Volunt autem quidam colligere, qualiter Onomacritus fuit primus industrius circa legislationem, exercitatum autem fuisse in Creta, cum esset Locrus, et praefectum populo, secundum artem autem hujus fuisse socium Thaletem, Thaletis autem auditorem Lycurgum et Zaleucum, Zaleuci autem Charondam : sed hoc quidem dicunt inconsideratius tempore dicentes.
Fuerunt etiam legum positores Zaleucus apud Locros Occidentales, et Charondas Catiniesnis civibus suis, ceterisque civitatibus Chalcidicis, quae sunt circa Italiam et Siciliam. Tentant vero quidam inducere, quasi Onomacritus fuerit primus legum ferendarum peritus. Hunc vero exercitatum in Creta, cum esset Locrus, perfectum autem per artem divinationis, ei familiarem fuisse Thaletem, Thaletis autem auditores fuisse Lycurgum et Zaleucum, Zaleuci autem Charondam. Sed qui ista dicunt, tempora non supputant.
/ Fuit autem et Philolaus Corinthius legislator Thebæis. Erat autem Philolaus de genere quidem Bacchi darum, amator autem factus Dioclis, qui vicit Olympiadem, ut ille civitatem reliquit recordatus amorem matris Alcyones, abiit Thebas, et ibi vitam finierunt ambo, et nunc adhuc ostendunt sepulcra ipsorum, invicem quidem facile conspectibilia existentia : ad regionem autem Corinthiorum, hoc quidem conspectibili, hoc autem non conspectibili : fabulantur enim ipsos sic ordinasse sepulturam. Dioclea quidem propter abstinentiam passionis, quatenus non visibilis sit Corinthia a pulvere, Philolau m autem quatenus visibilis. Habitaverunt quidem igitur propter talem causam apud Thebæos. Legislator autem fuit ipsis Philolaus.
Fuit etiam Philolaus Corinthius legislator Thebanis. Erat autem Philolaus ex familia Bacchiadum, amicus vero Dioclis, qui Olympia vicit. Sed ubi ille civitatem deseruit, commotus ob amorem matris Alciones, Thebas migravit. Atque ibi ambo defuncti sunt. Monstrantur que etiam nunc illorum sepulcra, specatnia quidem sese. Verum ita constituta, ut ex Dioclis quidem sepulcro non sit prospectus in Corinthium agrum, ob animi infectionem, ex Philolai autem sit prospectus. Habitarunt igitur ob hujusmodi causam apud Thebanos, legesque illis Philolaus descripsit.
g De aliis quibusdam, et de puerorum procreatione, quas vocant illi leges positivas : et hoc est singulariter ab illo lege statutum, quatenus numerus salvetur sortium. Charondæ autem nihil est proprium, nisi vindictæ falsorum testium : primus enim fecit considerationem : diligamenta autem est legum placentior, et his qui nunc legislatoribus. Philolai autem proprium et substantiarum irregularitas, Platonis autem mulierum et puerorum, et substantiæ communitas et convivia mulierum. Adhuc autem lex circa ebrietatem, scilicet sobrios symposiar-
Et de aliis quibusdam, et de sobole procreanda, quas illi leges proletarias appellant, et hoc est præcipue ab illo provisum, ut numerus hæreditatum conservetur. Charondæ autem nihil est proprium, nisi judicia falsorum testium : primus enim de his legem posuit, diligentia autem et claritate etiam elegantior quam hi, qui nunc sunt legum conditores. Philolai proprium est patrimoniorum disparitas. Platonis autem mulierum et natorum et patrimoniorum communitas, et comessationes feminarum. Et præterea lex circa ebrietatem, ut re-
<--- Page Split --->
zhizare, et exercitium in bellicis, quateus ambidexteri fiant per studium, ut opportunum est, non hac quidem mauum utile esse, hac autem inutile. Draonis autem leges sunt, politiae autem xistenti leges posuit : proprium autem n legibus nihil est quod sit memoria dinum, nisi saevitia propter magnitudinem lanni. Fuit autem et Pittacus legum onditor, sed non politiae. Lex autem propria ipsius, ebrios, si percusserint, mplius damni ferre quam sobrios : quia luries injuriantur ebrii quam sobrii, non d veniam respexit, quia oportet ebrios iabere magis, sed ad conferens magis. uit autem et Androdamas Rheginus lerislator Chaleidibus, qui in Thracia : cuus circa homicidialia et haereditationes st. Attamen proprium ipsius nihil utique habebit dicere aliquis. Quae quidem gitur circa politias principales, et circa lictas politias ab aliquibus, sint consideata hoc modo.
ges conviviorum sobrii sint : et in rebus bellicis exercitatio, per quam ambidextri fiant, cum oporteat non alteram manum utilem, alteram inutilem habere. Draconis quoque leges sunt : sed jam constituta Republica leges tulit. Proprium autem Draconis est nihil quod sit memoria dignum, nisi rigiditas ob magnitudinem penarum. Fuit quoque Pittacus legum conditor, sed non in Republica versatus. Lex est propria illius, ebrios, si quem pulsaverint, minori pсna damnari, quam si sobrii fecissent. Quod enim pluris derelinquunt ebrii quam sobrii, non ad id respexit, quod magis est ebriis venia, sed ad utilitatem. Fuit etiam Androdamus Rheginus legum conditor Chalcidensibus, qui sunt in Thracia, de homicidio, et haereditatibus : nihil tamen hujus proprium referre quis potest. De his ergo Rebuspublicis quae principales sunt, et de his quae sunt ab aliquibus scriptae, in hunc modum cognovisse sufficiat.
COMMENTARIUS IN CAP. XI.
In hac ultima parte secundi libri deerminat Aristoteles differentiam politias nstituentium. Determinat enim primo lifferentiam politiarum secundum seipas. Secundo differentias earumdem seundum civitates, in quibus observabanur. Et ideo nunc tertio non restat nisi leterminare differentias earum secunlum instituentes eas : sicut enim dicitur n Ethicis, « sermones morales magis acceptantur secundum auctoritatem eorum qui diligunt mores, quam secundum sylogismum. » Qui enim diligit virtutem, rera dicit de virtute.
Dividitur autem istud capitulum in artes duas, in quarum prima determinat lifferentias legislatorum, et politiarum
quas instituerunt. In secunda tangit diversorum nomina legislatorum et legum quas instituerunt, ibi (litt. e), Legislatores autem fuerunt, etc.
Circa primum duo facit. Primo determinat differentiam legislatorum in modo vitae. Secundo negotiatur circa legislationem Solonis, ibi (litt. b), Solonem autem aliqui quidem, etc.
a Dicit ergo primo : Eorum autem qui pronuntiaverunt de politica, quidam quidem fuerunt qui non communicaverunt actionibus politicis nullis (altera negatio superfluit), sed perseveraverunt singulari vita viventes, et illi fuerunt qui philosophiae intenderunt, sicut Socrates, Phaleas, Hippodamus, et generaliter omnes qui in Brachmania sub Didimo rege fuerunt in antris habitantes, sicut Diogenes, de quibus si quid est sermone dignum, dictum est fere de omnibus, scilicet in
<--- Page Split --->
præhabitis. Et accipit alteram partem subdens, Quidam autem legislatores fuerunt, scilicet qui politicis actibus communicaverunt. Et hos dividit in duas differentias, ibi, Ii quidem propriis civitatibus, supple, legem dantes tantum : ii autem, scilicet alii, et quibusdam extraneorum, supple, civitatibus leges dantes : et hujusmodi potest esse Critias qui optimas leges nobilissimæ civitatis Ægypti per Solonem dedit Atheniensibus, ut in Timæo Platonis dicitur. Et de illis utrisque in communi subdit, Politice conversati ipsi, supple, et non in singulari vita : per hoc enim differunt a primis qui singulariter vixerunt. Et hos dividit ulterius in duas differentias, ibi, Et horum quidem ii fuerunt conditores legum, sicut Phedon Corinthius : ii autem, id est, alii et politici fuerunt et conditores legum et ordinatores civitatis. Et dat exemplum, ibi, Puta Lycurgus et Solon. Quidam tamen Lycurgum, Lygurgum vocant : et hoc nomen dicunt ei ab eventu impositum esse, quia scilicet præfuit Lugurgiæ provinciæ, sicut Africanus dicitur Scipio, quia devicit Africam. Et subdit ostendens quid instituit uterque : Isti enim et leges et politias instituerunt: Lycurgus in Lacedæmonia, Solon autem apud Athenienses. Deinde excusat se de institutis in Lacedæmonia, ibi, De ea quidem igitur quæ Lacedæmoniorum, dictum est, scilicet in præhabitis.
b Deinde cum dicit, Solonem autem aliqui, etc. negotiatur circa legislationem Solonis. Et circa hoc tria facit. Primo enim ponit laudem Solonis. Secundo quorumdam accusationem contra eum, ibi (litt. c), Propter quod et quidam, etc. Tertio excusationem ipsius, ibi (litt. d), Videtur autem hoc, non secundum Solonis voluntatem, etc.
Dicit ergo primo : Solonem autem aliqui quidem putant fuisse legislatorem studiosum, id est, valde bonum. Et addit rationem, ibi, Oligarchiam enim, scilicet quae fuit Athenis in ntestate paucorum
et divitum, dissolvisse valde intemperatam existentem : quia per talem potestatem divites valde opprimebant populum. Et hoc est quod sequitur : Et servientem populum liberasse, id est, a servitute et oppressione populum liberasse, et denoeratiam, id est, populi principalum, patriam instituisse. Et quia talis principatus est in favorem populi, propter hoc populus ab oligarchico principatu liberatus est. Et addit ulterius in laudem ipsius : Miscuissequé, scilicet dicunt Solonem, bene politiam : quia sicut in præhabitis dictum est, politia ex omnibus mixta, est melior. Et ut hoc bene intelligatur, dicit quæ politia erat ante Athenis, ibi, Fuisse enim, supple, ante Solonem, quod in Areopago consilium, oligarchicum. Areopagus autem idem est quod virtus vel vicus Martis. Athenienses enim colebant Martem propter militiam, in quo vico aræ Deorum constitutæ fuerunt : et divites quidem habitabant et conveniebant principatu oligarchico dominantes populo. Quod autem principatus eligibiles Solon, fecit sine pretio, aristocraticum, supple, fuit : prætorium autem, scilicet ad quod causæ devolvebantur per appellationes, et populis conveniebat, democraticum, id est, populare et in favorem populi factum fuit. Et sic videtur bene miscuisse politiam. Videtur autem Solon illa quidem existentia prius, scilicet de institutione Atheniensium, non dissolvisse, consilium scilicet, et principantium electionem, populum autem instituisse prætoria, supple, præter intentionem Solonis, faciens ex omnibus. Intendit dicere, quod licet Soloni imponatur prætorium, tamen Solon non fecit, sed populus volens ad unum reducere causas omnium principantium.
c Deinde cum dicit, Propter quod et quidam, etc. ponit quorumdam accusationem contra eum dicens : Propter quod et quidam accusant eum, scilicet Solonem. Quasi dicat : Propter hoc accusabatur 3 Solon : hoc enim attribuebatur ei quod
<--- Page Split --->
populus fecerat. Et subdit accusationem, ibi ,Solvere enim, supple, dicunt, alteram, scilicet politiam quae fuit prius aristocratica et oligarchica, cum fecerit praetorium dominum omnium : per hoc enim videtur alias potestates convertisse in regnum. Quare autem hoc accusetur, subdit : Cum sit sortiale, id est, quod Graece dicitur xAro>wriy, qui est principatus eorum qui ad lucra principatur. Et ostendit hoc subdens, ibi, Cum enim hoc invaluit, sicut tyranno populo largientes politiam, in eam quae nunc democraticam instituti sunt. Et est hoc dicere, quod cum potestas per praetorium devoluta esset ad populum, tyrannice opprimebant nobiles : et remedium quaerentes de hoc malo instituti sunt in democratiam, relictis aliis principatibus. Et subdit qualiter paulatim fuit mutatus principatus in democraticum, et per quos, ibi, Et id quidem quod in Areopago consilium, supple, fuit de principatu obligarchico, nobilium scilicet, Ephialtes prohibuit et Pericles, stantes scilicet pro alio principatu. Et addit quomodo fuit continuatum, ibi, Et hoc itaque modo unusquisque rectorum populi augens, produxit in eam quae nunc, scilicet est, democratiam : quia tales rectores de popularibus assumebantur : et ideo principatum democraticum sustinebant.
d Deinde cum dicit, Videtur autem hoc non, etc. incipit excusare Solonem, dicens, Videtur autem hoc non secundum Solonis voluntatem factum fuisse, sed ab accidente. Et ponit illud accidens, ibi, Navarchiae enim in Medis populus factus, id est, cum navali bello pugnarent contra Medos qui eos invaserant, eam, scilicet politiam democraticam, astute concepit, et rectores populi accepit pravos pro politice conversantibus i>n>i>xe>ti, id est, concepit primo populus astute qualiter opprimeret nobiles, et aristocratiam converteret in democratiam: et ideo in bello contra Medos acceperunt rectores p ravos qui ad hoc populum confortarent,
pro i>r>xe>ti>, id est superjustis qui principantur in aristocratia. Deinde dicit quod accusabatur de hoc Solon, licet non esset culpabilis, ibi, Quoniam et ipse Solon videtur necessariam maxime potentiam attribuere populo. Et exemplificat, ibi, Scilicet principatus eligere et corrigere, id est, ut populus et eligat principes, et corrigat si delinquant : hanc enim potestatem dixit Solon attribuendam populo. Et dicit rationem Solonis ad hoc, ibi, Neque enim hujus populus, id est, sic institutus, existens dominus, eo quod potestatem habet eligendi et corrigendi, servus utique erit et adversarius, id est, populus in tali potestate constitutus numquam erit servus, id est, serviliter oppressus a talibus dominis, quos instituunt et corrigere possunt : nec erit adversarius eorum, quia populus non opponet se talibus : et sic non fiet seditio in civitate.
Deinde cum dicit, Principatus autem, etc. ostendit qualiter Solon instituit principatus, ut sciatur quod non fuerit intentione sua hoc malum, et dicit : Principatus autem ex insignibus et abundantibus instituit omnes, id est, quod nullus principaretur nisi esset insignis virtute et abundans : quia sicut ante dictum est, quando viles accipiunt principa tum, multa fiunt in civitate et aliter : quoniam pauperes intendunt lucris et corrumpunt judicia, et quia apud Athenas quingenti erant, qui Ephori dicebantur in Lacedæmonia, illos constituit ex quingentis Medimnis et jugariis. Et dicuntur Medimni et Jugarii, qui principatum habebant in artibus, sicut fabri habent inter se principatum societatis suæ, et Lanarii, et pistorcs, et hujusmodi. Solon non constituit hos ex mediis personis accipiendos, et tertio fine vocato equestri, id est, constituit Solon quod illi qui præsunt equestribus in civitate, acciperentur de tertio ordine civium, id est, de illis qui sunt in tertio gradu dignitatis in civitate : et illi sunt, qui apud nos berviarii vocantur sive ruptarii, qui custodiuint
<--- Page Split --->
vias ut secure deducantur ea quae pertinent ad civitatem. Quartum autem genus, supple, est secundum Solonem, quod mercenarium, id est, illorum qui pro mercede serviebant, quibus nullus principatus attinebat, ex ordinatione Solonis scilicet. Et ratio sua fuit, quia tales de facili corrumpuntur, et faciunt dissentionem eis quibus serviunt pro pretio.
ges, quas accepit in Creta, ut in praehabitis dictum est, cum de Lacedæmonia fugeret in Cretam a facie Charillæ regis. Zaleuci autem dicunt fuisse auditorem Charondam. Et subdit de reprehensione ipsius dicti, ibi, Sed hoc quidem dicunt inconsideratius ipsi dicentes : quia non est multum inspiciendum quis vel cujas fuerit legislator, dummodo lex fuerit bona.
e Deinde cum dicit, Legislatores autem fuerunt, etc. tangit diversorum nomina legislatorum, et legum quas instituerunt. Et dicit : Legislatores autem fuerunt. Et enumerat eos : Zaleucus Locrensis Occidentaibus (Locris civitas est Calabriæ, quæ respectu Græciæ est ad Occidentem, et est in illa parte Italie, quæ sicut dicit Hieronymus in Prologo galeato, quodam magna Græcia dicebatur), et Charondas Cataneus, id est, Catiniensis, qui fuit de civitate Catinæ, suis civibus, id est, Catiniensisbus, supple, dedit legem, et aliis Chalcidiae civitatibus circa Italiam et Siciliam. Et subdit de alio qui fuit ante istos, ibi, Volunt autem quidam, historiographi scilicet, colligere qualiter Onomacritus fuit primus industrius circa legislationem, exercitatum autem fuisse in Creta, supple, volunt, cum esset Locrus natione, id est, de Locro civitate, et praefectum populo, supple, fuisse illius civitatis, secundum artem autem hujus, legislatoris scilicet, fuisse socium Thaletem, qui fuit multum peritus in legibus : quod ostendit nomen : τελστή enim in Græco dicitur ritus vel lex, sicut dicit commentum Maximi super Ecclesiasticam Hierarchiam Dionysii 1, ut dicit Dionysius, « Mysterium teletea myri. » Ibi enim dicit sic : « Teleta sunt ritus observati in sacrificiis Deorum : unde Teletanus idem est quod legista ». Et subdit de disciplina istius : Thaletis autem auditorem Lycurgum, supple, dicunt fuisse, et Zaleucum. Lycurgus autem fuit, qui Lacedæmonibus dedit le-
f Fuit autem et, id est, etiam, Philololaus Corinthius legislator thebæis : et dicitur Philolaus a φίλος quod est amicus, et λόος quod est populus : quia leges dedit in favorem populi : et fuit compatriota Phedonis, de quo in præhabitis dictum est. Et etiam subdit, quibus ipse dedit leges : Quia Phedon dedit Corinthiis, iste Thebæis, supple, dedit, leges. Thebæ autem sunt civitates juxta Athenas, de quarum legibus sæpe facit mentionem. Erat autem P. ilolaus de genere quidem Bachidorum, qui a Deo Baccho denominationem acceperunt. Et erant heriles sicut a Deo trahentes originem, et forte heroicas habebant virtutes, sicut Aristoteles in primo Ethicorum inducens Homerum, sic inquit Homerus de Hectore : « Quoniam valde fuit optimus, et non videbatur viri mortalis filius, sed Dei. » Totum autem hoc dicit ad commendationem Philolai. Et ad commendationem ejus ulterius dicit : Amator autem factus est Dioclis, qui vicit Olympiadem. Olympias est quinquennalis agon per modum quo torneamentum est apud Latinos, in quo probantur tyrones, id est, novi milites. Ut, id est, postquam ille, Diocles scilicet, civitatem reliquit, scilicet Corinthum, recordatus amorem matris Alegones, vocatæ scilicet, abiit Thebas (unde etiam natus fuerat, et ibi vitam finierunt ambo, scilicet Philolaus et Diocles. Et nunc adhuc ostendunt sepulcra ipsorum quæ dicuntur esse ædificata et ornata imaginibus ipsorum, invicem quidem fa-
<--- Page Split --->
cile conspectibilia existentia, ut ipsa scilicet conspectibilitas sepulcerorum ostenderet amorem quem habuerunt ad invicem. Et adhuc ulterius infert ad laudes istorum, ibi, Ad regionem autem Corinthiorum hoc quidem, scilicet sepulcro Philolai, conspectibili, quia cum Corinthius fuisset, voluit quod decor sepuleri versus Corinthum respiceret : fabulantur enim Thebaei, ipsos sic ordinasse sepulturam. Dioclea quidem (accusativus Graecus), id est, Diocleum, propter abstinentiam passionis, scilicet ne Corinthii spectantes sepulcrum paterentur tristitiam in amissione tanti civis: et ideo fecit quod sepulcrum non esset visibile eis. Et hoc est: Quatenus non visibilis sit Corinthia a pulvere, scilicet ne eis tristitiam ingereret. Philolaum autem dicunt ordinasse sepulcrum versus Corinthium, quatenus visibilis, supple, esset, et revocarentur ipsis ad memoriam beneficia ipsius. Et sic uterque in ordinatione sepulcri piam habuit intentionem. Ex his infert deambobus: Habitaverunt quidem igitur propter talem causam apud Thebaos. Legislator autem fuit ipsis Philolaus, non Diocles.
g Deinde cum dicit, De aliis quibusdam, etc. determinat de aliis qui etiam leges dederunt, dicens : De aliis quibusdam, scilicet legislatoribus et legibus, suppple, Philolai, et de puerorum procreatione, scilicet de quibus dedit leges Philolaus, quas vocant illi, scilicet Thebaei, leges positivas, et hoc est singulariter ab illo lege statutum, scilicet quod quilibet pueros procrearet. Et subdit causam quare hoc statuit, ibi, Quatenus numerus salvetur sortium : quia si multos generaret quilibet, oporteret haereditates in parvas sortes, sive partes dividi : et per hoc dissolveretur civitas. Et subdit de quodam legislatore, ibi, Charonde autem nihil est proprium, nisi vindicte
falsorum testium. Et subdit rationem : Primus enim fecit considerationem, supple, testium contra falsos testes, juxta illud Prov. (xix, 5) : Testis falsus non erit impunitus 1.
Deinde cum dicit, Diligentia autem est placentior, etc. facit comparationem ad ea quae nunc sunt, et dicit : Diligentia autem est placentior, id est, quod legislator circa singula diligenter inspiciat, rl, id est, etiam eis qui nunc legislatoribus. Et hujus causa est, quia actus humani sunt circa particularia in quibus diligenter oportet considerare. Philolai autem proprium est substantiarum irregularitas, Platonis autem mulierum et puerorum et substantize communitas, supple, est proprium : hoc enim didicerat a magistro suo Socrate, sicut dictum est in praecedentibus, et convivia mulierum, supple, etiam instituit Plato. Adhuc autem, supple, Platonis est, lex circa ebrietatem, scilicet sobrios, supple, cives, symposiarchizare, id est, qualiter symposiarchi ponantur. Symposiarchi autem dicuntur principes qui simul ponuntur ut regnent in civitate et praesint Reipublicae. Et qualiter instituantur area Deorum : Et exercitium in bellicis, quatenus ambidextri fiant per studium, ut opportunum est, supple, ad bella : non hac quidem manuum utile esse, hac autem inutile, sicut in libro Judicum dicitur de Aod 2, quod utraque manu pro dextera utebatur, supple, hoc totum instituit Plato.
Et postea inducit alium, ibi, Draconis autem leges sunt, politiae autem existenti jam posuit leges : proprium autem in legibus nihil est quod sit memoria dignum, nisi saevitia propter magnitudinem damni, id est, quod cives saevi essent, acriter punientes eos qui magna damna facerent, ut quilibet timeret alteri damna inferre, sicut et modo apud nos infligitur suspendium latronibus, cum tamen nulla lex divina neque humana furtum praeci-
<--- Page Split --->
piat morte puniri, sed furem deprehensum reddere in quadruplum vel subjicere in servitutem.
Et subdit adhuc de alio, ibi, Fuit autem et Pittacus legum conditor, sed non politia, id est, non fuit ordinator civitatis alicujus. Lex autem propria ipsius, supple, est, ebrios, si percusserint, amplius damnum ferre quam sobrios, juxta illud in tertio Ethicorum : « Ebrius si percusserit, duplices maledictiones meretur, et quia se inebriavit, et quia percussit. » Et ratio est, quia non potest excusari per ignorantiam, qui causam dedit ignorantiae. Et hoc est quod etiam hic addit : Quia plures injuriantur ebrii quam sobrii, non ad veniam respexit : quia, sicut dicit in Ethicis, venia non est danda iis qui dederunt causam ignorantiae. Et hoc est : Quia oportet ebrios habere magis, veniam scilicet, quam alios
propter ignorantiam ebrietatis : sed ad conferens, supple, respexit. Confert enim civitati ne cives se inebrient : et ideo fecit acriter puniri ebrietatem, ut magis vitetur.
Et subdit de alio, ibi, Fuit autem et Androdamas Rheginus legislator Chalcidibus, qui in Thracia, supple, sunt. Chalcedonia enim civitas Thracia est, cujus circa homicidialia et haereditationes, id est, qualiter haereditates dividantur, studium, supple, est : attamen proprimu ipsius nihil utique habebit dicere aliquis : quia nihil novi statuit, sed prius statuta observare fecit.
Postea subjungit epilogum omnium dictorum in secundo libro, ibi, Qua quidem igitur circa politias principales, et circa politias dictas ab aliquibus, sint considerata hoc modo.
<--- Page Split --->