CAPUT X.
Antiqua Carthaginiensium Respubliea consideratur.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Politizare autem videntur et Carchedonii bene, et in multis abundantius ad alios, maxime autem quadam propinqua Lacedæmonibus. Hæ enim politiae tres ad invicem propinquæ aliqualiter sunt, et ab aliis multum differunt, quæ Cretensium, et Lacedæmonica, et tertia ab iis quæ Carchedoniorum : et multa institutorum se habent apud ipsos bene.
Videtur etiam Carthaginiensium Respublica bene constituta, multaque habere praeter alias, quadam vero maxime similia Lacedæmoniis. Tres enim istae Respublicæ quodammodo inter se proximæ sunt, multumque distant ab aliis. Cretica dico, et Laconica, et Carthaginiensis, multaque in ipsis provisa sunt recte.
b Signum autem politiæ coordinato populum habentem permanere in institutione politiæ, et neque seditionem (quod indignum dici) fieri, neque Tyrannum.
Signum est Reipublicæ bene institutæ, quod populus in suo permanet loco, neque seditionem ullam (ut ita dixerim) unquam fecit, neque Tyrannum.
c Habet autem similia Lacedæmonum politia, convivia quidem societatum, Phiditorum, eum autem qui centum et quatuor principatum Ephoris, verumiam non deterius. Ii quidem enim ex contingentibus fiunt, hunc autem eligunt principatum virtuosum : reges autem et respo-
Continet autem similia Lacedæmoniorum Respublica. Comessationes quidem sodalitiorum, Phiditiis, centum autem et quatuor virorum potestas, Ephoris : præterquam quod non deterior : nam illi ex contingentibus sunt, hanc autem potestatem suscipiunt optimates. Imperator vero
<--- Page Split --->
siav proportionatam iis quae regibus et senibus etiam.
et senalus conveniunt Lacedæmoniorum regibus, et senibus.
d Melius autem Reges, neque per se esse genus, neque hoc quod contingens, sed quod differens ex iis eligibiles magis quam secundum aetatem. Magnorum enim domini constituti, si viles fuerint, multum lædunt et læserunt jam civitatem Carehedroniorum. Plurima quidem igitur increpatorum utique propter transgressiones, communia existunt convenientia omnibus dictis politiis.
Melius autem, quod imperatorem non secundum genus, neque ex vili, aut praeexcellenti magis eligunt quam secundum virtutem : nam qui magnam habent potestatem, si ipsi nullius pretii sint, multum nocent, nocueruntque jam Lacedæmoniorum civitati. Plurima igitur reprehensorum, propter transgressionem, communia sunt omnibus antedictis.
e Eorum autem quae ad suppositionem Aristocratiae et politiae, haec quidem ad populum declinant magis, haec autem ad Oligarchiam. Ejus quidem enim quod est hoc quidem adducere, hoc autem non adducere ad populum, Reges domini cum senioribus, si consenserint omnes : si autem non, et horum populus. Quæcumque autem intulerint, non audire solum attribuunt populo, qui statuta z principibus, sed domini de judicando sunt, et volenti illatis contradicere, licet : quod quidem in aliis politiis non est. Pentarchias autem dominas existentes multorum et magnorum, ab ipsis eligibiles esse, et eum qui centum, hos eligere maximum principatum. Adhuc autem, hos ampliori principari tempore aliis, etenim prætertii principantur, et futuri, Oligarchicum. Quod autem sine pretio et non sortiales, Aristocraticum ponendum, et si quid tale alterum : et sententias a principibus judicari omnes, et non alias ab aliis, quemadmodum in Lacedæmonia.
Sed quantum ad intentionem optimatum attinet, et Reipublicae, quaedam ad popularem statum declinant, quaedam ad paucorum potentiam. Nam referendi quidem ad populum, aut non referendi aliqua, imperatores una cum senatu domini sunt, si omnes concordent : si non concordent, populus ipsorum dominus est. Quaecumque retulerint magistratus, de his non approbandi modo illorum sententias, potestas permissa est populo : verum etiam pro arbitrio constituendi providendique, et cujus contradicere relatis illorum licet, quod non est in aliis Rebuspublicis. Quinqueviratum vero, qui multarum ac magnarum rerum postatem habet, ab illis eligi. Et Centumviratum hos eligere, qui est maximus magistratus, et hos longiori tempore, quam alios imperium retinere. Nam et perfuncti magistratu imperant,et designari ad magistratum, ad paucorum potentiam spectat. Esse autem sine mercede, et sine sortitione, optimatum est ponendum, et si quid aliud tale. Judicia quoque omnia a cunctis magistratibus judicari, et non ab aliis alia, ut apud Lacedæmonios.
f Transgreditur autem Aristocratiae institutio Carchedroniorum maxime ad Oligarchiam, secundum quemdam intellectum, ut videtur multis : non enim solum virtuosum, sed et divitem putant oportere eligi principem : impossibile enim egentem bene principari, et vacare.
Transgreditur autem maxime ab optimatibus ad paucorum potentiam institutio Carthaginiensium, secundum aliquam intelligentiam in eo, quod etiam multi comprobant : non solum enim optimos, verum etiam ditissimos censent in magistratibus esse ponendos, quasi impossi-
<--- Page Split --->
Siquidem igitur eligere divitem, Oligarchicum, secundum virtutem autem, Aristocraticum : iste quidem igitur erit ordo tertius, secundum quem quidem ordinata sunt et apud Carchedonios, quae circa politiam : eligunt enim ad duo haec respicientes, et maxime maximos, reges et duces exercitus.
bile sit, qui egenus existat, eum bene magistratum gerere, aut quietem optare. Si igitur sumere divitem, paucorum potentiae est, per virtutem autem, optimatum, ista quaedam esset species tertia, per quam constituta est apud Carthaginienses Respublica. Creant enim magistratus ad haec duo respicientes, et praesertim maximos, ut imperatores et praetores.
g Oportet autem putare peccatum legislatoris esse transgressionem hanc Aristocratiae : a principio enim videre hoc, maxime necessarium est, qualiter optimi possint vacare, et nihil dehonestari non solum principes, sed neque singulariter viventes.
Putandum autem est hujuscemodi excessum ab optimatibus esse errorem legis conditoris, quem ab initio praevidisse valde necessarium fuit, ut optimi valerent quietem agere, nec quidquam indecorum facere, non solum in magistratu, sed etiam in vita privata.
h Si autem oportet adspicere et ad abundantiam, gratia vacationis, právum, maximos principatuum venales esse, regnum scilicet et ducatum exercitus : lex enim ista divitias facit pretiosas magis virtute, et civitatem totam amativam pecunniarum : quodcunque autem existimat pretiosum esse quod principale, necesse et aliarum politiarum opinionem assequi iis. Ubi autem non maxime virtus honoratur, hanc politiam non est possibile firmiter secundum virtutem principari : rationabile autem assuescere lucrum hoc ementes, quando cum expenderint, principientur : inconveniens quidem, si pauper quidem existens, ἐπιεικησ autem volet lucrari, deterior autem utique non volet, cum expenderit : propter quod oportet eos qui possunt aristocratizare, hos principari. Dignius autem, si et præferret penuriam ἐπιεικων legislator : sed et principantium curaret de vacatione.
Quod si inspicere oportet ad opes gratia quietis, pravum est maximos magistratus esse venales, imperium, et præturam. Hæc enim lex pretiosas magis facit divitias quam virtutes, ac civitatem totam ad studium pecuniarum convertit. Nam quidquid apud civitatis principes habetur in pretio, necessarium est et aliorum civium opinionem subsequi. Ubi autem non maxime honoratur virtus, ibi non est possibile firmum optimorum esse in Republica statum. Assuescere vero ad lucra rationabile est, quando per largitionem adipiscuntur dignitates. Absurdum est enim, si pauper quidem aliquis verum bonæ mentis lucrari velit, improbior autem non velit, cum sumptus fecerit. Quocirca oportet eos qui possunt optime gerere magistratum, assumere ad magistratum. Probabiliusque fuit, si auctor legis opulentiam præstantium virorum abjecisset, ac eorum qui in magistratu forent, quieti prospexisset.
i Pravum autem utique videbitur esse, et plures principatus principari eumdem, quod quidem acceptatur apud Carchedonios : unum enim opus ab uno optime perficitur. Oportet autem hoc qualiter fiat, videre legislatorem, et non praecip-
. Pravum etiam videri potest plures magistratus ab uno homine geri : quod in honore est apud Carthaginienses. Unicum enim ab uno optime perficitur opus. Hoc autem ut fieret, providendum fuit a legislatore, neque cogendum eumdem tibici-
<--- Page Split --->
re eumdem fistulare, et coria incidere. Quare ubi non parva civitas, magis politicum est plures participare principantibus,et magis democraticum.Commodius enim, sicut diximus, et pulchrius unumquodque perficitur ab eisdem, et velocius. Palam autem hoc in bellicis et nauticis. In iis enim ambobus per omnes, ut est dicere, extenditur principari et subjici.
nem esse atque sutorem. Quare ubi non parva est civitas, magis civile est ut plures sint participes magistratuum, magisque populare. Communius enim, ut diximus, et melius singula conliciuntur, atque celerius. Patet autem hoc in bellicis rebus et nauticis. In his enim ambobus per omnes (ut ita dixerim) transit imporare et parere.
k Oligarchica autem existente politia, optime effugiunt, judicando semper aliquam populi partem, emittentes super civitatem : hoc enim faciunt, et servant mansuram politiam : sed hoc est fortunae opus. Oportet autem ineditionales esse propter legislatorem. Nunc autem si infortunium aliquod eveniat, et multitudo abscesserits subjectorum, nullum est remedium quietis per leges. De Lacedæmoniorum quidem igitur politia, et Cretensium, et Carchedoniorum, quæ merito acceptantur, hoc habet modo.
Sed cum ad paucorum potentiam vergat Respublica eorum, optime illud effugiunt, ut semper aliqua plebis pars ditetur, ad oppida mittentes : per hoc illi arbitrantur, ac certe efficiunt statum civitatis permanere : sed hoc est fortunae opus. Oportebat vero non per fortunam sine seditionibus esse, sed per legislatorem id fieri. Nunc autem si diversa fortuna incidat, et plebs a gubernatoribus secedat, nullum est remedium legis ad quietem adhibitum. Lacedæmoniorum igitur, et Cretensium, et Carthaginisimus Respublica in hunc modum se habet.
autem similia Lacedæmonum politiae, etc.
COMMENTARIUS IN CAP. X.
Hic agit de politia sive urbanitate Carchedoniorum, et dividitur in tres partes. In prima ostendit in quo maxime convenit cum politia Lacedæmoniorum. In secunda ostendit ad quam transgressionem declinat, ibi (litt. f), Transgreditur autem aristocratiae, etc. In tertia reprehendit ea quae reprehensibilia sunt in ea, ibi (litt. g), Oportet autem putare peccatum, etc.
Circa primum tria facit. Primo enim commendat politiam Carchedonensem super alias. Secundo probat per signum, ibi (litt. b), Signum autem politiae, etc. Tertio ponit ea in quibus convenit cum politia Lacedæmouiae, ibi (litt. c), Habet
a Dicit ergo primo : Politizare autem videntur et Carchedonii bene. Alia translatio : « Civiliter autem vivere videntur et Carchedonii bene » : et in multis abundantius, id est, melius, ad alios, id est, comparatione aliorum, maxime autem propinque Lacedæmonibus : hæ enim politiae tres ad invicem propinque aliqualiter sunt, et ab aliis, politiis scilicet barbarorum multum differunt,et multa institutorum, supple, per leges, se habent apud ipsos, scilicet Carchedonios, bene.
b Et hoc secundo probat per signum, ibi, Signum autem politiae, supple, bonae, est coordinate populum habentem, id est, quod quilibet secundum suum officium habet se ordinate ad alium, non su-
<--- Page Split --->
pergrediens ipsum, nec seditionem movens, permanere in institutione politiæ, populum scilicet sic se habentem. Et addit secundum signum, ibi, Neque seditionem, quod indignum dici, fieri, id est, quod inter eos nunquam fuit seditio tanta quod digna esset mentione, licet forte unus cum alio in causis aliquando civiliter contenderit. Et adjungit tertium signum, ibi, Neque tyrannum, id est, inter eos non surrexit tyrannus qui crudeliter opprimeret alios. Sicut in VIII Ethicorum dicitur, tyrannis opposita optimæ urbanitati, id est, regno, et pessima corruptio est.
c Deinde cum dicit, Habet autem similia, etc. ostendit in quibus assimilatur politiæ Lacedæmonum. Et circa hoc duo facit : primo ostendit, quod in tribus similis est et imitatur eam. Secundo ostendit quomodo in iis excedit quantum ad bonitatem et virtutem, ibi (litt. d), Et melius autem reges, etc.
Dicit ergo : Habet autem similia Lacedemonum politia, convivia quidem societatum, Phililiorum, id est, sicut apud Lacedaemonos sunt convivia quae Phidilia vocantur, et primo vocabantur nudria : ita apud Carchedonios sunt convivia societatum per communem contributionem, quae fiunt in demonstrationibus honorabilium personarum et in festis. Et hoc primum in quo convenit.
Sequitur secundum, ibi, Eum autem qui centum et quatuor principatum Ephoris, supple, habet similem. Et vult dicere, quod sicut apud Lacedæmones eligébantur Ephori qui procurarent Rempublicam, apud Carchedronios eligantur centum et quatuor procuratores Reipublicæ, et principes erant civitatis. Et subjungit parvam quamdam differentiam in electione, ibi, Verumtamen non deterius, id est, non pejori modo eligunt Carchedonii quam Lacedæmones, sed meliori. Et ostendit in quo : Hi quidem enim, scilicet Ephori in Lacedæmonia, ex contingentibus finit, id est, ex quibuscunque de
populo : et hoc malum est : hunc autem eligunt principatum, scilicet centum quatuor, virtuosum : non enim illos centum quatuor eligebant nisi de virtuosis, et virtute perfectis. Et hujus fuit causa : quia communicabant aristocratia, quæ est secundum virtutem et potestatem virtusorum.
Et ostendit tertium in quo conveniunt, ibi, Reges autem et yepovsiav, id est, principatum honorabilium, supple, habent Carchedonii, proportionatam iis quæ, ibi, scilicet in Lacedæmonia, regibus et senibus. In ante habitis enim dictum est quod Lacedæmones regnum habebant et senes eligebant quos βοῦλην, id est, consiliarios vocabant : et ad imitationem eorum Carchedonii eligebant reges et yepovsios, quos honoratos vocabant, ad assistendum regi.
d Deinde cum dicit, Et melius autem reges, etc. posita ista convenientia ponit differentiam, scilicet quod melius in tali electione habebant Carchedonii quam Lacedæmonii, dicens : Melius autem reges, neque per se esse genus, id est, quod non de uno genere semper eligantur, neque hoc quod contingens, id est, quod ex quibuscumque de populo eligantur sicut Ephori apud Lacedæmones, sed quod differens (alia translatio, «sive differens») ex iis eligibiles magis quam secundum ætatem. Alia translatio, «quam secundum staturam », id est, melius est quod reges eligantur ex differentibus et magis eligibilibus secundum virtutem, sicut praecepit Carchedronius, quam secundum ætatem seniores, sicut legislator Lacedæmonius, eligi senes eos quos dicebant βοῦλην, qui in Lacedæmonia regi assistebant, quem ex senioribus eligebant.
Et subjungit rationem quod ex contingentibus non expedit eligi regem, ibi, Magnorum enim domini constituti, supple, reges, si viles fuerint, sicut probabile est fore electos ex humili plebe, multum lædunt et læserunt jam in præ-
<--- Page Split --->
terito civitatem Carchedoniorum : unde versus :
Asperius nihil est humili, dum surgit in altum.
Et quia haec politia similis est aliis duabus, easdem reprehensiones quas habent aliae in transgressionibus, habet et ista. Et hoc est : Plurima quidem igitur increpatorum utique propter transgressiones communia existunt, convenientia omnibus dictis politiis. Ratio dicti est, quod non increpatur rationabiliter, nisi vitium, et non homo, vel civitas. Et si unum vitium transgressionis est in pluribus, eadem erit ratio increpationis.
e Deinde cum dicit, Eorum autem quae ad suppositionem, etc. ponit aliud in quo specialiter reprehenditur dicens : Eorum autem quae ad suppositionem legislatoris, id est, quam ipse intendit aristocratice et politica, Carchedionorum scilicet, haec quidem ad 8t^ov, id est, populum sive democratiam declinant magis, haec autem ad oligarchiam, supple, declinant. Etenim democratia principatus est populi, oligarchia autem principatus paucorum, sicut in ante habitis dictum est. Et ostendens in quo, subdit : Ejus quidem enim quod est hoc quidem adducere, ad populum scilicet, hoc autem non adducere ad populum, reges domini, supple, sunt cum senioribus, si autognomones omnes, id est, consentientes. Sensus est, statuta esse apud eos, quod quaedam a regibus et principibus proponenda sunt populo, ut omnes simul consentiant et consentientiet, et una simul omnium sententia approbetur. Quae autem sic sunt proponenda, reges domini sunt cum senioribus. In his autem, supple, quae populo proponuutur sic, populus habuit potestatem consentiendi vel dissentiendi. Et hoc est : Quaecumque autem intulerint, isti scilicet populo sic ordinata a principibus, domini, supple, populares, de judicando sunt, scilicet utrum sint tenenda vel non : et volenti, populo scilicet talia observare, illatis, id est, propo-
sitis, populo contradicere licet. Et subdit quod hoc habebat speciale Carchedonia, ibi, Quod quidem in aliis politiis non est, Lacedaemoniorum scilicet, et Cretensium. Et hoc videtur etiam fuisse democraticum : quia in favorem populi factum est.
Et subdit quomodo declinat ad oligarchiam, ibi, Pentarchias autem, id est, principatus quinque virorum, dominus existentes multorum et magnorum. Et ostendit quorum, ibi, Ab ipsis, scilicet pentarchiis, eligibiles esse, et eum, scilicet principatum, qui centum est, hos eligere maximum principatum : hunc enim principatum elegerunt pentarchi : et dicitur maximus, quia amplissimus est, et ad multos pertinens. Hoc est enim oligarchicum : quia potestatem convertit ad principatum paucorum. Et subdit aliud in quo etiam oligarchicum est, ibi, Adhuc autem hos ampliori principari tempore, scilicet pentarchos. Et ostendit quomodo ampliori, ibi, Etenim praeteriti, eligentes scilicet futuros, cum futuris principabantur. Et hoc est : Etenim praeteriti principabantur et futuri, oligarchicum : in hoc enim declinat in potestatem paucorum.
Et ostendit in quo convenit cum aristocratia, ibi, Quod autem sine pretio, supple, eligunt et non sortiales, qui xA^o^o^a: dicuntur Greece, aristocraticum ponendum, supple, est. Sortiales enim sunt, qui pauperes existentes, non arte vel dignitate, sed qui sorte vel fortuito veniunt ad principatum, et ideo principatu utuntur in lucrum : et si quid tale alterum, supple, est simile illi, in hoc declinat ad aristocraticam sicut et virtuoosos eligunt et non alios.
Et ponit tertium in quo iterum aristocraticum est, ibi, Et sententias a principibus judicari omnes et non alias ab aliis, diversis scilicet judicibus, quemadmodum in Lacedæmonia, scilicet a diversis judicibus fit judicium in eadem causa, supple, etiam est aristocraticum. Et propter hoc in jure prohibetur, quod una et eadem causa ad diversos judices non referatur.
<--- Page Split --->
f Deinde cum dicit, Transgreditur autem aristocratiae, etc. ostendit in quo declinet ab aristocratia dicens : Transgreditur autem aristocratiae (genitivus pro ablativo), id est, ab aristocratia institutio Carchedoniorum maxime ad oligarchiam secundum quemdam intellectum, ut videtur multis, in hoc scilicet quod aristocratia potestas est virtuosorum, oligarchia autem principatus paucorum. Et ponit rationem, ibi, Non enim solum virtuosum, sed et divitem putant oportere eligi principem. Et ponit rationem legislatoris, ibi, Impossibile enim egentem bene principari, et vacare, scilicet publicis negotiis. Et hujus causam in prehabitis assignavit : quia egentem oportet intendere lucris pro necessitate vitae : propter quod etiam dicitur in VIII Topicorum, quod tempore necessitatis melius est ditari quam philosophari, licet simpliciter sit melius philosophari quam ditari. Et ex hoc elicit inconveniens quod sequitur, ibi, Siquidem igitur eligere divitem, oligarchicum est : quia oligarchia principatus paucorum et divitum est : secundum virtutem autem, supple, principari et eligere principem, aristrocraticum, supple, est. Iste quidem utique erit ordo tertius, scilicet qui est simul et secundum virtutem, et secundum divitias eligere principes : secundum quem quidem ordinem ordinata sunt et apud Carchedonios, quae circa politiam. Et ponit rationem, ibi, Eligunt enim ad duo haec respicientes, divitias scilicet et virtutem : et maxime, supple, sic eligunt maximos, scilicet principes, reges et duces exercitus.
g Deinde cum dicit, Oportet autem putare, etc. reprehendit ea quae sunt reprehensibilia in politia seu urbanitate Carchedoniorum. Sed quia posset aliquis dicere, quod respicere ad divitias in eligendo principem, peccatum est in principatu aristocratiae, praecipue cum in ante habitis dictum sit, quod virtuosus paupor, etiam si nolit, cogendus est ad prin-
cipatum, ideo dicit, quod peccatum in hoc est legislatoris, non civitatis : et hoc est : Oportet autem putare peccatum esse legislatoris transgressionem aristocratiae. Et ostendit quomodo, ibi, A principio enim institutionis politica, hoc videre est maxime necessarium, qualiter optimi possint vacare Reipublicae, et nihil dehonestari, propter paupertatem, non solum principes, qui sunt personae publicae, sed nec singulariter, id est, private viventes : his enim legislator debuit providere de aerario publico et publicis reditibus, ut in tantum abundarent, quod non oporteret venales esse et in principatu, et private viventes.
h Et ostendit inconveniens quando secus fit, ibi, Si autem oportet adspicere, principes scilicet, et, id est, etiam ad abundantiam, id est, ut abundent, gratia vacationis, pravum, id est, si principes propter hoc quod vacant a negotiis propriis, et intendunt communibus, oportet respicere et intendere qualiter abundent, hoc pravum est et corruptum. Et dat rationem, ibi, Maximos principatuum, supple, contingit venales esse, regnum scilicet et ducatum exercitus. Et ostendit quomodo hoc est pravum, ibi, Lex enim ista, scilicet ut divites eligantur, divitias facit pretiosas magis virtute, et, id est, etiam civitatem totam amativam pecuniarum. Videntes enim cives quod propter divitias adipiscuntur principatus, inhiant divitiis, qualitercumque et quibuscumque lucris, juxta illud Sapientis : « Existimabant ad lucrum vitam hominis esse compositam, et oportere undecumque etiam ex malo acquirere. » Et hoc maxima corruptio est. Et hoc est quod addit : Quodcumque autem existimat pretiosum, id est, pretio suppositum, quod principale, id est, principales, necesse, supple, est illud aliarum politiarum opinionem assequi his, id est, timocratiae quae propter lucrum est, tyrannicae quae est oppressiva propter praedam : et hoc pessimum. Et hoc est quod addit : Ubi autem
<--- Page Split --->
non maxime virtus honoratur, hanc politiam non est possibile secundum virtutem firmiter principari. Et ostendit hoc per inconveniens quod sequitur, ibi, Rationabile autem assuescere lucrum hoc, id est, principatus ementes, quando cum expenderint, principentur, id est, quando expensas ad hoc quod principentur, posuerint : volet enim rehahere quod posuit. Et ostendit subdens : Inconveniens quidem, si pauper quidem existens, expixtxr, autem, id est, superjustus secundum virtutem volet lucrari : hoc enim non est de justitia, neque de virtute quod vendat sententias et justitias. « Ponet, enim sicut dicunt Theologi, impretiabile sub pretio. » Deterior autem utique, civilliter scilicet, non volet cum expenderit : quia tunc et sua expendit, nec suppetunt aliena, et sic omnino inutiliter erit : propter quod oportet eos qui possunt, et virtute et facultatibus scilicet, aristocratizare, hos principari, supple, et non alios. Et facit comparationem, ibi, Dignius autem si etiam praeferret penuriam expixtxw, supple, aliquis legislator, sed et principantium curaret de vacatione, id est, dignius esset quod legislator curaret de sumptibus communibus providere principibus qui vacant publicis, quam quod divitibus propter divitias conferat principatus. Minus enim damnum est de communi providere eis, quam totam civitatem fieri amativam pecuniarum.
i Deinde cum dicit, Pravum autem utique, etc. reprehendit legislatorem de hoc quod plures principatus commisit uni gubernandos, dicens : Pravum autem videbitur esse, plures principatus principari eundem, quod quidem acceptatur apud Carchedonios, et male. Et ponit rationem, ibi, Unum enim opus ab uno optime perficitur. Cujus rationem reddit optime Gregorius in Pastore, sic dicens : « Impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente fertur circa multa. » Et illud poetae :
Pluribus intentus minor est ad singula sen' [sus.
Et hoc est quod sequitur, ibi, Oportet autem qualiter fiat hocvidere legislatorem. Et dat simile in artibus, ibi, Et non praecipere eundem fistulare et coriu incidere. Ex his concludit : Quare ubi non parva civitas, magis politicam est plures participare principantibus, supple, quam unum plures principatus habere, et, supple, etiam est magis democraticum, id est, populare : favor enim populi accedit, cum etiam seipsos posse promoveri ad principatus vident Et hujus dat rationem, ibi, Communius enim (alia littera, « commodius enim ») sicut diximus, et pulchrius unumquodque perficitur ab eisdem et velocius : quia si plures sint, aliquando non concordant, et sic causae protrahuntur. Hoc autem probat in exemplis, ibi, Palam autem hoc in bellicis et nauticis, id est, in navalibus bellis et equestribus. In iis enim ambobus per omnes, ut est dicere, extenditur principari et subjici : et ideo, supple, saepe negliguntur et protrahuntur et confuse aguntur.
k Oligarchica autem existente politia, id est, paucorum principatu, ita scilicet quod unusquisque sit in officio suo, optime effugiunt, judicando semper aliquam populi partem : tunc enim expedite fit quod fieri debet. Qualiter autem fiat, subdit : Emittentes super civitatem, supple, sibi subjectam : ubi tangit modum imperii Romanorum, qui super civitates exteras sibi subjectas quosdam de suis emittebant in praesides et proconsules, qui dirigerent negotia provinciarum et civitatum, ne dispendium esset in Republica propter longam distantiam imperatoris. Et hujus ordinationis utilitatem subdit, ibi, Hæc enim servant et faciunt mansuram politiam : quando enim unusquisque in suo principatu opus suum perficit, servatur politia a corrumpentibus, et fit mansiva sine seditione populi : sed hoc est fortunæ opus, scilicet apud
<--- Page Split --->
Carchedonios, qui nullum legis ordinem habent : et hoc imo totum fortunae commiserunt. Et ideo hoc reprehendit subdens : Oportet autem inseditionales esse, scilicet cives, propter legislatorem, supple, et non propter fortunam. Nunc autem si aliquod infortumium accidat et multitudo abscesserit subditorum, ab obedientia scilicet Carchedoniorum, nullum est remedium quietis per leges : quia nullam legem dederunt de hoc quomodo
rebelles redirent in subjectionem et quietem a seditione.
Deinde ponit epilogum de omnibus dictis, ibi, De Lacedæmoniorum quidem igitur politia et Cretensium et Carchedoniorum, quæ merito acceptantur, hoc, scilicet quod dictum est, habet modo. Alia littera hoc habet : « Notorium, » id est, quod notum sit : forte enim habebant aliqua occulta, de quibus non oportebat dicere.