CAPUT IX.
De Cretensium Republica.
ANTIQUA TRANSLALIO.
LEONARDI ARETINI TRANSLATIO.
a Cretensium quidem autem politia proxima quidem est huic : habet autem modica quidem non deterius, plurimum autem minus plane.
b Etenim videtur, et dicitur quidem in plurimis imitari Crcticam polititiam quae Lacedæmoniorum. Plurima autem Antiquorum minus dearticulata sunt junioribus. Aiunt enim Lycurgum cum procurationem Charillæ regis derelinquens peregrinatus est, plurimo tempore conversatum esse circa Cretam propter cognationem. Domestici enim Cretenses Lacedæmonibus erant. Susceperunt autem qui ad familiaritatem venerant, institutionem legum existentem tunc in habitantibus : propter quod et nunc incolæ eodem modo utuntur ipsis, ut instituit Minos primus ordinem legum.
Cretensium vero Respubliea huic finitima est : habet autem quaedam non deterius, sed plurima minus nitide.
Videtur autem et fertur Lacedæmoniorum Respubliea in pluribus imitata Cretensem. Vetusta autem pleraque rudiora sunt novis. Ferunt enim Lycurgum post dimissam Charilli regis tutelam, cum longo tempore peregrinaretur, in Creta plurimum fuisse diversatum, propter cognationem : erant enim Lycii Lacedæmoniorum coloni, susceperant autem hi, qui in eam coloniam venerant instituta legum, tunc in antiquis habitatoribus obtinentia. Quapropter et nunc Pericæi eodem modo illis legibus utuntur, quomodo eas Minos constituit primus.
c Videtur autem insula et ad principatum Græcorum apta esse, et poni bene : toti enim supponitur mari fere, Græcis collocatis circa mare omnibus. Distat quidem enim a Pelopis insula modicum
Videtur autem hæc insula ad principatum Græciæ esse nata ac præclare sita : cuncto namque imminet mari, cum fere Græci omnes circum mare sint positi : abest enim hinc modicum a Peloponneso,
<--- Page Split --->
versus Asiam, ab eo autem loco qui circa Triopium et a Rhodo : propter quod et maris principatum obtinuit Minos, et insulas has quidem subegit, has autem habitari fecit, finaliter autem appositus Siciliae vitam consummavit ibi circa Camerinam.
illinc vero ab Asia circa Triopium et Rhodium. Quare imperium maris obtinuit Minos, ac et insularum alias subegit, alias vero dudum incultas habitari fecit. Tandem Sicilian aggressus, circa Camerinam defunctus est.
d Habet autem proportionaliter Cretensium institutio ad Lacedæmonicam. Agriculturae enim opus faciunt, iis quidem servi, Cretensibus autem incolæ : et convivia apud ambos sunt, et antiquitus vocabant Lacedæmones non Phiditia, sed Andria, quemadmodum Cretenses : ex quo et manifestum, quia inde venit. Adhuc autem politiæ ordo. Ephori quidem enim habent eamdem potentiam, iis qui in Creta vocantur Cosmi : verumtamen Ephori quidem quinque numero, Cosmi autem decem sunt. Seniores autem senioribus quos vocant Cretenses consilium, æquales. Regnum autem primo quidem fuit, deinde dissolverunt Cretenses, et ducatum Cosmi eum qui ad bellum habent. Ecclesia autem participant omnes, dominatio autem nullius est nisi sententiandi ea quæ videntur senioribus et Cosmis.
Habet autem convenientiam Cretica institutio cum Laconica. Agriculturam exercent apud hos quidem Ilotæ, apud illos vero Pericæi. Et comessationes sunt apud utrosque. Et antiquitus nuncupabant Lacedæmonii has non Phiditia, sed Andria, quemadmodum Cretenses : ex quo palam est illas inde provenisse. Insuper autem et Reipublicæ institutio. Ephori namque eamdem vim habent quam in Creta hi qui Cosmi appellantur, nisi quod Ephori quinque sunt, Cosmi autem decem. Senatores autem pares sunt Senatoribus quos vocant Cretenses Consilium. Regia autem potestas fuit primo apud Cretas, postea illam sustulerunt, imperio in bello ad Cosmos translato. Concio autem omnibus communis est, sed aliam nullam habet auctoritatem, quam ea comprobandi quæ a Senatoriribus et Cosmis fuerint ante decreta.
c Quod quidem igitur conviviorum, se habet melius Cretensibus quam Lacedæmonibus. In Lacedæmonia quidem enim secundum caput unusquisque infert constitutum : si autem non, participare lex prohibet politia, quemadmodum dictum est et prius. In Creta autem communius ; abomnibus enim natis fructibus, aut pecoribus ex publicis et oblationibus, quas ferunt incolæ, constituta est pars, hæc quidem ad Deos et communia sarificia, hæc autem ad convivia, ut et de communi nutriantur omnes et mulieres et pueri. Ad modicum autem cibum, ut proficuum multa philosophatus est legislator, et ad disjugationem mulierum, ut non multos pueros faciant, eam quæ ad masculos facit collocutionem : de qua si prave aut non prave, alias erit considerandi
Quæ igitur de comessationibus constituta sunt, melius apud Cretas quam apud Lacedæmonios se habent : nam apud Lacedæmonios unusquisque certum quid in singula capita taxatum solvit, quod nisi faciat, a Republica repellitur, ut prius diximus. At in Creta communius est : ex cunctis enim quæ a terra proveniunt vel armentis ex publicis, et his quæ afferunt Perieci divisio fit, ut pars una ad Deorum cultum et ad publica onera, pars ad comessationes deputetur, ac ita ex publico educari omnes, et mulieres, et pueros, et viros. Ad temperantiam autem cibi, quasi utilis sit, multa legislator philosophatus est, et de mulierum divortiis, ne superfluam pariant multitudinem, prospexit, alio introducto usu, quod utrum prave, vel non prave constitutum sit,
<--- Page Split --->
tempus. Quod autem quæ circa convivia melius ordinata sunt Cretensibus quam Lacedæmonibus, manifestum.
aliud erit considerandi tempus. Sed quod circa comessationes melius provisum sit apud Cretas quam apud Lacedæmonios, manifestum est.
f Quæ autem circa Cosmos, adhuc deterius quam quæ Ephororum principatus existit et iis : fiunt enim quicumque. Quod autem ibi expedit ad politiam, hic non est : ibi quidem enim propter electionem ex omnibus esse participans populus maximi principatus vult manere politiam ; hic autem non ex omnibus eligunt Cosmos, sed ex quibusdam senibus, et senes ex quibusdam qui fuerunt Cosmi.
At circa Cosmos deterius quam circa Ephoros : quod enim mali habet Ephororum magistratus, idem est et in illis, sumuntur enim quivis. Sed quod in his prodest Reipublicæ, illic non est. Nam hic quia ex omnibus assumptio est, particeps populus amplisimi magistratus vult manere Rempublicam : illic autem non ex omnibus sumuntur Cosmi, sed ex quibusdam familiis, et senatores ex his, qui Cosmi jam fuerunt.
g De quibus eosdem utique dicet aliquis sermones, et de iis, quæ in Lacedæmonia fiunt : quod enim sine correctione, et quod per vitam major senectus est dignitate ipsis, et non secundum litteras principari, sed Autognomonas, insecurum.
De quibus idem dici potest, quod de his quæ apud Lacedæmonios fiunt : nam esse liberum magistratum atque perpetuum, majus est munus quam dignitas eorum mereatur, et non secundum legem scriptam judicare, sed secundum quod sibi videtur, periculosum est.
h Quiescere autem non principantem populum, nullum signum ejus, quod est ordinatam esse bene politiam: neque enim sumptionis aliquid Cosmis sicut Ephoris : longe enim peregrinantur in insula differentium.
Quiescere autem plebem non participantem, nullum signum est bene constitutæ civitatis, nec quidquam susceptionis est Cosmis, quemadmodum Ephoris, abeuntque per insulam longe a contendentibus.
i Quam autem faciunt peccati hujus medicinam, inconveniens, et non politica, sed oppressiva. Multoties enim ejiciunt convenientes quidam Cosmos, aut comprincipantium ipsorum, aut idiotarum : licet autem et intermedie Cosmis abnegare principatum. Hæc utique omnia melius fieri secundum legem, quam secundum hominum voluntatem : non enim securus canon.
Medicina vero quam huic delicto adhibent, ridicula est, nec civilis, sed tyrannica. Sæpenumero enim aut collegæ illorum, aut privati homines insurgentes, per seditionem Cosmos expellant, licet etiam Cosmis seipsos magistratu abdicare. Enimvero hæc omnia præstabat lege fieri quam pro hominum voluntate, non enim secura est regula.
k Omnium autem pessimum id quod Acosmiæ, quam constituunt frequenter, cum non sententias velint dare potentum. Aut et palam, quod habet aliquid politiae institutio, sed non politia est, sed potentatus magis. Consueverunt autem assumentes
Omnium vero deterrimum est potentiorum deturbatio, quam sæpe concitant, cum sententias dare nolunt. Per quam manifestum est habere eam institutionem aliquid Reipublicæ, sed non esse Rempublicam, at potentatum magis.
<--- Page Split --->
populum et amicos Monarchiam facere, et seditiones movere, et pugnare ad invicem. Equidem quid differt quod tale, aut quod post quoddam tempus, non jam civitatem esse talem, sed solutam politicam communionem? est autem periculosa valde sic habens civitas, volentibus invadere et potentibus, sed, quemadmodum dictum est, salvatur propter locum, ab expulsione enim quod longe facit. Propter quod et incolarum manet Cretensibus, ministri autem recedunt frequenter : neque enim extrinseco principatu participant Cretenses ; nuperque bellum peregrinum transivit ad insulam, quod fecit manifestam infirmitatem earum quae ibi legum. De hac quidem igitur politia tantum nobis dictum sit.
Consueverunt autem concitata plebe et amicis, ad unius arbitrium rem deferre seditionesque et prælia inter se miscere. At vero id, quid differt ab eo, quod tandem ea civitas non sit dissoluta civili societate ? Est autem periculosus hic Reipublicæ status, si qui velint possintque invadere : sed, ut supra diximus, servatur propter locum, quia omnes advenas excludit. Itaque Pericæi manent Cretensibus. Verum lìotes persæpe a Lacedæmoniis defecere. Non enim erat in Creta potentia ulla externa, sed nuperrime bellum peregrinum irrupit in eam insulam, quod patefecit imbecillitatem legum suarum. De hac igitur Republica hæc dixisse sufficiat.
COMMENTARIUS IN CAP. IX.
In isto capitulo determinat Aristoteles de politia Cretensium, et dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit qualiter Lacedæmoniorum politia orta est a politia Cretensium. In secunda ostendit in quibus convenit cum illa, ibi (litt. d), Habet autem proportionaliter Cretensium, etc. In tertia in quibus est reprehensibilis, ibi (litt. f), Quæ autem circa Cosmos, etc.
Circa primum duo facit. Primo ostendit a quibus orta est politia Cretensium. Secundo aptitudinem insulæ ad principandum, ibi, (litt. c), Videtur autem insula et ad principatum, etc.
a Dicit ergo primo : Cretensium autem politia proxima quidem est huic, scilicet origine et convenientia. Habet autem modica quidem, supple, propria, non deterius, sed melius quam Lacedæmonica, plurimum autem minus plane, supple, tradita.
b Et ostendit quomodo proxima, ibi, Etenim videtur et dicitur quidem in plurimis imitari Crictcam politiam, quæ Lacedæmoniorum. Et hoc ideo est, quia Lacedæmoniorum politia processit a Cretica. Et ponit rationem qualiter minus plane tradita, ibi, Plurima autem Antiquorum, id est, tradita ab Antiquis, minus bene dearticulata sunt, id est, distincta et expressa sunt a junioribus. Et hujus causa est, quia quæ communiter tradita sunt ab Antiquis, novis emergentibus casibus, a junioribus distincta et magis expressa sunt. Et propter hoc etiam in jure veteri multa abrogantur per novum.
Et subdit ostendendo qualiter Lacedæmonica politia processit a Crettica, et supponit hoc ex communi fama, ibi, Aiunt enim, scilicet historiae, Lycurgum vel Lygurgum cum procurationem Charillæ Regis derelinquens peregrinatus est. Historia est hæc, quod Charilla Rex fuit Lacedæmoniorum et procurationem regni sub ipso habuit Lycurgus vel Lygurgus, qui propter accusationes quibus accusabatur apud Charillam, fugiens dereliquit procurationem et peregrinatus est
<--- Page Split --->
a Lacedæmonia. Et addit plurimo tempore conversatum esse circa Cretam propter cognitionem, scilicet quia inde oriundus fuit. Et subdit quare illuc fugit: Domestici enim Cretenses Lacedæmonibus erant. Et subjungit, quod cum sic susceptus esset propter cognationem a Cretensibus, ibidem formam politiæ et legum accepit, et cum rediret in Laccdæmoniam, eamdem formam ibi tradidit. Et hoc est: Susceperunt autem qui ad familiaritatem venerant, scilicet Lycurgus et sui in Cretam. Alia translatio sic habet: « Domestici enim Cretenses Lacedæmonibus erant. Susceperunt autem qui ad cohabitationem venerant, » institutionem legum existentem tunc in habitantibus, scilicet Cretam : propter quod nunc incolæ, Lacedæmoniæ scilicet, qui de Creta, eodem modo utuntur ipsis, scilicet legibus. Quot enim de Creta nati fuerunt, incolæ fuerunt in Lacedæmonia, alienam terram colentes: agricolæ enim fuerunt in Creta, incolæ autem in Lacedæmonia, justa illud : « Accola quæ sua sunt colit, incola quæ sua non sunt. » Deinde ponit actorem illarum legum subdens : Ut instituit Minos primus ordinem legum, cujus filius Crebatha fugiens novercam, quæ Semiramis vocabatur, eumdem ordinem legum instituit in civitate Cretensi, quæ modo Crebethis vocatur, quam ædificavit et secundum suum nomen Crebethim vocavit, ut ibi se defenderet a noverca, quæ postea a tribus viris, Agritio, Euchario, et Valerio, qui eam ad finem converterunt, Crebethis dicta est.
c Deinde cum dicit, Videtur autem insula, etc. describit insulam Cretam, ostendens quam apta sit Græcis ad principandum, dicens : Videtur autem insula et ad principatum Graecorum apta esse, et poni bene. Et hujus dat rationem : Toti enim supponitur mari, Graecis scilicet : et hoc fere Græcis collocatis circa mare omnibus. Et ostendit qualiter, ibi, Distat enim a Pelopis insula modicum
versus Asian, quæ est pars Græciæ, ubi est civitas Ephesum, ab eo autem loco qui est circa Triopium, scilicet aliam insulam Græciæ, et a Rhodo insula, in qua Ptolemaeus observationem fecit astrorum, ut ipse dicit in Aimagesto : propter quod et maris principatum obtinuit Minos, qui Rex fuit in Creta. Et subdit quomodo, ibi, Et insulas has quidem subegit, scilicet bello, has autem habitari fecit, scilicet populando eas : qui rediens ad cultum, finaliter autem, idem scilicet Minos rex appositus Siciliæ, quæ supra mare est et contra Rhodum, vitam consummavit ibi circa Camerinam. Alia translatio habet, « Caminon : » et est nomen civitatis ubi mortuus est Minos rex Cretensis.
d Deinde cum dicit, Habet autem proportionaliter, etc. ostendit in quibus specialiter convenit Cretensis cum Lacedæmonica politia, et ponit tria : duo in quibus conveniebant, primum in agricultura : secundum in electione consulum, ibi (litt. d, circa medium), Adhuc autem politiæ ordo, etc. : tertium differentia in celebritate conviviorum, ibi (litt. e), Quod quidem igitur conviviorum, etc.
Dicit ergo primo : Habet autem proportionaliter Cretensium institutio ad Lacedæmonicam, supple, institutionem. Agriculturæ enim opus faciunt, supple, et ista, et illa. Et ponit differentiam non magnam, ibi, His quidem enim servi, scilicet Lacedæmonibus, ut faciant agriculturam, Cretensibus autem incolæ, id est, rusticani qui colunt terras eorum pro pretio. Et ponit adhuc aliam convenientiam in conviviis, ibi, Et convivia apud ambos sunt quæ, sicut in ante habitis dictum est, fiebant in demonstrationibus eorum qui fortiter fecerant pro Republica, et in festis Deorum : et ponit in hoc etiam parvam differentiam, ibi, Et antiquitus vocabant Lacedæmones, supple, convivia non Phidilia, sed Andria, ab ævlo, ævloç, quod est vir : quia virilitates eorum qui pro Republica fece-
<--- Page Split --->
rant, ibi celebrabantur : quemadmodum Cretenses, supple, adhuc vocant andria.
Et ex hoc concludit tanquam ex signo subdens , Ex quo et manifestum, quia inde venit, scilicet politia Lacedæmonica a Cretensi.
Deinde cum dicit, Adhuc autem politiae ordo, etc. ostendit convenientiam electionis eorum qui ordinaverunt Rempublicam in Creta et Lacedæmonia, et dicit, Adhuc autem politica ordo, supple, convenit cum ordine Cretensium. Et ostendit quomodo, ibi, Ephori quidem enim, id est, procuratores in Lacedæmonia eamdem habent potentiam iis qui in Creta vocantur Cosmi : in Graeco autem xóσμoc idem est quod ornatus. Et quia sapientes quibus committitur ordinatio Reipublicæ ornatus sunt civitatis, ideo ab ornatu nomen acceperunt, et Cosmos appellati sunt. Et ponit adhuc differentiam parvam sicut et prius fecit in conviviis, ibi, Verumtamen Ephori quidem, in Lacedæmonia scilicet, sunt quinque numero, Cosmi autem, in Creta scilicet, decem sunt. Et subjungit aliam convenientiam, ibi, Seniores autem, canitie scilicet mentis, non corporis, senioribus, sunt scilicet æquales, quos vocant Cretenses βουλὴν, id est, consilium : dicit enim Damascenus quod βούλησις est voluntas consiliativa, a qua illos βουλὴν dicunt. In utraque enim, scilicet in Creta et Lacedæmonia eligebantur quidam, qui præessent consilio communi. Et adjungit ulterius aliam convenientiam, ibi, Regnum autem primo quidem fuit, supple, in Creta, deinde dissolverunt Cretenses, regnum scilicet, ne unus solus haberet potestatem : hoc enim videbatur eis periculosum, eo quod citius corrumpitur quam multi. Et hoc est quod sequitur : Et ducatum Cosmi eum qui ad bellum habent, scilicet loco regni. Cosmi enim elegerunt duces exercitus et ordinaverunt militiam, ut hostibus resisteretur, et ex tunc ducatum habuerunt loco regni. Et adhuc ad convenientiam aliam, ibi, Ecclesia autem participant omnes, id est, convocatione ge
nerali : hoc enim fiebat et in Lacedaunonia et in Creta in convocatione totius multitudinis. Nominatio autem nullius est, supple, in Ecclesia, nisi sententiaudi (sicut adhuc est in civitatibus Lombardiae, ubi proposita sententia populo, consilium nihil facit nisi populus arcamet sic : Sic sit) ea quae videntur senioribus et Cosmis.
e Deinde cum dicit, Quod quidem igitur conviviorum, etc. positis istis convenientis ostendit differentiam eorum in celebratione conviviorum, faciendo comparationem eorum ad invicem : et primo agit de conviviis Lacedæmoniorum dicens : Quod quidem igitur conviviorum, supple, statutum est, se habet melius Cretensibus quam quod Lacedæmonibus, scilicet statutum est. Et ostendit in quo, ibi, In Lacedæmonia quidem enim secundum caput unusquisque infert, sive pauper, sive dives, constitutum, id est, constitutam contributionem. Et sicut dixit supra, hoc est pauperibus valde onerosum, et facit cives amatores pecunia, ut scilicet habeant unde possint contribuere, et sic venire ad potestatem Ephororum, ad quam aliter venire non possunt. Et hoc est : Si autem non, supple, contribuant, participare lex prohibet politia, quemadmodum dictum est et prius, scilicet in capitulo de politia Lacedæmonum Ephororum. Et quomodo se melius habeat lex Cretensis ad convivia, ostendit, ibi, In Creta autem communius, supple, statutum est de conviviis, ab omnibus enim natis fructibus et pecoribus ex publicis, hoc est, communibus, et oblationibus, quas ferunt incolae, scilicet de terris quas colunt, constituta est pars, sicut apud nos constitutae sunt decimae, haec quidem, scilicet pars, ad Deos, et communia sacrificia (alia translatio, « Et communes celebrationes »), haec autem ad convivia, celebranda scilicet : ita quod non oportet unumquemque secundum caput offerre. Et tangit usum illius constituti, ibi, Ut et de communi
<--- Page Split --->
nutriantur omnes, in conviviis scilicet, et mulieres, et pueri, et viri.
Deinde cum dicit, Ad modicum autem cibum, supple, sumendum ut proficuum, naturae scilicet, multa philosophatus est legislator, scilicet rationes dans quomodo proficuum et sanum sit modicum sumere, et parce vivere. Et ad disjungationem mulierum, scilicet quod viri non conjungantur mulieribus, multa philosophatus est, ut non multos pueros faciant, eam quae ad masculos est fecit collocutionem : cum tamen hoc vitium sit contra naturam, contra rationem, contra morem, contra leges divinas et humanas, ut probat Alanus in libro de Conguestione naturae contra Sodomitas. Dicit etiam Avicenna, quod intensam delectationem natura ordinavit circa coitum mulierum : quia coitus est res divina, quae per generationem esse divinum retinet, quod naturaliter ab omnibus desideratur. De qua, scilicet collocutione ad masculos, si prave aut non prave, supple, habet, alias erit considerandi tempus : hoc enim pertinet ad septimum Ethicorum, ubi de continentia et incontinentia agitur. Deinde facit comparationem quam paulo ante inceperat inter Cretenses et Lacedaemones, ibi, Quod autem quae circa convivia, melius ordinata sunt Cretensibus quam Lacedæmonibus, manifestum est, supple, ex paulo ante dictis.
f Deinde cum dicit, Quæ autem circa Cosmos, etc. subdit reprehensionem istius politiæ : et est tertia pars principalis, et dicit, Quæ autem circa Cosmos, adhuc deterius, supple, ordinatio. Et ostendit in quo reprehensibilis est Cosmorum ordinatio plusquam Ephororum, ibi, Fiunt enim quicumque, id est, de communi populo Ephori. Et quia posset aliquis dicere quod hoc expedit ad politiam, ostendit hoc non esse in Creta circa Cosmos, ibi, Quod autem ibi, id est, in Læcedæmonia expedit ad politiam, hic non est, scilicet in Creta. Et ostendit quomodo : Ibi quidem enim, in Lace-
dæmonia scilicet, propter electionem, Ephororum scilicet, ex omnibus esse, id est, ex communi populo, participans populus maximi principatus (quilibet enim potest eligi), vult manere politiam talem, sicque non movet seditionem : hic autem, scilicet in Creta, non ex omnibus eligunt Cosmos, sed ex quibusdam senibus, quos paulo ante vocavit βούλην, id est, consiliarios, et senes, supple, eligunt, ex quibusdam qui fuerunt Cosmi, ante scilicet, et sic electio non potest ad populum pervenire, propter quod frequenter seditiones moventur.
g De quibus, scilicet Cosmis, eosdem utique dicet aliquis sermones, et de iis qui in Lacedæmonia fiunt : eadem enim inconvenientia sequuntur ad utrumque. Et ostendit hoc, ibi, Quod enim sine correctione, supple, est, id est, quibus committitur potestas, ita quod populus non potest corrigere, non est securum. Alia translatio : « Ingubernatum est. » Et addit aliud inconveniens, ibi, Et quod per vitam senectus est major dignitate ipsis. Alia translatio habet : « Et per vitam majus senectus dignitatis ipsis. » Sensus est, quod Cosmi qui ad vitam principantes eligebantur in Creta, majus periculum fuit, quam Ephori qui eligebantur adepta senectute in Lacedæmonia. Et adjungit tertiam reprehensionem, ibi, Et non secundum litteras principari, id est, scriptas leges, sed Autognomonas, id est, consentientiates, insecurum, id est, non est securum : quia lex perverti non poterit, Cosmi autem perverti possunt qui consentientiates sunt.
h Deinde exclusit responsionem quae posset fieri : posset enim dici, quod populus quiescit et silet sub tali politia : ergo bona est. Et respondet : Quiescere autem non participantem populum, nullum signum, supple, est, ejus quod est ordinatam esse bene politiam. Et hoc ideo est : Neque enim sumptionis aliquid Cosmis sicut Ephoris, longe enim pere-
<--- Page Split --->
grinantur in insula differentium. Alia translatio habet : « Nihil enim manens Cosmis quemadmodum Ephoris : longe enim abeunt in insula corruptorum, » id est, a corruptis qui corruptionem ingerunt : et est Graeco constructio, genitivus scilicet pro ablativo.
i Deinde cum dicit, Quam autem faciunt, etc. ostendit quod inconveniens est medicina illius mali, quam quidam ponunt, dicens : Quam autem faciunt peccati hujus medicinam, inconveniens et non politica, sed oppressiva sive tyrannica. Et quæ est illa dicit, ibi, Multoties enim ejiciunt convenientes quidam, id est, conspirantes Cosmos, scilicet a Cosmica dignitate, aut comprimcipantium ipsorum, scilicet quando aliquis Cosmicam habens dignitatem, conspirat contra alios, et ejicit eos : aut idiolarum, id est, popularium multos sibi advocat, cum quibus conspirat et ejicit Cosmos de potestate, et hoc est tyrannicum. Et ponit adhuc aliam medicinam, ibi, Licet autem et intermedie, id est, tempore intermedio, scilicet ante mortem, Cosmis abnegare principatum, cedendo scilicet. Et quia dixit, videtur esse medicina et finis injuriæ quam facit Cosmus, ex his omnibus accipit dicens : Et hæc omnia melius est fieri per legem. Et hoc est : Hæc utique omnia melius est fieri secundum legem, quam secundum hominum voluntatem : non enim securus canon, id est, regula vel lex, hominum voluntas. Quando enim crederetur velle cedere, forte nollet.
k Omnium autem pessimum Acosmiæ, ab à quod est sine, et xoσμία, quod est violenta cessatio Cosmorum, quando scilicet cogebantur cedere : quam constituunt frequenter, conspirantes scilicet, cum non sententias velint dare potentum, id est, quando Cosmi, qui judices sunt, nolunt dore sententias pro potentibus, et
tunc conspirantes dejiciunt eos, et hoc vocatur Acosmia, id est, cessatio potentatus Cosmorum. Et hoc est : Aut et palan quod habet aliquid politica institutio, scilicet hoc quod sic deponantur Cosmi. Sed non politica est, vere scilicet, sed potentatus magis et oppressivus et tyrannicus. Et subdit quod periculosum est hoc, ibi, Consueverunt autem, supple, multi ambitiosi, assumentes populum et amicos, scilicet conspirantes cum eis, monarchiam facere, id est, principatum plurium scilicet quandoque ad unum convertere, et seditiores movere, scilicet ut hoc possint facere, et pugnare ad invicem : et hoc valde periculosum est civitati. Et quia posset aliquis dicere, quod hoc non statim fit, sed post magnum tempus, occurrit dicens : Equidem quid differt quod tale, aut quod post quoddam tempus, non jam civitatem esse talem, sed solutam politicam communionem, supple, per talem conspirationem. Quasi dicat, Nihil differt : quia quod jam est in causa, post modicum erit in effectu. Et subdit ostendens esse periculum in hoc, ibi, Est autem valde periculosa sic habens civitas, volentibus invadere et potentibus. Et hujus causa est, quia civibus sic diffidentibus non unanimiter occurreret hostibus, et sic patietur periculum eversionis. Et quia posset aliquis dicere quod Creta hoc periculum non est passa, respondet, ibi, Sed quemadmodum dictum est, salvatur propter locum, ab expulsione enim, scilicet civitatibus circumjacentibus in mare salvatur, ita quod impugnari non potest. Alia translatio sic habet : « Zenelazias enim, scilicet primus fundator Cretæ, longe fecit Cretam a circumhabitantibus, ita ut impugnari non possit. » Et ponit ex hoc contingens, ibi, Propter quod et incolarum manet Cretensibus : quia incolæ libenter manent ibi propter fertilitatem : ministri autem recedunt frequenter. Et quare hoc sit, subdit causam, ibi, Neque enim extrinseco principatu participant Cretenses, quem scilicet ministris possent com-
<--- Page Split --->
mittere : et ideo recedunt ab eis. Et de hoc inducit signum, ibi, Nuperque bellum peregrinum transivit ad insulam, quod fecit manifestam infirmitatem earum quae ibi legum : non enim invenie-
bantur concordes ad resistendum, et ideo victi sunt.
Omnibus his subjungit clausulam finalem, ibi, De hac quidem igitur politica tantum nobis dictum sit.