CAPUT VIII.
De Lacedæmoniorum Republica quantum ad principes, populum et bellatores.
ANTIQUA TRANSLATIO.
LEONARDI ARETINI TRASLATIO.
a At vero, et quæ circa Ephoriam, prave se habent. Principatus enim dominus quidam maximorum ipsis est : fiunt autem ex populo omnes, ut et multoties incidat homines valde pauperes in locum principum, qui propter penuriam venales erunt. Ostenderunt autem multoties et prius, et nunc autem in Andriis : corrupti enim argento quidam, quantum in ipsis, totam civitatem perdiderunt. Et propter principatum esse valde magnum et æquityrannicum, regere populum scipsos cogehant reges, ut et sic simul lædatur politia.
At enim et quæ circa Ephoros constituta sunt, prave se habent, hic enim magistratus maximarum apud illos rerum potestatem habet. Sumuntur autem ad eum ex plebe omnes, ut multoties contingat homines valde pauperes in hac potestate constitui, qui propter egestatem venales sint. Ostenderunt id et saepe prius, et nunc in Andriis. Corrupti enim pecunia quidam, quantam in se fuit Rempublicam everterunt. Et propter ejus magis tratus nimiam potestatem, ac tyrannidi parem, reges ipsos populares fieri compulerunt, ut in hac quoque parte Respublica læderetur.
<--- Page Split --->
b Democratia autem ex Aristocratia accidebat : continet quidem igitur politiam principatus hic : quiescet enim populus, eo quod participet maximo principatu. Itaque sive propter legislatorem, sive propter fortunam hoc evenerit, utiliter habet rebus. Oportet enim politiam salvandam omnes velle partes civitatis esse, et permanere has. Reges quidem igitur propter ipsius honorem sic habent, boni ' autem propter senatum : praemium enim principatus iste virtutis est : populus autem propter Ephoriam, constituitur enim ex omnibus. Sed eligibilem oportebat principatum esse hunc ex omnibus quidem, non autem isto modo quo nunc, puerilis enim est valde. Adhuc autem et judiciorum magnorum sunt domini existentes quicumque : propter quod quidem non propria sententia melius judicare, sed secundum litteras et leges. Est autem et diceta Ephororum non consona voluntati civitatis : haec quidem enim remissa valde, in aliis autem magis accedit ad durum, ut non possint perseverare, sed latenter legem transgredientes fruantur corporalibus delectationibus.
Popularis enim status ex optimate resultavit. Continet tamen Rempublicam magistratus iste : aequiescit enim plebs, ex eo quia maximi magistratus capax est. Ita, sive per legislatorem, sive per fortunam evenit hoc, utiliter se habere. Oportet enim Rempublicam quae duratura sit, velle ut omnes civitatis partes constent, atque in statu suo permaneant. Reges ergo propter honorem suum ita se habebunt, praestantes autem viri propter senatum : nam ea dignitas virtutis est praemium. Plebs autem propter Ephoriam, nam constituitur ex omnibus. Sed oportebat hunc magistratum sumi quidem ex omnibus, non tamen per hunc modum, per quem nunc fit : est enim nimium puerile. Praeterea et judicandi de magnis rebus potestatem habent homines contingentes : itaque melius foret non secundum propriam mentem eos judicare, sed secundum litteras, et leges. Est autem Ephororum vita nequaquam conveniens proposito civitatis, nam Ephori quidem molliter vivunt. In caeteris autem tanta asperitas est vitæ, ut nequeant homines illam perferre, sed clam transgredientes legem, voluptatibus fruantur.
e Habent autem et quae circa seniorum principatum, non bene ipsis. Placidis enim existentibus et eruditis sufficienter ad andragathiam, id est, ad virilem bonitatem : forsitan utique dicet aliquis expedire civitati, quamvis per vitam dominos esse judiciorum magnorum, formidabile sit. Est enim quemadmodum et corporis, et mentis senectus. Modo autem isto eruditis, ut legislator ipse diffidat, ut non bonis viris non securum. Videntur autem et velle videri dativi et inutiliter tribuentes multa communium qui participes fuerunt principatus istius. Propter quod melius est ipsos non sine correctione esse : nunc autem sunt. Videbitur autem utique Ephororum principatus omnes corrigere prin-
Senatorum quoque potestas non recte apud illos constituta est. Nam quod sint viri boni ac sufficienter ad virtutem eruditi, dicet forsan aliquis civitati conducere. Enimvero quod per omnem vitam magnis de rebus decernendi potestatem habeant, periculosum est. Est enim ut corporis, sic etiam et mentis senectus. Per hunc autem modum eruditis, ut legislator ipse diffidat, tamquam non bonis viris, nequaquam tutum. Videntur autem hi, qui in hac potestate constituti sunt, largiendi gratificandique permultam facultatem habere. Quapropter melius erat eos rationi reddendae subjectos esse, nunc autem non sunt. Videtur autem Ephororum magistratus omnes alios magistratus corrigere. In hoc autem nimium certe
<--- Page Split --->
cipatus. Hoc autem Ephorìae magnum valde donum, et modo non hoc dicimus oportere dare correctiones.
illis permissum, et non per hunc modum dicimus rationem reddere oportere.
d Adhuc autem et electio quam faciunt seniorum secundum judicium, est puerilis : et ipsam petere qui principatu dignificabitur, non recte habet. Oportet enim et volentem, et non volentem principari, qui dignus est principatu. Nunc autem quod et circa aliam politiam legislator videtur faciens : amatores enim honoris constituens cives, his usus est ad electionem senum. Nullus enim utique principari quaeret non amator honoris existens, quamvis injustitiarum voluntariarum plurima quidem accidant fere propter amorem honoris, et amorem pecuniarum hominibus.
Insuper creatio ipsa senatorum quam per suffragia faciunt, perlevis est, ac ipsum petere qui eligendus sit, non recte se habet : oportet enim et volentem et non volentem ad magistratum assumere, si dignus sit eo magistratu. Nunc autem idem facere in hoc videtur legislator quod in alia Republica.Ambitiosos enim faciens cives, illis utitur ad senatorum delectum. Nemo enim magistratum petet, nisi honoris sit affectator : atqui pleraque eorum quae homines injuste faciunt, per ambitionem et avaritiam committuntur.
e De regno autem si quidem melius existere civitatibus, aut non melius, alius sit sermo : sed etsi melius, non sicut nunc, sed per ipsius vitam unumquemque judicare regum. Quod autem legislator neque ipse putat posse facere optimos, manifestum : diffidit enim ut non existentibus sufficienter bonis viris : propter quod quidem emittebant simul legatos inimicos, et salutem putabant civitati esse dissidere reges.
De regia vero potestate, utrum melius sit eam in civitatibus existere, necne, alia foret disputatio : attamen melius, non ut nunc quidem, sed pro vita cujusque regis judicare. Quod autem ne ipse quidem legislator credit se facere bonos et honestos, manifestum est : diffidit enim quasi non sint ad sufficientiam boni viri. Itaque legatos simul mittebant inimicos, ac salutem civitatis esse putabant seditiones regum.
f Non bene autem neque circa convivia vocata lege statutum est ab eo qui instituit primum. Oportebat enim de communi magis esse synodum, quemadmodum in Creta : apud Lacedæmonas autem oportet ferre etiam valde paüperibus quibusdam existentibus, et hoc consumpto non potentium expendere : quare accidit contrarium legislatoris voluntati, vult quidem enim democraticum esse præparationem conviviorum : fit autem minime democraticum sic lege statutum : participare quidem enim non facile valde pauperibus. Determinatio autem politiæ ista est ipsis patria, non potentem hoc tributum ferre non participare ipsa.
Non bene etiam circa comessationes, quae illi Phiditia nominant, constitutum est ab initio : oportebat enim magis ex publico esse conventum, quemadmodum in Creta : sed apud Lacedæmonios unusquisque conferre habet, et si sint quidam longe pauperrimi, qui hujus sumptum nequeant conferre. Ex quo fit, ut legislatori contra eveniat quam ipse voluerit. Voluit enim civitatem popularem facere per comessationes, sed contra accidit, cum sit non facile pauperibus comessationum esse participes. More enim majorum sic apud eos diffinitur, ut qui comessationum particeps esse nequeat, is ad Reipublicæ gubernationem non admittatur.
<--- Page Split --->
g Eam autem quae circa navigii prineipes legem et alteri quidem increpuerunt recte increpantes : seditionis enim fit causa : sub regibus enim existentibus militaribus sempiternis navarchia fere alterum regnum.
Legem vero, quae est circa praefectos classis, et alii quidem improbantur. Recte quidem : est enim seditionis causa. Nam cum reges sint belli duces, praefectura illa perpetua, fere altum est imperium.
h Et hoc autem suppositionem legislatoris increpabit utique aliquis : quod quidem et Plato in legibus increpuit : ad partem enim virtutis omnis ordinatio legum est, scilicet et bellicam : haec enim utilis ad dominari. Igitur salvabantur quidem bellantes, peribant autem principantes propter nescire vacare, neque ad virtutem exercitari nulla exercitatione altera principaliori quam bellica. Hoc autem peccatum non modicum : putant enim fieri bona, quae circa res bellicas, per virtutem magis quam per malitiam, et hoc quidem bene : quod tamen haec meliora virtute suspicantur, non bene.
Et sic suppositioni legislatoris succenseri potest, quod et Plato in legibus suis censuit. Ad partem enim virtutis tota ordinatio illarum legum contendit, scilicet bellicam. Haec autem utilis ad victoriam consequendam : itaque salvi erant bellum gerentes, peribant vero rerum potiti, quoniam nec otium agere, nec quidquam aliud exercere sciebant prestabilius quam rem militarem. Illud quoque erratum non sane minus, quod putavit bona illa quae ad bellum pertinent, ex virtute magis quam ex vitio fieri: et in hoc quidem recte : sed quod haec potiora quam virtutem ipsum putant, in hoc non recte.
i Prave autem habet et circa communes pecunias Spartiatis: neque enim in communi civitatis est nihil, bella magna coactis præliari, inferuntque male : eo enim quod Spartiatarum est plurima terra, non requirunt ab invicem illationes: accidit autem contrarium legislatori quam expediebat Civitatem quidem enim fecit sine pecuniis, idiotas autem amatores pecuniarum. De Lacedæmoniorum quidem igitur politia in tantum dictum sit : haec enim sunt, quae maxime utique quis increpabit.
Male etiam circa pecunias publicas constitutum apud illos est, quia neque in publico habent quidquam, et magna bella gerere coacti, pecunias ægre conferunt : nam quia Spartiatarum est plurimum agri, non examinant invicem collationes, et evenit legislatori contra quam commodum est, publice inopiam, privatim avaritiam inducere. De Lacedæmoniorum igitur Republica hactenus dictum sit, nam hæc sunt quæ maxime quis reprehendet.
<--- Page Split --->
in locum principum, scilicet Ephororum, qui utique propter paupertatem, vel penuriam secundum aliam translationem, venales erunt. Ostenderunt autem mulloties et prius, scilicet multis propter paupertatem, et nunc autem, scilicet in civitate Lacedæmonum in atriis vel in andriis secundum aliam translationem, id est, in privatis habitationibus, supple, saepe ostendunt. Et ostendit modum, ibi, Corrupti enim argento, supple, in privato, quidam, quantum in ipsis, supple, fuit, totam civitatem perdiderunt, nisi forte proditum fuisset et ab aliis obviatum. Et propter hoc principatum esse valde magnum, supple, Ephorium principatum, et æquityramicum, id est, æquabitur principatu tyrannico : quia etiam tyranni subjici ipsis cogebantur et reges. Erant enim in civitate quasi principes, sine quorum consilio nihil potuit fieri, neque per regem, neque per tyrannos qui propugnatores erant civitatis : ut et sic lædatur politia : quia potestate ad cos devoluta, omnes alii opprimuntur.
b Deinde cum dicit, Democra tia enim ex aristocra tia, etc. in comparatione illius, scilicet Ephoriae, laudat democratiam, et incipit hic secunda pars prime partis, et dicit : Democra tia enim quae est principatus populi, sive divitum, ex aristocra tia accidebat : aristocra tia autem, sicut in ante habitis dictum est, principatus est virtuosorum, et accidebat ex aristocra tia democra tia : quia quando virtuosi non inveniebantur, eligebantur divites loco ipsorum. Et ostendit utilitatem illius principatus, subdens : Continet quidem igitur politiam principatus hic, democraticus scilicet. Et ostendit quomodo, Quiescet enim populus, scilicet sub democratico principatu, eo quod participet maximo principatu, id est, communissimo, democratico scilicet : itaque sive per legislatorem, qui scilicet hoc instituit, sive propter fortunam, quae scilicet ad hoc provexit, secundum eos qui fatum ponunt, hoc evenit. Alia translatio
Postquam Aristoteles reprehendit leges Lacedæmoniorum de servis, mulieribus, divisione terrarum, et procreatione filiorum, hic reprehendit eas de institutione principatuum. Et dividitur in tres partes. In prima reprehendit institutionem Ephororum, et ostendit eam non esse consonam voluntati civitatis. In secunda ostendit talem electionem esse puerilem, ibi (litt. d), Adhuc autem electionem quam faciunt, etc. In tertia reprehendit institutionem quam faciunt de regno, ibi (litt. e), De regno autem siquidem, etc.
Circa primum duo facit. Primo ostendit malam esse institutionem Ephororum, eo quod corrupta est et facile corruptibilis. Secundo ostendit, quod contraria est voluntati civitatis, ibi (litt. b, circa finem), Est autem est dicta Ephororum, etc.
Circa primum duo facit. Primo ostendit malam esse Ephoriam eo modo quo observabatur a Lacedæmoniis, licet utilis esset secundum se. Secundo in comparatione ejus laudat democratiam, ibi (litt. b), Democra tia enim ex aristocra tia, etc.
a Dicit ergo primo: At vero et quae circa Ephoriam, id est, institutionem procuratorum qui procurabant publica negotia, sicut judices et hujusmodi, prave se habent. Et ponit rationem, ibi, Principatus enim proprius per se magnatorum ipsis est: quia magnates divites et nobiles, non habent causam quare corrumpant judicium vel civilitatem. Illi enim dederant, ut ex communi populo tales cligerentur: et hoc erat pravum. Et hoc est: Fimt autem ex populo omnes, scilicet secundum leges Lacedæmoniorum, ut et, id est, etiam multoties incidant homines valde pauperes
<--- Page Split --->
habet : « Accidit utiliter rebus, » id est, utile est communitati civitatis. Et ostendit quomodo, ibi, Oportet enim politiam salvandam omnes velle partes civitatis esse, scilicet quod in civitate sint omnes politiae, regnum scilicet, aristocratia, et democraia. Habitum est enim in praecdentibus, in disputatione contra Socratem, meliorem esse politiam compositam ex omnibus, et permanere has. Reges quidem igitur propter ipsius honorem, sic se habent, ut scilicet reges sint xaloxayaoi, id est, virtuosi, supple, debent permanere propter yepouav. Et dicitur yepouva a yipow quod est senex, hic autem ponitur pro honorabilitate : quia honor est praemium virtutis, ut dicitur in primo Ethicorum. Propter quod etiam hic addit: Praemium enim principatus iste virtutis est : propter quod etiam in VIII Ethicorum dicitur aristocratia, hoc est, principatus virtutis. Populus autem, supple, quiescet a seditione, propter Ephoriam, id est, quia assumuntur ad procurationes publicorum negotiorum, et sic aliquo modo participant principatum, et sic tota civitas quiescit, quando quilibet participat principatu sibi debito. Unde TitusLivius scribit in gestis Romanorum, quod Scipio dixit ad Domitianum qui insertus erat senatoribus : « Consentias me esse Senatorem, et ego consentio te esse principem : » et cum nollet, a senatu jussus est Domitianus interfici, et praeceptum, ut nomen infaustum e lignis et lapidibus eraderetur, juxta illud Proverb. (x, 7) : Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescent. Quare autem populus quiescit participando istum principatum, subdit rationem, ibi, Constituitur rurim ex omnibus, scilicet Ephoricus principatus. Sed eligibilem opor tebat pr incipatum esse hunc ex omnibus quidrum, id est, quia ex omnibus tales eligebantur: non autem isto modo, supple, portebat eos eligi, quo nunc, supple,
eligunt, Lacedaemones scilicet ex paupéribus. Et subdit quare : Puerilis enim est valde, supple, talis electio.
Deinde cum dicit. Adhuc autem et judiciorum, etc. adhuc assignat aliam rationem dicens : Adhuc et judiciorum magnorum sunt domini aristitutes : quia sententiae non dabantur nisi secundum dicta eorum : et hoc fuit periculosum, quia facile erant corruptibiles, quicumque sic eligebantur de populo : et quia erant facile corruptibiles, ex hoc concludit : Propter quod quidem non propria sententia melius judicare, supple, est, hoc est, non dictata sententia a quolibet Ephoro, sed secundum litteras et leges, id est, secundum scriptas leges melius est judicare. Et hoc est etiam lex Domini Deut er. 6 : « In judicio non acquiescas plurimorum sententiae, ut a veritate devies t. »
Deinde cum dicit, Est undum et dizeta Ephororum, etc. arguit principatum Lacedæmoniorum, eo quod erat contrarius voluntati civitatis : et quia apud eos erat triplex principatus, ideo hæc pars habet tres partes. Primo enim arguit malam institutionem Ephororum. Secundo quia etiam seniores eligebant pro consulibus, modum electionis illorum arguit, ibi, Adhuc autem et electionem, etc. Tertio quia habebant regnum et regem, modum illius reprehendit, ibi (litt. d), De regno autem siquidem melius, etc.
De Ephoris autem dicit, quod dieta Ephororum non consona fuit voluntati civitatis, eo quod erat nimis delicata et magnarum expensarum plusquam civitas posset sustinere. Et hoc est quod dicit : Hæc quidem remissa valde est. Ephori enim sibi indulgentes ordinabant magnas et sumptuosas diætas et expensas. In aliis autem qui etiam intendebant communitati et Reipublicæ, magis credid ad durum : illis enim ordinabant durissimas diætas et parvarum expensarum, ut non possent
<--- Page Split --->
perseverare, sed latenter legem transgredientes fruantur corporalibus delectationibus : et hoc erat iniquum sibi magnas et aliis parvas constituere expensas, qui aequaliter communitati civitatis intendebant.
e Deinde cum dicit, Habetnt autem et qua? circa, etc. ponit aliam rationem dicens : Habetnt autem et qua? circa seniorum principatum, non bene ipsis. Eligebant enim seniores qui per totam vitam principarentur in consulatu et essent proconsules : et hoc dicit non esse tutum nec bonum. Primo tamen ponit rationem : quia id bene fieri videtur, ibi, 'EpiEXKEiE: enim, id est, superjustis : dicit enim Commentator super V Ethicorum, quod 'EpiEXKvY est superjustus, ab iEi quod est supra, et iXKEiA quod est justitia : et sunt illi qui sciunt quando lex tenenda et solvenda est : eo quod quandoque melius et utilius sit civitati legem tenere, quandoque solvere. Dicit ergo, quod talibus senioribus constitutis, 'EpiEXKEiE: sic existentibus et eruditis sufficienter ad aBpaxaBax, id est, ad virilem bonitatem, forsitan utique dicet aliquis expedire, quamvis civitati per vitam dominos esse, scilicet quia melius sciunt regere quam aliqui novi experti (et hoc etiam movit Lacedemones ad constitutionem talis legis) judiciorum magnorum formidabile sit, supple, per vitam dominos esse. Et de hoc ponit rationem ex parte senectutis, ibi, Sic enim est quemadmodum et corporis et mentis senectus, senescente enim corpore, necesse est et virtutem debilitari in corpore existentem, ita quod Aristoteles in libro de Memoria et Reminiscentia dicit, quod « memoria senum est sicut ruinosa aedificiorum : » et cum non permaneant in eruditione, sed corrumpantur per senectutem, formidabile est eis principatum ad vitam committere. Unde etiam in multis terris Reges et Principes cedunt propter senectutem, eo quod deliri effi-
ciuntur. Modo autem isto eruditis, supple, ad virilem bonitatem, et per senium mutatis in tantum, ut et legislator ipse diffidat, ut non bonis viris, ad regimen scilicet, non securum, supple, est principatum committere ad vitam.
Et ad hoc inducit aliam rationem, ibi, Videntur autem et velle videri, Ephori scilicet, dativi esse et inutiliter tribuentes multa communium : et quando sciunt se non posse deponi a principatu, tunc largissime tribuunt communia suis, quod communitati non expedit, qui participes fuerunt principatus istius, ad vitam scilicet durantis. Ex his concludit subdens : Propter quod melius est ipsos non sine correctione esse, scilicet quod deponi possint si civitati inveniantur inutiles. Alia translatio habet : « Propter quod melius est ipsos non aneutinos' esse, » id est, sine correctione : nunc autem sunt sine correctione : quia scilicet principantur ad vitam.
Deinde cum dicit, Videbitur autem utique, etc. inducit iterum ad hoc tertiam rationem, dicens : Videbitur autem utique Ephororum principatus omnes corrigere principatus, scilicet in civitate existentes, sicut aristocratiam, democratiam, et regimen. Ephori enim procuratores sunt communitatis, et ad ipsos pertinet cognoscere et dirigere principatus omnes. Et ex hoc infert : Hoc autem, scilicet in Lacedæmonia, Ephorice magnum valde donum (intransitiva constructio), id est, donum Ephorice valde magnum est, nec oportet dari nisi valde idoneis. Et hoc est : Et modo non hoc dicinus oportere dare correctiones. Alia translatio : « Et modo non eodem dicimus dari directiones oportere, » id est, dicimus quod non oportet eodem modo dari directiones, id est, principatus alios dirigentes, sed valde circumspecto modo, ut scilicet sciatur cui et quanto tempori et ad quid detur : quia aliter potest accidere inconveniens.
<--- Page Split --->
d Deinde cum dicit, Adhuc autem et electio, etc. arguit electionem seniorum non esse bonam, dicens: Adhuc autem electio quam faciunt seniorum secundum judicium, rationis scilicet, est puerilis. Et hoc ideo fuit: quia non eligebant idoneum, sed volentem et ambientem principatum: et hoc dicit esse reprehensibile. Et hoc est: Et ipsam petere, scilicet Ephoriam eum, qui principatu dignificabitur, per ambitionem scilicet, non recte habet, juxta illud S. Bernardi ad Eugenium: « Sit tibi suspectus omnis pro quo aliquis rogat: qui autem pro seipso petit, jam condemnatus est: ambitiosus est enim.» Sequitur, Oportet enim et volentem et non volentem principari qui dignus est principatu. Deinde inducit ad hoc aliam rationem, ibi, Nunc autem quod et circa aliam politiam. Alia translatio: « Contra aliam politiam. » Politiam vocat communicationem civium bonam, et illa est, quod cives non sint ambitiosi. Et quomodo legislator faciat contra illam, subdit: Amatores enim honoris constituens cives, per hoc scilicet quod vident se posse adipisci dignitates per propriam procurationem, his usus est, modo scilicet ad electionem senum, scilicet quod posset quisque se promovere. Et quomodo fiat, subdit: Nullus enim utique principari quaeret non amator honoris existens, id est, non ambitiosus, quamvis injustitiarum voluntariarum plurima accidant fere propter amorem honoris et pecuniarum hominibus: corrupti enim ambitione et amaritia nulta injusta faciunt hominibus: propter quod dicitur II Mach. (iv, per totum caput), quod Jason et Simon crescebant in malitia propter avaritiam eorum, qui in principatu erant constituti.
e De regno autem siquidem non melius est, etc. Hic reprehendit institutionem Lacedæmoniorum de regno: et hoc per tria, secundum quæ dividitur hæc pars in tres partes. In quarum prima reprehendit, quod communes expensæ, quæ
fiebant in festis et demonstrationibus, fiebant per contributionem pauperum parum habentium et non de communi. In secunda reprehendit in principatu navali, qui fuit causa dissentionis, ibi (litt. g), Eam autem quæ circa navigii, etc. In tertia reprehendit, quod politiam non referebant ad debitam et perfectam virtutem, ibi (litt. h), Et hoc suppositionem legislatoris, etc.
In prima harum tria facit. Primo enim ostendit, quod quaestionem illam, qua queritur utrum regnum utilius sit civitatibus habere, vel non habere, differt disputandam in alium locum, scilicet in tertium librum. Secundo quod etsi bonum et utile sit regnum civitatibus, ostendit quod non eo modo quo Lacedæmonii habebant regnum, ibi (litt. e), Sed etsi melius, etc. Tertio reprehendit expensas quæ fiebant in festis et demonstrationnibus, sicut dictum est, ibi (litt. f), Non bene autem neque circa convivia, etc.
Dicit ergo primo: De regno autem siquidem melius est existere civitatibus, aut non melius, alius sit sermo, in tertio libro scilicet: et hoc est primum primæ partis.
Secundo, ibi, Sed etsi melius, etc. ostendit quod non erat bonum habere regnum sicut habebant Lacedæmonii, dicens: Sed etsi melius, supple, sit habere regnum, non sicut nunc, supple, est in Lacedæmonia. Et causa est: quia in Lacedæmonia saepe instituebantur et deponebantur Reges, et non regnabant ad vitam, et ex hoc vilescebat apud subjectos potestas Regis, et non potuit cives perfecte bonos facere. Et hoc est quod subdit: Sed, supple, melius est, per ipsius, scilicet Regis, vitam unumquenque judicare Regum. Et rationem quæ dicta est, subdit, quod scilicet aliter cives non potest bonos facere, ibi. Quod autem legislator neque ipse putat posse facere xaloxayx6ooc, id est, perfecte bonos, manifestum: xalov enim bonum est in Graeco, et ayx6ov etiam bonum : et dicit Aristoteles in libello quodam de perfecto bo-
<--- Page Split --->
no, quod in Græco bonum sive xaXoxa^yabov, dicitur de perfecte bono. Et quod non possit, ostendit per id quod consuetum est apud Lacedæmonios, ibi, Diffidit enim, supple, de civihus suis, ut non exisstentibus sufficienter bonis viris, supple, de quibus sit plene confidendum. Et hoc ostendit a signo, ibi, Propter quod quidem emittebant simul legatos inimicos : et intendit dicere, quod quando pro negotiis publicis mittebant legatos ad diversas terras et regna, non mittebant unum nec duos amicos qui concordarent in legatione, sed inimicos : ut si unus in legatione aliquid contra civitatem attentaret, alter ex inimicitiis revocaret : de nullo enim confidebant. Et addit aliud signum, ibi, Et salutem putabant civitatis esse dissidere reges. Ex hoc enim dicebant, quod si aliquid statutum esset ab uno rege nocivum civitati, ab alio ei dissidente revocaretur. Ex quo patet quod de nullo vel sufficienter bono confidebant.
f Tertio, ibi, Non bene autem, etc. reprehendit expensas quae ficbant in festis et demonstrationibus dicens : Non bene autem neque circa convivia vocata Phiditia, id est, amicabilia, a φίλος quod est amor : quia in amorem et favorem populi instituta sunt, et ficbant in festis et institutionibus principum, et in demonstrationibus eorum qui fecerant pro communitate, quibus imagines statuebantur et laudes et acclamationes, lege statutum est ab eo qui instituit primum. Et ostendit quomodo non bene, ibi, Oportebat enim, scilicet si bene statutum esset, communi, scilicet expensa, magis esse synodum. Alia translatio habet, « de communi, » et illa melior est. Et vocat synodum congregationem populi ad epulationes in festo vel demonstratione : quia sicut dicit Aristoteles in quarto Ethicorum, capite de magnificuia quando tota civitas festat, magnifici est profusione expensarum omnes excedere.Quemadmodum in Creta, ubi talia ficbant
de communibus bonis, et non per contributionem singulorum. Sed apud Lacedæmonas oportet ferre, etiam valde pauperibus quibusdam existentibus, et hoc consumpto, supple, est non potentium expendere, et tamen de ipsa paupertaticula oportet dare contributionem. Quare accidit contrarium legislatoris voluntati, scilicet qui instituti convivia. Et ostendit voluntatem legislatoris, dicens : Vult quidem enim democraticum esse, id est, in favorem populi præparationem conviviorum : fit autem minime democraticum sic lege statutum : quia contra populum est dare tantam contributionem, eo quod multi præ paupertate non possunt solvere. Et quia posset aliquis dicere, quod hoc non esset magnum damnum populo, ostendit quod sit, ibi, Participare quidem enim non facile valde pauperibus, ista scilicet lege observata : quia non possunt solvere, et sic numquam possunt participare democraticum principatum : et hoc facit dissentionem in populo. Et hoc ostendit subdens : Determinatio autem politiae ista est ipsis patria, id est, per totam patriam non potentem hoc tributum ferre, non participare ipsa, scilicet politia et democratico principatu : et sic dissentio erit in populo, uno participante, alio non.
g Deinde cum dicit, Eam autem quae circa navigii, etc. prosequitur reprehensionem navalis principatus, dicens : Eam autem quae circa navigii principes legem et alteri quidem, scilicet Plato, increpuerunt, recte increpantes. Et subdit causam, ibi, Seditionis enim fit causa. Et ostendit in quo : Sub regibus enim existentibus militaribus sempiternis navarchia fere alterum regnum constituit, id est, si rex sit ad vitam in civitate, cujus potestas extenditur super totam civitatem, et principatur princeps navigii qui navali bello pugnat pro civitate, erunt duo regna in civitate : et sic dividentur in se invicem, et sic civitas desolabitur, sicut
<--- Page Split --->
dicitur in Evangelio 1 : Omne regnum in se ipsum divisum desolabitur.
h Deinde eum dicit, Et hoc autem suppositionem legislatoris, etc. reprehendit, quia politiam non referebant ad debitam et perfectam virtutem, dicens: Et hoc autem suppositionem legislatoris, Lacedæmoniorum scilicet, increpabit utique aliquis. Et subdit propter quid, et in quo. Quod quidem et Plato in legibus increpuit, id est, in politicis suis : ad partem enim virtutis omnis ordinatio legum est, scilicet Lacedæmoniorum. Et quæ sit illa pars virtutis, subdit, Scilicet bellicam. Et vocat partem virtutis militarem fortitudinem, quæ non est nisi secundum quid dicta fortitudo : sicut enim ipse dicit in III Ethicorum, vera fortitudo civilis est : « Cives enim gratia boni publici exponunt se periculis, et non cedunt, neque fugiunt superexhœrrescentibus periculis : est enim mors eis, tali salute eligentior. Milites autem confidentes in exercitio militari, superexhœrrescentibus periculis, projectis armis, turpiter fugiunt : » et ideo veram fortitudinem non habent, sed secundum quid, quam hic vocat partem virtutis. Quare autem ordinaverint leges ad illam, subdit : Hæc enim utilis ad dominari, quæ tamen dominatio tyrannica est.
Et concludit inconveniens quod sequitur, ibi, Igitur, scilicet per virtutem bellicam. salveabantur quidem bellantes, scilicet repellendo contraria : peribant autem principantes. Et subdit quomodo : Propter nescire vacare, neque ad virtutem exercitari nulla exercitatione altera principaliori quam bellica (altera negatio superfluit) : hoc autem peccatum non modicum. Et subdit rationem, ibi, Pudant enim fieri bona, quæ circa res bellicas,
supple, sunt per virtutem, fortitudinis scilicet, magis quam per malitiam, id est, incrlam timiditatis. Et hoc quidem bene (laudat eos in hoc), quod tamen hæc, scilicet bellica, mirior virtute suspicantur, non bene, supple, putant: exercitium enim ad virtutem, melius est quam bellicum, et maxime ad principalem virtutem, sicut est justitia et temperantia.
h Deinde cum dicit, Prave autem hubet, etc. ponit reprehensionem expensarum circa militiam dicens : Prave autem habet et circa communes pecunias Spartiatis, id est, Lacedæmoniis. Et ostendit in quo, ibi, Neque enim in communi civitatis est nihil, bella magna coactis præliari, quia male inferunt, scilicet bella aliis. Eo enim quod Spartatarum, id est, Lacedæmoniorum est plurima terra (dictum est enim in praecedentibus, quod latissima habent territoria, et propter hoc bellant cum omnibus), et ideo non requirunt ab invicem Lacedæmones, illationes, id est, administrationes quæ bella faciunt, sed potius exercitium justitiæ ad faciendum judicia.
Deinde cum dicit, Accidit autem contrarium, etc. ponit tertiam rationem reprehensionis, dicens : Accidit autem contrarium legislatori quam expediebat. Civitatem quidem enim fecit sine pecuniis, scilicet ad expensas militum : idiotas auten, id est, plebeios et ignobiles anatores pecuniarum, supple, fecit : videntes enim quod pecuniis adipisci poterant principatum bellicum, amabant eas et undequaque conquirebant etiam per rapinam.
Et subdit epilogum, ibi, De Lacedæmoniorum quidem igitur politica in tantum dictum sit : hæc enim sunt, quæ maxime utique quis increpabit.
<--- Page Split --->